BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Paulus Bernriedensis

ca. 1080 - 1146/50

 

Vita b. Herlucae

 

Caput III

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput III.

Beneficia B. Herlucae praestita a SS. Laurendo et Wicterpo.

Notitia et affectus erga Pallium Scriptorem.

 

Ex tunc praesagire, et omni studio pietatis praemunire finem suum Douda coepit; qui eam in proximo festo S. Matthiae Apostoli paratissimam, Deo gratias, invenit.

35 Libet autem occurrentia memoriae beneficia praenominati Martyris in unum colligere, eaque dumtaxat, quae videntur ad instantem materiam respicere; quo si forte in manus Romani Collectoris hoc opusculum pervenerit, cum ante paucos annos Romae positus, pollicitus sum additum ire, in promptu habeat collectam promissionis meae. Erat enim tunc in agro Verano, ubi videlicet corpus praeclarissimi Martyris requiescit, novitius quidam collector, et conscriptor beneficiorum ejus, quae modernis temporibus accidisse compererat in diversis mundi partibus.

36 Itaque tantam familiaritatem exhibuit S. Laurentius S. Herlucae, ut raro se dixerit absque ipsius apparitione atque deductione Sacramenta Dominici Corporis, et Sanguinis accepisse. Hujus tamen dicti prima occasio data est in loco, qui dicitur a) Berga, ubi nuper multas et magnas Reliquias invenit, et in eremum asportavit Henricus b) Bureburgensis Praepositus, annuente Ottone c) utriusque habitationis defensore. Pater namque ejus Adalbertus,  d) vicinae munitionis Dominus, a qua dicebatur Iringopolitanus, vehementer effloruerat in gratia quarti Henrici, diu pessime regnantis propter peccata populi; ideoque apud Praesules et Abbates impetrabile ei fuit, quidquid expetiit. Tanto itaque collectore non mediocriter ditatus est Sanctorum cineribus et ossibus locus ille.

37 Illuc ergo conducti caritate ad curandam sepulturam, Gepae, sororis invite tunc absentis Cunradi eremitae, qui auctor extitis Buribergensis cellae, praefatus videlicet Henricus et Domna Bertha mater Ottonis [convenerunt]. Ego quoque Paulus et Gebehardus alumnus meus, occurrentem nobis magno cum gaudio suscepimus suavissimam Herlucam: quae cum non solum pro tractatu funeris contristaretur, sed etiam pro festo S. Jacobi, quod tunc instabat, spirituali nobiscum laetitia jocundaretur; interfuit Missarum celebrationi, quae agebatur in veneratione ejusdem Apostoli. Cumque ventum esset ad Canonem, candentem videre coepit spirituum justorum multitudinem, ut non solum ecclesiam, sed etiam tectum ejus et atrium repleri cerneret, sacerdotalibus quoque vestibus nonnullos insedisse conspiceret.

38 Et haec quidem insinuare curavit Arnoldo Paulostatensi, religioso viro et nobili, per quem et ego cognovi, intendens ei commendare personam multorum derogationibus addictam: mihi autem nihil horum, sed hoc tantum discessuro a se, quasi pro viatico retulit, quod et ipsa die et multotiens antea B. Laurentium sacrae communionis ducem habuerit.

39 Eodem etiam ductore perlustravit in spiritu, quadam vice, quidquid templorum est Romae.

40 Olim cum plus integro anno demorarer cum venerabili Sigeboto, tunc Eptatici Presbytero, postea vero Beronicensi Praeposito; post secundam visitationem meam praescire coepit in nocte, et suis contectalibus primo mane praedicere, quotiescumque Lycum transiturus, et ad eam venturus eram in die. Adhuc enim habitavit hospes meus in Norica ripa fluminis, eo quod in ipsa minus sustineret a supervenientibus importunitates.

41 In duabus autem hujuscemodi visitationibus meis reminiscor, Herlucam visionibus et allocutionibus, non solum B. Laurentii et Wicterpi: sed etiam gloriosae Dei Genitricis Mariae laetificatam fuisse, et audisse quaedam oblivioni tradita, quaedam propter infirmas mentes silentio velanda. Verumtamen ex tunc coepit me peccatorem vehementer, ut ipsa juravit, in Christo diligere, et nulli mortalium plus quam mihi de secretis suis credere, magni faciens quod per adventum caecitatis et surditatis, nequaquam fraudata fuisset tantarum revelationum suavitate.

