BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Lombardus

ca. 1095 - 1160

 

Sententiarum libri IV

 

ca. 1155/58

 

________________________________________________________________

 

 

 

Liber quartus.

De doctrina signorum.

 

――――――

 

DISTINCTIO PRIMA.

DE SACRAMENTIS ET SIGNIS

SACRAMENTALIBUS.

 

1. Samaritanus enim vulnerato approprians, curationi ejus sacramentorum alligamenta adhibuit, quia contra originalis peccati et actualis vulnera, sacramentorum remedia Deus instituit. De quibus, quatuor primo consideranda occurrunt, quid sit sacramentum, quare institutum, in quibus consistat et conficiatur, et quae sit distantia inter sacramenta veteris et novae legis.

2. Quid sit sacramentum. (Aug. in lib. 10, de Civit., cap. 55, de Doct. christiana, lib. 2, cap. 1.) Sacramentum est sacrae rei signum. Dicitur tamen sacramentum etiam sacrum secretum, sicut sacramentum divinitatis, ut sacramentum sit sacrum signans, et sacrum signatum; sed nunc agitur de sacramento secundum quod est signum. Item sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma. Signum vero est res praeter speciem quam ingerit sensibus, aliquid aliud ex se faciens in cogitationem venire. Signorum vero alia sunt naturalia, ut fumus significans ignem, alia data. Et eorum quae data sunt quaedam sunt sacramenta, quaedam non. Omne enim sacramentum est signum, sed non e converso. Sacramentum ejus rei similitudinem gerit, cujus signum est. Si enim sacramenta non haberent similitudinem rerum quarum sacramenta sunt, proprie sacramenta non dicerentur. Sacramentum enim proprie dicitur quod ita signum est gratiae Dei, et invisibilis gratiae forma, ut ipsius imaginem gerat et causa existat. Non ergo significandi tantum gratia sacramenta instituta sunt, sed etiam sanctificandi. Quae enim significandi gratia tantum instituta sunt, solum signa sunt, et non sacramenta; sicut fuerunt sacrificia carnalia, et observantiae caeremoniales veteris legis, quae nunquam poterant justos facere offerentes, quia, ut ait Apostolus, Hebr. 9: Sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus, inquinatos sanctificabat ad emundationem carnis, non animae. Nam inquinatio illa erat contactus mortui. Unde Aug., Quaest. in Numeros, c. 33: Nihil aliud intelligo inquinationem quam lex mundat, nisi contactum mortui hominis, quem qui tetigerat immundus erat septem diebus, sed purificabatur secundum legem die tertio et septimo, et ita mundus erat ut jam intraret in templum. Mundabant etiam interdum a corporali lepra illa legalia. Sed nunquam ex operibus legis aliquis justificatus est, ut ait Apostolus, Rom. 4, etiamsi in fide et charitate fierent. Quare? quia imposuit ea Deus in servitutem, non in justificationem, et ut figura futuri essent, volens sibi ipsi potius offerri ea, quam idolis. Illa ergo signa erant, sed tamen et sacramenta, licet minus proprie in Scripturis saepe vocantur, quia signa erant rei sacrae quam utique praestabant. Illa autem Apostolus opera legis dicit, quae tantum significandi gratia, vel in onus instituta sunt.

3. De causa institutionis sacramentorum. Triplici autem de causa sacramenta instituta sunt: propter humiliationem, eruditionem et exercitationem. Propter humiliationem quidem ut dum homo insensibilibus rebus quae natura infra ipsum sunt, ex praecepto Creatoris se reverendo subjicit, ex hac humilitate et obedientia Deo magis placeat, et apud eum mereatur; cujus imperio salutem quaerit in inferioribus se, etsi non ab illis, sed per illa a Deo. Propter eruditionem etiam instituta sunt, ut per id quod foris in specie visibili cernitur, ad invisibilem virtutem quae intus est cognoscendam mens erudiatur. Homo enim qui ante peccatum sine medio Deum videbat, per peccatum adeo hebuit, ut nequaquam divina queat capere, nisi humanis exercitatus. Propter exercitationem similiter instituta sunt, quia cum homo otiosus esse non possit, proponitur ei utilis et salubris exercitatio in sacramentis, qua vanam et noxiam declinet occupationem. Non enim facile capitur a tentatore, qui bono vacat exercitio. Unde Hieronymus monet: Semper aliquid operis facito, ut te occupatum diabolus inveniat.

4. De triplici genere exercitationis. Sunt autem exercitationum tres species. Una ad aedificationem animae pertinet; alia ad corporis fomentum; alia ad utriusque subversionem. Cum igitur absque sacramentis (quibus non alligavit potentiam suam Deus) homini gratiam donare posset, praedictis de causis sacramenta instituit. Duo autem sunt in quibus sacramentum consistit, scilicet verba et res; verba, ut invocatio Trinitatis; res, ut aqua, oleum et hujusmodi.

5. De differentia sacramentorum veterum et novorum. Jam videre restat differentiam sacramentorum veterum et novorum; ut sacramenta vocemus quae antiquitus res sacras signabant, ut sacrificia et oblationes, et hujusmodi. Eorum autem differentiam breviter Augustinus assignat dicens, in epist. ad Rusticum de Forma vivendi: Quia illa promittebant tantum et significabant, haec autem dant salutem.

6. De circumcisione. Fuit tamen inter illa sacramenta sacramentum quoddam, scilicet circumcisionis, idem conferens remedium contra peccatum, quod nunc Baptismus praestat. Unde Augustinus, in Expositione tituli psalmi 73, ad Valerium, lib. 2 de Nuptiis et Concup., c. 11, in fine, super Evang. Luc. 2: Et postquam impleti sunt dies, etc.: Ex quo instituta est circumcisio in populo Dei, quae erat tunc signaculum justitiae fidei, ad purgationem valebat magnis et parvulis originalis veterisque peccati, sicut Baptismus ex illo valere coepit ad innovationem hominis, ex quo institutus est. Item Beda: Idem salutiferae curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus agebat, quod Baptismus agere revelatae gratiae tempore consuevit; excepto quod regni coelestis januam nondum intrare poterant; tamen in sinu Abrahae post mortem requie beata consolati, supernae pacis ingressum spe felici exspectabant. His aperte traditur circumcisionem, ex quo instituta fuit, remissionem peccati originalis et actualis parvulis et majoribus a Deo praestitam, sicut nunc per Baptismum datur.

7. De viris qui fuerunt ante circumcisionem, et de feminis quae fuerunt ante et post. Quaeritur autem de viris quae fuerunt ante circumcisionem, et de feminis quae fuerunt ante et post, quod remedium contra peccatum habuerint. Quidam dicunt sacrificia et oblationes eis valuisse ad remissionem peccati. Sed melius est dicere illos qui de Abraham prodierunt, per circumcisionem justificatos; mulieres vero per fidem et operationem bonam, vel suam, si adultae erant, vel parentum, si parvulae. Eos vero qui fuerunt ante circumcisionem, parvulos in fide parentum; parentes vero per virtutem sacrificiorum, scilicet quam intelligebant spiritualiter in illis sacrificiis, justificatos; unde Greg., in 4 Moral., cap. 2: Quod apud nos valet aqua Baptismi, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides, vel pro majoribus virtus sacrificii, vel pro his qui ex Abrahae stirpe prodierunt, mysterium circumcisionis.

8. De institutione et causa circumcisionis. Hic dicendum est in quo instituta fuerit circumcisio, et quare, et cur mutata per Baptismum. Abraham primus mandatum circumcisionis habuit, ad probationem obedientiae; nec ei soli praecepta fuit circumcisio, sed et semini ejus, id est, omnibus Hebraeis; quae fiebat secundum legem octava die lapideo cultro in carne praeputii. Data autem fuit circumcisio pluribus de causis: scilicet, ut per obedientiam mandati Abraham placeret Deo, cui per praevaricationem Adam displicuerat: data etiam fuit in signum magnae fidei Abrahae, qui credidit se habiturum filium in quo fieret benedictio omnium. Deinde, ut hoc signo a caeteris nationibus discerneretur populus ille. In carne vero praeputii ideo jussa est fieri circumcisio, quia in remedium instituta est originalis peccati, quod a parentibus trahimus per concupiscentiam carnis, quae in parte illa magis dominatur, et quia in parte illa culpam inobedientiae primus homo sensit, decuit ut ibi signum obedientiae acciperet.

9. Quare die octavo, et petrino cultro. Fiebat autem octava die, petrino cultro, quia et in resurrectione communi et octava aetate futura, per petram Christum omnis ab electis abscindetur corruptio; et per Christi resurrectionem octava die factam, circumciditur a peccatis anima cujusque in eum credentis; duae ergo res sunt illius sacramenti.

10. Quare in Baptismum mutata sit circumcisio. Ideo autem mutata est circumcisio per Baptismum, quia sacramentum Baptismi communius est et perfectius, quia pleniori gratia accumulatum. Ibi enim peccata solum dimittebantur, sed nec gratia ad bene operandum adjutrix, nec virtutum possessio vel augmentum ibi praestabatur, ut in Baptismo, ubi non tantummodo abolentur peccata, sed etiam gratia adjutrix confertur, et virtutes augentur. Unde aqua refectionis dicitur, quia aridos fecundat, etiam fructificantes ampliori ubertate donat: quia quantumcumque per fidem et charitatem ante habitam aliquis justus ad Baptismum accedit, uberiorem ibi recipit gratiam; sed non ita in circumcisione. Unde Abrahae per fidem jam justificato signaculum tantum fuit, nihil ei intus contulit.

11. De parvulis defunctis ante diem octavum. Si vero quaeritur de parvulis qui ante diem octavum moriebantur, ante quam non fiebat circumcisio ex lege, utrum salvarentur vel non, Idem potest responderi quod sentitur de parvulis ante Baptismum defunctis; quos perire constat, Unde Beda, super Lucam: Qui nunc per Evangelium suum terribiliter et salubriter clamat, Joan. 3: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei; ipse dudum clamabat per suam legem, Gen. 17: Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Forte tamen sub lege, ingruente necessitate mortis ante octavum diem circumcidebant sine peccato filios, sicut modo fit in Ecclesia de Baptismo.

 

 

DISTINCTIO II.

DE SACRAMENTIS NOVAE LEGIS.

 

1. Jam ad sacramenta novae legis accedamus; quae sunt Baptismus, Confirmatio, panis benedictio, id est, Eucharistia, Poenitentia, Unctio extrema, Ordo, Conjugium. Quorum alia remedium contra peccatum praebent, et gratiam adjutricem conferunt, ut Baptismus; alia in remedium tantum sunt, ut Conjugium; alia gratia et virtute nos fulciunt, ut Eucharistia et Ordo

2. Quare mox post hominis casum non fuerint instituta. Si vero quaeritur quare non fuerint haec sacramenta instituta mox post hominis lapsum, cum in his sit justitia et salus, dicimus non ante adventum Christi, qui gratiam attulit, gratiae sacramenta fuisse danda; quae ex ipsius morte et passione virtutem sortita sunt. Christus autem venire noluit, antequam homo de lege naturali et scripta convinceretur, quod neutra juvari posset. (Hugo. lib. 1, parte 2, cap. 8.)

3. Quod sacramentum Conjugii fuit ante peccatum. Fuit autem Conjugium ante peccatum institutum; non utique propter remedium, sed ad sacramentum et ad officium; post peccatum vero fuit ad remedium contra carnalis concupiscentiae corruptelam, de quo suo loco tractabimus.

4. De Baptismo. Nunc vero de Baptismi sacramento videamus, quod inter novae gratiae sacramenta primum est. Baptismum igitur Christi Joannes suo baptismo praenuntiavit; qui primus baptizasse legitur, sed in aqua, non in Spiritu, sicut ipse ait: Ego baptizo vos in aqua, in poenitentiam. Sola enim corpora abluebat, a peccatis vero non mundabat. Baptismus Joannis erat in poenitentiam, non in remissionem; Baptismus vero Christi, in remissionem. Quia Joannes baptizans homines, ad poenitentiam vocabat; et quos baptizabat, poenitere docebat; secundum illud: Veniebant ad Joannem in Jordanem, confitentes peccata sua. Sed in baptismo Joannis non dabatur peccatorum remissio, quae data est in Christi Baptismo.

5. Quid utilitatis habebat baptismus Joannis. Ad quid ergo utilis erat baptismus Joannis? Quia homines usu baptizandi praeparabat ad Baptismum Christi. Sed quaeritur quare dictus est baptismus Joannis; sicut Veritas dicit, Matth. 21: Baptismus Joannis unde est? Quia ibi Joannis operatio tantum visibilis erat exterius lavantis, non invisibilis gratia Dei interius operantis. Sed tamen et illa Joannis operatio a Deo erat, et baptismus ille a Deo erat, non ab homine tantum; sed hominis dictus est, quia nihil ibi gerebatur quod non ageret homo. Si vero quaeritur an sacramentum fuerit, satis potest concedi, ex eo sensu quo legalia signa dicuntur sacramenta. Significabat enim baptismus Joannis rem sacram, scilicet Baptismum Christi, qui non tantum est poenitentiae, sed et remissionis peccatorum.

6. De forma baptismi Joannis, et de baptizatis ab eo. Hic considerandum est si baptizati a Joanne iterum baptizati sunt Baptismo Christi, et qua forma verborum usus sit Joannes. Illi qui baptizati sunt a Joanne, nescientes Spiritum sanctum esse, ac spem ponentes in illius baptismo, postea baptizati sunt Baptismo Christi. Baptismus autem Joannis in nomine venturi tradebatur. Unde Hieron. super Joelem, comment. ad c. 2. Qui dicit se in Christum credere, et non credit in Spiritum sanctum, nondum habet claros oculos. Unde baptizati a Joanne in nomine venturi, id est, Domini Jesu, qui dixerunt: Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus, iterum baptizabantur, imo verum Baptisma accipiebant. Illi vero qui spem non posuerunt in baptismo Joannis, et Patrem et Filium et Spiritum sanctum credebant, non post baptizati fuerunt, sed impositione manuum ab apostolis super eos facta, Spiritum sanctum receperunt. Alii vero qui non ita credebant. baptizati sunt Baptismo Christi, ut praedictum est. Unde Hieron. in Epistola de unius uxoris Viro: Qui Spiritum sanctum nesciebant cum baptismum a Joanne acceperunt, iterum baptizati sunt Baptismo Christi, ut praedictum est; ne quis ex Judaeis vel gentibus putaret aquam sine Spiritu sancto ad salutem posse sufficere. De hoc etiam Amb. in primo lib. de Spiritu sancto, c. 3: Quidam negaverunt se scire Spiritum sanctum, cum baptizatos se dicerent baptismo Joannis, qui in advenientis Jesu, non in suo baptizavit nomine. Isti ergo, quia nec in Christi nomine, neque cum fide Spiritus sancti baptizati fuerant, non potuerunt accipere Baptismi sacramentum, baptizati sunt ergo in nomine Christi, nec iteratum est in his baptisma, sed innovatum.

 

 

DISTINCTIO III.

QUID SIT BAPTISMUS.

 

1. Post haec videndum est quid sit Baptismus, et quae sit forma, et quando institutus, et causa institutionis. Baptismus dicitur intinctio, id est, ablutio corporis exterior, facta sub forma verborum praescripta. Si enim ablutio fiat sine verbo, non est ibi sacramentum; sed accedente verbo ad elementum, fit sacramentum, non utique ipsum elementum fit sacramentum, sed ablutio facta in elemento. Unde Aug. tom. 9, tract. 80, super Joan.: Verbo Baptisma consecratur, detrahe verbum, et quid est aqua, nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Unde est haec tanta virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur? Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud est virtus intus manens. In duobus ergo consistit sacramentum Baptismi, scilicet, in verbo, et elemento. Ergo etsi alia desint quae ad decorem sacramenti instituta sunt, non ideo minus est verum sacramentum et sanctum, si verbum sit ibi et elementum. Nam et in hoc sacramento et in aliis quaedam solent fieri ad decorem et honestatem sacramenti, quaedam ad substantiam et causam sacramenti pertinentia. De substantia hujus sacramenti sunt verbum et elementum, caetera ad solemnitatem ejus pertinent.

2. De forma Baptismi. Sed quod est illud verbum, quo accedente ad elementum, fit sacramentum? Veritas te docet, Matt. ult., quae sit hujus sacramenti forma cum ait discipulis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Invocatio igitur Trinitatis verbum dicitur quo Baptisma consecratur; et haec est forma verborum sub qua traditur Baptismus. Unde Bonifacio episcopo Zacharias papa, de Cons., dist. 4, cap. In synodo, ait: Firmissime praeceptum est in synodo Anglorum ut quicumque sine invocatione Trinitatis mersus fuisset, quod sacramentum regenerationis non haberet, quod omnino verum est; quod si mersus in fontem Baptismi quis fuerit sine invocatione Trinitatis, perfectus Christianus non est, nisi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti fuerit baptizatus. Legitur tamen in Actibus apostolorum, apostolos baptizasse in nomine Christi: Sed in hoc nomine, ut exponit Amb., lib. 1, de Spiritu sancto, cap. 3, tota Trinitas intelligitur. Intelligitur enim cum Christum dicis, et Pater a quo unctus est, et ipse qui unctus est, et Spiritus sanctus per quem unctus est. Unde Nicolaus Papa ad Consulta Bulgarorum: A quodam Judaeo multos baptizatos asseritis, et quid inde agendum sit consulitis; hi profecto si in nomine sanctae Trinitatis, vel in nomine Christi, sicut in Actibus apostolorum legimus, baptizantur, baptizati sunt: unum enim idemque est, ut exponit Ambrosius.

3. Si in nomine Patris tantum vel Spiritus sancti possit tradi Baptismus. Hic quaeritur an Baptismus esset verus, si diceretur in nomine Patris tantum, vel Spiritus sancti tantum, ut cum dicitur in nomine Christi. Amb., ibid., videtur dicere, quod si fide mysterium Trinitatis teneatur et una persona tantum nominetur, plenum esse sacramentum; et, e converso, si tres nominentur et non recte de aliquo illorum sentiatur, vacuum fieri mysterium Trinitatis. Ait enim sic: Ubi non est plenum Baptismi sacramentum, nec principium, nec species aliqua Baptismi aestimatur. Plenum autem est si Patrem et Filium et Spiritum sanctum fatearis. Si unum neges, totum subrues: et sicut si unum in sermone comprehendas, vel Patrem, vel Filium, vel Spiritum sanctum, fide autem nec Patrem nec Filium nec Spiritum sanctum abneges, plenum est fidei sacramentum; ita etiam licet Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum dicas, et Patris, et Filii, et Spiritus sancti minuas potestatem, vacuum est omne mysterium. Cum enim dicitur in nomine Christi, per unitatem nominis impletum est mysterium; nec a Christi Baptismate Spiritus separatur, quia Christus baptizavit in Spiritu.

4. Quaestio Ambrosii. Nunc consideremus utrum sicut in Christi nomine legimus Baptismi plenum esse sacramentum, ita etiam Spiritu sancto tantum nuncupato nihil desit ad mysterii plenitudinem. Rationem sequamur: Qui unum dixerit, Trinitatem signavit. Si Christum dicas, et Patrem a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est, scilicet, Filium, et Spiritum sanctum quo unctus est designasti. Scriptum est enim, Act. 10, hunc esse Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto. Et si Patrem dicas, Filium ejus et Spiritum oris ejus pariter indicas, si tamen id etiam corde comprehendas. Et si Spiritum sanctum dicas, Deum Patrem a quo procedit et Filium ejus cujus est Spiritus, nuncupasti. Unde, ut rationi copuletur auctoritas, Dominus dicit, Act. 1: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto, ex quo indicat nos recte posse baptizari in Spiritu sancto.

5. Perstringit praemissorum intelligentiam, cum determinatione cujusdam dicti. Ex his aperte intellexisti in nomine Christi verum Baptisma tradi: unde nihilominus insinuari videtur verum Baptisma dari posse in nomine Patris tantum, vel Spiritus sancti tantum, si tamen ille qui baptizat fidem Trinitatis teneat, quae Trinitas in quolibet horum nominum intelligitur. Si autem aliquis perverse credens, et errorem inducere intendens, unum de tribus tantum nuncupet, non complet mysterium. Quod vero ait, nominatis tribus vacuum esse mysterium, si baptizans minuat potestatem Patris vel Filii vel Spiritus sancti, id est, si male sentiat de potentia alicujus horum, non credens unam potentiam trium, intelligendum est hoc super eum qui non intendit nec credit baptizare; qui non tantum caret fide, sed etiam intentionem baptizandi non habet. Qui ergo baptizat in nomine Christi, baptizat in nomine Trinitatis, quae ibi intelligitur. Tutius est tamen tres personas ibi nominare, ut dicatur: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; non in nominibus, sed in nomine, id est, in invocatione, vel in confessione Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Invocatur enim ibi tota Trinitas, ut invisibiliter ibi operetur per se, sicut extra visibiliter per ministerium. Si autem dicatur in nominibus, non est ibi sacramentum, quia non servatur forma Baptismi.

6. De institutione Baptismi. De institutione Baptismi quando coepit, variae sunt aestimationes. Alii dicunt tunc esse institutum, cum Nicodemo Christus ait, Joan. 3: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. Alii dicunt institutionem Baptismi factam cum apostolis dixit, Luc. 10: Ite, docete omnes gentes, batizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sed hoc dixit eis post resurrectionem, praecipiens eis de vocatione gentium, quos ante passionem binos miserat ad praedicandum in Judaea et ad baptizandum, dicens, Matth. 10: In viam gentium ne abieritis. Jam ergo institutus erat Baptismus, quia baptizabant simul et praedicabant.

7. De forma in qua baptizaverunt apostoli ante passionem Christi. Si vero quaeritur in qua forma tunc baptizaverunt apostoli, sane dici potest: In nomine Trinitatis, scilicet, in ea forma in qua baptizaverunt postea gentes; quae ante passionem potest intelligi fuisse tradita, licet non sit scriptum. Non ergo tunc illam formam Christus prius tradidit, cum ad evangelizandum gentibus misit; sed quam ante tradiderat mittens eos in Judaeam, post iteravit cum ad gentes misit. Commodius ergo dicitur institutio facta, quando Christus a Joanne baptizatus est in Jordane; quod dispensavit, non quia mundari voluit, cum sine peccato fuerit, sed quia contactu mundae carnis suae vim regenerativam contulit aquis, ut qui postea immergeretur, invocato nomine Trinitatis, a peccatis purgaretur. Tunc ergo invocato nomine Trinitatis institutus est Baptismus Christi; in quo Trinitas, cujus mysterium ibi innotuit, interius hominem baptizat. (De Cons., dist. 4: Nunquam aqua.)

8. Quare in aqua tantum fiat. Celebratur autem hoc sacramentum tantum in aqua, non in alio liquore, ut ait Christus: Nisi quis renatus, etc. Ideoque uniformiter id fieri in aqua praecipitur, ut intelligatur quod sicut aqua sordes corporis ac vestis abluit, ita Baptismus maculas animae, sordesque vitiorum emundando abstergit. Vel ideo, ut nullum inopia excusaret, quod posset fieri, si in vino vel oleo fieret, et ut communis materia baptizandi inveniretur apud omnes; quod aqua signavit quae de latere Christi manavit, sicut sanguis alterius sacramenti signum fuit. Non ergo in alio liquore potest consecrari Baptismus nisi in aqua.

9. De immersione, quoties fieri debeat. De immersione vero si quaeritur quomodo fieri debeat, praecise respondemus: Vel semel, vel ter, pro vario more Ecclesiae. Unde Gregor., epist. 41, Leandro episcopo: De trina immersione Baptismi nil verius responderi potest quam quod vosipsi sensistis; quia in una fide nihil officit Ecclesiae sanctae consuetudo diversa; quia enim in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest infantem in Baptismo ter vel semel immergere; quia et in tribus mersionibus personarum Trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari. Nos vero qui tertio immergimus, etiam triduanae sepulturae sacramentum signamus. Secundum hoc, licet non modo ter, sed semel etiam tantum immergere. Ibi tamen duntaxat immergere semel licet, ubi consuetudo Ecclesiae talis existit. Si quis vero id facere incipiat ubi consuetudo talis non est, vel semel tantum mergendum asserat, reprehensibilem se constituit. Unde Haymo: In suo sensu abundabat Cyprianus, cum semel mergebat in Baptismo parvulos, quia quod intelligebat, studiose implebat bonis operibus abundando, licet in hoc nescius delinqueret: sed quia bonis operibus abundabat, postea correptus a Deo abundavit altiori sensu, ter illos mergendo. Ecce habemus, quia deliquit qui semel mersit. Sed hoc ideo, quia aliter se habebat consuetudo illius Ecclesiae, vel quia unam tantum faciendam mersionem asserebat. De trina mersione Aug. ait, de Cons., dist. 4, c. Postquam: Postquam nos credere promisimus, tertio capita nostra in sacro fonte demersimus; qui ordo baptizandi duplici mysterii significatione celebratur. Recte enim tertio immersi estis, qui accepistis Baptismum in nomine Trinitatis. Recte tertio immersi, quia accepistis Baptismum in nomine Christi, qui die tertia resurrexit a mortuis. Illa enim tertio repetita immersio, typum dominicae exprimit sepulturae. Constat ergo baptizandos tertio debere immergi; et tamen si semel tantum immergantur, verum Baptisma accipiunt. Et qui semel immergit tantum, non peccat nisi consuetudo Ecclesiae obsistat, vel hoc modo tantum debere fieri asserat.

