BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Physica

 

Liber III

 

____________________________________________________________

 

 

 

Liber tertius.

De arboribus.

 

____________

 

Praefatio   Capitula   Incipit

____________

 

 

Praefatio.

 

[1] Omnes arbores aut calorem aut frigus in se habent, quemadmodum herbae; sed tamen quaedam arbores calidiores aliis sunt, quaedam autem frigidiores, quia quaedam arbores maiorem calorem quam aliae calidae in se habent, quaedam autem plus frigoris quam aliae frigidae in se tenent. [2] Nam arbores fertiles sunt, et quae rectos fructus proferunt, ut silvestres, magis frigidae quam calidae sunt. [3] Sed silvestres arbores quae grandiores et plures fructus proferunt quam aliae faciant, calidiores aliis silvestribus arboribus sunt. [4] Quae autem minutos et paucos fructus proferunt, frigidiores aliis silvestribus arboribus sunt.

 

 

Capitula.

 

I.

Affaldra

II.

Birbaum

III.

Nuszbaum

IV.

Quittenbaum

V.

Pirsichbaum

VI.

Cerasus

VII.

Prunibaum

VIII.

Spirbaum

IX.

Mulbaum

X.

Amigdalus

XI.

Haselbaum

XII.

Kestenbaum

XIII.

Nespelbaum

XIV.

Fickbaum

XV.

Laurus

XVI.

Oleybaum

XVII.

Datilbaum

XVIII.

Bontziderbaum

XIX.

Cedrus

XX.

Cypressus

XXI.

Sybenbaum

XXII.

Buxus

XXIII.

Abies

XXIV.

Tilia

XXV.

Quercus

XXVI.

Fagus

XXVII.

Ascha

XXVIII.

Aspa

XXIX.

Erla

XXX.

Ahorn

XXXI.

Ybenbaum

XXXII.

Bircka

XXXIII.

Fornhaff

XXXIV.

Spinelbaum

XXXV.

Hagebucha

XXXVI.

Wyda

XXXVII.

Salewida

XXXVIII.

Sulbaum

XXXIX.

Melbaum

XL.

Erlizbaum

XLI.

Mazeldra

XLII.

Mirtelbaum

XLIII.

Wacholderbaum

XLIV.

Holderbaum

XLV.

Gelbaum

XLVI.

Hartdrogeln

XLVII.

Yffa

XLVIII.

Haubaum

XLIX.

Stulbaum

L.

Prunia

LI.

Hagenbaum

LII.

Hyffa

LIII.

Siome

LIV.

Vitis

LV.

Gichtbaum

LVI.

[Fumus

LVII.

De Mose

LVIII.

Unguentum

LIX.

De sysemera

LX.

Contra orfima

LXI.

De palma

LXII.

De picea

LXIII.

De tribulo]

 

 

 

Incipit liber tertius.

 

[...]

 

Capitulum IV.

De Quittenbaum.

 

[1] Quittenbaum {Quotanus ed.} plus frigida est, et astutiae assimilatur quae interdum inutilis est et interdum utilis, sed lignum et folia eius nn multum utilia sunt ad usum hominis, et fructus eius calidus et siccus est, et bonum temperamentum in se habet, et cum maturus est, tam infirmum quam sanum hominem crudus comestus non laedit, sed coctus aut assus infirmo et sano ad comedendum multum valet. [2] Nam qui virgichtiget est, eumdem fructura coctum et assum frequenter comedat, et gicht in eo ita compescit quod nec sensus illius obtundit, nec membra eius frangit nec destituit. [3] Et qui multam salivam eiicit ipsum fructum coctum vel assum saepe comedat, et eum interius siccat, ita quod saliva in eo minuitur. [4] Sed ubi in homine ulcera aut fetiditas est, eumdem fructum coquat vel asset, et ita cum aliis condimentis super ulcera illa ponat, et curabitur.

 

[...]

 

Capitulum LXI.

De Palma.

 

[1] Palma calida est et humida. [2] Homo autem qui pleurisim habet, de cortice, et de ligno, et de foliis eiusdem arboribus contundat, et succum exprimat, et in calido vino saepe bibat et curabitur. [3] Sed et fructum eiusdem arboribus saepe comedat, et pleurisim in ipso compescit.

[4] Qui autem freneticus est, de ligno et foliis eius in aqua coquat, et ita calida capiti suo circumponat, et hoc saepe faciat, et sensus suos recipiet.

[5] Sed si quis fructum arboris huius coquit, et ita comedit, corpori suo fere tantam vim confert quemadmodum panis; sed eum in pectore facile gravat.

 

[...]

 

Explicit tertius liber