<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Guillelmus de Conchis
ca. 1080 - ca. 1154

 
 
   
   



M o r a l i u m
d o g m a
p h i l o s o p h o r u m


P r o o e m i u m

________________________________________

 
Moralium dogma philosophorum per multa dispersum uolumina tuo quidem instinctu, uir optime et liberalis, (Henrice R.), contrahere meditabar. Dumque primo conticinii silentio super hac re scrutabundus memoriam consulerem, repente sompnus obrepsit. Et ecce uir sobrio decore laudabilis quasdam personas non minus matura grauitate reuerendas antecedebat. Statimque, ut fit, solo animi augurio primum illum esse latine eloquentie auctorem Tullium mihi innotuit; post quem ille moralitatis eruditor elegantissimus Seneca cum quibusdam aliis, quos tibi eorum uerba deinceps significabunt, se agebat. Vna igitur conferentes arbitrabar descriptionibus distributionibusque moralem (philo)sophiam quasi in artem nos colligere; michique ipsi fas erat, que uel ab his uel ab aliis audieram eorum prouerbiis interponere. Experge factus autem stili officio audita designans, breuitati insistendum decreui. Primum ideo quia fragilis est memoria et rerum turbe non sufficit; necesse est (enim) quantum recipit emittat et antiqua recentibus obruat. Ideo egregie scriptorem formare uidetur qui dicit:

      Quicquid precipies, esto breuis, ut cito dicta
      percipiant animi dociles teneantque fideles;
      omne superuacuum pleno de pectore manat.


      Preter hec tua diligens instancia me tam sepe pollici(ti) consumpmationem posscebat, quod illud certum expertus sum, quia animo desideranti nichil satis festinatur quodque desiderio mora est etiam celeritas.

      Ipsius preterea operis fructus cel(lu)la memoriali diligenter reponendus (nullatenus) diffusius se tractari permitteret. Nulla enim uite pars, neque publicis neque priuatis, neque forensibus neque domesticis (in) rebus, morali philosophia uacare potest. In hac excolenda sita est uite honestas et in negligenda turpitudo. De ea igitur accipe conpendiosam particulam, ac si de magno flumine ciatum tibi sorbillandum quis propinet. Puto autem te huic honestatis forme non minimam impendere diligentiam. Adeo namque arto atque insolubili complexu (inheres) honesto, quod nec uehemens tumultus huius perniciosissime sedicionis honestatis curam tibi excutit. Videmus enim, quod licet temporis necessitas ad flagitia te pertrahat, mens tua contradicit et reclamat. Presentis doctrine expressa mihi in te uno occurrit imago; quocirca uehementer compatior tibi, imo tue odiosa morbi pressura lacessite liber(ali)tati.

      De consilii capiendi deliberatione

      Triplex est capiendi consilii deliberatio: prima est de honesto tantum, secunda de utili tantum, tercia de conflictu utriusque. Prima subdiuiditur in duas. Namque dubitamus utrum honestum an turpe sit factum; dubitamus etiam de duobus honestis quod eorum honestius. Similiter secunda species, id est consultacio utilis duplex est. Inquirunt enim utrum utile uel inutile sit factum; inquirunt etiam (de duobus) utilibus propositis utrum eorum utilius sit. Tercia pars, que est de pugna utilis et honesti, indiuisa est. Sunt itaque quinque consultationes: prima quid honestum, secunda de comparatione honestorum, tercia quid utile, quarta de comparatione utilium, quinta consultacio est quando uidentur utile et honestum sibi aduersari. De his igitur in ordine prefatis dicendum est.


 
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>