10. Quando circumcisio amisit vim suam. Solet etiam quaeri si circumcisio amisit statim vim suam ab institutione Baptismi. Ad quod dicimus in Christi morte terminata esse legalia omnia. Ex tunc ergo circumcisio perdidit vim suam, ita quod postea non profecerit, sed potius obfuerit observatoribus suis. Sed usque ad oblationem verae hostiae potuit prodesse. Si enim ante passionem legalia finem habuissent, non ea imminente vetus pascha cum discipulis manducasset.

11. De causa institutionis. Causa vero institutionis Baptismi est innovatio mentis: ut homo qui per peccatum vetus fuerat, per gratiam Baptismi renovetur, quod fit depositione vitiorum et collatione virtutum. Sic enim fit quisque novus homo, cum abolitis peccatis ornatur virtutibus. Abolitio peccatorum pellit foeditatem: appositio virtutum affert decorem, et haec est res hujus sacramenti, scilicet, interior munditia.

12. Quaeritur an Baptismus aperuit coelum, quod non aperuit circumcisio. Si quaeritur utrum Baptismus aperuit coelum, quod non aperuit circumcisio. Dicimus quia nec Baptismus, nec circumcisio regni nobis aditum aperuit, sed hostia Salvatoris; quae si tempore circumcisionis oblata fuisset, illius temporis homines regnum intrassent. Res ergo hujus sacramenti justificatio est.

 

 

DISTINCTIO IV.

QUOD ALII SUSCIPIUNT SACRAMENTUM ET REM,

ALII SACRAMENTUM ET NON REM,

ALII REM ET NON SACRAMENTUM.

 

1. Hic dicendum est aliquos suscipere sacramentum et rem sacrementi, aliquos sacramentum et non rem, aliquos rem et non sacramentum. Sacramentum et rem simul suscipiunt omnes parvuli, qui in baptismo ab originali mundantur peccato; quamvis quidam diffiteantur illis qui perituri sunt parvulis, in baptismo dimitti peccata, innitentes illi verbo Aug. in lib. de Baptis. parvul.: Sacramenta in solis electis efficiunt quod figurant; non intelligentes illud ita esse accipiendum, quia cum in aliis efficiant sacramenta remissionem, non hoc eis faciunt ad salutem, sed solis electis. Nam quod omnibus parvulis in baptismo remittatur peccatum per baptismum, Aug. evidenter dicit: A parvulo, inquit in Enchir., c. 43, recenter nato usque ad decrepitum senem, sicut nullus prohibetur a baptismo, ita nullus est qui non peccato moriatur in baptismo; sed parvuli tantum originali, majores vero etiam omnibus quae male videndo addiderunt ad illud quod nascendo traxerunt, nisi enormitas vitae impediat. Aliqui quoque qui cum fide baptizantur, sacramentum et rem suscipiunt.

2. De ficte accedentibus. Qui vero sine fide vel ficte accedunt, sacramentum, non rem, suscipiunt. Unde Hieron., Commentario ad 16 cap. Ezech., sup. eo loco: In aqua non est lota: Sunt lavacra gentilium, haereticorum; sed non lavant ad salutem. In Ecclesia etiam qui non plena fide accipiunt baptisma, non Spiritum, sed aquam suscipiunt. Aug. etiam ait, Enarratione in ps. 77, in principio: Judaeis omnibus communia erant sacramenta, sed non communis omnibus erat gratia, quae est virtus sacramentorum; ita et nunc communis est baptismus omnibus baptizatis, sed non virtus baptismi, id est, ipsa gratia. Item, in lib. de Poenitentiae Medicina, c. 2: Omnis qui jam suae voluntatis arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramentum fidelium, nisi poeniteat eum veteris vitae, novam non potest inchoare. Ab hac poenitentia, cum baptizantur, soli parvuli immunes sunt. His aliisque testimoniis aperte ostenditur, adultis sine fide et poenitentia vera in baptismo non conferri gratiam remissionis, quia nec parvulis sine fide aliena, qui propriam habere nequeunt, datur in baptismo remissio. Si quis ergo ficte accedit, non habens veram cordis contritionem, sacramentum sine re accipit. Videtur tamen Aug. dicere quod etiam ficte accedenti, qui etiam habet odium fraternum, in ipso momento quo baptizatur, omnia condonentur peccata et post baptismum mox redeant. Sed non hoc asserendo dicit, imo hanc opinionem et praemissam sententiam conferendo, ait enim sic, lib. 1 de Baptismo contra Donatist., c. 12: His qui ficto corde baptizantur, aut peccata nullatenus dimittuntur, quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum; aut in ipso temporis puncto per vim sacramenti dimissa, iterum per fictionem replicantur; ut etiam illud verum sit: Quotquot in Christo baptizati estis, etc., Galat. 3, et illud: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, Sapient. 1; ut induat eum Christum sanctitas baptismi, et exuat eum Christum pernicies fictionis. Nam redire dimissa peccata ubi fraterna charitas non est, aperte Dominus docet etiam in illo servo, a quo Dominus dimissum debitum petiit, quia ille conservo dimittere noluit. Sic non impeditur baptismi gratia quominus omnia peccata dimittantur, etiamsi fraternum odium in ejus cui dimittuntur, animo perseveret. Solvitur enim hesternus dies, et quidquid superest; et solvitur etiam ipsa hora momentumque ante baptismum, et in baptismo. Deinceps autem continuo reus incipit esse non solum consequentium, sed etiam praeteritorum dierum, horarum, momentorum redeuntibus omnibus quae dimissa sunt. Hoc autem, ut praediximus, non sub assertione dixit; quod ostenditur ex eo quod ait in eodem libro sic: Si ad baptismum fictus accedit, dimissa sunt ei peccata, aut non sunt dimissa; eligant quod voluerint. Ecce aperte cernis, si tamen attendis id dixisse Aug. non asserendo, sed quaerendo, et aliorum opinionem referendo. Idem enim ait ibidem, paulo infra: Tunc valere incipit ad salutem baptismus, cum illa fictio veraci confessione recesserit; quae corde in malitia perseverante, peccatorum ablutionem non sinebat fieri. Non ergo ficte accedenti peccata dimittuntur.

3. Quomodo intelligatur illud: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Quaeritur ergo quomodo illud accipiatur: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Potest dici quod qui in Christo, id est, in Christi conformitate baptizantur, sicut moriuntur vetustati peccati, sicut Christus vetustati poenae, induunt Christum, quem per gratiam in habitantem habent. Potest et aliter solvi. Duobus enim modis Christum induere dicimur: vel assumptione sacramenti, vel rei perceptione. Unde Aug., lib. 5 de Bapt. contra Donat., c. 24: Induunt homines Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem, aliquando usque ad vitae sanctificationem; atque illud primum bonis et malis potest esse commune, hoc autem est proprium bonorum et piorum. Omnes ergo qui in Christi nomine baptizantur, Christum induunt vel secundum sacramenti perceptionem, vel secundum vitae sanctificationem.

4. De illis qui suscipiunt rem et non sacramentum. Sunt et alii, ut supra posuimus, qui suscipiunt rem et non sacramentum. Qui enim effundunt sanguinem pro nomine Jesu, etsi non sacramentum, rem tamen accipiunt. Unde Aug., ibid., c. 22: Quicumque non percepto regenerationis lavacro pro confessione Christi moriuntur, tantum eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismi. Audistis quod passio pro Christi nomine suscepta supplet vicem Baptismi. Nec tantum passio vicem Baptismi implet, sed etiam fides et contritio, ubi necessitas excludit sacramentum, sicut aperte docet Aug, dicens Baptismi vicem aliquando implere passionem. De latrone illo cui non baptizato dictum est, Luc. 23: Hodie mecum eris in paradiso, B. Cyprianus, in lib. 4 de Baptismo, non leve documentum assumit; quod etiam atque etiam ego considerans, invenio non tantum passionem pro nomine Christi, id quod Baptismo deerat posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium Baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim ille latro pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum; nec quia credidit passus est, sed dum patitur credit. Quantum ergo fides valeat, etiam sine visibilis Baptismi sacramento; quod Apostolus ait, Rom. 10: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem; in illo latrone declaratum est; sed tunc impletur invisibiliter, cum mysterium Baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis, excludit. Et Baptismus quidem potest esse ubi conversio cordis defuerit; conversio autem cordis potest quidem inesse non percepto Baptismo; sed contempto Baptismo non potest, nec ullo modo dicenda est conversio cordis ad Deum, cum Dei sacramentum contemnitur. Ecce hic habes non solum passionem, sed etiam fidem et contritionem conferre remissionem, ubi non contemnitur sacramentum, ut in latrone illo ostenditur, qui non per passionem, sed per fidem salvatus est sine Baptismo. Sed dicunt quidam hoc retractasse Augustinum. Retractavit quidem exemplum, in lib. 2 Retract., c. 18, sed non sententiam. Ait enim in lib. 4: Cum dicerem vicem Baptismi posse habere passionem, non satis idoneum posui illius latronis exemplum; quia utrum non fuerit baptizatus, incertum est. Constat ergo sine Baptismo aliquos justificari et salvari; unde Amb. de Valentiniano: Ventrem meum doleo, ut prophetico utar eloquio, quia quem regeneraturus eram, amisi; verumtamen gratiam quam ille poposcit, non amisit.

5. Quae videntur obviare praedictis. His autem videtur obviare quod Dominus dicit, Joan. 3: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum coelorum, quod si generaliter verum est, non videntur esse vera superius posita. Sed illud intelligendum est de illis qui possunt et contemnunt baptizari. Vel ita intelligendum est, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, id est, ex ea regeneratione quae fit per aquam et Spiritum sanctum, non salvabitur. Illa autem regeneratio fit non tantum per baptismum, sed etiam per poenitentiam et sanguinem. Unde auctoritas dicit, ideo Apostolum pluraliter dixisse fundamentum baptismatum, quia est baptismus in aqua, in sanguine, in poenitentia. Hoc autem non ideo dicit, quod sacramentum Baptismi fiat nisi in aqua, sed quia ipsius virtus, id est, sanctificatio, datur non modo per aquam, sed per sanguinem vel poenitentiam interius. Ratio etiam id suadet. Si enim non valentibus credere parvulis sufficit Baptismus, multo magis sufficit fides adultis volentibus, sed non valentibus baptizari; unde Aug.: Quaeris quid sit majus, fides an aqua? non dubito quin respondeam, fides. Si ergo quod minus est sanctificare potest, nonne quod majus est, id est, fides, de qua Christus ait: Qui crediderit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Sed dicunt aliqui, nullum adultum in Christum credere vel charitatem habere sine baptismo, nisi sanguinem fundat pro Domino, subdita introducentes testimonia. Aug., lib. de Fide ad Petrum, c. 3, ait: Ex illo tempore quo Salvator dixit: Nisi quis renatus fuerit, etc., absque sacramento Baptismi, praeter ejus qui in Ecclesia sanguinem fundunt, aliquis vitam aeternam accipere non potest. Item: Nullum catechumenum quamvis in bonis operibus defunctum, vitam aeternam habere credimus, excepto martyrio, ubi tota sacramenta Baptismi complentur. Item, de Dogm. eccles., c. 4: Baptizatis iter tantum salutis esse credimus. Sed quod in his minus dixit, in aliis capitulis supra positis supplevit. Et ideo haec sic intelligenda sunt, ut illi soli habentes tempus baptizandi excipiantur; si enim aliquis habens fidem et charitatem voluerit baptizari, et non valet necessitate praeventus, supplet Omnipotentis benignitas quod sacramento defuerat. Dum enim solvere potest, nisi solvat, tenetur, sed quod jam non potest et tamen vult, non imputat ei Deus, qui suam potentiam sacramentis non alligavit. Quod vero invisibilis sanctificatio sine visibili sacramento quibusdam insit, aperte Aug. tradit super Levit., dicens invisibilem sanctificationem quibusdam affuisse et profuisse sine visibilibus sacramentis. Visibilem vero sanctificationem, quae fit sacramento visibili sine invisibili, posse adesse, non posse prodesse, nec tamen visibile sacramentum ideo contemnendum est, quia contemptor ejus invisibiliter sanctificari non potest. Hinc Cornelius et qui cum eo erant, jam Spiritu sanctificati baptizati sunt. Nec superflua judicanda est sanctificatio visibilis, quia invisibilis praecessit. Sine visibili ergo invisibilis sanctificatio esse potest et prodesse: visibilis autem quae fit sacramento tenus, sine invisibili prodesse non potest, cum ita sit omnis illius utilitas. Simoni Mago visibilis baptismus non profuit, act. 8, quia invisibilis non affuit; sed quibus invisibilis affuit, profuit; nec tantum valet fides aliena parvulo, quantum propria adulto. Parvulis enim non sufficit fides Ecclesiae sine sacramento, quia, si absque baptismo fuerint defuncti, etiam cum deferuntur ad baptismum, damnabuntur, sicut multis sanctorum auctoritatibus comprobatur. Ad quod hoc unum sufficiat. Aug. ait, lib. de Fide ad Petrum, c. 7: Firmissime tene parvulos qui vel in uteris matrum vivere incipiunt et ibi moriuntur, vel de matribus nati sine sacramento Baptismi de hoc seculo transeunt, aeterno supplicio puniendos, quia etsi propriae actionis peccata non habuerunt, originale peccatum tamen traxerunt carnali concupiscentiae conceptione. Et sicut parvuli qui sine baptismo moriuntur, infidelium ascribuntur numero, ita qui baptizantur, fideles dicuntur, qui a fidelium consortio non separantur, cum orat Ecclesia pro fidelibus defunctis. Fideles ergo sunt non propter virtutem, sed fidei sacramentum. Unde Aug.: Parvulorum etsi nondum fides illa quae etiam in credentium voluntate consistit, jam tamen ipsius fidei sacramentum, id est, Baptismus, fidem facit: sicut credere respondetur, ita etiam fidelis vocatur; non rem ipsam mente annuendo, sed ipsius rei percipiendo sacramentum. (Aug., tom. 2, epist. ad Bonif., q. 22.)

6. Quid prosit Baptismus his qui cum fide accedunt. Solet etiam quaeri de illis qui jam sanctificati Spiritu cum fide et charitate ad Baptismum accedunt, quid eis conferat Baptismus. Nihil enim eis videtur praestare, cum per fidem et contritionem jam remissis peccatis justificati sunt. Ad quod sane dici potest eos quidem per fidem et contritionem justificatos, id est, a macula peccati purgatos, et a debito aeternae poenae absolutos; tamen adhuc teneri satisfactione temporali, qua poenitentes ligantur in Ecclesia. Cum autem Baptismum percipiunt, et a peccatis, si quae interim post conversionem contraxerunt, mundantur, et ab exteriori satisfactione absolvuntur; et adjutrix gratia omnisque virtus in eo augetur, ut vere novus homo tunc dici possit. Fomes quoque peccati in eo amplius debilitatur. Ideo Hier. dicit quod fides quae fideles facit, in aquis Baptismi datur vel nutritur: quia non habenti aliquando ibi datur, et jam habenti ut plenius habeat datur, sic et de aliis intelligendum est. Qui ergo mundus accedit, ibi fit mundior, et omni habenti ibi amplius datur. Quod vero omnis exterior satisfactio ibi relaxetur, Ambros. ostendit super illum locum, Rom. 11: Sine poenitentia sunt dona Dei et vocatio, dicens: Gratia Dei in Baptismo non requirit gemitum vel planctum, vel aliquod opus; sed et omnia gratis condonat. Quod quidem de exteriori gemitu vel planctu accipiendum est. Nam sine interiore nemo adultus renovatur; sed exteriores satisfactiones et afflictiones, scilicet, sordes poenitentium, ibi dimittuntur. Multum ergo confert Baptismus, etiam jam per fidem justificato; quia accedens ad Baptismum, quasi ramus a columba portatur in arcam; qui ante intus erat judicio Dei, sed nunc etiam judicio Ecclesiae intus est. Cum vero in Baptismo peccatum deleatur, et satisfactio exterior non imputetur, quaeritur cur poenalitas cui pro peccato addicti sumus non tollatur. Hoc ideo tradunt fieri sancti, quia si a poena homines per Baptismum liberarentur, ipsam putarent Baptismi pretium, non aeternum regnum. Ideo soluto reatu peccati, temporalis poena tamen manet, ut illa vita studiosius quaeratur, quae erit a poenis omnibus aliena. Ideo etiam manet, ut sit fideli et certandi materia, et vincendi occasio, qui non vinceret si non pugnaret, nec pugnaret si in Baptismo fieret immortalis. (Ibid., lib. 1 de summo Bono, c. 24.)

7. Cujus rei Baptismus, qui datur jam justo, sit sacramentum. Si quaeritur cujus rei Baptismus ille sit sacramentum, qui datur jam justo, dicimus sacramentum esse et rei quae praecessit, id est, remissionis ante per fidem datae, et remissionis temporalis poenae sive peccati si habetur, si quod interim committitur, et novitatis ac omnis gratiae ibi praestitae. Omnis etenim rei signum est, cujus causa est. Nec mireris rem aliquando praecedere sacramentum, cum aliquando etiam longe post sequatur, ut in illis qui ficte accedunt, quibus, cum postea poenituerint, incipiet Baptismus prodesse; in quibus fuit Baptismus sacramentum hujus sanctificationis quam poenitendo habent. Sed si nunquam poeniterent, nec a figmento recederent, cujus rei sacramentum esse Baptismus ab illis susceptus? Potest dici: Rei quae ibi fieret, si non eorum enormitas impediret.

8. Si parvulis datur in Baptismo gratia qua possunt in majori aetate proficere. Solet etiam quaeri si parvulis in Baptismo datur gratia qua, cum tempus habuerint utendi libero arbitrio, possint bene velle et operari. De adultis enim qui digne recipiunt sacramentum non ambigitur quin gratiam operantem et cooperantem perceperint; quae in vacuum eis cedit, si per liberum arbitrium post mortaliter deliquerint, qui merito peccati gratiam appositam perdunt. Unde dicuntur contumeliam Spiritui sancto facere, et ipsum a se fugare. De parvulis vero qui nondum ratione utuntur, quaestio est an in Baptismo receperint gratiam, qua ad majorem venientes aetatem possint velle et operari bonum. Videtur quod non receperint, quia gratia illa charitas est, et fides quae voluntatem praeparat et adjuvat. Sed quis dixerit eos accepisse fidem et charitatem? Si vero gratiam non receperint, qua bene operari possunt cum fuerint adulti; non ergo sufficit eis in hoc statu gratia in Baptismo data, nec per illam possunt modo boni esse, nisi alia addatur; quae si non additur, non est ex eorum culpa, quia justificati sunt a peccato. Quidam putant gratiam operantem et cooperantem cunctis parvulis in Baptismo dari in munere, non in usu, ut cum ad majorem venerint aetatem, ex munere sortiantur usum, nisi per liberum arbitrium usum muneris extinguant peccando; et ita ex culpa eorum est, non ex defectu gratiae quod mali fiunt, qui ex Dei munere valentes habere usum bonum, per liberum arbitrium renuerunt, et usum pravum elegerunt.

 

 

DISTINCTIO V.

QUOD BAPTISMUS AEQUE SANCTUS EST

A BONO ET A MALO DATUS BONO VEL MALO.

 

1. Post haec sciendum est sacramentum Baptismi a bonis et a malis ministris dari, sicut a bonis et a malis sumitur. Nec melior est Baptismus qui per meliorem datur, nec minus bonus qui per minus bonum datur, nec malus qui per malum datur, nec majus munus datur in Baptismo dato a bono, nec minus in Baptismo dato a malo, sed aequale, quia non est munus hominis, sed Dei, quod totum subditis declaratur testimoniis. August., super Joan., tractatu 5, ait: Baptismus talis est qualis ille in cujus potestate datur, non qualis est ille per cujus ministerium datur. Item, lib. 2 contra Cresconium grammaticum, c. 6: Prorsus fieri potest, ut aliqui verum habeant Baptismum, et non habeant veram fidem. Item, super Joan. tractatu 6: Si inter bonos ministros cum sit alius alio melior, non est melior Baptismus qui per meliorem datur; nullo modo malus est qui etiam per malum datur, quia idem Baptismus datur, et ideo per ministros dispares Dei munus est aequale, quia non illorum, sed ejus est. Item, ibid., tract. 5, post medium: Cum baptizat malus, illud quod datum est, unum est, nec impar propter impares ministros, sed par et aequale propter hoc, hic est qui baptizat. Item, ibid: Ego dico, et nos dicimus omnes, quia justos oportet esse per quos baptizatur; justos oportet esse tanti judicis ministros. Sint ministri justi si volunt. Si autem noluerint esse justi qui sedent in cathedra Moysi, securum me facit magister meus, scilicet Christus, de quo Spiritus sanctus dicit, Joan. 1: Hic est qui baptizat. Item, ibid., tract. 5, non longe a fine: Quos baptizavit Judas, Christus baptizavit. Si quos ergo baptizavit ebriosus, homicida, adulter, si Christi erat Baptismus, Christus baptizavit. Non timeo adulterum, nec ebriosum, nec homicidam, quia columbam attendo per quam mihi dicitur: Hic est qui baptizat. Item, super Joan. 5, in fine: Homicida dedit Baptismum Christi; quod sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur. Item, in lib. de Fide ad Petrum, c. 3, versus finem: Si in haeresi quacumque vel schismate quisquam in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Baptismi sacramentum acceperit, integrum sacramentum accepit; sed salutem, quae virtus est sacramenti, non habebit si extra Ecclesiam catholicam ipsum sacramentum habuerit. Debet ergo ad Ecclesiam redire, non ut sacramentum Baptismi iterum accipiat, quod nemo debet in aliquo repetere, sed ut in societate catholica vitam accipiat. Baptismus enim extra Ecclesiam nequit prodesse. Ibi enim cuique prodesse potest Baptismus, ubi potest prodesse eleemosyna, scilicet in Ecclesia. Item Isid. Romanus pontifex non hominem judicat qui baptizat, sed Spiritum Dei subministrare gratiam Baptismi, licet paganus sit qui baptizat. In his perspicue cernis Baptismum verum bonis et malis dari, et a bonis et a malis; et ipsum tamen aeque sanctum esse, et munus ejus aequale in bonis, sive a bonis, sive a malis baptizentur.

2. De potestate Baptismi et ministerio. Quia ministerium tantum habent, non potestatem Baptismi. Potestatem enim sibi retinuit. Quod novit Joannes cum vidit columbam descendentem super Christum; unde August., de Cons., dist. 4, tract. sup. primum cap. Joan.: Quid noverat Joannes Baptista? Dominum. Quid non noverat? potestatem dominici Baptismi in nullum hominem a Domino transituram, sed ministerium plane transiturum; potestatem a Domino in neminem, sed ministerium in bonos et malos. Non exhorreat columba ministerium malorum; respiciat potestatem Domini. Quid facit ibi minister malus, ubi bonus est Dominus? Neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus, 1 Cor.

3. Si superbus fuerit minister, cum diabolo computatur, sed non contaminatur donum Christi; quod per illum fluit, purum est. Per lapideum canalem transit aqua ad areolas; in canali lapideo nil generatur, sed hortus fructus plurimos affert. Aug., tractatu 5 sup. Joan., post medium tractatus 1. Habent ergo non modo boni, sed etiam mali, ministerium baptizandi, sed neuter potestatem Baptismi. Ministerium enim dedit Christus servis, sed potestatem sibi retinuit, quam si vellet poterat servis dare, ut servus daret Baptismum suum tanquam vice sua. Et potestatem suam constituere poterat in aliquo vel in aliquibus servis, ut tanta vis esset in Baptismo servi quanta est in Baptismo Domini; sed noluit, ne servus in servo spem poneret. Baptizat servus ut minister, baptizat Dominus tanquam potestatem habens; quam si daret servis, ut scilicet ipsorum esset quod Domini erat, tot essent Baptismi quot servi; ut sicut dictus est baptismus Joannis, sic diceretur baptismus Petri vel Pauli. Quod ne fieret, retinuit sibi Dominus potestatem Baptismi, servis autem ministerium dedit. Si ergo servus dicit se baptizare, recte dicit, sed tanquam minister baptizat, et ideo non differt sive bonus sive malus baptizet. Inde etiam nemo dicit, baptismus meus, cum tamen dicat Evangelium meum, prudentia mea, licet sint haec a Deo in quibus differentia est. Alius enim alio melius operatur in evangelizando, et alius alio prudentior est. Alius autem alio magis minusve baptizatus sive ab inferiori sive a majori baptizetur, dici non potest.

