BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Paulus Bernriedensis

ca. 1080 - 1146/50

 

Vita b. Herlucae

 

Prologus

 

____________________________________________________________

 

 

 

Prologus.

 

Pusillo gregi Beronicensis Coenobii Paulus Frater, indignus vocari Presbyter, bonorum collectione magnificari et eorum virtutibus glorificari. Plusquam viginti anni sunt, dilectissimi, quod animus meus voto scribendi obligatus, explorare coepit, et investigare quaedam signa sanctitatis de conversatione B. Herlucae Virginis; quae hactenus conservata et collata in corde meo, nunc demum, tertio depositionis ejus anno, in notitiam posteritatis ejus proferre volo: primum quidem ad commendationem divinae gratiae, secundo ad consolationem caritatis vestrae. Cupimus enim animam Herlucae, non in seipsa, sed in Domino laudare; et mansuetos, de quibus estis et vos, haec audituros laetificare. Testor autem Deum omnis gratiae, numquam me tanta ipsius dona in aliqua feminarum  a) innotuisse. Proinde frequentatum est hoc verbum inter me, et Gebehardum alumnum meum, numquam nos suavius gustasse Deum ex ore viri, quam ex ore  b) Waltharii Ravennatis Archiepiscopi; numquam ex ore feminae, quam ex ore Herlucae. Vere de Pontifice, quamvis sancto et miraculis decorato, humanis tamen studiis nihilominus exercitato, non adeo mirandum; mirandum in femina, prorsus litteraturam non cognoscente, multo evidentius fuit miraculum inspirationis divinae. Sed jam propositum iter aggredior.  c)

 

――――――――

 

ANNOTATA.

 

a) Innotescere hic ponitur pro cognoscere: alias saepius invenias accipi pro significare. 

b) Waltharius sive Gualterius, fuerat ante, Canonicus Regularis, et (quod hinc colligimus) cum Paulo scriptore in eodem forsan conventu familiarius vixerat. Electionem ejus in Ravennatem Archiepiscopum ratam habuit anno 1119 Gelasius 2 Papa. Decessit Idibus Februarii anno 1144, cum Ecclesiam suam, inquit Ughellus, summa prudentiae laude administrasset. Rubeus etiam lib. 5 Historiae Ravennatum virum maxima religione et innocentia praeditum laudat pluribus. 

c) Subjicimus titulos Capitum prout sequebantur, quae in numeros rejicimus, facta alia more nostro capitum divisione: sunt autem ejusmodi.