42 Ego jam dudum animadverti, hanc, illa nesciente, rationem fuisse tantae erga me dilectionis suae ex occulta divinitatis instigatione, quod prae omnibus declaraturus essem ipsius sanctitatem. Talis praesignatio caritatis extitit erga Severum Sulpitium in B. Martino, erga Adalbertum Ratisponensem Inclusum in moderno e) Udalrico Cluniacensis attinentiae apud Suevos Praeposito, quorum alter precem, materiam, sumptumque dedit ad componendam vitam sui dilectoris.

43 Tertia visitatione mecum ad Herlucam [perrexit] Gebehardus alumnus meus, jam mihi per quinquennium domi forisque sociatus, et apud eam protinus, tamquam in spiritu praevisus, invenit gratiam: perrexit autem praeter voluntatem meam, quoniam separationis consilium capessebam. Nimis enim gravatus eram Ratisponensium Clericorum infestationibus, qui me, velut auctorem molestiarum suarum, odio habebant, propter irreprehensibilem vitam et linguam veridicam. Vix ergo et tarde solitariam adeptus Herlucae conventionem rogavi eam, quatenus divinam mihi precibus suis perquireret voluntatem. At illa vigilantius orans, subito vidit sibi approximare B. Laurentium, comitante B. Wicterpo, audivitque dicentem: Adhuc nolo te discessionis consilium dare. Hoc autem dixisse B. Laurentium, latuit me usque ad quartum decimum annum.

44 Tunc enim et praedictae societatis biga, quinti Henrici f) persecutione Ratispona depulsa, et Herluca sceleratorum rusticorum furoribus ad Eptatico decussa, convenit in Beronica; egoque retractans, quod firmiter mihi dissuasisset praenotatam disjunctionem, et nullam reddidisset rationem, supplicavi ei, usque ad praedictae visionis expressionem: sponte vero sua narravit, quod subjungo.

45 Dum forte oraret pro quodam familiari suo in adversitatibus posito, quo citius eum Deus clementer eriperet ex hoc mundo, apparens ei B. Laurentius subintulit: Oportet eum prius majora pati.

46 Insequenti die rursus oranti, apparuit saepe dictus Wicterpus Episcopus; et velut exponens,quod pridie dixerat B. Laurentius, praesignati hominis repraesentavit imaginem talia patientem, qualia et leguntur de g) Jacobo Interciso, et referuntur de Theodomaro Juvaviensi Episcopo, quorum videlicet uterque membratim caesus fuisse memoratur: ille h) temporibus antiquis; iste modernis.

 

――――――――

 

ANNOTATA.

 

a) Berga est aliquod monasterium sanctimonialium dioecesis Eystettensis, inter hanc urbem et Neoburgum: fundatum an. 976; sed num intelligatur hic, non definimus. 

b) Bureburg seu Peilberg monasterium Canonicorum Regularium esse annotavit Gretserus. Meminerunt ejus Hundius et Miraeus, citati a Pennotto in Historia tripartita Ordinis Clericorum Canonicorum, par. 2 cap. 39 num. 9. 

c) Fundatio Bureburgensis traditur ab hoc Ottone facta an. 1100 confirmata a Calisto II Papa 1121. 

d) Castri Iringi, vulgo Irinspurg. 

e) Udalricus, in Vita S. Gregorii pag. 249 beatae recordationis Odalricus Prior de Cluniaco, ubi dicitur cum S. Altmanno Episcopo Pataviensi (cujus Vita danda est VIII Augusti) et memorato supra Wilhelmo Abbate Hirsaugiensi, et Sigefrido de S. Salvatoris Cella, Rector fuisse quadraturae seu quadrigae a S. Gregorio VII inchoatae in defensionem Ecclesiae, uti in hujus Vita latius est explicandum 25 Maii.  

f) Henricus 5 Rex seu 4 Imp. adhuc vivo patre invasit regnum anno 1105, eoque anno sequenti mortuo, tenuit usque ad annum 1125 quo obiit. Hic contra Gelasium 2 Papam anno 1118 rite creatum, Burdinum, Gregorium dictum, Antipapam assumpsit, et dire ecclesiam vexavit, usque ad annum 1122, quo pax Ecclesiae reddita est. 

g) Coluntur S. Jacobus intercisus 27 Novembris, et S. Theodomarus sive Thiemo Archiepiscopus Saltzburgensis 28 Septembris. 

h) Jacobus circa an. 420, Thiemo anni 1101.