3. Quae fuit potestas Baptismi quam potuit Christus dare servis. Hic quaeritur quae sit illa potestas Baptismi quam Christus sibi retinuit, et potuit dare servis. Haec est, ut plurimi volunt, potestas dimittendi peccata in Baptismo: sed potestas dimittendi peccata quae in Deo est, Deus est. Ideo alii dicunt hanc potestatem non potuisse dare alicui servorum, quia nulli potuit dare ut esset quod ipse est, vel ut haberet essentiam quam ipse habet, cui hoc est esse quod posse. Dicunt enim: Si hanc potentiam alicui dare potuit, potuit ei dare creaturas creare, quia non est hoc majoris potentiae quam illud. Ad quod dici potest quia potuit eis dare potentiam dimittendi peccata, non tamen ipsam eamdem qua ipse potens est, sed potentiam creatam qua servus posset dimittere peccata; non tamen ut auctor remissionis, sed ut minister, nec tamen sine Deo auctore; ut sicut in ministerio habet exterius sanctificare, ita in ministerio haberet interius mundare; et sicut illud facit Deo auctore, qui cum eo operatur illud exterius, ita interius mundaret Deo auctore, qui ejus verbo velut quodam ministerio uteretur. Item etiam posset Deus per aliquem creare aliqua, non per eum tanquam auctorem, sed ministrum cum quo et in quo operaretur, sicut in bonis operibus nostris ipse operatur et nos; nec ipse tantum nec nos tantum, sed ipse nobiscum et in nobis; et tamen in illis agendis ministri ejus sumus, non auctores. Ita ergo potuit dare servo potestatem dimittendi peccata in Baptismo, id est, ut in mundatione interiori servus cum Domino operaretur, non servus sine Domino; nec Dominus sine servo, sed Dominus cum servo et in servo; sicut in exteriori ministerio Dominus operatur cum servo. Unde et Dominus dicitur sanctificare et servus; sed Dominus invisibili gratia, servus visibili sacramento, unde Aug. super Levit.: Dominus ait: Ego Dominus qui sanctifico. Et de Moyse etiam dictum est Exod. 19: Et sanctificabis eum. Sed Moyses sanctificat visibilibus sacramentis, per ministerium; Dominus autem invisibili gratia, per Spiritum, ubi est totus fructus visibilium sacramentorum. Sine hac sanctificatione visibilia sacramenta nil prosunt. Si quis hoc melius aperire poterit, non invideo.

 

 

DISTINCTIO VI.

QUIBUS LICEAT BAPTIZARE.

 

1. Nunc quibus liceat baptizare addamus. De hoc Isidorus ait, lib. de Offic. 2: Constat Baptismum solis sacerdotibus esse traditum; ejusque ministerium nec ipsis diaconibus implere est licitum absque episcopo vel presbytero, nisi procul absentibus, ultima languoris cogat necessitas; quod etiam laicis fidelibus permittitur. Ex concilio Carthaginensi quinto. Item: Mulier, quamvis sancta, baptizare non praesumat, nisi necessitate cogente. De illis vero qui ab haereticis baptizantur utrum rebaptizandi sint, quaeri solet. Ad quod breviter dicimus quia quicumque sit qui baptizet, si servatur forma a Christo tradita, verum baptismum dat; et ideo qui illum sumit non debet rebaptizari. Unde Beda: Sive haereticus, sive schismaticus, sive facinorosus, quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet; non valet ille qui baptizatus est a nobis Catholicis rebaptizari, ne confessio et Trinitatis invocatio videatur annullari. Item Aug.: Quamvis unum sit baptisma et haereticorum, scilicet eorum qui in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizant, et Ecclesiae catholicae, qui tamen foris Ecclesiam baptizantur, non sumunt ad salutem Baptismum, sed ad perniciem; habentes formam sacramenti, virtutem autem ejus abnegantes et ideo EcclesiaM non eos rebaptizat, quia in nomine Trinitatis baptizati sunt; et ipsa est forma sacramenti. Item: Rebaptizare haereticum qui haec sanctificationis signa perceperit, omnino peccatum est; catholicum vero, immanissimum scelus est. Ex his aperte colligitur, quod qui etiam ab haereticis baptizati sunt servato charactere Christi, rebaptizandi non sunt; sed tantum impositione manus reconciliandi, ut Spiritum sanctum accipiant, et in signum detestationis haereticorum. Sunt tamen nonnulli doctorum, ut Cyprianus et alii quidam, qui dicere videntur ab haereticis non posse tradi baptismum, et eos esse rebaptizandos cum veniunt ad Ecclesiam, qui ab illis dicuntur baptizati. Sed hoc de illis verum est, qui extra formam Ecclesiae baptizare praesumunt. Cyprianus tamen ibi a veritate deviasse videtur, qui ait de haeretico: Quomodo sanctificare aquam potest cum ipse immundus est, et apud quem Spiritus sanctus non est? cum Dominus dicat in lege: Quaecumque tetigerit immundus, immunda erunt; quis potest dare quod ipse non habet? Hoc vero ex ignorantia eum dixisse Aug. innuit dicens: Martyrem Cyprianum gloriosum, qui apud haereticos vel schismaticos datum Baptismum nolebat cognoscere, cum eos nimis detestaretur, tanta ejus merita usque ad triumphum martyrii secuta sunt, ut et charitatis qua excellebat luce obumbratio illa fugaretur, et si quid pugnandum erat, passionis falce tolleretur. Nec nos qui Baptismi veritatem et haereticorum iniquitatem agnoscimus, ideo Cypriano meliores sumus, sicut nec Petro, quia gentes judaizare non cogimus.

2. Quod nullus in materno utero baptizetur. Hoc etiam sciendum est, quod licet ter immergatur propter mysterium Trinitatis, tamen unum baptisma reputatur. Illud etiam ignorandum non est, quod in materno utero nullus baptizari potest, etiamsi mater baptizetur, unde Isid., lib. de summo Bono, c. 24. Qui in maternis uteris sunt, ideo baptizari non possunt, quia qui natus adhuc secundum Adam non est, secundum Christum non potest renasci; neque regeneratio in eum dici potest, quem generatio non praecessit. Item Aug. ad Dardanum: Non potest quisquam renasci antequam natus sit. Si vero opponitur de Jeremia et de Joanne Baptista, qui ab utero sanctificati leguntur, quod etiam de Jacob quidam putant, dicimus, si sanctificatio ibi accipitur interior emundatio, in miraculis divinae potentiae esse habendum, ut Aug. ait, ambigue super hoc loquens. Si usque adeo, inquit, in illo puero acceleratus est usus rationis et voluntatis, ut intra materna viscera jam posset agnoscere et credere, quod in aliis parvulis expectat aetas ut possint, in miraculis habendum esse divinae potentiae, non ad humanae trahendum exemplum naturae. Nam quando voluit Deus, etiam jumentum locutum est. Idem: De Jeremia legitur: Priusquam exires de ventre, sanctificavi te; illa tamen sanctificatio qua efficimur templum Dei, non nisi renatorum est. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei. Nemo autem renascitur, nisi prius nascatur. Unde illa sanctificatio potest secundum praedestinationem accipi. Ecce videtur dubitanter loqui, qui etiam dicit: Non dictum est quia credidit infans in utero, sed exultavit; nec Elisabeth dicit: Exultavit in fide, sed: Exultavit in utero meo. Et potuit esse haec sanctificatio, tantae rei a majori cognoscendae indicium, non a parvulo cognitae. Absque assertione de hac sanctificatione loquitur, non definiens qualiter intelligenda sit illa sanctificatio, an sit signum futurae rei, an veritas justificationis per Spiritum factae. Sed melius est ut dicamus illos praeter communem legem in uteris justificatos, et gratia praeventos dimissis omnibus peccatis; quod etiam multis sanctorum testimoniis edocetur.

3. Si Baptismus sit verbis corrupte prolatis. Quaeri etiam solet si corrupte proferantur verba illa, an Baptismus sit. De hoc Zacharias Bonifacio scribit: Retulerunt mihi nuntii tui quod fuerit sacerdos in eadem provincia, qui Latinam linguam penitus ignorabat; et dum baptizaret, nescius Latini eloquii, infringens linguam diceret: Baptizo te in nomine Patria, et Filia, et Spiritus sancta; et propter hoc considerasti rebaptizare. Sed si ille qui baptizavit, non errorem inducens vel haeresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis, infringendo linguam baptizans dixisset, non possumus consentire ut denuo baptizentur.

4. Leo Papa. Praeterea sciendum est quod illi de quibus nulla extant indicia inter propinquos vel domesticos vel vicinos a quibus baptizati fuisse doceantur, agendum est ut renascantur ne pereant; in quibus quod non ostenditur gestum, ratio sinit ut videatur iteratum. Conferendum eis videtur, quod collatum esse nescitur. quia non temeritas intervenit praesumptionis, ubi est diligentia pietatis.

5. De illo qui pro ludo immergitur. Solet etiam quaeri de illo qui jocans, sicut mimus, commemoratione tamen Trinitatis immergitur, utrum baptizatus sit. Hoc autem Aug., tom. 2, epist. 23., ad Bonif., non definit, ita inquiens: Si totum ludicre et mimice et joculariter ageretur, utrum approbandus esset Baptismus qui sic daretur, divinum judicium per alicujus revelationis miraculum oratione implorandum esse censerem. Videtur tamen sapientibus non fuisse baptisma, ut cum aliqui in balneum vel in flumen merguntur in nomine Trinitatis, non est tamen baptismus, quia non intentione baptizandi illud geritur. Nam in hoc et in aliis sacramentis sicut forma est servanda, ita et intentio illud celebrandi est habenda. Illud etiam non te moveat, quod quidam non ea fide parvulos ad Baptismum ferunt, ut per Spiritum ad vitam regenerentur aeternam; sed eos putant hoc remedio temporalem accipere sanitatem; non enim propterea illi non regenerantur, quia nec ab illis hac intentione offeruntur.

6. Quod duo tempora erant in quibus baptizabantur homines. Agnoscendum est etiam in baptizandis electis duo tempora esse servanda, id est, Pascha et Pentecosten, ut in sabbato Paschae vel Pentecostes Baptismi sacramentum celebretur. Qui vero necessitate mortis vel periculi urgentur, omni tempore debent baptizari.

7. De responsione patrinorum. Porro cuncti ad Baptismum venientes, fidem suam profiteri debent et exponere ad quod petendum venerint ad ecclesiam. Unde etiam a baptizando quaeritur: Quid venisti ad ecclesiam petere? Qui, si adultus est, pro se respondet: Fidem, id est, sacramentum fidei et doctrinam. Ita etiam per singula interrogatus, respondet se credere in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Si autem parvulus est, non valens credere vel loqui, alius pro eo respondet. Unde Isidorus, lib. de Offic., c. 24: Parvuli alio profitente baptizantur, qui adhuc loqui vel credere nesciunt: sicut etiam pro aegris, mutis, vel surdis alius profitetur dum baptizantur, sic et de poenitentibus agendum est. Si vero pro eo qui respondere potest, alius respondeat, non itidem valet, sicut dictum est. Aetatem habet, pro se loquatur. Si vero quaeritur ex quo sensu pro parvulo dicatur: Credo, vel: Fidem peto, dicimus de sacramento fidei id esse intelligendum, quod respondetur petere cum defertur ad ecclesiam, et habere fidem cum baptizatur; ut sit sensus cum dicitur: Fidem peto, id est, sacramentum fidei praesto sum recipere: Credo, id est, sacramentum fidei suscipio; quod est: Hic parvulus praesto est sacramentum fidei accipere. Unde Aug., epist. 23, ad Bonif.: Nihil est aliud credere quam fidem habere: et ideo cum respondetur credere parvulus, qui fidei nondum effectum habet, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis sacramentum. Sed adhuc quaeritur ex quo sensu pro parvulo respondeatur: Credo in Deum Patrem, et in Jesum Christum, et in Spiritum sanctum. Numquid de sacramento fidei, an de fide mentis ibi agitur? Si de sacramento, cur nominatim distinguuntur personae? Si vero de fidei affectu, quomodo verum est, cum ea parvulus careat? An illud facturus parvulus spondetur cum creverit, sicut et omnibus pompis diaboli spondetur abrenuntiare, quod si non servaverit factus adultus, tenebitur ipse, vel sponsor? Sane etiam dici potest ibi sponderi pro parvulo, qui ad majorem aetatem, si venerit, et pompis diaboli renuntiabit, et sanam fidem tenebit, cujus tunc sacramentum recipit. Hac autem sponsione parvulus pro quo fit, tenebitur, non sponsor, si tamen ut cautio impleatur, quantum in se est, operam dederit, quia exigitur a patrino, ut sit diligens circa eum pro quo spondit sollicitudo. De hoc Aug.: Certissimam emisistis cautionem, qua renuntiare pompis diaboli spopondistis.

8. De catechismo et exorcismo. Illa autem interrogatio et responsio fidei fit in catechismo, cui additur exorcismus. Ante Baptismum enim fit catechismus et exorcismus, post catechismum sequitur exorcismus, ut ab eo qui jam fide instructus est, adversaria virtus pellatur. Exorcismus de Graeco dicitur in Latinum adjuratio; catechismus, instructio: catechizare est instruere, ut de Symbolo ac rudimentis fidei. Exorcizare est adjurare, ut: Exi ab eo, spiritus immunde. Symbolum est signum vel collatio. Signum, quia eo fideles ab infidelibus discernuntur; collatio, quia ibi totius fidei sufficientia et integritas est collata. Catechismus et exorcismus neophytorum sunt, magisque sacramentalia quam sacramenta dici debent. Neophytus novitius interpretatur vel rudis; et dicitur neophytus nuper ad fidem conversus, vel in disciplina religiosae conversationis rudis. Haec ergo praecedunt Baptismum, non quod sine istis non possit esse baptismus verus, sed ut baptizandus de fide instituatur, et sciat cui debitor fiat deinceps, et diaboli potestas in eo minuatur. Unde Rabanus: Ante Baptismum, catechizandi debet in homine praevenire officium; ut fidei catechumenus accipiat rudimentum, et sciat cui debitor fiat deinceps. Item Augustinus: Parvuli exsufflantur et exorcizantur, ut ab eis pellatur potestas diaboli, ne jam contendat eos subvertere, ne Baptismum consequantur. Non ergo ab infantibus creatura Dei efflatur vel exorcizatur, sed diabolus ut recedat ab homine.

 

 

DISTINCTIO VII.

DE CONFIRMATIONE.

 

1. Nunc de sacramento Confirmationis addendum est; de cujus virtute quaeri solet. Forma enim aperta est, scilicet verba quae dicit episcopus, cum baptizatos in frontibus sacro signat chrismate. Hoc sacramentum ab aliis perfici non potest, nisi a summis sacerdotibus; nec tempore apostolorum ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur peractum, nec ab aliis quam ab illis qui locum eorum tenent, perfici potest aut debet. Nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habetur et vacuum, nec inter ecclesiastica reputabitur sacramenta. Licet autem presbyteris baptizatos tangere in pectore, sed non chrismate signare in fronte. Virtus autem sacramenti est donatio Spiritus sancti ad robur, qui in Baptismo datus est ad remissionem. Unde Rabanus: A summo sacerdote per impositionem manus Paracletus traditur baptizato, ut roboretur per Spiritum sanctum, ad praedicandum aliis illud, quod ipse in Baptismo consecutus est. Item: Omnes fideles per manus impositionem episcoporum, post Baptismum accipere debent Spiritum sanctum, ut pleni Christiani inveniantur.

2. Melchiades in Epist. ad Hisp. episcopos. Scitote utrumque esse magnum sacramentum, sed unum majori veneratione tenendum, sicut a majoribus datur. Ecce majus dicit sacramentum Confirmationis; sed forte non ob majorem virtutem et utilitatem quam conferat, sed quia a dignioribus datur, et in digniore parte corporis fit, scilicet in fronte; vel forte quia majus augmentum virtutum praestat, licet Baptismus, plus ad remissionem valeat. Quod videtur innuere Rabanus dicens, in unctione Baptismi Spiritum sanctum descendere ad habitationem Deo consecrandam. In hac vero, ejusdem septiformem gratiam, cum omni plenitudine sanctitatis et virtutis venire in hominem. Hoc sacramentum tantum a jejunis accipi, et jejunis tradi debet, sicut et Baptismus, nisi aliter cogat necessitas. Nec debet iterari, sicut nec Baptismus, vel Ordo. Nulli enim sacramento facienda est injuria; quod fieri putatur, quando non iterandum iteratur. Sed utrum aliqua vel nulla iterari possint, quaestio est. Nam de Baptismo et Ordine quod non debeant iterari, aperte Aug. dicit: Utrumque sacramentum est, et quadam consecratione datur, illud quidem cum baptizatur, illud vero cum ordinatur. Ideoque in Ecclesia catholica utrumque non licet iterari, quia neutri facienda est injuria; quod indubitanter etiam de Confirmatione tenendum est. De aliis vero utrum iterari valeant vel debeant, postea disseremus.

 

 

DISTINCTIO VIII.

DE SACRAMENTO ALTARIS

ET EUCHARISTIAE.

 

1. Post sacramentum Baptismi et Confirmationis sequitur Eucharistiae sacramentum. Per Baptismum mundamur, per Eucharistiam in bono consummamur. Baptismus aestus vitiorum extinguit, Eucharistia spiritualiter reficit. Unde excellenter Eucharistia dicitur, id est, bona gratia; quia in hoc sacramento non modo est argumentum virtutis et gratiae, sed ille totus sumitur, qui est fons et origo totius gratiae. Cujus figura praecessit, quando manna pluit Deus patribus in deserto, qui quotidiano coeli pascebantur alimento. Unde: Panem angelorum manducavit homo, Joan. 6. Sed tunc qui panem illum manducaverunt, mortui sunt. Iste vero panis vivus, qui de coelo descendit, vitam mundo tribuit. Manna illud de coelo; hoc super coelum. Illud scatebat vermibus in diem alterum reservatum, hoc ab omni corruptione alienum. Quicumque religiose gustaverit, corruptionem non videbit. Illud datum fuit antiquis post transitum maris Rubri, ubi submersis Aegyptiis liberati sunt Hebraei, Exod. 16. Ita hoc coeleste manna, non nisi renatis praestari debet. Panis ille corporalis populum antiquum ad terram promissionis per desertum eduxit. Haec esca coelestis fideles hujus seculi per desertum transeuntes in coelum subvehit. Unde recte viaticum appellatur, quia in via nos reficiens, usque in patriam deducit. Sicut ergo in mari Rubro figura Baptismi praecessit, ita in manna significatio dominici corporis. Haec duo sacramenta demonstrata sunt ubi de latere Christi sanguis et aqua profluxerunt, quia Christus per sanguinem redemptionis, et aquam ablutionis nos redimere venit a diabolo et a peccato; sicut Israelitas per sanguinem agni paschalis ab exterminatore, et per aquam maris Rubri ab Aegyptiis liberavit. Hujus etiam sacramenti ritum Melchisedech ostendit, ubi panem et vinum Abrahae obtulit. Unde, ut ait Ambros., de Sacramentis, lib. 4, cap. 3, intelligi datur anteriora esse sacramenta Christianorum quam Judaeorum.

2. De institutione sacramenti. Hic etiam alia consideranda occurrunt quatuor, scilicet, sacramentum, institutio, forma et res. Sacramentum Dominus instituit, quoniam post typicum agnum corpus et sanguinem suum discipulis in coena perrexit. Unde Eusebius Emisenus: Quia corpus assumptum ablaturus erat ab oculis, et illaturus sideribus, necesse erat ut die coenae sacramentum nobis corporis et sanguinis consecraret, ut coleretur jugiter per mysterium quod semel offerebatur in pretium.

3. De forma. Forma vero est quam ipse ibidem edidit dicens: Hoc est corpus meum; et post: Hic est sanguis meus. Cum enim haec verba proferuntur, conversio fit panis et vini in substantiam corporis et sanguinis Christi; reliqua ad laudem Dei dicuntur. Unde Amb., in lib. de Sacram., l. 4, c. 4: Sermone Christi hoc conficitur sacramentum, quia sermo Christi creaturam mutat; et sic ex pane fit corpus Christi, et vinum cum aqua in calicem missum fit sanguis consecratione verbi coelestis. Consecratio quibus fit verbis? attende quae sunt verba: Accipite et comedite ex eo omnes; hoc est corpus meum, et iterum.: Accipite et bibite ex hoc omnes, hic est sanguis meus (Matt. 26). Per reliqua omnia quae dicuntur, laus Deo refertur, oratio praemittitur pro populo, pro regibus. Item Aug.: Credendum est quod in illis verbis Christi sacramenta conficiantur; reliqua omnia nihil aliud sunt quam laudes, vel obsecrationes fidelium et petitiones. Ecce quae sit institutio et forma hujus sacramenti. Ubi consideratione dignum est quare illud sacramentum post coenam dedit discipulis. Dominus igitur Jesus ad invisibilia paternae majestatis migraturus, celebrato cum discipulis typico pascha, quoddam memoriale eis commendare volens, sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum ita eis tradidit, ut ostenderet legis veteris sacramenta, inter quae praecipuum erat agni paschalis sacrificium in morte sua terminari, ac legis novae sacramenta substitui; in quibus excellit mysterium Eucharistiae. Ideo etiam post alia dedit, ut hoc unum arctius memoriae discipulorum infigeretur, et ab Ecclesia deinceps frequentaretur. Sed non exinde disciplinam sanxit in posterum, ut post alios cibos sumatur, sed potius a jejunis sumi oportet, sicut Apostolus docet, ut singulari reverentia dijudicetur, id est, discernatur ab aliis cibis, quod Dominus apostolis disponendum reliquit. Unde August., epist. 118, ad Januar.: Apparet, cum primo acceperunt discipuli Eucharistiam, non eos accepisse jejunos; non ideo tamen calumniandum est universae Ecclesiae, quod a jejunis sumitur semper. Placuit enim Spiritui sancto, ut in honore tanti sacramenti, prius in os Christiani dominicum corpus intraret quam alii cibi; ideo ubique mos iste servatur. Non enim quia post cibos dedit Dominus, ideo pransi vel coenati illud accipere debent, ut illi faciebant quos Apostolus redarguit. Nam Salvator, quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus, et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat. Quo autem ordine deinceps sumeretur, apostolis, per quos ecclesias dispositurus erat, reservavit docendum.

4. De sacramento et re. Nunc quid ibi sacramentum sit, et quid res, videamus. Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma. Forma ergo panis et vini quae ibi videtur, est sacramentum, id est, signum sacrae rei; quia praeter speciem quam ingerit sensibus, aliquid aliud facit in cognitionem venire. Tenent ergo species vocabula rerum quae ante fuerunt, scilicet, panis et vini. Hujus autem sacramenti gemina est res: una, scilicet, contenta et significata; altera significata et non contenta. Res contenta et significata est caro Christi, quam de Virgine traxit, et sanguis quem pro nobis fudit. Res autem significata et non contenta est unitas Ecclesiae in praedestinatis, vocatis, justificatis, et glorificatis. Haec est duplex, caro Christi, et sanguis. Unde Hieron., comment. ad cap. 1 Epist. ad Ephes.: Dupliciter, inquit, intelligitur caro Christi et sanguis ejus: vel illa quae crucifixa est et sepulta, et sanguis qui militis lancea effusus est; vel illa spiritualis ac divina, de qua ipse ait, Joan. 6: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus, et: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Sunt ergo hic tria distinguenda: unum, quod tantum est sacramentum; alterum, quod est sacramentum et res; et tertium, quod est res et non sacramentum. Sacramentum et non res, est species visibilis panis et vini; sacramentum et res, caro Christi propria et sanguis; res et non sacramentum, mystica ejus caro. Porro illa species visibilis, sacramentum est geminae rei; quia utramque rem significat, et utriusque rei similitudinem gerit expressam. Nam sicut panis prae caeteris cibis corpus reficit et sustentat, et vinum hominem laetificat atque inebriat, sic caro Christi interiorem hominem plus caeteris gratiis spiritualiter reficit et saginat. Unde, ps. 22: Calix meus inebrians, quam praeclarus est! Habet etiam similitudinem cum re mystica, quae est unitas fidelium: quia sicut et multis granis conficitur unus panis, et ex pluribus acinis vinum in unum confluit, sic ex multis fidelium personis unitas ecclesiastica constat. Unde Apostolus, 1 Cor. 10: Unus panis et unum corpus multi sumus, etc. Unde Aug., de Blasph. Spiritus sancti: Unus panis et unum corpus Ecclesia dicitur, pro eo quod sicut unus panis ex multis granis, et unum corpus ex multis membris componitur, sic Ecclesia ex multis fidelibus charitate copulante connectitur. Hoc mysterium pacis et unitatis nostrae Christus in sua mensa consecravit: qui accipit hoc mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non accipit hoc mysterium pro se, sed contra se. Cujus etiam sacramentum est corpus Christi proprium de Virgine sumptum; quia ut corpus Christi ex multis membris purissimis et immaculatis constat, ita societas ecclesiastica ex multis personis a criminali macula liberis consistit. In cujus rei typo facta est arca Domini de lignis sethim, quae sunt imputribilia, et albae spinae similia.

 

 

DISTINCTIO IX.

DE DUOBUS MODIS MANDUCANDI.

