BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gualterus Map

ca. 1135 - ca. 1209

 

De Nugis Curialium

 

Distincio quarta

 

____________________________________________________________

 

 

 

XIIII.

De Salio filio admirandi maioris

 

Salius, nacione rituque gentilis, filius admirandi maioris, quem admirabantur pater eius et mater et tota nacio pre sciencia in puero matura. Hic cum esset sollicitus de salute anime sue, non inuenit in lege gentilium unde spem conciperet. Scrutatis igitur patrum tradicionibus, ad Christianam se contulit ueritatem, Templaribus babtismo, fide, societate coniunctus. Cui cum acceptis induciis pater eius et mater et sue magnates parentele secrecius loquerentur, ut ipsum quasi ab errore facerent resipisci, respondit: «Carissime pater, qui sapiencia premines aliis, tu michi solus omissis lacrimis dic quam expectes a diis anime tue retribucionem pro impensis obsequiis.» Tum ille: «Karissime fili, paradisum nobis preparauerunt dii nostri, lacte et melle duobus magnis fluminibus manantem, eritque nobis in melle sapor omnium desiderabilium ciborum, et in lacte cuiuslibet delectacio liquoris.» Ait ergo Salius: «Si non appecieritis, non erunt delicie; appecieritis quo plus, <post> multam saturitatem ad requisita diuertetis nature. Corporalis enim cibus aut potus euanescere non potest; necessaria ut habeatis necesse est, et pereat paradisus qui tali eget tugurio.» Videntes igitur sui legem patrum suorum ab ipso delusam, et contra constanciam eius eorum uanam instanciam, recesserunt cum lacrimis maledicentes ei. Ipse autem nec uxorem duxit nec boues probauit.