 

1. Et sicut duae sunt res illius sacramenti, etiam duo modi manducandi: unus sacramentalis scilicet, quo boni et mali edunt; alter spiritualis, quo soli boni manducant. Unde Aug., de Verbis Domini, et de Consec., dist. 2, c. Quid est Christum: Quid est Christum manducare? Non est hoc solum in sacramento corpus ejus accipere: multi enim indigne accipiunt; sed in ipso manere, et habere ipsum in se manentem. Spiritualiter enim manducat, qui in unitate Christi et Ecclesiae quam sacramentum significat, manet. Nam qui discordat a Christo, nec carnem Christi manducat, nec sanguinem bibit, etsi tantae rei sacramentum ad judicium sui quotidie accipiat. Spiritualem manducationem Aug., tract. 25 super Joan., distinguens a sacramentali, ait: Ut quid paras ventrem et dentem? crede, et manducasti. Credere enim in eum, hoc est comedere panem et vinum. Qui credit in eum, manducat eum. Item, tract. 26 super Joan., et lib. de Remedio Poenitentiae; de Consec., dist. 2, cap. Quomodo: Quomodo manducatus est Christus? Quomodo ipse dicit, Joan. 6: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Si in me manet, et ego in eo, tunc bibit; qui vero non in me manet, nec ego in illo; et si accipit sacramentum, acquirit magnum tormentum. Item, de Consec., dist. 2: Nulli ambigendum est tunc quemquam corporis et sanguinis Domini participem fieri, quando Christi membrum efficitur; nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiamsi antequam illum panem edat et calicem bibat, de hoc seculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat, quia illius sacramenti beneficio non privatur, quando ille habere hoc quod illud sacramentum signat invenitur. In illo enim sacramento corpus et sanguinem suum nobis commendavit, quod et fecit nosipsos. Nam et nos corpus ipsius facti sumus. Item, de Sacramentis fidelium: Qui discordat a Christo non manducat carnem ejus, nec sanguinem bibit, etsi tantae rei sacramentum ad judicium sibi quotidie accipit.

2. De errore quorumdam qui dicunt a bonis tantum corpus Christi sumi. Haec verba et alia hujusmodi, ubi de spirituali manducatione agitur, quidam obtuso corde legentes, erroris caligine involuti sunt adeo ut praesumpserint dicere corpus et sanguinem Christi a bonis tantum sumi et non a malis. Sed indubitanter tenendum est a bonis sumi, non modo sacramentaliter, sed et spiritualiter; a malis vero tantum sacramentaliter, id est, sub sacramento, scilicet sub specie visibili carnem Christi de virgine sumptam, et sanguinem pro nobis fusum sumi; sed non mysticam, quae tantum bonorum est. Quod subditis probatur testimoniis. Gregor.: Est quidem in peccatoribus et indigne sumentibus vera Christi caro, et verus sanguis; sed essentia, non salubri efficientia. Item August., de Consec., dist. 2, cap. Quia passus, parag. Dominus noster: Multi indigne accipiunt corpus Domini: de quibus Apostolus ait, 1 Cor. 11: Qui manducat et bibit calicem Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit. Per quod docemur quam sit cavendum male accipere bonum. Ecce enim factum est malum, dum male accipitur bonum; sicut e contra Apostolo factum est bonum, cum bene accipitur malum, scilicet cum stimulus Satanae patienter portatur. Ergo et mala prosunt bonis, sicut angelus Satanae Paulo, et sancta obsunt malis; bonis sunt ad salutem, malis ad judicium. Unde qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit; non quia res illa mala est, sed quia malus male accipit quod bonum est. Idem, de Consec., dist. 2, in lib. 4 Dialogorum, super Joan. tract 26, post medium: Indigne quis sumens corpus Christi, non efficit ut quia malus est malum sit quod accipit, vel quia non ad salutem accipit, nil accipiat. Corpus enim et sanguis Domini nihilominus erat in illis, quibus ait Apostolus: Qui manducat indigne, etc. His aliisque pluribus aperte ostenditur, quod etiam a malis verum corpus Christi et sanguis sumitur; sed sacramentaliter, non spiritualiter.

3. De intelligentia quorumdam verborum ambiguorum. Secundum hos duos modos sumendi, intelligentia quorumdam verborum ambigue dictorum distinguenda est. Ait enim Augustinus, tractatu super Joan. 6, post medium: Bonus accipit sacramentum et rem sacramenti, malus vero sacramentum, et non rem. Sacramentum hic dicit corpus Christi proprium, de virgine natum; rem vero, spiritualem Christi carnem. Bonus ergo utramque Christi carnem accipit; malus vero tantum sacramentum, id est, corpus Christi sub sacramento, et non rem spiritualem. Item, lib. de Baptismo contra Donatistas 5, cap. 8: Non manducans manducat, et manducans non manducat, quia non manducans sacramentaliter, aliquando manducat spiritualiter, et e converso. Et qui manducant spiritualiter, veritatem carnis et sanguinis dicuntur sumere, quia ipsam efficientiam habent, id est, remissionem peccatorum, pro qua videtur orari cum dicitur: Perficiant in nobis, Domine, quaesumus, tua sacramenta quod continent, ut quod nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus. Rerum veritatem dicit ipsam efficientiam, quasi dicat: Per haec sacramenta praesta ut sicut sacramentaliter carnem Christi sumimus, ita spiritualiter sumamus. Vel petit sacerdos ut Christus qui nunc vere sub specie panis et vini sumitur, manifesta visione, sicut in essentia divinitatis est, quandoque accipiatur. Constat ergo a bonis et a malis sumi corpus Christi; sed a bonis ad salutem, a malis ad perniciem. (Gregorius in homilia paschali.)

 

 

DISTINCTIO X.

DE HAERESI ALIORUM QUI DICUNT

CORPUS CHRISTI NON ESSE IN ALTARI

NISI IN SIGNO.

 

1. Sunt et alii praecedentium insaniam transcendentes, qui Dei virtutem juxta modum naturalium rerum metientes, audacius ac periculosius veritati contradicunt, asserentes in altari non esse corpus Christi vel sanguinem, nec substantiam panis vel vini in substantiam carnis et sanguinis converti, sed ita Christum dixisse: Hoc est corpus meum, sicut Apostolus dixit: Petra autem erat Christus. Dicunt enim ibi esse corpus Christi tantum in sacramento, id est, in signo, et tantum in signo manducari a nobis. Qui errandi occasionem sumunt a verbis Veritatis, unde prima haeresis facta est in discipulis Christi: Cum enim diceret: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit vitam aeternam; illi non intelligentes dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? et abierunt retro, illis discedentibus instruxit duodecim qui remanserant. Spiritus est, inquit, qui vivificat, caro nihil prodest; verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Intellexisti spiritualiter? spiritus et vita sunt. Intellexisti carnaliter? etiam sic spiritus et vita sunt, sed ibi non sunt. Spiritualiter intellige quae locutus sum. Non hoc corpus quod videtis manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem quem effusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis commendavi, spiritualiter intellectum vivificabit vos; caro autem non prodest quidquam. Sunt etiam et alia, illorum insaniae fomitem ministrantia. Ait enim Aug., super psal. 54, non longe a fine enarrationis: Donec seculum finiatur, sursum est Dominus; sed tamen etiam hic nobiscum est Veritas Dominus. Corpus enim in quo resurrexit, in uno loco esse oportet; veritas autem ejus ubique diffusa est. Item, ad Dardanum, epist. 57, non longe a principio: Una persona est Deus et homo; ubique per id quod est Deus, in coelo per id quod homo est Christus. Dicit etiam, Matth. 26: Pauperes semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis. His aliisque utuntur praefati haeretici, in assertionem sui erroris.

2. Determinatio praemissorum. Quae ex eadem ratione omnia accipienda sunt, non enim verbis his negatur verum corpus Christi a fidelibus sumi vel in altari esse, sed his Veritas apostolos, et in eis nos instruxit, quod ipsius corpus non per partes discerptum, ut putaverunt illi discipuli qui retroierunt, sed integrum, nec visibiliter in forma humana, sed invisibiliter sub forma panis et vini corpus et sanguinem nobis traderet, quem sensum August. confirmat dicens, in epistola ad Irenaeum: Ipsum quidem, et non ipsum corpus quod videbatur, manducatur; ipsum quidem, invisibiliter; non ipsum, visibiliter. Item: Et si necesse est illud celebrari, necesse est tamen invisibiliter intelligi. Ita etiam intelligendum est corpus Christi esse in uno loco, scilicet, visibiliter in forma humana, Veritas etenim ejus, id est, Divinitas, ubique est; Veritas etiam ejus, id est, verum corpus in omni altari est, ubicumque celebratur. Sic etiam illud intelligendum est: Pauperes semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis, secundum corporalem praesentiam, scilicet, qua cum eis conversabatur. Similiter per id quod homo est, in coelo, scilicet, visibiliter: invisibiliter autem est in altari, quia non in forma humana apparet, sed forma panis et vini operitur. Unde et invisibilis caro ejus dicitur, quae vere est in altari. Sed quia in specie sua non apparet, invisibilis dicitur; ait enim Aug., in lib. Sententiarum Prosperi: Hoc est quod dicimus, quod modis omnibus approbare contendimus, sacrificium Ecclesiae duobus confici, duobus constare; visibili elementorum specie, et invisibili Domini nostri Jesu Christi carne et sanguine; sacramento, et re sacramenti, id est, corpore Christi; sicut et Christi persona constat et conficitur ex Deo et homine, cum Christus sit verus Deus et homo, quia omnis res illarum rerum naturam et veritatem in se continet, ex quibus conficitur. Conficitur autem sacrificium Ecclesiae duobus, sacramento, et re sacramenti, id est, corpore Christi. Est ergo sacramentum, et res sacramenti, idem corpus Christi. Ecce invisibilem dixit carnem Christi, quia forma panis operta sumitur et tractatur. idemque, ibidem, corpus Christi dixit esse sacramentum et rem; ex quo confirmatur quod supra diximus. Deinde addit quod magis movet lectorem: Caro, inquit, ejus est, quam sub forma panis opertam, in sacramento accipimus; et sanguis ejus, quem sub vini specie ac sapore potamus, caro videlicet carnis, et sanguis sacramentum est sanguinis, carne et sanguine, utroque invisibili, intelligibili, et spirituali significatur corpus Christi visibile et palpabile, plenum gratia et divina majestate.

3. Quae sit intelligentia praemissorum. Attende his diligenter quia tropo quodam utitur hic Aug., quo solent res significantes rerum sortiri vocabula quas significant. Hic enim visibilis species panis vocatur nomine carnis, et visibilis species vini nomine sanguinis; invisibilis vero et intelligibilis dicitur caro Christi, quia secundum illam speciem non videtur caro, sed intelligitur; ita et sanguis. Caro ergo invisibilis dicitur esse sacramentum carnis visibilis, quia species panis, secundum quam illa non videtur caro, est sacramentum carnis visibilis, quia carne invisibili, id est, specie secundum quam caro Christi non videtur caro, significatur corpus Christi, quod est visibile et palpabile, ubi in sua forma apparet. Ita et de sanguine accipi debet. Quem sensum confirmat Aug., aperiens qualiter praedicta intelligenda sint, quia obscure dixerat: consequenter dicens ita panem vocari corpus Christi, cum vere sit sacramentum corporis Christi quod in cruce positum est; sicut ipsa immolatio quae fit manibus sacerdotis, vocatur Christi passio, non rei veritate, sed significandi mysterio; et sicut sacramentum fidei dicitur fides. Satis responsum est haereticis et objectionibus eorum qui negant verum corpus Christi in altari esse, et panem in corpus vel vinum in sanguinem mystica consecratione converti, dicentes: Quis audeat manducare Dominum suum? Quis etiam audeat dicere quotidie formari corpus Christi de materia vel substantia, quae non fuit caro Virginis?

4. Auctoritatibus probat verum corpus Christi esse in altari et in id panem converti. Haec et his similia objiciunt illi, in divino mysterio legem naturae sectantes; quorum perfidiam subdita convincunt testimonia. Ait enim Veritas, Matth. 26: Accipite, hoc est corpus meum; item Ambros., lib. de His qui mysteriis initiantur, cap. 9: Si tantum valuit sermo Eliae, ut ignem de coelo deponeret; non valebit tantum sermo Christi, ut substantias mutet? De totius mundi operibus legitur quia ipse dixit, et facta sunt, etc. Sermo igitur, id est, Filius, qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt in id mutare quod non erant? Non enim minus est creare quam mutare novas naturas rerum. Item, ibid.: Si ordinem quaerimus, viro mixta femina generare consueverat; liquet ergo quod praeter naturae ordinem Virgo generavit, et hoc quod conficimus corpus ex Virgine est. Quid ergo hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse partus ex Virgine? Item, ibid.: Ante benedictionem, alia species nominatur, post consecrationem corpus significatur. Ante consecrationem aliud dicitur, post consecrationem sanguis nuncupatur. Tu dicis: Amen, id est: Verum est. Quod sermo sonat, affectus sentiat. Item Aug., in lib. Sentent. Prosperi: In specie panis et vini quam videmus, res invisibiles, id est, carnem et sanguinem, honoramus; nec similiter pendimus has duas species, sicut ante consecrationem pendebamus, cum fideliter fateamur ante consecrationem panem esse et vinum, quod natura formavit; post consecrationem vero carnem Christi et sanguinem, quod benedictio consecravit. Item Ambr., lib. de Sacram., c. 4: Panis est in altari usitatus, ante verba sacra; ubi accessit consecratio, de pane fit Christi caro. Quomodo autem potest quod panis est, esse corpus Christi? Consecratione, quae fit sermone Christi. Item, in sermone quodam de Verbis evang.: Si tanta vis est in sermone Domini, ut incipiant esse quae non erant; quanto magis operatorius est ut sint quae erant, et in aliud commutentur? Et sic quod erat panis ante consecrationem, jam corpus Christi est post consecrationem, quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex pane fit corpus Christi, et vinum cum aqua in calicem missum fit sanguis, consecratione verbi coelestis. Item Aug.: Sicut per Spiritum sanctum vera Christi caro sine coitu creatur, ita per eumdem ex substantia panis et vini idem corpus Christi et sanguis consecratur. Corpus Christi et veritas est, et figura. Veritas, dum corpus Christi et sanguis virtute Spiritus sancti ex panis vinique substantia efficitur; figura vero est id quod exterius sentitur. Item Eusebius Emisenus: Invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui, verbo suo, secreta potestate, commutat. Ex his aliisque pluribus constat verum corpus Christi et sanguinem in altari esse; imo integrum Christum ibi sub utraque specie, et substantiam panis in corpus, vinique substantiam in sanguinem converti.

 

 

DISTINCTIO XI.

DE MODIS CONVERSIONIS.

 

1. Si autem quaeritur qualis sit illa conversio: an formalis, an substantialis, vel alterius generis, definire non sufficio. Formalem tamen non esse cognosco, quia species rerum quae ante fuerant remanent, et sapor, et pondus. Quibusdam esse videtur substantialis, dicentibus sic substantiam converti in substantiam, ut haec essentialiter fiat illa. Cui sensui praemissae auctoritates consentire videntur.

2. Oppositio. Sed huic sententiae sic opponitur ab aliis: Si substantia panis, inquiunt, vel vini convertitur substantialiter in corpus vel sanguinem Christi. quotidie fit aliqua substantia corpus vel sanguis Christi, quae ante non erat corpus; et hodie est aliquid corpus Christi, quod heri non erat: et quotidie augetur corpus Christi atque formatur de materia, de qua conceptione non fuit factum. Quibus hoc modo responderi potest: quia non ea ratione dicitur corpus Christi confici verbo coelesti, quod ipsum corpus in conceptu Virginis formatum deinceps formetur, sed quia substantia panis vel vini, quae ante non fuerat corpus Christi vel sanguis, verbo coelesti fit corpus et sanguis. Et ideo sacerdotes dicuntur conficere corpus Christi et sanguinem, quia eorum ministerio substantia panis fit caro, et substantia vini fit sanguis Christi; nec tamen aliquid additur corpori vel sanguini, nec augetur corpus Christi vel sanguis.

3. Augustinus in libro Sententiarum Prosperi. Si vero quaeris modum quo id fieri possit, breviter respondeo: Mysterium fidei credi salubriter potest, investigari salubriter non potest. Quod ergo corpus Christi, panis mutatione in id, non augmentatur, nec sanguis ex vini conversione, ejus voluntati et potentiae adscribatur, qui idem corpus de Virgine eduxit; fit ergo substantia illa sine ejus augmento. Nec tamen concedunt quidam quod substantia panis aliquando fit caro Christi, etsi fiat caro Christi: sicut farina facta est panis, et aqua facta est vinum, nec tamen dicitur: Farina est panis, et aqua vinum. Alii vero concedunt, illud quod erat panis vel vinum, post consecrationem esse corpus et sanguinem; non tamen sequitur: Panis est caro Christi, vel: Vinum est sanguis, quia substantia panis vel vini postquam facta est caro Christi vel sanguis, non est substantia panis vel vini, sed caro et sanguis. Ideo distinguendum videtur, cum dicitur: Substantia panis, vel id quod erat panis, modo est corpus Christi. Manens enim panis non est corpus Christi, sed mutata in id quod facta est, est corpus Christi. Nec dicimus substantiam panis vel vini materiam esse corporis vel sanguinis Domini, quia non de ea ut de materia conformatur corpus; sed ipsa formatur in illud, et efficitur illud, unde Aug., in lib. de Trinit. 3, c. 4: Corpus Christi dicimus illud, quod ex fructibus terrae acceptum, et prece mystica consecratum sumimus in memoriam dominicae passionis. Quod cum per manus hominis ad illam visibilem speciem perducatur, non sanctificatur ut sit tam dignum sacramentum, nisi operante invisibiliter Spiritu Dei.

4. Asserunt quidam dictum panem transire in corpus Christi. Quidam vero sic dicunt conversionem illam esse intelligendam, ut sub illis accidentibus, sub quibus erat prius substantia panis et vini, post consecrationem sit substantia corporis et sanguinis; sic tamen, ut non eis afficiatur, et sic asserunt dictum panem transire in corpus Christi quia ubi erat panis, nunc est corpus Christi. Quod si est, quid ergo sit de substantia panis et vini? Illi dicunt vel in praejacentem materiam resolvi, vel in nihilum redigi. Alii vero putaverunt ibi substantiam panis et vini remanere, et ibidem corpus Christi esse et sanguinem, et hac ratione dici illam substantiam fieri istam, quia ubi est haec, est et illa, quod mirum est; et ipsam substantiam panis vel vini dicunt esse sacramentum. Sed quod non sit ibi substantia, nisi corpus Christi et sanguis, ex praedictis et subditis aperte ostenditur. Ait enim Ambros., de Sacramentis et Allegat.: Panem istum quem sumimus in mysterio, illum intelligo utique, qui manu sancti Spiritus formatus est in utero Virginis, et igne passionis decoctus in ara crucis. Panis enim angelorum factus est cibus hominum. Unde Veritas ait, Joan. 6: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi; et iterum: Panis quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita. Ex his namque duabus sententiis aperte datur intelligi quia panis ille et iste, non duo, sed unus panis, una caro procul dubio unum efficitur corpus. Illud vere, illud sane quod sumptum est de Virgine, quod resurrexit, et in coelum ascendit. Item Greg. in Hom. paschali: Quis fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelos aperiri, in illo Christi mysterio angelorum choros adesse, summa et ima sociari, unum quid ex invisibilibus atque visibilibus fieri? Idem: Eodem momento et in coelum rapitur ministerio angelorum consociandum corpori Christi, et ante oculos sacerdotis in altari videtur. Sicut divinitas Verbi totum implet mundum, ita multis locis illud corpus consecratur. Nec sunt tamen multa corpora Christi, sed unum corpus et unus sanguis. Ideoque sive plus sive minus quis inde percipiat, omnes aequaliter corpus Christi integerrime sumunt. Post consecrationem ergo non est ibi substantia panis vel vini, licet species remaneant. Est enim ibi species panis et vini, sicut et sapor. Unde aliud videtur, aliud intelligitur.

5. Quare sub alia specie. Sub alia autem specie tribus de causis carnem et sanguinem tradidit Christus, et deinceps sumendum instituit, ut fides, scilicet, haberet meritum, quae est de his quae non videntur, quia fides non habet meritum, ubi humana ratio praebet experimentum. Et ideo etiam, ne abhorreret animus quod cerneret oculus, quia non habemus in usu carnem crudam comedere, et sanguinem bibere. Quia ergo Christum vorari dentibus fas non est, in mysterio carnem et sanguinem nobis commendavit. Et etiam ideo, ne ab incredulis religioni christianae insultaretur. Unde August. de Cons., dist. 2, c. Sub figura: Nihil rationabilius, quam ut sanguinis similitudinem sumamus; ut et ita veritas non desit, et ridiculum nullum fiat a paganis, quod cruorem occisi hominis bibamus. Ne ergo hoc fieret, et ne veluti quidam horror etiam cruoris nobis esset, in similitudinem accipimus sacramentum. Ex praemissis jam liquet, quare sub alia specie, et quare sub ista hoc sacramentum Dominus celebraverit, et celebrari a nobis instituerit.

6. Quare sub duplici specie. Sed quare sub duplici specie sumitur, cum sub alterutra totus sit Christus? Ut ostenderetur totam humanam naturam assumpsisse, ut totam redimeret. Panis enim ad carnem refertur, vinum ad animam, quia vinum operatur sanguinem, in quo sedes animae a physicis esse dicitur. Ideo ergo in duabus speciebus celebratur, ut animae et carnis susceptio in Christo, et utriusque liberatio in nobis significetur. Valet enim ad tuitionem corporis et animae quod percipimus, ut ait Ambros. commentario ad caput 10 Epist. prioris, ad Hebraeos, quia caro Christi pro salute corporis sanguis vero pro anima nostra offertur, sicut praefiguravit Moyses. Caro, inquit, pro corpore nostro offertur, sanguis pro anima; sed tamen sub utraque specie sumitur; quod ad utramque valet, quia sub utraque sumitur Christus. Sed si in altera tantum sumeretur, ad alterius tantum, id est, animae vel corporis, non utriusque pariter tuitionem valere significaretur. Sub utraque specie tamen totus sumitur Christus; nec plus sub utraque, nec minus sub altera tantum sumitur. Eadem enim ratio est (ut ait Hilarius, de Cons., dist. 2, c. Ubi pars est) in corpore Christi, quae in manna praecessit. De quo dicitur, Exod. 16: Qui plus collegerat, non habuit amplius; nec qui minus paraverat habuit minus. Et licet sub utraque specie sumatur totus Christus, tamen non fit conversio panis nisi in carnem, nec vini nisi in sanguinem. Nec debent dici duo sacramenta, sed unum, quia sub utraque specie idem sumitur. Neque debet iterari sacramentum, quia benedictio non repetitur super speciem eamdem. Neque aliae substantiae in sacrificium veritatis offerri debent, quia de aliis non potest consecrari corpus Christi vel sanguis.

7. Quare aqua admisceatur. Aqua vero admiscenda est vino, quia aqua populum signat, qui per Christi passionem redemptus est. Calix ergo dominicus, juxta canonum praeceptum, aqua in vino mixtus debet offerri, quia videmus in aqua populum intelligi, in vino ostendi sanguinem Christi. Cum ergo in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credit copulatur, quae copulatio aquae et vini sic miscetur in calice Christi, ut mixtio illa non possit separari. Nam si vinum quis tantum offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis.

8. Julius papa. Si vero quaeritur an irritum sit quod geritur, si aqua praetermittatur, audi quod sequitur in eodem canone: Non potest, inquit, calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur. Item Cyprianus, de Cons. dist. 2, Non debes, et c. Sicut in sanctific.: Calix Domini non est aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur; sicut nec corpus Domini potest esse farina sola, nec aqua sola, nisi utrumque fuerit adunatum, et panis unius compage solidatum. Si quis tamen non intendens introducere haeresim, oblivione vel ignorantia aquam praetermiserit, non videtur esse irritum sacramentum; sed ille graviter est corripiendus. Nam et Graecorum Ecclesia non apponere aquam dicitur. Quod etiam ex dictis Cypriani videtur posse colligi; ait enim, de Cons. dist. 2, c. Et Scriptura: Si quis de antecessoribus nostris vel ignoranter vel simpliciter non hoc servaverit, quod nos Dominus facere et exemplo et magisterio docuit, potest simplicitati ejus indulgentia Domini venia concedi. Nobis vero non potest ignosci, qui nunc a Domino instructi sumus ut calicem Domini cum vino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus. Et hoc videtur, quod si quis simpliciter vel ignoranter vinum offerat sine aqua, sacramentum conficiat. Aqua vero nullatenus sine vino potest offerri in sacrificio, nec panis nisi de frumento; nec granum frumenti, nisi redactum fuerit in panem; quia Christus et panem se dicit, et grano frumenti se comparat. Quod ergo supra dictum est, non posse vinum solum offerri, determinari oportet: recipit enim exceptionem. Non potest, nisi simpliciter vel ignoranter fiat; vel non potest, id est, non debet. Quibusdam tamen videtur hoc generaliter verum. Colligitur etiam ex praedictis, quod Christus vinum aqua mixtum dedit discipulis. Corpus vero tale dedit, quale tunc habuit, id est, mortale et passibile. Nunc vero sumitur a nobis immortale et impassibile; nec tamen majorem habet efficientiam. Eucharistia quoque intincta non debet dari populo pro supplemento communionis, quia non legitur Christus alicui discipulorum praebuisse panem intinctum nisi Judae Tunc vero non accepit Judas corpus Christi, sed tantum panem; corpus vero et sanguinem Christi ante cum aliis discipulis perceperat.

 

 

DISTINCTIO XII.

UBI ILLA ACCIDENTIA FUNDANTUR.

 

1. Si autem quaeritur de accidentibus quae remanent, id est, de speciebus et sapore et pondere, in quo subjecto fundentur, potius mihi videtur fatendum existere sine subjecto, quam esse in subjecto, quia ibi non est substantia, nisi corporis et sanguinis dominici, quae non afficitur illis accidentibus. Non enim corpus Christi talem habet in se formam, sed qualis in judicio apparebit. Remanent ergo illa accidentia per se subsistentia ad mysterii ritum, ad gustus fideique suffragium; quibus corpus Christi habens formam et naturam suam tegitur.

2. De fractione et partitione. Solet etiam quaeri de fractione et partitione quae ibi videtur fieri, utrum vera sit; et si ibi vera fractio est, cujus rei sit, vel in qua re fiat. Cumque non sit ibi alia substantia quam Christi, si in aliqua substantia est illa fractio, in corpore Christi videtur esse. Sed e contra, cum ipsum corpus incorruptibile sit (quia immortale et impassibile), in ipso non posse esse videtur. Nam et Christus redarguit carnalem sensum discipulorum, qui putabant carnem Christi sicut aliam in partes dividendam, et morsibus dilacerandam. Ideo quibusdam placet quod non sit ibi fractio sicut videtur; sed dicitur frangi, quia videtur frangi. Quibus objicitur quod ait Ambros.: Nihil falsi putandum est in sacrificio veritatis; vel sicut fit in magorum praestigiis, ubi delusione quadam falluntur oculi, ut videant esse quod non est. Ad hoc illi dicunt: Non fallit nos visus, nec fallitur; quod esset, si crederetur ita frangi, ut videtur. Nec illusio est, quia ad utilitatem fidei, non ad deceptionem. ita fit; sicut et Christus se ostendit duobus discipulis in via in specie peregrini; nec in eo tamen talis forma erat, sed oculi eorum tenebantur ne eum agnoscerent.

3. Aliorum opinio. Alii vero dicunt quod sicut ibi species panis est, et non est ibi res cujus vel in qua sit illa species; ita est ibi fractio quae non fit in aliqua re, quia nihil ibi frangitur; quod mirabiliter Dei potentia fieri dicunt, ut ibi sit fractio, ubi nihil frangitur.

4. Aliorum opinio. Alii tradunt corpus Christi essentialiter frangi et dividi, et tamen integrum et incorruptibile existere. Quod se colligere asserunt ex confessione Berengarii, qui confessus est coram Nicolao papa et pluribus episcopis panem et vinum quae in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus et sanguinem Christi esse; et sensualiter non solum sub sacramento, sed in veritate manibus sacerdotum tractari et frangi, et fidelium dentibus atteri.

5. Sententia probabilior. Sed quia corpus Christi incorruptibile est, sane dici potest fractio illa et partitio non in substantia corporis, sed in forma panis sacramentaliter fieri, ut vera fractio et partitio sit ibi, quae fit non in substantia corporis, sed in sacramento, id est, specie. Ne autem mireris vel insultes si accidentia videantur frangi, cum ibi sint sine subjecto; licet quidam asserant ea fundari in aere. Est ibi vera fractio et partitio, quae fit in pane, id est, in forma panis. Unde Apostolus ait, 1 Cor. 16: Panis quem frangimus, quia forma panis ibi frangitur, et in partes dividitur, Christus vero integer manet, et totus est in singulis. Unde Aug., in sermone de Verbis Evangelii: Quando Christus manducatur, vita manducatur. Sed quis audeat manducare Dominum suum? et tamen Veritas invitans nos ad manducandum ait, Joan. 6: Qui manducat me, vivit propter me. Nec occiditur Christus ut manducetur, sed mortuos vivificat; quando manducatur, reficit, non deficit; vivit manducatus, quia surrexit occisus; nec quando manducamus, partes de illo facimus, et quidem in sacramento sic fit. Item, de Consecr., dist. 2: Norunt fideles quomodo manducent carnem Christi; unusquisque accipit partem suam: unde et ipsa gratia partes vocantur. Per partes manducatur, et manet integer totus; per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in coelo, manet integer totus in corde tuo. Ideo ista dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur, et aliud intelligitur: videtur panis et calix, quod et oculi renuntiant; quod autem fides instruenda postulat, panis est corpus Christi, calix est sanguis. Ex his datur intelligi quod fractio et partes quae ibi videntur fieri, in sacramento fiunt, id est, in specie visibili. Ideoque illa Berengarii verba ita distinguenda sunt, ut sensualiter non modo in sacramento, sed in veritate dicatur corpus Christi tractari manibus sacerdotum; frangi vero et atteri dentibus, vere quidem, sed in sacramento tantum. Vera ergo est ibi attritio et partitio; sed in singulis partibus totus est Christus. Unde Hieron., in sermone quodam, et habetur de Consecr., dist. 2, c. Singuli accipiunt: Singuli accipiunt Christum Dominum, et in singulis portionibus totus est; nec per singulas minuitur, sed integrum se praebet in singulis. Item Hilarius: Ubi pars est corporis, ibi est et totum.

6. Quid illae partes significent. Quid autem partes illae significent, Sergius papa tradit, inquiens, de Consecr., dist. 2, c. Triforme: Triforme est corpus Christi. Pars oblata, in calicem missa, corpus Christi quod jam surrexit, monstrat; pars comesta, ambulantem adhuc super terram; pars in altari usque ad finem missae remanens, corpus jacens in sepulcro significat, quia usque in finem seculi corpora sanctorum in sepulcris erunt. Et sicut partes illae mysticam tenent significationem, ita etiam et fractio, passionis Christi et mortis est repraesentatio, unde ipse ait, Luc. 22: Hoc facite in meam commemorationem, id est, in memoriam passionis et mortis meae. Nam, ut ait Ambros., de Consecr., dist. 2, c. Non iste, quia in morte Christi liberati sumus, hujus in edendo et bibendo carnem et sanguinem, memores esse debemus. Sed caveat quisque ne indigne percipiat, quia judicium sibi manducat. Non enim est iste panis qui vadit in corpus, sed panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit. Sic ergo vive, ut quotidie merearis accipere, nec accedas indignus. Indignus est, qui aliter celebrat mysterium quam Christus tradidit, vel qui habens mortale peccatum accedit. Ergo etsi sint peccata quotidiana, ut non sint mortifera, antequam accedas dimitte debitoribus tuis. Si dimittis, dimittetur tibi; et sic securus accede. Panis enim salutaris est, non venenum. Si ita accedis, spiritualiter manducas. Spiritualiter enim manducat, qui innocentiam ad altare portat.

7. Si illud sit sacrificium, et si saepius immoletur Christus. Post haec quaeritur si quod gerit sacerdos proprie dicatur sacrificium vel immolatio, et si Christus quotidie immoletur, vel semel tantum immolatus sit. Ad hoc breviter dici potest, illud quod offertur et consecratur a sacerdote vocari sacrificium et oblationem, quia memoria est et repraesentatio veri sacrificii et sanctae immolationis factae in ara crucis. Et semel Christus mortuus in cruce est, ibique immolatus est in semetipso; quotidie autem immolatur in sacramento, quia in sacramento recordatio fit illius quod factum est semel. Unde Aug., super psal. 20: Certum habemus quia Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, etc.; tamen ne obliviscamur quod semel factum est, in memoria nostra omni anno fit, scilicet, quoties pascha celebratur. Numquid quoties Christus occiditur? sed tantum anniversaria recordatio repraesentat quod olim factum est, et sic nos facit moveri, tanquam videamus Dominum in cruce. Item in lib. Sententiarum Prosperi: Semel immolatus Christus in semetipso, et tamen quotidie immolatur in sacramento. Quod sic intelligendum, quia in manifestatione corporis et distinctione membrorum semel tantum in cruce pependit, offerens se Deo Patri hostiam redemptionis efficacem, eorum, scilicet, quos praedestinavit. Item Ambrosius, super Epist. ad Hebr.: In Christo semel oblata est hostia ad salutem potens, quid ergo nos? Nonne per singulos dies offerimus? Etsi quotidie offeramus, ad recordationem ejus mortis fit; et una est hostia, non multae. Quomodo una, et non multae? quia semel immolatus est Christus. Hoc autem sacrificium exemplum est illius; idipsum, et semper idipsum offertur, proinde hoc idem est, sacrificium; alioquin dicetur, quoniam in multis locis offertur: Multi sunt Christi; non, sed unus ubique est Christus, et hic plenus existens, et illic plenus: sicut quod ubique offertur unum est corpus, ita et unum sacrificium. Christus hostiam obtulit; ipsam offerimus et nunc, sed quod nos agimus, recordatio est sacrificii Nec causa suae infirmitatis repetitur, quia perficit hominem, sed nostrae, quia quotidie peccamus. Ex his colligitur esse sacrificium et dici quod agitur in altari; et Christum semel oblatum, et quotidie offerri, sed aliter tunc, aliter nunc. Et etiam quae sit virtus hujus sacramenti ostenditur: remissio, scilicet, peccatorum venialium, et perfectio virtutis.

8. De causa institutionis. Institutum est enim hoc sacramentum duabus de causis. In augmentum virtutis, scilicet, charitatis, et in medicinam quotidianae infirmitatis; unde Ambros., lib. de Sacram., l. 4, c. 6: Si quoties effunditur sanguis Christi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere, qui semper pecco, debeo semper habere medicinam. Item August., ad Januar., ibid.: Iteratur quotidie haec oblatio, licet Christus semel sit passus, quia quotidie peccamus peccatis, sine quibus mortalis infirmitas vivere non potest. Et quia quotidie labimur, quotidie Christus mystice immolatur pro nobis. Dedit enim nobis hoc sacramentum salutis, ut quia nos quotidie peccamus, et ille jam mori non potest, per hoc sacramentum remissionem consequamur. Quotidie comeditur ipse et bibitur in veritate, sed integer et vivus manet. Item: Mysterium fidei dicitur, quia credere debes quod ibi salus nostra consistat. Si autem quaeratur utrum quotidie communicandum sit, audi quid inde tradit August., lib. de ecclesiasticis Dogmatibus, c. 53: Quotidie, inquit, Eucharistiam accipere, nec laudo, nec vitupero; omnibus tamen dominicis diebus communicandum hortor. Si tamen mens in affectu peccandi est, gravari magis dico Eucharistiae perceptione, quam purificari. Et licet quis peccato mordeatur, si peccandi tamen de caetero non habeat voluntatem, et satisfaciat lacrymis et orationibus, accedat securus: sed hoc de illo dico quem mortalia peccata non gravant. Si non frequentius, saltem ter in anno homines communicent, nisi forte quis criminalibus impediatur: in Pascha, scilicet, et Pentecoste, et in Natali. Omnes ergo communicent, qui noluerint carere ecclesiasticis liminibus. (Fabianus papa, de Consecr., dist. 2, c. Si non.)

 

 

DISTINCTIO XIII.

SI HAERETICI ET EXCOMMUNICATI HOC

SACRAMENTUM CONFICIANT.

 

1. Solet etiam quaeri utrum pravi sacerdotes hoc sacramentum conficere queant. Ad quod dici potest quod aliqui, licet sint pravi, consecrant vere, scilicet, qui intus sunt nomine et sacramento, etsi non vita; quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris; unde August., in lib. de Corpore Domini: Intra catholicam Ecclesiam, in mysterio corporis et sanguinis Domini, nihil a bono majus, nihil a malo minus perficitur sacerdote; quia non in merito consecrantis, sed in verbo perficitur Creatoris, et virtute Spiritus sancti. Credendum est enim quod in verbis Christi sacramenta conficiantur. Sicut ipse est qui baptizat, ita ipse est qui per Spiritum sanctum suam efficit carnem et sanguinem. Item Gregor.: Putant quidam communionem corporis minus esse sanctificatam, si illorum fiat officio quorum vita eorum oculis videtur ignobilis. Heu! in quem magnum laqueum incidunt, ut divina et occulta mysteria plus ab aliis sanctificata posse fieri credant, cum unus idemque Spiritus sanctus in tota Ecclesia invisibiliter ea mysteria et operando sanctificet, et sanctificando benedicat! Mysterium ideo dicitur, quod secretam et reconditam habeat dispensationem; sacrificium vero, quasi sacrum factum, quia prece mystica consecratur pro nobis in memoriam dominicae passionis. Sacramentum est in aliqua celebratione, cum res ita re fit, ut aliquid significatae rei accipiamus. Sacramenta sunt Baptisma, Chrisma, Corpus Christi; quae ideo sacramenta dicuntur, quia sub tegumento visibilium rerum divina virtus secretius salutem eorumdem sacramentorum operatur. Unde a secretis virtutibus vel sacris sacramenta dicuntur. Panis et calicis sacramentum Graece Eucharistia dicitur, Latine bona gratia interpretatur: et quid melius corpore et sanguine Christi! Sive ergo per bonos, sive per malos ministros inter Ecclesiam dispensetur, sacramentum tamen est, quia Spiritus sanctus vivificat; nec bonorum dispensatorum meritis ampliatur, nec malorum attenuatur. Hoc de corpore Domini, hoc et de Baptismate et Chrismate dicendum est et tenendum; quia virtus divina secretius operatur in eis, et divina solummodo est haec virtus sive potestas, non humanae efficaciae. Illi vero qui excommunicati sunt, vel de haeresi manifeste notati, non videntur hoc sacramentum posse conficere, licet sacerdotes sint, quia nemo dicit in ipsa consecratione: Offero, sed: Offerimus, quasi ex persona Ecclesiae. Et ideo cum alia sacramenta extra Ecclesiam possint celebrari, de hoc non videtur. Quod etiam Aug., in serm. de Corp. Christi, tradere videtur dicens: Recolite nomen, et advertite veritatem. Missa enim dicitur, eo quod coelestis nuntius ad consecrandum vivificum corpus adveniat, juxta dictum sacerdotis dicentis: Omnipotens Deus, jube haec perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, etc. Idcirco nisi angelus venerit, missa nequaquam jure vocari potest. Numquid enim si hoc mysterium haereticus ausus fuerit usurpare, angelum de coelo mittit Deus oblationem ejus consecrare? maxime cum eisdem per prophetam comminatus sit dicens: Maledicam benedictionibus vestris. Quod si benedictionibus eorum se asserit maledicturam Veritas, quid erit de hostia? Ergo dicemus illam posse benedici ab illo, quem scimus a Deo fore maledictum cum sua benedictione? Si enim Deus maledixerit benedictionibus haereticorum, et schismaticus benedixerit, quis eorum praevalebit? Numquid benedictio maledicti ad nihilum poterit redigere verba verissima comminantis Dei? Ex his colligitur quod haereticus a catholica Ecclesia praecisus, nequeat hoc sacramentum conficere; quia sancti angeli, qui hujus mysterii celebrationi assistunt, tunc non adsunt, quando haereticus vel schismaticus hoc mysterium temerarie celebrare praesumit. Non enim dubitari licet, ubi corporis dominici et sanguinis mysteria geruntur, supernorum civium adesse conventus. In hujus autem mysterii expletione, sicut formam servari, ita ordinem haberi, scilicet, ut sit sacerdos, et intentionem adhiberi oportet, ut illud facere intendat. Sed si non credit de illo mysterio sicut veritas habet, numquid potest intendere illud conficere? et si non intendit, numquid conficit? Aliqui dicunt etiam, non recte de illo mysterio sentientes, posse intendere, non quidem illud conficere, quod jam esset recte credere, sed id agere quod geritur ab aliis dum conficitur, et sic adhibetur intentio, et si intentio dicatur deesse conficiendi illud mysterium, tamen ex quo intendit ea dicere et agere quae ab aliis geruntur, impletur mysterium. Illud etiam sane dici potest, quod a brutis animalibus corpus Christi non sumitur, etsi videatur. Quid ergo sumit mus, vel quid manducat? Deus novit hoc. De hoc coelesti mysterio aliqua perstrinximus, a Catholicis fideliter tenenda. Qui enim his contradicit, haereticus judicatur.

2. Quid faciat haereticum, et quid sit haereticus. Ne autem ignores quid faciat haereticum, vel quid sit haereticus, audi breviter quid inde sancti doctores tradant. Hilar. ait: Extiterunt plures qui coelestium verborum simplicitatem, non veritatis ipsius absolutionem susceperunt, aliter interpretantes quam dictorum virtus postularet. De intelligentia enim haeresis non de Scriptura est; et sensus, non sermo, fit crimen. Idem in lib. 8: Intelligentiae sensus in crimine est. Hieron. dicit quod ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis. Augustinus definiens quid sit haereticus, ait: Haereticus est qui alicujus temporali; commodi, et maxime gloriae principatusque sui gratia falsas ac novas opiniones gignit vel sequitur.

 

 

DISTINCTIO XIV.

DE POENITENTIA.

 

1. Post haec, de Poenitentia agendum est. Poenitentia longe positis a Deo necessaria est, ut propinquent. Est enim, ut ait Hieron., secunda tabula post naufragium, quia si quis vestem innocentiae in Baptismo perceptam peccando corruperit, Poenitentiae remedio reparare potest. Prima tabula est Baptismus, ubi deponitur vetus homo, et induitur novus; secunda, Poenitentia, qua post lapsum resurgimus, dum vetustas reversa repellitur, et novitas perdita resumitur. Post Baptismum prolapsi per Poenitentiam renovari valent, sed non per Baptismum. Licet homini saepius poenitere, sed non baptizari. Baptismus tantum est sacramentum; sed Poenitentia dicitur et sacramentum, et virtus mentis. Est enim Poenitentia interior, et est exterior. Exterior, sacramentum est; interior, virtus mentis est; et utraque causa salutis est et justificationis. Utrum vero omnis exterior poenitentia sit sacramentum, vel si non omnis, quae hoc nomine censenda sit, consequenter investigabimus. A poenitentia coepit Joannis praedicatio dicentis: Poenitentiam agite; appropinquabit enim regnum coelorum. Quod autem praeco docuit, illud post Veritas praedicavit, exordium sumens sermonis a poenitentia. Poenitentia dicitur a puniendo, qua quis punit illicita quae commisit. Poenitentiae virtus timore concipitur. Unde Isaias: A timore tuo, Domine, concepimus, et peperimus Spiritum salutis. Est autem poenitentia, ut ait Amb., mala praeterita plangere, et plangenda iterum non committere. Item Gregor.: Poenitere est anteacta peccata deflere, et flenda non committere. Nam qui sic alia deplorat, ut alia tamen committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim prodest si peccata luxuriae quis defleat, et adhuc avaritiae aestibus anhelat? His verbis quidam vehementius inhaerentes, contendunt vere poenitentem ultra non posse peccare damnabiliter; et si graviter peccaverit, veram non praecessisse poenitentiam. Quod etiam aliis muniunt testimoniis. Ait enim Isidor.: Irrisor est et non poenitens qui adhuc agit quod poenitet; nec videtur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus. Canis reversus ad vomitum, et poenitens ad peccatum. Multi lacrymas indesinenter fundunt, et peccare non desinunt. Quosdam accipere lacrymas ad poenitentiam cerno, et affectum poenitentiae non habere; quia inconstantia mentis nunc recordatione peccati lacrymas fundunt, nunc reviviscente usu, ea quae fleverunt iterando. Isaias de peccatoribus dicit: Lavamini, mundi estote. Lavatur et mundus est qui et praeterita plangit, et flenda iterum non committit. Lavatur, et non est mundus qui plangit quae gessit, nec deserit, et post lacrymas ea quae defleverat repetit. Item Aug.: Inanis est poenitentia, quam sequens culpa coinquinat. Nihil prosunt lamenta, si replicantur peccata. Nihil valet veniam a malis poscere, et mala denuo iterare. Item Greg.: Qui commissa plangit, nec tamen deserit, poenae graviori se subjicit. Item Amb.: Reperiuntur qui saepius agendam poenitentiam putant; qui luxuriantur in Christo: nam si vere poenitentiam in Christo agerent, iterandum postea non putarent; quia sicut unum Baptisma, ita est una Poenitentia. His aliisque pluribus utuntur in assertionem suae opinionis. Sed Ambros. dicit: Haec vera poenitentia est, cessare a peccato. Et iterum: Magni profectus est renuntiasse errori. Imbutos enim vitiis animos exuere atque emendare, virtutis est perfectae et coelestis gratiae; et ideo sane ita definiri potest: Poenitentia est virtus vel gratia qua commissa mala cum emendationis proposito plangimus et odimus, et plangenda ulterius committere nolumus, quia poenitentia vera, est in animo dolere, et odire vitia. Unde illa verba praemissa, poenitere est anteacta deflere, et flenda non committere; recte sic accipi possunt, ut non ad diversa tempora, sed ad idem referantur: ut scilicet tempore quo deflet commissa mala, non committat voluntate vel opere flenda, quod innuitur ex verbis consequentibus, nam qui sic alia deplorat, etc. Hinc Aug. ait: Cavendum est ne quis existimet nefanda illa crimina (qualia qui agunt, regnum Dei non possidebunt) quotidie perpetranda, et eleemosynis redimenda. In melius est enim vita mutanda et per eleemosynas de peccatis praeteritis propitiandus est Deus, non ad hoc emendus quodammodo, ut ea semper liceat impune committere. Nemini enim dedit laxamentum peccandi, etsi miserando deleat commissa peccata, si non satisfactio congrua negligatur. Item Pius papa: Nihil prodest homini jejunare et orare, et alia religionis opera agere, nisi mens ab iniquitate revocetur. Qui ergo a malis sic mentem revocat, ut commissa plangat, et plangenda committere non velit, nec satisfacere negligit, vere poenitet. Nec ideo non est vera poenitentia, quia forte post non de proposito, sed casu, vel infirmitate, peccabit. Ille autem irrisor est et non poenitens, qui sic commissa plangit, ut plangenda voluntate vel opere committere non desinat. Ille etiam qui post lacrymas repetit quae flevit, lavatur ad tempus, sed mundus non est, id est, illa munditia non est ei sufficiens ad salutem, quia est momentanea, non perseverans. Item illud: Inanis est poenitentia quam sequens culpa coinquinat, sic intelligendum est: Inanis est, scilicet carens fructu illius poenitentiae quam sequens culpa inquinat. Illius enim fructus est vitatio gehennae, et adeptio gloriae. Mortificantur enim illa poenitentia et alia anteacta bona per sequens peccatum, ut non sortiantur mercedem, quam meruerunt cum fierent, et quam haberent si peccatum non succederet. Sed et si de peccato succedenti poenitentia agatur, et poenitentia quae praecessit, et alia anteacta bona reviviscunt; sed illa tantum quae ex charitate prodierunt: Illa enim sola viva sunt, quae ex charitate fiunt. Ideoque si per sequentia peccata mortificantur, per subsequentem poenitentiam reviviscere possunt. Quae vero sine charitate fiunt, mortua et inania generantur; et ideo per poenitentiam reviviscere non valent. Similiter intelligendum est illud, nihil prosunt lamenta, etc.; et illud, nihil valet, etc. Si enim replicentur peccata, nihil valet ad salutem vel ad veniam in fine praecedens lamentum, quia nihil relinquitur de vitae munditia: quia aut peccata dimissa redeunt, ut quibusdam placet, cum replicantur; vel si non redeunt, eis tamen deletis propter ingratitudinem ita reus et immundus constituitur, cum adhuc in expiandis implicatur, ac si jam deleta redirent. De hoc tamen, scilicet an peccata redeant, post plenius agemus. Similiter nihil valet ad salutem obtinendam, vel ad munditiam vitae habendam, veniam de malefactis poscere, et malefacta denuo iterare. Ita etiam intelligendum est illud quod idem August., alibi ait: Poenitentia est quaedam dolentis vindicta, semper puniens in se quod dolet commisisse. Et infra: Quotidie dolendum est de peccato, quod declarat ipsa dictionis virtus. Poenitere enim est poenam tenere ut semper puniat in se ulciscendo, quod commisit peccando. Ille autem poenam tenet, qui semper vindicat quod commisisse se dolet. Poenitentia ergo est vindicta semper puniens in se quod dolet commisisse. Quid restat nobis, nisi dolere in vita? Ubi enim dolor finitur, deficit et poenitentia. Si vero poenitentia finitur, quid relinquitur de venia? Tamdiu gaudeat et speret de gratia, quamdiu sustentatur a poenitentia. Dicit enim Dominus: Vade et amplius noli peccare; non dixit, ne pecces, sed nec voluntas peccandi in te oriatur. Quod quomodo servabitur, nisi dolor in poenitentia continue custodiatur? Sed semper doleat, et de dolore gaudeat; et non sit satis quod doleat, sed ex fide doleat, et non semper doluisse doleat. (Aug. in lib. Soliloq., de Poenis, dist. 3, c. Inanis; de Poen., dist. 3, qui admissa; in lib. 2 de Poen., cap. 10, in tom. 1, super Epist. ad Cor.; in Ench. c. 70; de Poen. dist. 3, c. Nihil prodest; in lib. de vera et falsa Poen. c. 8, in medio.)

2. Determinatio intelligentiae dictorum. De poenitentia perfectorum vel ad salutem sufficienti, intelligendum est quod supra dixi, scilicet poenitentia est vindicta semper puniens quod commisit; et alia hujusmodi. Illud vero, si poenitentia finitur, nihil de venia relinquitur, dupliciter accipi potest. Si enim juxta quorumdam intelligentiam peccata dimissa redeunt, facile est intelligere nihil de venia relinqui, quia peccata dimissa iterum replicantur. Sicut enim ille qui ex servitute in libertatem manumittitur, interim vere liber est, et tamen propter offensam in servitutem postea revocatur; sic et poenitentia peccata vere dimittuntur, et tamen propter offensam quae replicatur, iterum redeunt. Si vero non redire dicantur, sane potest dici etiam sic nihil de venia relinqui; non quod dimissa peccata iterum imputentur, sed quia propter ingratitudinem ita reus et immundus constituitur. ac si illa redirent.

3. De solemni et unica Poenitentia. Illud autem quod Ambros. ait, de Poen. dist. 3, cap. Reperiuntur: Reperiuntur, etc.; et: Sicut unum Baptisma, ita et una Poenitentia; non secundum generalem, sed secundum specialem morem Ecclesiae de solemni poenitentia dictum intelligitur, quae apud quosdam semel celebrata non iteratur. Item illud aliud Ambrosii, de Poen. dist. 3, cap. finali, Poenitentia ergo: Poenitentia semel usurpata nec vere celebrata, et fructum prioris aufert, et usum sequentis amittit, de solemni intelligitur. Solemnis ergo poenitentia, ut Ambros. in eodem ait, est quae fit extra ecclesiam in manifesto, in cinere et cilicio; quae pro gravioribus horrendisque ac manifestis delictis tantum imponitur. Et illa non est iteranda pro reverentia sacramenti, ut non vilescat et contemptibilis fiat hominibus. Unde Aug., ad Macedonium, epist. 54: Quamvis caute et salubriter provisum sit ut locus illius humillimae poenitentiae semel in Ecclesia concedatur, ne medicina vilis vel minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit; quis tamen audeat Deo dicere: Quare huic homini qui post poenitentiam primam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis? Origenes quoque de hac solemni poenitentia, quae pro gravioribus criminibus injungitur, ait: Si nos aliqua culpa mortalis invenerit, quae non in crimine mortali, vel in blasphemia fidei, sed in sermonis vel in morum vitio consistat; haec culpa semper reparari potest, nec interdicitur aliquando de hujusmodi poenitentiam agere; sed non ita de gravioribus criminibus. In gravioribus enim criminibus semel tantum poenitentiae conceditur locus. Communia quae frequenter incurrimus, semper poenitentiam recipiunt, et semper redimuntur. Communia dicit venialia peccata, et forte mortalia quaedam aliis minus gravia, quae sicut saepe committuntur, ita frequenter per poenitentiam redimuntur. Sed de gravioribus criminibus semel tantum agitur poenitentia, scilicet, solemnis. Nam et de illis, si iterentur, iteratur poenitentia, sed non solemnis, quod tamen in quibusdam Ecclesiis non servatur.

4. Auctoritatibus probat quod non semel tantum, sed frequenter peccata dimittantur per Poenitentiam. Quod vero Poenitentia non semel tantum agatur, sed frequenter iteretur, et per eam frequenter iterum venia praestetur, pluribus sanctorum testimoniis probatur. Ait enim Aug., in lib. de vera et falsa Poen., cap. 5, scribens contra quosdam haereticos, qui peccantibus post Baptismum semel tantum dicebant utilem esse Poenitentiam, ita: Adhuc instant perfidi, qui sapiunt plusquam oportet, non sobrii, sed excedentes mensuram; dicunt: Et si semel peccantibus post Baptismum valeat Poenitentia, non tamen saepe peccantibus proderit iterata; alioquin remissio ad peccandum esset incitatio. Dicunt enim: Quis non semper peccaret, si semper per Poenitentiam redire posset? Dicunt enim Dominum incitatorem mali, si semper peccantibus subvenit; et ei peccata placere, quibus semper praesto est gratia. Errant autem. Constat enim multum ei peccata displicere, qui semper praesto est ea destruere. Sed si ea amaret, non semper ea destrueret. Item ad Macedonium, epist. 54: In tantum hominum iniquitas aliquando progreditur, ut etiam post peractam Poenitentiam, et post altaris reconciliationem, vel similia vel graviora committant. Et tamen Deus facit etiam super tales oriri solem suum, nec minus tribuit quam ante tribuerat largissima munera vitae et salutis. Et quamvis eis in Ecclesia locus ille Poenitentiae non concedatur, Deus tamen super eos suae patientiae non obliviscitur. Ex quorum numero si quis vobis dicat: Dicite mihi utrum aliquid prosit ad vitam futuram, si in ista vita illecebrosissimae voluptatis blandimenta contempsero, si me poenitendo vehementius quam prius excruciavero, si uberius flevero, si melius vixero, si pauperes largius sustentavero, si charitate ardentius flagravero; quis vestrum ita desipit, ut huic homini dicat: Nihil tibi ista in posterum proderunt; vade, saltem hujus vitae suavitate fruere? Avertat Deus tam immanem sacrilegamque dementiam. Item Joan. Chrysost., de Reparatione lapsi: Talis, mihi crede, talis est erga homines pietas Dei: nunquam spernit poenitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur, etiamsi ad summum quis perveniat malorum, et inde tamen velit reverti ad virtutis viam; suscipit libenter et amplectitur, et facit omnia quatenus ad priorem revocet statum. Quodque est adhuc praestantius et eminentius, etiamsi non potuerit quis explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque tamen et quantumlibet brevi tempore gestam non respuit poenitentiam: suscipit etiam ipsam, nec patitur quamvis exiguae conversionis perdere mercedem. Exemplis etiam hoc idem astrui potest. David enim, per poenitentiam, adulterii simul et homicidii veniam impetravit; et graviter tamen postea deliquit in populi enumeratione, quod populi multitudo prostrata ostendit. Illud autem mirabile est, quod angelo ferienti plebem se obtulit dicens, 1 Paralip. 21: Grex iste quid fecit? Fiat manus tua in me, et in domum patris mei. Quo facto, statim sacrificio dignus judicatur, qui absolutione aestimabatur indignus. Nec mirum si tali sua oblatione, pro populo, peccati sui adeptus est veniam, cum Moyses offerendo se pro plebis errore, peccata diluerit. His aliisque testimoniis pluribus evidenter ostenditur, per poenitentiam non semel tantum, sed saepius, nos a peccatis surgere, et veram poenitentiam saepius agi. Voluntarie enim peccantibus nobis, ut ait Apostolus, Hebr. 10, pro peccatis non relinquitur hostia secunda, scilicet, quia semel tantum Christum oportuit pati; nec relinquitur secundus Baptismus. Relinquitur vero secunda poenitentia, et tertia, et deinceps, ut Joan. Chrysost., hom. 20 super hunc locum, ait: Sciendum, inquit, quod hic quidam exurgunt, horum verborum occasione poenitentiam auferentes; quasi per poenitentiam non valeat peccator post lapsum resurgere secundo, et tertio, et deinceps. Verum etiam in hoc poenitentiam non excludit, nec propitiationem, quae saepe fit per poenitentiam; sed secundum Baptismum, et hostiam.

 

 

DISTINCTIO XV.

QUOD PLURIBUS IRRETITUS PECCATIS

NON POTEST POENITERE DE UNO VERE,

NISI DE OMNIBUS POENITEAT.

 

1. Et sicut praedictis auctoritatibus illorum error convincitur, qui poenitentiam saepius agendam non putant, et per eam a lapsu peccantes frequenter surgere diffitentur, ita eisdem illorum oppositio eliditur, qui pluribus irretitum peccatis asserunt de uno vere poenitere, ejusdemque veniam a Domino consequi posse sine alterius poenitentia. Quod etiam auctoritatibus astruere conantur. Ait enim propheta Nahum, c. 1: Non judicabit Deus bis in idipsum; vel, ut alii transtulerunt: Non consurget duplex tribulatio. Si ergo, inquiunt illi, aliquis sacerdoti fuerit confessus unum de duobus vel pluribus peccatis, et de illo injunctam sibi poenitentiam a sacerdote in satisfactionem expleverit, caeteris tacitis, non pro illo peccato amplius judicandus est, de quo satisfecit ad arbitrium sacerdotis qui vicem Christi in Ecclesia gerit. Ideoque si de eo iterum judicetur, bis in idipsum judicat Deus, et consurget duplex tribulatio. Sed de his oportet illud tantum intelligi, qui praesentibus suppliciis commutantur in bonum, et sic perseverant, super quos non consurget duplex tribulatio. Qui vero inter flagella duriores et deteriores fiunt, ut Pharao, praesentibus aeterna connectunt, ut temporale supplicium sit eis aeternae poenae initium. Unde August.: Ignis succensus est, etc., id est: Vindicta Dei hic incipiet, et ardebit usque ad extremam damnationem. Hoc contra illos notandum est, qui dicunt illud, scilicet: Non judicabit Deus bis in idipsum, ad omnia pertinere flagella, quia quidam hic flagellis emendantur, alii hic et in aeternum puniuntur. Quinque enim modis flagella contingunt, vel ut justis per patientiam merita augeantur, ut Job; vel ad custodiam virtutum, ne superbia tentet, ut Paulo; vel ad corrigenda peccata, ut Mariae lepra; vel ad gloriam Dei, ut de caeco nato; vel ad judicium poenae, ut Herodi, quatenus hic videatur quid in inferno sequatur, secundum illud: Duplici contritione contere eos, Domine. Illa ergo auctoritas Nahum non cogit nos sentire omnia quae temporaliter puniuntur non ulterius a Deo punienda: nam etsi super eumdem locum Hieronymus dicat Aegyptios et Israelitas a Deo temporaliter punitos ne in aeternum punirentur, non est tamen de omnibus generaliter intelligendum. Ait enim: Quod genus humanum diluvio, Sodomitas igne, Aegyptios mari, et Israelitas in eremo perdidit, scitote ideo temporaliter pro peccatis punisse, ne in aeternum puniret, quia non judicabit Deus bis in idipsum. Qui ergo puniti sunt, postea non punientur; alioquin mentitur Scriptura, quod nefas est dicere.

2. Qua sit intelligentia praemissorum. Attende, lector, his verbis, et cave ne de omnibus generaliter intelligas; sed de his tantum, qui inter ipsa flagella poenitentiam egerunt, credentes in Deum Hebraeorum, quam etsi brevem et momentaneam, tamen non respuit Deus. Quod autem qui per temporale flagellum non corriguntur, post aeternaliter puniantur, ibidem ostendit, agens de fideli deprehenso in adulterio, qui decollatur. Ubi ostendit levia peccata brevi et temporali supplicio purgari, magna vero diuturnis aeternisque suppliciis reservari, ita inquiens: Quaerat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat. Aut enim punietur, et falsum est quod dicitur: Non judicabit Deus bis in idipsum; aut non punietur, et optandum est adulteris ut hic brevi poena puniantur, ut frustrentur in cruciatus aeternos. Ad quod respondemus, Deum ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras; et non praeveniri sententia judicis, nec illi in peccatorem exercendae dehinc poenae auferri potestatem, et magnum peccatum magnis diuturnisque lui cruciatibus; si quis vero punitus sit temporaliter, ut ille qui. Israelitae maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa levis praesenti supplicio compensata sit. Levis enim culpa levi supplicio compensatur. His satis innuit Hieron. gravia peccata et hic puniri gravi supplicio, et in futuro punienda aeternaliter, de quibus poenitentia non agitur inter flagella; levia vero quae hic puniuntur, levi poena compensationem recipere, quod in bonis fieri non ambigimus, et in malis forte etiam fit ita. Satis jam apparet quod illi de prophetia induxerunt, non facere pro eis qui dicunt ei qui crimen sibi reservat, de alio veniam praestari per poenitentiam. Alias quoque auctoritates inducunt. Ait enim Greg.: Pluit Dominus super unam civitatem, et super alteram non pluit; et eamdem civitatem ex parte compluit, et ex parte aridam relinquit. Cum ille qui proximum odit, ab aliis vitiis se corrigit, una eademque civitas ex parte compluitur, et ex parte arida remanet; quia sunt quidam qui cum quaedam vitia resecent, in aliis graviter perdurant. Item Ambros., hom. 10: Prima consolatio est, quia non obliviscitur misereri Deus; secunda, per punitionem, ubi etsi fides desit, poena satisfacit et relevat. Ratione quoque utuntur dicentes: Si is qui unum peccatum confitetur, altero tacito, satisfactionem a sacerdote injunctam expleverit; numquid et si conversus peccatum tacitum fuerit confessus, pro utroque ei poenitentia imponetur? Longe hoc videtur a ratione, et Ecclesiae consuetudine, quae pro eodem peccato, nisi reiteretur, nulli bis poenitentiam imponit. Fuit ergo illa peccati condigna satisfactio, unde et peccatum deletum videtur.

3. Quomodo accipienda sunt praemissa. His responderi potest sic: Illud Greg.: Pluit Dominus, etc., non ad criminis veniam, sed ad operis pravi desertionem referendum est; ut ideo pars civitatis dicatur complui, quia ab actu et delectatione peccati cui ante serviebat modo cessat, non quod ejus veniam habeat. Vocaturque pluvia illa talis continentia quae ab opere peccati revocatur, quia ex fonte gratiae Dei id cordi instillatur, ut vel sic paulatim ad poenitentiam veniat, vel eo minus a Deo puniatur qui diuturniori delectatione et actu peccati magis sibi accumulasset tormentum. Si vero ad indulgentiam reatus pluvia referatur, evangelicae sententiae contraria videbitur. Si enim propter misericordiam qua quis proximo suo non miseretur, etiam quae dimissa sunt replicantur ad poenam, multo magis quae nondum sunt dimissa propter odium fraternum ad poenam reservari probantur. Et si ille qui arbiter suae voluntatis constitutus est, non potest inchoare novam vitam, ut ait Augustinus, nisi poeniteat eum veteris vitae, quomodo ad novitatem indulgentiae perveniet qui odii vetustatem non deposuit? Illud etiam quod ait Ambrosius: Etsi fides desit, poena satisfacit, etc., non de fide intelligitur qua creditur in Deum, sed de conscientia delicti. Deest enim fides, cum conscientia peccati non subest. Nam cum delicta omnia nemo intelligat, est aliquando in homine peccatum cujus non habet conscientiam. Unde Apostolus: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Cum ergo quis flagellatur pro peccato cujus non est conscius, si patienter fert poenam et humiliter amplectitur, cogitans se forte peccatum habere quod non intelligit et pro eo puniri a Deo, poena illa satisfacit et relevat gravatum. Ad hoc autem quod objicitur de satisfactione illa: si satisfactio non fuit, iterum imponenda est; si vero iterum imponenda non est, satisfactio fuit: et si satisfactio fuit, veniam impetravit; responderi potest satisfactionem ideo non fuisse, quia ille dignos fructus poenitentiae non fecit. Est enim satisfactio poenitentiae, ut ait August., lib. de Poenit., peccatorum causas excidere, nec suggestionibus eorum aditum indulgere. Idem, in Enchirid., c. 75: Sane qui scelerate vivunt nec curant talem vitam moresque corrigere, et inter ipsa facinora sua eleemosynas frequentare non cessant; frustra ideo sibi blandiuntur quia Dominus ait, Luc. 11: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Hoc enim quam late pateat non intelligunt. Multa enim sunt genera eleemosynarum: quae cum facimus, adjuvamur. Non solum qui dat esurienti cibum, sitienti potum et hujusmodi, sed etiam qui dat veniam petenti, eleemosynam dat, et quem emendat verbere in quem potestas datur vel coercet aliqua disciplina, vel orat ut ei peccatum dimittatur, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat. Multa enim bona praestantur invitis, quando eorum consulitur utilitati, et non voluntati; sed ea major est qua ex corde dimittimus quod in nobis quisque peccavit. Minus enim magnum est erga eum esse benevolum qui tibi nihil mali fecit. Illud multo grandius ut tuum etiam inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult, et, si potest, facit, semper bonum velis, faciasque quod possis. Quod ergo Dominus ait: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis, itane intellecturi sumus, ut non credentibus in Christum, munda sint omnia, si eleemosynas istas dederint? Qui enim vult ordinate eleemosynam dare, a se debet incipere, et eam primum sibi dare. Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est, Eccli. 30: Miserere animae tuae, placens Deo. Non ergo se fallant, qui per eleemosynas largissimas fructuum suorum vel pecuniae impunitatem se emere aestimant, in peccatis permanentes, quae ita diligunt, ut in eis optent versari. Qui vero diligit iniquitatem, odit animam suam, psalmo 10, versu 6, et qui odit animam suam, non est misericors ei, sed crudelis. Diligendo quippe eam secundum seculum, odit eam secundum Deum. Si ergo vult ei dare eleemosynam, per quam fit munda, odiat eam secundum seculum, et diligat eam secundum Deum. Hac eleemosyna, quam sibi homo primitus debet, mundantur interiora. Ad quod hortans Christus, ait, Matth. 23: Mundate quae intus sunt. Immundis enim nihil est mundum, sed polluta sunt eorum mens et conscientia, ut ait Apostolus. Immundi vero sunt omnes, quos non mundat fides, qua creditur in Christum, de quo scriptum est: Mundans fide corda eorum. Sed ne istas eleemosynas quae fiunt de fructibus terrae, respuere Christus videretur: Haec, inquit, oportuit facere, scilicet judicium et charitatem Dei, et illa non omittere, id est, eleemosynas fructuum terrenorum. Ex his datur intelligi quod in peccato mortali permanentes, etsi eleemosynas largas faciant, non tamen per eas satisfaciunt, quia inordinate agunt, dum a se non incipiunt. Nec proprie dicitur eleemosyna tale opus, dum sibi ipsis crudeles existunt, non placentes Deo. Non ergo dicenda est illa peccati satisfactio, quam quis agit pro uno peccato, dum perdurat in altero. Quia nihil prodest jejunare et orare, et alia bona agere, nisi mens revocetur a peccato; et si aliquando conversus tacitum peccatum sacerdoti fuerit confessus, de utroque imponenda est ei satisfactio, quia de primo condigne non satisfecit. (De Poen., dist. 3, Nihil prodest, Pius papa.)

4. Secundum quosdam fuit satisfactio. Quibusdam tamen videtur fuisse satisfactio, sed infructuosa, dum in peccato altero persistit; percipietur tamen fructus ejus, incipietque proficere, cum peccati alterius poenituerit. Tunc enim utrumque dimittitur peccatum, et satisfactio praecedens vivificatur, quae fuerat mortua; sicut Baptismus illi qui ficte accedit tunc primum valet, cum fictio a mente recedit per poenitentiam. Et in hujus opinionis munimentum auctoritates inducunt. Ait enim Aug., lib. de vera et falsa Poen., cap. 14, in fine: Pium est credere, et nostra fides expostulat ut cum gratia Christi in homine destruxerit mala priora, etiam remuneret bona; et cum destruxerit quod suum non invenit, diligat bonum quod in peccante plantavit. Item Hieron., commentario ad illud Aggaei primo: Seminastis multum, etc.: Si quando videris inter multa peccata quemquam facere aliqua justa opera, non est tam injustus Deus, ut propter multa mala obliviscatur paucorum bonorum; sed faciet ea metere et in horrea congregare, quae in terra bona seminavit. Sed haec dicta intelligimus de illo qui in charitate quodam tempore bona facit et bonus est, alio vero tempore malus est et multa peccata facit. Non ergo intelligendum est eum inter multa peccata, justa opera fecisse, quasi simul eodemque tempore peccata fecerit et justa opera; sed diversis temporibus utraque fecisse. Nisi enim bonus foret quando bona fecit, non seminasse diceretur in terra bona. Destructis ergo malis post opera bona commissis, priora bona, in charitate, scilicet facta, quae sequentia mala mortificaverunt, poenitentia de illis malis habita vivificantur et remunerantur. Unde Apostolus, Hebr. 6: Jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis; opera mortua nominans, priora bona significat, quae per sequens peccatum erant mortua, quia hi peccando priora bona irrita fecerunt. Haec sicut peccando fiunt irrita, ita per poenitentiam reviviscunt, et ad meritum aeternitatis prodesse incipiunt. Similiter et illud bonum amat Deus quod plantavit in peccante, in illo scilicet qui post illud bonum peccavit; non simul peccans et bonum operans extitit; quia talis hominis opus non diligeret Deus ad remunerationem. Potest etiam accipi de bonis operibus quae ab aliquo fiunt dum malus est, et in peccato mortali persistit vel ad tempus, vel usque in finem; quae dicuntur a Deo remunerari et non dari oblivioni, non quia proficiant ad vitam aeternam, sed ad tolerabilius extremi judicii supplicium sentiendum; sicut de fide et caeteris quae sine charitate habentur Aug. ait, de Poen., dist. 3, Quid ergo, parag. Potest etiam, lib. de Patientia: Si quis non habens charitatem quae pertinet ad unitatem spiritus et vinculum pacis quo Ecclesia connectitur, in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget patitur tribulationes, famem, persecutionem, vel flammas, vel bestias, vel ipsam crucem, timore gehennae, nullo modo ista culpanda sunt, imo et haec laudanda est patientia. Non enim dicere poterimus melius ei fuisse ut Christum negando nihil horum pateretur, quae passus est confitendo; sed aestimandum fortasse tolerabilius ei esse futurum judicium, quam si Christum negando nihil horum pateretur, ut illud quod ait Apostolus, 1 Cor. 13: Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest; nihil prodesse intelligatur ad regnum obtinendum, nisi ad extremi judicii tolerabilius subeundum supplicium. Et infra: Haec propter charitatem dicta sunt, sine qua in nobis non potest esse vera poenitentia; quoniam in bonis charitas Dei est quae tolerat omnia.

5. Perstringit dictorum summam, ut alia addat. Ex his ostenditur bona quae sine charitate fiunt prodesse quidem ad tolerabiliorem poenam sentiendam, sed non ad vitam obtinendam. Illa enim quae in charitate quis facit, si postea prolapsus fuerit, nec exsurrexerit, non esse in memoria Dei Ezechiel dicit, c. 33: Si averterit se justus a justitia et fecerit iniquitatem, numquid vivet? omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur; in peccato suo morietur; et non erunt in memoria justitiae quas fecit. In cujus loci expositione Greg., lib. 1, hom. 11, ait: Hoc nobis maxime considerandum est, quia cum mala committimus, sine causa ad memoriam transacta bona revocamus; quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia bonorum praeteritorum. Intelligendum est hoc, ad vitam percipiendam bona praeterita non dare fiduciam, etsi ad mitiorem poenam; alioquin praemissae auctoritati Augustini obviaret. Et bona ergo sine charitate facta, quae concomitatur mortalis culpa, quam non delet sequens poenitentia, ad sensum mitioris poenae proficiunt, non ad vitae fructum.

6. Auctoritates alias inducit contra eos qui dicunt de une peccato poenitentiam agi, altero tacito. Satis arbitror illis esse responsum, qui asserunt de uno crimine poenitentiam agi, et veniam praestari, alio in dilectione retento, vel per confessionem non exposito; qui non modo praemissis auctoritatibus confutantur, sed etiam subditis. Ait enim August., lib. de vera et falsa Poen., c. 9: Sunt plures quos poenitet peccasse, sed tamen omnino reservantes sibi quaedam in quibus delectentur; non animadvertentes Dominum simul mutum et surdum a daemonio liberasse, per hoc docens nos nunquam nisi de omnibus sanari. Si enim vellet peccata ex parte reservari habenti septem daemonia, ei proficere potuit sex expulsis; expulsit autem septem, ut omnia crimina simul ejicienda doceret. Legionem vero daemonum ab alio ejiciens, nullum reliquit de omnibus, qui liberatum possideret; ostendens quod etsi peccata sint mille, oportet de omnibus poenitere. Nunquam aliquem sanavit Dominus, quem non omnino liberavit. Totum enim hominem sanavit in sabbato, quia et corpus ab omni infirmitate, et animam ab omni contagione liberavit; indicans poenitentem oportere simul dolere de omni crimine. Scio enim Dominum inimicum omni criminoso. Quomodo ergo qui crimen reservat, de alio recipiet veniam? sine amore Dei consequeretur veniam, sine quo nemo unquam invenit gratiam. Hostis enim Dei est, dum offendit perseveranter. Quaedam enim impietas infidelitatis est, ab illo qui justus et justitia est, dimidiam sperare veniam. Jam enim sine vera poenitentia inveniret gratiam. Poenitentia enim vera ad Baptismi puritatem conatur confitentem ducere. Recte enim poenitens quidquid sordis post purificationem Baptismi contraxit, oportet ut abluat, saltem lacrymis mentis; sed satis durus est, cujus mentis dolorem oculi non declarant. Sed sciat se culpabiliter durum, qui deflet damna temporis, vel mortem amici, et dolorem peccati non ostendit in lacrymis. Quem ergo poenitet, omnino poeniteat. Idem, ibid., c. 10: Poenitentes, si vere estis poenitentes, et non estis irridentes, mutate vitam, reconciliamini Deo. Poenitentiam agis, genua figis, et rides: subsannas Dei patientiam. Si poenitentiam agis, poenitet te; si non poenitet te, non es poenitens. Si ergo poenitet, cur facis quae male fecisti? Si fecisse poenitet, noli facere; si adhuc facis, certe non es poenitens. Item Innocentius II: Admonemus fratres nostros, ne falsis poenitentiis laicorum animas decipi, et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem poenitentiam esse constat, cum, spretis pluribus, de uno solo poenitentia agitur; vel cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio.

7. Repetit de vera poenitentia, ut addat. Ex praemissis perspicua fit notitia verae poenitentiae vel satisfactionis. Illa enim vera est poenitentia, quae peccatum abolet; quod illa sola facit, quae scelus corrigit, quae odium commissi criminis et committendi cum desiderio satisfaciendi affert. Judas enim poenituisse legitur, sine assecutione veniae, quia tali poenitentia non correxit crimen; unde Hieron., comment. ad illud, Matth. 27: Quid ad nos: Nihil Judae profuit sera poenitentia, per quam scelus corrigere non potuit. Sic quando frater peccat in fratrem, ut emendare non valeat quod peccavit, potest ei dimitti; sin autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia. Hoc est, quod de eo infelicissimo dicitur, ps. 108: Et oratio ejus fiat in peccatum, ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit. Cave qualiter intelligas illud: Ut emendare valeat quod peccavit, etc. Non enim emendatio hic intelligenda est, rei demptae recompensatio, sed delicti exprobratio et abominatio, cum satisfactionis desiderio. Demit enim injuste quis alicui quod restituere non valet, ut oculum, vel vitam et hujusmodi; et tamen si poenituerit peccati, cum amore condignae satisfactionis, veniam habet. Nec ideo quisquam putet, qui rem alienam injuste abstulerit quam reddere potest, de illo peccato poenitere ac veniam consequi, nisi restituat ablatum. Quamdiu enim res propter quam peccatum est, non redditur si reddi potest, non agitur poenitentia, sed fingitur. (August., epist. 2, ad Maced.)

 

 

DISTINCTIO XVI.

DE TRIBUS QUAE IN POENITENTIA

CONSIDERANDA SUNT.

 

1. In perfectione autem poenitentiae tria observanda sunt, scilicet compunctio cordis, confessio oris, satisfactio operis. Unde Joannes, os aureum: Perfecta Poenitentia cogit peccatorem omnia libenter ferre; in corde ejus contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas. Haec est fructifera Poenitentia, ut sicut tribus modis Deum offendimus, scilicet, corde, ore, et opere, ita tribus modis satisfaciamus. Sunt enim tres peccati differentiae, ut ait Aug., de Serm. habito in monte in lib. 1, paulo ante medium; et in corde, et in facto, et in consuetudine vel verbo, tanquam tres mortes. Una quasi in domo, scilicet, cum in corde consentitur libidini; altera quasi prolata jam extra portam, cum in factum procedit assensio; tertia cum vi malae consuetudinis tanquam mole premitur animus, vel noxiae defensionis clypeo armatur, quasi in sepulcro jam foetens. Haec sunt tria genera mortuorum, quae Deus legitur suscitasse. Huic ergo triplici morti, triplici remedio occurritur: contritione, confessione, satisfactione. Compunctio nobis commendatur ibi, Joel. 2: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Confessio, ibi, Prov. 18: Justus, in principio sermonis accusator est sui. Vere enim confitetur qui se accusat, qui execrando malum sibi imputat. Et ibi, psal. 61: Effundite coram illo corda vestra. Et iterum, Jac. 5: Confitemini alterutrum peccata vestra. Satisfactio a Joanne praecipitur ubi ait, Matth. 3, et Luc. 3: Facite dignos fructus poenitentiae, scilicet, ut secundum qualitatem et quantitatem culpae, sit qualitas et quantitas poenae. Non enim par debet esse fructus boni operis ejus qui nihil vel minus peccavit, et ejus qui gravius cecidit. Ideo discretio poenitenti valde necessaria est, ut illa gerat quae tradit Aug. dicens: Consideret qualitatem criminis, in loco, in tempore, in perseverantia, an varietate personae; et quali hoc fecerit tentatione, et in ipsius vitii multiplici executione. Oportet enim poenitere fornicantem secundum excellentiam sui status vel officii, et secundum modum meretricis, et in modum operis sui; et qualiter turpitudinem egerit, si in loco sacrato, si in tempore orationi constituto, ut sunt festivitates et tempora jejunii. Consideret quantum perseveraverit, et defleat quod perseveranter peccaverit; et quanta victus fuerit impugnatione. Sunt enim qui non solum non vincuntur, sed ultro se peccato offerunt; nec expectant tentationem, sed praeveniunt voluptatem. Et pertractet secum quam multiplici actione vitii delectabiliter peccavit. Omnis ista varietas confitenda est et deflenda, ut cum cognoverit quod peccatum est, cito inveniat Deum sibi propitium. In cognoscendo augmentum peccati, inveniat cujus aetatis fuerit, cujus sapientiae et ordinis. Immoretur in singulis istis, et sentiat modum criminis, purgans lacrymis omnem qualitatem vitii; defleat virtutem qua interim caruit. Dolendum est enim non solum quod peccavit, sed quia virtute se privavit. Defleat etiam quoniam offendens in uno, factus est omnium reus, Jacob. 2. Ingratus enim extitit, qui plenus virtutibus Deum omnino non timuit. In hoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo est Deo acceptior. Ideo enim Adam plus peccavit, quia omni bono abundavit. Alio etiam modo offendens in uno factus est omnium reus, quia omnis virtus patitur detrimentum ab uno vitio. Ponat se omnino in judicio et potestate sacerdotis, nihil sui reservans sibi, ut omnia eo jubente paratus sit facere pro recipienda vita animae, quae faceret pro vitanda corporis morte; et hoc cum desiderio, quia vitam recuperat infinitam. Aug., de Poen. vera et falsa, c. 14 et 15. Cum gaudio enim facere debet immortalis futurus, quae faceret pro differenda morte moriturus; semper deprecetur Deum, offerat Deo mentem et cordis contritionem, deinde et quod potest det de possessione, et tunc si quid offerat, securus offerat. Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus, Gen. 4. Prius dicit ad Abel, quam ad munera ejus. In judicio ergo cordis, conferenda est eleemosyna tribuentis. Nec considerandum est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod potest. Qui ergo sua peccata redimere vult temporalium oblatione, prius offerat mentem. Aug. ibid., c. 15. Caveat etiam ne ductus verecundia, dividat apud se confessionem, ut diversa diversis velit sacerdotibus manifestare. Quidam enim uni celant quod alteri manifestandum conservant: quod est se laudare, et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere, ad quam per frusta putat pervenire. Caveat etiam ne prius ad dominicum corpus accedat, quam confortetur bona conscientia, et doleat quod nondum audeat sumere quem multum desiderat cibum salutarem. Cohibeat etiam se a ludis, a spectaculis seculi, qui perfectam vult consequi remissionis gratiam. Isti sunt digni fructus poenitentiae, animam captivam elaqueantes et in libertate servantes. Et infra: Quaerat anima dignos fructus, etsi non dignos poenitentiae. Sunt enim digni fructus virtutum, qui non sufficiunt poenitentibus. Poenitentia enim graviores postulat, ut dolore et gemitibus mortuo impetret vitam. Ex his ostenditur qui sunt digni fructus poenitentiae, quibus vera satisfactio expletur; et quod non omnes digni fructus sunt digni fructus poenitentiae; quod de illa poenitentia intelligitur, quae majorum est criminum. Non enim sufficiunt graviter delinquentibus, quae sufficiunt minus vel parum peccantibus.

2. Quae sit falsa satisfactio. Et sicut sunt digni fructus poenitentiae, ac vera satisfactio, ita et indigni fructus, et falsa satisfactio, id est, falsa poenitentia; unde Gregor. de Poen. dist. 5, c. Falsas: Falsas poenitentias dicimus, quae non secundum auctoritates sanctorum pro qualitate criminum imponuntur. Ideoque miles, vel negotiator, vel alicui officio deditus, quod sine peccato exercere non possit, si culpis gravioribus irretitus ad poenitentiam venerit, vel qui bona alterius injuste detinet, vel qui odium in corde gerit, recognoscat se veram poenitentiam non posse peragere, nisi negotium relinquat, vel officium deserat, et odium ex corde dimittat, et bona quae injuste abstulit, restituat. Nec tamen desperet: interim quidquid boni facere potest, hortamur ut faciat, ut Deus cor ejus illustret ad poenitentiam. Cum sit poenitentia interior et exterior, de utraque per praemissa satis apparet quae sit vera, et quae sit falsa.

3. De tribus actionibus poenitentiae. Praedictis vero adjiciendum est quod tribus modis agitur poenitentia: ante Baptismum, scilicet, de prioribus peccatis; post Baptismum, de gravioribus quae post committuntur. Est etiam poenitentia venialium quotidiana, quae etiam humilium est, et perfectorum; unde Aug. hom. 50, de Utilit. et Necess. Poenit.; et lib. de Medicina poenit., c. 2: Tres sunt actiones poenitentiae, quas mecum eruditio vestra recognoscit. Una est quae novum hominem parturit, donec per Baptismum omnium praeteritorum ablutio fiat peccatorum; quia nullus suae voluntatis arbiter, nisi poeniteat eum veteris vitae, novam inchoare potest; a qua parvuli sunt immunes cum baptizantur, quia nondum possunt uti libero arbitrio, quibus tamen ad remissionem originalis peccati prodest eorum fides a quibus offeruntur. Altera est actio poenitentiae post Baptismum, quae fit pro illis peccatis quae legis Decalogus continet. Agunt ergo homines poenitentiam ante Baptismum de peccatis prioribus, ita tamen ut etiam baptizentur; sicut Petrus ait, Act. 2: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini, etc. Agunt etiam poenitentiam, si post Baptismum ita peccaverunt, ut excommunicari et reconciliari postea mereantur. Est etiam poenitentia bonorum et humilium fidelium poena quotidiana, in qua pectora tundimus dicentes, Matth. 6: Dimitte nobis debita nostra, etc. Neque ea nobis dimitti volumus quae dimissa nobis in Baptismo non dubitamus, sed illa quae humanae fragilitati, quamvis parva, tamen crebra subrepunt; quae si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment, sicut unum aliquod grande peccatum. Quid enim inter est ad naufragium an uno grandi fluctu navis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam per negligentium culpam impleat navem, et submergatur? Ideo jejunium, et eleemosyna, et orationes invigilent, in quibus cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, etc., manifestamus nos habere quod nobis dimittatur; et his verbis humiliantes animas nostras, quotidianam agere poenitentiam non cessamus.

4. De satisfactione venialium. Quae autem pro venialibus sit satisfactio sufficiens, Aug. insinuat ita inquiens in Ench., cap. 71: De quotidianis et brevibus levibusque peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit. Eorum enim est dicere: Pater noster qui es in coelis, etc. Delet omnino haec oratio minima et quotidiana peccata. Delet et illa a quibus vita fidelium etiam scelerate gesta, sed poenitendo in melius commutata discedit. Sicut veraciter dicitur: Dimitte nobis debita nostra, ita et veraciter dicatur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, id est, sic fiat quod dicitur; quia et ipsa eleemosyna est veniam petentibus omnino ignoscere. Ex his aliisque praemissis jam facile est intelligere quae pro venialibus sit exhibenda satisfactio. Sufficit enim Dominica oratio cum jejunio et eleemosynis: sic tamen ut praecedat contritio aliquantula, et addatur confessio, si adsit facultas; de qua confessione post tractabitur. Pro gravioribus vero peccatis haec etiam in satisfactione adhibenda sunt, sed multo vehementius atque districtius, quia, ut ait August., in lib. de poen. Medicina, c. 5, et hom. 50, de Utilit. ac Necess. poenit., ad agendam Poenitentiam non sufficit mores in melius commutare, et a malis factis recedere, nisi de his quae facta sunt satisfaciat Domino per poenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis.

 

 

DISTINCTIO XVII.

TRIA PROPONUNTUR QUAERENDA, PRIMUM AN

SINE CONFESSIONE DIMITTATUR PECCATUM.

 

1. Hic oritur quaestio multiplex. Primo enim quaeritur utrum absque satisfactione et oris confessione, per solam cordis contritionem peccatum alicui dimittatur; secundo an alicui sufficiat confiteri Deo sine sacerdote; tertio, an laico fideli facta valeat confessio. In his etiam docti diversa sentire inveniuntur, quia super his varia ac pene adversa tradidisse videntur doctores. Dicunt enim quidam, sine confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato mundari. si tempus illa faciendi habuerit. Alii vero dicunt, ante oris confessionem et satisfactionem, in cordis contritione peccatum dimitti a Deo, si tamen votum confitendi habeat. Unde propheta, ps. 31: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. Quod exponens Cassiodorus, ait, in Glossa ordinaria: Dixi, id est, deliberavi apud me quod confitebor, et tu remisisti. Magna pietas Dei, qui ad solam promissionem peccatum dimiserit! Votum enim pro operatione judicatur. Item Aug.: Nondum pronuntiat, promittit se pronuntiaturum, et Deus dimittit; quia hoc ipsum dicere, quoddam pronuntiare est corde. Nondum est vox in ore ut homo audiat confessionem, et Deus audit. Item: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum, etc. Alibi etiam legitur, ps. 31: Quacumque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, vita vivet, et non morietur. Non dicitur ore confessus fuerit, sed conversus ingemuerit. Unde datur intelligi quod etiam ore tacente veniam interdum consequimur. Hinc etiam leprosi illi quibus Dominus praecepit ut ostenderent se sacerdotibus, in itinere, antequam ad sacerdotes venirent, mundati sunt. Ex quo insinuatur quod antequam ora nostra sacerdotibus aperiamus, id est, peccata confiteamur, a lepra peccati mundamur. Lazarus etiam non prius de monumento est eductus, et post a Domino suscitatus; sed intus suscitatus, prodiit foras vivus, ut ostenderetur suscitatio animae praecedere confessionem. Nemo enim potest confiteri, nisi suscitatus, quia a mortuo, velut qui non est, perit confessio. Nullus ergo confitetur, nisi resuscitatus. Nemo autem suscitatur, nisi qui a peccato solvitur, quia peccatum mors animae est, quae ut est vita corporis, ita ejus vita Deus est. His aliisque pluribus auctoritatibus probatur ante confessionem vel satisfactionem sola compunctione peccatum dimitti; quod qui negant, eas determinare laborant; nec non in hujus sententiae depressionem, et ad suae opinionis assertionem auctorum testimonia inducunt. Ait enim Dominus per Isaiam: Dic tu iniquitates tuas ut justificeris. Item Ambr.: Non potest quisquam justificari a peccato, nisi peccatum ipsum antea fuerit confessus. Idem dicit: Confessio a morte animam liberat, confessio aperit paradisum, confessio spem salutis tribuit, quia non meretur justificari, qui in vita sua non vult peccatum confiteri. Illa confessio nos liberat, quae fit cum poenitentia. Poenitentia vera est dolor cordis, et amaritudo animae pro malis quae quisque commisit. Item Joan.: Non potest quisquam gratiam Dei accipere, nisi purgatus fuerit ab omni peccato per Poenitentiae confessionem et per Baptismum. Item Aug.: Agite poenitentiam qualis agitur in Ecclesia. Nemo dicat sibi: Occulte ago, quia apud Deum ago, novit Deus qui mihi ignoscit, quia in corde ago. Ergo sine causa dictum est: Quae solveritis super terram, soluta erunt in coelis? Ergo sine causa claves datae sunt? Frustramus ergo verbum Christi. Job dicit: Si erubui in conspectu populi peccata mea confiteri. Item Ambr.: Venialis est culpa, quam sequitur confessio delictorum. Item August., super illum locum ps. 68: Non absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum: Puteus est profunditas iniquitatis, in quam si cecideris, non claudet super te os suum, si tu non claudis os tuum; confitere ergo et dic: De profundis clamavi ad te, Domine, etc., et evades. Claudit super illum, qui in profundo contemnit; a quo mortuo, velut qui non sit, perit confessio. Item, nullus debitae gravioris poenae accipit veniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam debeat, solverit poenam. Ita enim impartitur a Deo largitas misericordiae, ut non relinquatur justitia disciplinae. Item Hieron.: Qui peccator est, plangat delicta propria vel populi, et ingrediatur ecclesiam, de qua propter peccata fuerat egressus; et dormiat in sacco, ut praeteritas delicias per quas Deum offenderat, vitae austeritate compenset. His aliisque auctoritatibus nituntur asserere sine confessione vocis et aliqua solutione poenae neminem a peccato mundari.

2. Cui sententiae potius consentiendum sit. Quid ergo super his sentiendum sit, quid tenendum? Sane dici potest quod sine confessione oris et solutione poenae exterioris peccata delentur per contritionem et humilitatem cordis. Ex quo enim aliquis proponit mente compuncta se confessurum, Deus dimittit, quia ibi est confessio cordis, etsi non oris, per quam anima interius mundatur a macula et contagio peccati commissi, et debitum aeternae mortis relaxatur. Illa ergo quae superius dicta sunt de confessione et poenitentia, vel ad confessionem cordis, vel ad exteriorem poenam referenda sunt. Sicut illud Aug.: Quod nullus dicitur veniam consequi, nisi prius quantulamcumque peccati solverit poenam, vel de exteriori poena accipiendum est, et ad contemnentes vel negligentes referendum, sicut illud: Nemo dicat: Occulte ago, etc. Nonnulli enim in vita peccata confiteri negligunt vel erubescunt, et ideo non merentur justificari. Sicut enim praecepta est nobis interior poenitentia, ita et oris confessio, et exterior satisfactio, si adsit facultas. Unde nec vere poenitens est, qui confessionis votum non habet. Et sicut peccati remissio munus Dei est, ita poenitentia et confessio per quam peccatum deletur, non potest esse nisi a Deo, ut August. ait. Jam, inquit, donum Spiritus sancti habet qui confitetur et poenitet, quia non potest esse confessio peccati et compunctio in homine ex seipso. Cum enim irascitur sibi quisque et displicet, sine dono Spiritus sancti non est. Oportet ergo poenitentem confiteri peccata, si tempus habeat; et tamen antequam sit confessio in ore, si votum sit in corde, praestatur ei remissio.

3. Si sufficit soli Deo confiteri. Jam secundum quaestionis articulum inspiciamus, scilicet, utrum sufficiat peccata confiteri soli Deo, an oporteat confiteri sacerdoti. Quibusdam visum est sufficere, si soli Deo fiat confessio sine judicio sacerdotali et confessione Ecclesiae, quia David dixit: Dixi: Confitebor Domino; et tu remisisti, etc.; non ait sacerdoti, et tamen remissum sibi peccatum dicit. Item Ambros.: Ideo flevit Petrus, quia culpa obrepsit ei; non invenio quid dixerit, invenio quod fleverit. Lacrymas ejus lego, satisfactionem non lego. Sed quod defendi non potest, ablui potest. Lavant lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri. Veniae fletus consulit, et verecundiae. Hoc idem etiam Maximus dicit episcopus. Item Joannes Chrysost.: Non tibi dico ut te prodas in publicum, neque apud alios te accuses; sed obedire te volo Prophetae dicenti: Revela Deo vitam tuam. Ante Deum ergo tua confitere peccata, apud verum judicem cum oratione delicta tua pronuntia, non lingua, sed conscientiae tuae memoria; et tunc demum spera te misericordiam posse consequi. Si habueris peccata tua in mente continue, nunquam malum adversus proximum in corde tuo tenebis. Idem: Peccata tua quotidie dicito, ut deleas illa. Sed si confunderis alicui dicere, dicito ea quotidie in animo tuo; non dico ut confitearis ea conservo tuo, ut tibi exprobret. Dicito Deo, qui curat ea. Nec enim si illi non dixeris, ignorat ea: cum faciebas ea, praesto erat; cum admitteres ea, cognoverat. Numquid ea vult a te cognoscere? Peccare non erubuisti, et confiteri erubescis? Dicito in hac vita, ut in alia requiem habeas: dicito ingemiscens et lacrymans. In codice scripta sunt peccata tua. Spongia peccatorum tuorum lacrymae tuae sint. Item Prosper de Poenit., dist. 1, c. Porro illi, et in lib. de Vita contemplat., c. 7: Illi quorum peccata humanam notitiam latent, non ab ipsis confessa, nec ab aliis publicata, si ea confiteri vel emendare noluerint, Deum quem habent testem, ipsum et habituri sunt ultorem. Quod si ipsi sui judices fiant, et veluti suae iniquitatis ultores, hic in se voluntariam poenam severissimae animadversionis exerceant; temporalibus poenis mutabunt aeterna supplicia, et lacrymis ex vera cordis contritione fluentibus extinguent aeterni ignis incendia. Et infra, ibid.: Facilius sibi Deum placabunt illi, qui aut propriis confessionibus crimen produnt, aut nescientibus aliis ipsi in se voluntariae excommunicationis ferunt sententiam: et ab altari cui ministrabant, non animo, sed officio separati, vitam suam quasi mortuam plangunt; certi quod reconciliati sibi efficacis poenitentiae fructibus, a Deo non solum amissa recipiant, sed etiam supernae civitatis gaudia recipiant. His auctoritatibus innituntur qui sufficere contendunt Deo confiteri peccata sine sacerdote. Dicunt enim quod si quis timens detegere culpam suam apud homines, ne inde opprobrio habeatur, vel alii suo exemplo ad peccandum accingantur, et ideo tacet homini, et revelat Deo, consequitur veniam.

4. Quod non sufficit soli Deo confiteri si tempus adsit, si tamen homini possit. Sed quod sacerdotibus confiteri oporteat, non solum illa auctoritate Jacobi, c. 5: Confitemini alterutrum peccata vestra, etc., sed etiam aliorum pluribus testimoniis comprobatur. Ait enim Aug., in hom. 50, de Utilit. ac Necess. Poenit.: Judicet seipsum homo voluntarie dum potest, et mores convertat in melius, ne cum jam non poterit, praeter voluntatem a Domino judicetur; et cum in se protulerit severissimae medicinae, sed tamen utilissimae, sententiam, veniat ad antistites per quos illi claves ministrantur Ecclesiae. Tanquam bonus jam incipiens esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a praepositis sacrorum accipiat satisfactionis suae modum, in offerendo sacrificio contriti cordis devotus et supplex. Id tamen agat, quod non solum sibi prosit ad salutem, sed etiam ad exemplum caeteris: ut si peccatum ejus non modo in gravi ejus malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati Ecclesiae videtur antistiti, in notitiam multorum vel totius plebis agere poenitentiam non recuset, ne lethali plagae per pudorem addat tumorem. Cum tanta est plaga peccati et impetus morbi, ut medicamenta corporis et sanguinis Domini differenda sint, auctoritate antistitis, debet se quisque removere ab altari ad agendam poenitentiam, et eadem auctoritate reconciliari. Item Leo papa, de Poen., dist. 1, c. Multiplex: Multiplex misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut non modo per Baptismum, sed etiam per poenitentiam spes vitae reparetur; sic divinae voluntatis praesidiis ordinatis, ut indulgentiam Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtinere. Christus enim hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut confitentibus poenitentiae satisfactionem darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos, ad communionem sacramentorum per januam reconciliationis admitterent. Item Aug., lib. de vera et falsa Poenitentia, cap. 10: Quem poenitet, omnino poeniteat, et dolorem lacrymis ostendat; repraesentet vitam suam Deo per sacerdotem, praeveniat judicium Dei per confessionem. Praecepit enim Dominus mundandis, ut ostenderent ora sacerdotibus; docens corporali praesentia confitenda peccata, non per scripta manifestanda. Dixit enim: Ora monstrate et omnes; non unus pro omnibus, non alium statuatis nuntium qui pro vobis offerat munus Deo a Moyse statutum; sed qui per vos peccastis, per vos erubescatis. Erubescentia enim ipsa partem habet remissionis. Ex misericordia enim hoc praecepit Dominus, ut nemo poeniteret in occulto. In hoc enim quod per seipsum dicit sacerdoti, et erubescentiam vincit, timore Dei offensi fit venia criminis. Fit enim veniale per confessionem quod criminale erat in operatione, et si non statim purgatur, fit tamen veniale quod commiserat mortale. Multum enim satisfactionis obtulit, qui crubescentiae dominans, nihil eorum quae commisit, nuntio Dei negavit. Deus enim qui misericors et justus est, sicut servat misericordiam in justitia, ita et justitiam in misericordia. Opus enim misericordiae est peccanti peccata dimittere; sed oportet ut justus misereatur juste. Considerat enim si dignus est, non dico justitia, sed et misericordia. Justitia enim sola damnat, sed dignus est misericordia qui spirituali labore quaerit gratiam. Laborat enim mens patiendo erubescentiam. Et quoniam verecundia magna est poena, qui erubescit pro Christo fit dignus misericordia. Unde patet quia quanto pluribus confitebitur in spe veniae turpitudinem criminis, tanto facilius consequetur gratiam remissionis. Ipsi enim sacerdotes plus possunt proficere, plus confitentibus parcere. Item Leo papa, de Poen., dist. 1: Quamvis plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur; tamen quia non omnium sunt hujuscemodi peccata, ut ea qui poenitentiam poscunt, non timeant publicari, removeatur improbabilis consuetudo, ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut timent inimicis sua facta reserare, quibus possunt legum percelli constitutione. Sufficit enim confessio, quae primum Deo offertur, et tunc etiam sacerdoti, qui pro delictis poenitentium precator accedit. Tunc enim plures ad poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis. Ex his aliisque pluribus indubitanter ostenditur oportere Deo primum, et deinde sacerdoti offerri confessionem; nec aliter posse perveniri ad ingressum paradisi, si adsit facultas.

5. De tertio articulo, sicilicet, an sufficiat confiteri laico. Nunc priusquam praemissis auctoritatibus quae his contradicere videntur respondeamus, tertiam quaestionem intueamur. Quod enim secunda quaestio continebat, scilicet, an sine confessione et judicio sacerdotis soli Deo confiteri sufficeret, expeditum est; et certificatum praemissis testimoniis, quod non sufficit confiteri Deo sine sacerdote, nec est vere humilis et poenitens, si non desiderat et requirit sacerdotis judicium. Sed numquid aeque valet alicui confiteri socio vel proximo suo, saltem cum deest sacerdos? Sane ad hoc potest dici quod sacerdotis examen requirendum est studiose, quia sacerdotibus concessit Deus potestatem ligandi atque solvendi; et ideo quibus ipsi dimittunt, et Deus dimittit. Si tamen defuerit sacerdos, proximo vel socio est facienda confessio. Sed curet quisque sacerdotem quaerere, qui sciat ligare et solvere. Talem enim esse oportet, qui aliorum crimina dijudicat. Unde Aug., lib. de vera et falsa Poenitentia, cap. 10: Qui vult confiteri peccata ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem qui sciat ligare et solvere, ne cum negligens circa se extiterit, negligatur ab eo, qui eum misericorditer monet et petit; ne ambo in foveam cadant, quam stultus evitare noluit. Tanta itaque vis confessionis est, ut si deest sacerdos, confiteatur proximo. Saepe enim contingit quod poenitens non potest verecundari coram sacerdote, quem desideranti nec tempus, nec locus offert. Etsi ille cui confitebitur potestatem non habeat solvendi, fit tamen dignus venia ex sacerdotis desiderio, qui crimen confitetur socio. Mundati enim sunt leprosi, dum ibant ora vel se ostendere sacerdotibus, antequam ad eos pervenirent. Unde patet Deum ad cor inspicere, dum ex necessitate prohibetur ad sacerdotes pervenire. Unde Aug., ibidem: Saepe quidem quaerunt eos sani et laeti; sed dum quaerunt, antequam perveniant, moriuntur. Sed misericordia Dei ubique est, qui et justis parcere novit, etsi non tam cito, sicut si solverentur a sacerdote. Ibid. cap. 11: Qui ergo confitetur sacerdoti, omnino meliori quam potest confiteatur; et si peccatum occultum est, sufficiat referre in notitiam sacerdotis. Nam in resurrectione filiae archisynagogi puellae, pauci interfuerunt qui viderunt; nondum enim erat sepulta, nondum extra portam delata, nondum extra domum in notitiam portata. Intus resuscitavit quam intus invenit, relictis solis Petro et Jacobo et Joanne, et patre et matre puellae, in quibus figuraliter continentur sacerdotes Ecclesiae. Quos autem extra invenit, advertendum est quomodo suscitavit. Flebat enim turba post filium viduae; flevit Martha et Maria supplicantes pro fratre; flebat et turba Mariam secuta. In quo docemur, publice peccantibus non proprium, sed Ecclesiae sufficere meritum. Aug., ibid., cap. 12: Laboret ergo poenitens in Ecclesia esse et ad Ecclesiae unitatem tendere. Nisi enim unitas Ecclesiae succurrat, nisi quod deest peccatori sua oratione compleat, de manibus inimici non eripietur anima mortui. Credendum est enim quod omnes orationes et eleemosynae Ecclesiae et opera justitiae et misericordiae succurrant recognoscenti mortem suam ad conversionem. Ideoque nemo digne poenitere potest, quem non sustineat unitas Ecclesiae. Ideoque nemo petat sacerdotes per aliquam culpam ab unitate Ecclesiae divisos. Ex his satis aperitur et absolvitur praemissae quaestionis articulus. Quaerendus est sacerdos sapiens et discretus, qui cum potestate simul habeat judicium, qui si forte defuerit, confiteri debet socio. Beda vero, super Epist. Jacobi 5, inter confessionem venialium et mortalium distinguit super illum locum: Confitemini alterutrum peccata vestra. Ait enim: Coaequalibus quotidiana et levia, graviora vero sacerdoti pandamus, et quanto jusserit tempore purgare curemus, quia sine confessione emendationis, peccata nequeunt dimitti. Sed et graviora coaequalibus pandenda sunt, cum deest sacerdos, et urget periculum. Venialia vero, etiam sacerdotum oblata copia, licet confiteri coaequali, et sufficit, ut quibusdam placet, si tamen ex contemptu non praetermittatur sacerdos. Tutius est tamen et perfectius utriusque generis peccata sacerdotibus pandere, et consilium medicinae ab eis quaerere, quibus concessa est potestas ligandi et solvendi.

6. Hic aperit qualiter supradictae auctoritates intelligendae sunt. Cum ergo ex his aliisque pluribus testimoniis perspicuum fiat et indubitabiliter constet peccata primum Deo, deinde sacerdoti esse confitenda, et, si ipse defuerit, etiam socio, illud Joan. Chrys. superius positum, de Poen., dist. 1, c. Quos aliquando, ad finem, non est ita intelligendum, ut liceat alicui, si tempus habeat, sacerdoti non confiteri; sed quia sufficit ubi crimen occultum est, soli Deo per sacerdotem dicere, et semel. Nec oportet publicari coram multis, quod occultum est. Quod notavit dicens: Non tibi dico ut te prodas in publicum. Sicut enim publica noxa publico eget remedio, ita et occulta secreta confessione et occulta satisfactione purgatur. Nec necesse est ut quod sacerdoti semel confessi sumus, iterum confiteamur; sed lingua cordis, non carnis, apud verum judicem id jugiter confiteri debemus. Unde idem Joan., ibid., c. Nunc autem, ait: Nunc autem si recorderis peccatorum tuorum, et frequenter ea in conspectu Dei pronunties, et pro eis depreceris, citius illa delebis. Si vero obliviscaris, tunc eorum recordaberis nolens, quando publicabuntur, et in conspectu omnium amicorum et inimicorum, sanctorumque angelorum proferentur. Ita etiam illud Ambrosii, de Poen., dist. 1, c. Lacrymae: Lacrymae lavant delictum quod voce pudor est confiteri, ad publicam poenitentiam referendum est. Ibi enim virtutem lacrymarum et confessionis ostendens, significare voluit quod lacrymae occultae et confessio secreta, sicut quae fit soli sacerdoti, lavant delictum quod pudet aliquem publice confiteri. Quod vero dicit se lacrymas Petri legisse, non satisfactionem vel confessionem, per hoc non excludit illa: multa enim facta sunt, quae scripta non sunt; et forte nondum facta erat institutio confessionis, quae modo Similiter et illud Prosperi: Si sui judices fiant, mutabunt aeterna supplicia; et illud: Facilius Deum placabunt sibi, qui aut propriis confessionibus crimen produnt, aut nescientibus aliis in se sententiam excommunicationis ferunt, ad publicam confessionem et satisfactionem referri oportet. Non enim solis sacerdotibus jus ligandi atque solvendi datum est, si cuique suo arbitrio se poena vel excommunicationis sententia ligare, et absque sacerdotali judicio seipsum Deo vel altari reconciliare licet, quod ecclesiasticae institutioni et consuetudini penitus repugnat. Potius ergo si publice peccasti, publice confitere te reum, et emenda. Si vero occulte deliquisti, etiam sic non taceas, nec tamen dico ut publices. Taciturnitas enim peccati ex superbia nascitur cordis. Ideo enim peccatum suum quis celat, ne reputetur foris qualem se jam divino conspectui exhibuit, quod ex fonte superbiae nascitur. Species enim superbiae est se velle justum videri qui peccator est; atque hypocrita convincitur qui instar primorum parentum vel tergiversatione verborum peccata sua levigare contendit, vel sicut Cain peccata sua reticendo supprimere quaerit. Ubi ergo superbia regnat et hypocrisis, humilitas locum non habet. Sine humilitate vero alicui veniam sperare non licet. Ubi est ergo taciturnitas confessionis, non est speranda venia criminis. Jam certissime liquet quam sit detestabile peccati silentium, et e converso quam sit necessaria confessio. Est enim confessio testimonium conscientiae Deum timentis. Qui enim timet judicium Dei, peccatum non erubescit confiteri. Perfectus timor solvit omnem pudorem; confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis poena. Ideoque jubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro poena, nam hoc ipsum pars est divini judicii. Si ergo quaeritur an confessio sit necessaria, cum in contritione jam deletum sit peccatum, dicimus quia quaedam punitio peccati est, sicut satisfactio operis. Per confessionem etiam intelligit sacerdos qualiter debeat judicare de crimine. Per eam quoque peccator fit humilior et cautior.

 

 

DISTINCTIO XVIII.

DE REMISSIONE SACERDOTIS.

 

1. Hic quaeri solet si peccatum omnino dimissum est a Deo per cordis contritionem, ex quo poenitens votum habuit confitendi, quid postea dimittatur ei a sacerdote. Video enim quo vinculo eum ligat, scilicet, temporalis poenae, sed non a quo eum absolvat. Et ideo quaero. Ante poenitudinem quippe cordis, anima rei maculam habet et foetorem peccati, atque aeternae ultionis vinculo ligata existit. Si vero ante confessionem per cordis contritionem Deus per seipsum sine ministerio sacerdotis et debitum omnino relaxat, et animam interius purgat a contagione et foetore peccati; quid ergo mundat, quid dimittit sacerdos? ubi sunt claves illae quas Dominus tradidit Petro et successoribus ejus, dicens, Matth. 16: Tibi dabo claves regni coelorum, etc. Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta, etc. Luc. 5? Ut autem praemissa quaestio plenius explicari valeat, quasi altius ducto rete, de his clavibus et usu earum disseramus.

2. De clavibus. Claves istae non sunt corporales, sed spirituales, scilicet discernendi scientia, et potentia judicandi, id est, ligandi et solvendi; qua dignos recipere, et indignos debet excludere a regno ecclesiasticus judex, qui sicut habet jus ligandi, ita solvendi. Unde Ambr., de Poen., dist. 1, c. Verbum Dei: Dominus par jus et solvendi esse voluit, et ligandi, qui utrumque pari conditione permisit. Ergo qui solvendi jus non habet, nec ligandi habet. Et infra: Certum est quod Ecclesiae utrumque licet, haeresis utrumque non habet. Jus enim hoc solis permissum est sacerdotibus. Recte ergo Ecclesia hoc sibi vindicat, quae veros sacerdotes habet; haeresis vendicare non potest, quae veros sacerdotes non habet.

3. De usu clavium. Usus vero harum clavium multiplex est: discernere, scilicet, ligandos et solvendos, ac deinde ligare vel solvere. Qui enim, ut ait Gregor., indignos ligat vel solvit, propria potestate se privat, id est, dignum privatione se facit.

4. Si sacerdos potest dimittere vel retinere peccata. Sed quaeritur utrum a peccato solvere valeat sacerdos, id est, a culpa, ut culpae maculam abstergat, vel debitum aeternae mortis solvere valeat. Quidam arbitrati sunt, cum peccator dupliciter ligatus teneatur, ut praedictum est, scilicet, mentis contagione ac caecitate, et debito futurae poenae, alterum curari per Deum, alterum solvi per sacerdotem. Patitur enim per peccatum quasdam tenebras interiores et maculas, a quibus nisi liberetur, projicietur in tenebras exteriores. Cum autem liberatur ab his, suscitatur a morte peccati. Unde Apostolus: Surge qui dormis, et illuminabit te Christus. Solus enim Christus, non sacerdos, animam resuscitat, ac, pulsis tenebris interioribus et maculis, eam illuminat et mundat, qui animae faciem lavat; debitum vero aeternae poenae solvere concessit sacerdotibus. Quod in resurrectione Lazari signatum asserunt; quem Christus prius per se interius vivificavit, deinde foras exire jussit, eumque adhuc ligatum solvere apostolis praecepit; quia, ut aiunt, ipse interius animam a caligine maculaque peccati emundat, sacerdotibus vero dedit vinculum aeternae mortis solvere. Alii vero dicunt solum Deum; non sacerdotem, debitum aeternae mortis dimittere, sicut et animam interius per se vivificat; nec tamen diffitentur sacerdotibus traditam potestatem peccata dimittendi et retinendi, quibus dictum est, Joan. 10: Quorum remiseritis peccata, etc. Sicut enim Christus retinuit sibi potestatem Baptismi, ita et Poenitentiae. Et ideo sicut interius gratia sua animam illuminat, ita et simul debitum aeternae mortis relaxat. Ipse enim per seipsum peccata poenitentium tegit; et tunc tegit quando ad poenam non reservat. Tunc ergo tegit, quando debitum poenae solvit. Quod autem ipse tegat, aperte dicit Aug. exponens illum locum psalmi 31: Quorum tecta sunt peccata, id est, cooperta et abolita. Si enim texit Deus peccata, noluit advertere; si noluit advertere, noluit animadvertere, id est, punire, sed ignoscere. Ita ergo dicit a Deo tecta, ut Deus non videat, id est, aeternaliter puniat. Videre enim Dei peccata, est ad poenam imputare. Avertere autem faciem a peccatis, hoc est ea ad poenam non reservare. Item Hieron., Comment. ad eumdem psal.: Quibus Deus dimittit peccata, tegit ne in judicio revelentur. Item Cassiodorus ad eumdem ps., super eo loco: Beatus vir qui, etc.: Qui gravia habent peccata, aliis Deus imputat, aliis per misericordiam non imputat. Ex his aperte ostenditur quod Deus ipse poenitentem solvit a debito poenae; et tunc solvit quando intus illuminat, inspirando veram cordis contritionem. Cui sententiae ratio suffragatur, et auctoritates attestantur. Nemo enim vere compungitur de peccato, habens cor contritum et humiliatum, nisi in charitate. Qui autem charitatem habet, dignus est vita aeterna. Nemo autem simul vita et morte dignus est. Non est ergo tunc ligatus debito aeternae mortis. Filius enim irae esse desiit ex quo diligere coepit. Ex tunc ergo solutus est ab ira, quae non manet super illum qui credit in Christum, sed super illum qui non credit. Non ergo postmodum per sacerdotem cui confitetur ab ira aeterna liberatur, a qua jam liberatus est per Dominum, ex quo dixit: Confitebor. Solus ergo Deus hominem interius mundat a peccati macula, et a debito aeternae poenae solvit; qui per prophetam ait, Isaiae 43: Ego solus deleo iniquitates et peccata populi. Item Ambr.: Verbum Dei dimittit peccata, sacerdos est judex. Sacerdos quidem officium suum exhibet, sed nullius potestatis jura exercet. Idem Aug., tract. 121 super Joan.: Nemo tollit peccata, nisi solus Deus, qui est Agnus tollens peccata mundi. Tollit autem et dimittendo quae facta sunt, et adjuvando ne fiant, et perducendo ad vitam, ubi omnino fieri non possunt, His aliisque pluribus testimoniis docetur Dominum solum per se peccata dimittere; et sicut dimittit quibusdam, ita et aliorum quorumdam peccata retinet.

5. Quod sacerdotes etiam dimittunt, et tenent peccata, suo modo. Nec ideo tamen negamus sacerdotibus concessam potestatem dimittendi et retinendi peccata, cum hoc Veritas in Evangelio aperte doceat Hinc August. ait, lib. de vera et falsa Poen., c. 10: Ecclesiae charitas, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus eorum qui participes sui sunt, peccata dimittit; eorum qui non sunt, tenet. Idem: Sacerdotes possunt confitentibus parcere: quibus enim remittunt remittit Deus. Lazarum enim de monumento suscitatum obtulit discipulis solvendum, per hoc ostendens potestatem solvendi concessam sacerdotibus. Dixit enim, Matth. 16: Quodcumque solveritis super terram, erit solutum et in coelo, etc.; hoc est: Ego Deus, et omnis coelestis curiae ordines, et omnes sancti in gloria mea laudant vobiscum et confirmant quos ligatis et solvitis. Non dixit quos putatis ligare et solvere; sed in quos exercetis opus justitiae vel misericordiae. Aliter autem, vel alia opera vestra in peccatores non cognosco. Idem, lib. de Bapt. parvul., l. 6: Cum veraciter ad Deum converso peccata dimittuntur, ab eis dimittuntur, quibus ipse veraci conversione conjungitur. Spiritus sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus sanctis sibi charitate cohaerentibus, sive se noverint corporaliter, sive non. Similiter cum alicujus tenentur peccata, ab eis tenentur a quibus ille cordis pravitate disjungitur, sive notis corporaliter, sive ignotis. Omnes enim mali spiritualiter a bonis sejuncti sunt. Ecce, hic dicit peccata dimitti, vel teneri a sanctis viris, et tamen Spiritum sanctum ea dimittere dicit. Et quod majori consideratione dignum est, idem etiam dicit quod Deus per se vel per sanctos tantum dimittit peccata. Ait enim sic: Sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos; ipsam vero gratiam non nisi per seipsum, vel per per sanctos suos. Et ideo remissionem peccatorum vel seipsum facit, vel per ipsius columbae membra, quibus ait: Si cui dimiseritis, dimittetur. Ecce quam varia a doctoribus traduntur super his; et in hac tanta varietate quid tenendum? Hoc sane dicere ac sentire possumus, quod solus Deus dimittit peccata et retinet; et tamen Ecclesiae contulit potestatem ligandi et solvendi, sed aliter ipse solvit vel ligat, aliter Ecclesia. Ipse enim per se tantum dimittit peccatum, qui et animam mundat ab interiori macula, et a debito aeternae mortis solvit.

6. Quomodo sacerdotes ligant vel solvunt a peccatis. Non autem hoc sacerdotibus concessit, quibus tamen tribuit potestatem solvendi et ligandi, id est, ostendendi homines ligatos vel solutos. Unde Dominus leprosum sanitati prius per se restituit, deinde ad sacerdotes misit, quorum judicio ostenderetur mundatus. Ita etiam Lazarum jam vivificatum obtulit discipulis solvendum. Quia etsi aliquis apud Deum sit solutus, non tamen in facie Ecclesiae solutus habetur, nisi per judicium sacerdotis. In solvendis ergo culpis vel retinendis, ita operatur sacerdos evangelicus et judicat, sicut olim legalis in illis qui contaminati erant lepra, quae peccatum signat. Unde Hieron. Comment. ad cap. 16 Matth., ubi Dominus ait Petro: Tibi dabo claves regni coelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis: Hunc, inquit, locum quidam non intelligentes, aliquid sumunt de supercilio Pharisaeorum, ut damnare innoxios, vel solvere se putent noxios, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed reorum vita quaeratur. In Levitico se ostendere sacerdotibus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos vel mundos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt. Ita et hic aperte ostenditur quod non semper sequitur Deus Ecclesiae judicium, quae per surreptionem et ignorantiam interdum judicat, Deus autem semper judicat secundum veritatem. Et in remittendis vel in retinendis culpis id juris et officii habent evangelici sacerdotes, quod olim habebant sub lege legales in curandis leprosis. Hi ergo peccata dimittunt vel retinent, dum dimissa a Deo vel retenta judicant et ostendunt. Ponunt enim sacerdotes nomen Domini super filios Israel, sed ipse benedicit, ut legitur in Numeris. Hunc modum ligandi et solvendi Hieronymus supra notavit.

7. Ligant quoque sacerdotes, dum satisfactionem Poenitentiae confitentibus imponunt. Solvunt, cum de ea aliquid dimittunt, vel per eam purgatos ad sacramentorum communionem admittunt, quem modum superius Leo papa notavit. Secundum hunc modum dicuntur etiam sacerdotes dimittere peccata vel retinere. Unde superius Aug., libro de vera et falsa Poen., cap. 10, dixit: Quibus remittunt, et remittit Deus, etc. Opus enim justitiae exercent in peccatores, cum eos justa poena ligant; opus misericordiae, dum de ea aliquid relaxant, vel sacramentorum communioni conciliant; alia opera in peccatores exercere nequeunt. Et notandum est quia quos satisfactione poenitentiae ligant, eo ipso a peccatis solutos ostendunt, quia non imponitur alicui satisfactio poenitentialis, nisi quem sacerdos vere poenitentem arbitratur. Aliis vero non imponunt; et eo ipso peccatum retineri a Deo judicant. Quod autem hoc ad claves pertineat August. ostendit dicens, in libro de Poenitentia: Frustrat claves Ecclesiae, qui sine arbitrio sacerdotis poenitentiam agit, si sine oris confessione criminis indulgentiam imprecatur. Est et alius modus ligandi et solvendi, qui per excommunicationem geritur, dum aliquis secundum canonicam disciplinam tertio vocatus ad emendationem manifesti delicti, et satisfacere vilipendens, sententia Ecclesiae a loco orationis, et sacramentorum communione, et fidelium consortio praescinditur, ut erubescat, et pudore sceleris conversus poeniteat, ut sic spiritus ejus salvus sit, 1 Cor. 5. Quod si poenitentiam profitens resipuerit, negatae communioni admittitur, et Ecclesiae reconciliatur. Haec est autem Ecclesiae anathematizatio; hanc poenam illis qui digne percelluntur, infligit, quia gratia Dei et protectio illius amplius subtrahitur, ac sibi ipsis relinquuntur, ut sit eis liberum ruere in interitum peccati, in quos etiam major diabolo saeviendi datur potestas. Orationes quoque Ecclesiae, et benedictionum ac meritorum suffragia, eis nequaquam suffragari putantur.

8. Quomodo secundum hos modos intelligendum sit illud: Quodcumque solveritis, etc. Secundum hos ligandi et solvendi modos, quomodo verum est quod dicitur, Matth. 16: Quodcumque solveritis super terram, erit solutum et in coelis; et quodcumque ligaveritis super terram, erit ligatum et in coelis? etc. Aliquando enim ostendunt solutos vel ligatos, qui ita non sunt apud Deum; et poena satisfactionis vel excommunicationis interdum indignos ligant vel solvunt; et indignos sacramentis admittunt, et dignos admitti arcent. Sed intelligendum est hoc in illis quorum merita solvi vel ligari postulant. Tunc enim sententia sacerdotis judicio Dei et totius coelestis curiae approbatur et confirmatur, cum ita ex discretione procedit, ut reorum merita non contradicant. Quoscumque ergo solvunt vel ligant, adhibentes clavem discretionis reorum meritis, solvuntur vel ligantur in coelis, id est, apud Deum, quia divino judicio sacerdotis sententia sic progressa approbatur et confirmatur. Quos ergo secundum merita sententia Ecclesiae percellit, laedit; et illi foris sunt apud Deum. Qui autem non meruit, sententia Ecclesiae non laeditur, nisi contemnat. Unde Origenes, super Leviticum, homil. 14, ad 24 caput: Exiit quis a veritate, a fide, a charitate, per hoc exit de castris Ecclesiae, etiamsi episcopi voce non abjiciatur, sicut contra aliquis non recto judicio foras mittitur; sed si non egit ut mereretur exire, nihil laeditur. Interdum enim qui foras mittitur, intus est; et qui foras est, intus videtur retineri. Ecce qualis et quantus est usus apostolicarum clavium. Jam ostensum est ex parte qualiter sacerdotes dimittant peccata vel teneant, et tamen retinuit sibi Deus quamdam singularem potestatem dimittendi vel retinendi, quia ipse solus per se debitum aeternae mortis solvit, et animam interius purgat.

9. Quae sint interiores tenebrae et interior macula. Hic quaeritur quae sit illa macula et quae sint illae tenebrae interiores a quibus Deus interius animam purgat, cum veram poenitentiam immittit. De tenebris et interiori caligine satis facile est et intelligere, et respondere. Cum enim quis mortaliter delinquit, et gratia virtutis privatur, si qua praecessit, et naturalium bonorum elisionem patitur. Unde et intellectus obtunditur, et totus homo interior obtenebratur; et ita quasi caligine quadam mens obvolvitur, quae caligo peccati poena est. Hanc vero Deus pellit, cum poenitentiam immittit, per quam perdita bona restituit, et vitiata reparat. Unde Propheta, psal. 147: Nebulam sicut cinerem spargit. Sed quae est macula peccati, a qua animam lavat? Ecce enim quis voluit facere homicidium, et patravit; quo patrato desinit tam velle, quam facere; nondum tamen vere et humiliter poenitet, nec confiteri proponit. Quae ergo remansit in anima illius macula? Mala voluntas quidem fuit macula illius animae; sed illa transiit. Macula etiam est, si poenitere contemnit; sed hoc est peccatum aliud a praecedenti. Quae ergo macula remansit, a qua ipse in Poenitentia purgatur? Polluta quidem est anima, quousque poeniteat, sicut erat, dum in ea prava erat voluntas. Sicut enim qui tangit morticinium vel aliud immundum, ita pollutus est post tactum quousque lavatur, sicut fuit dum tangeret; sic post actum peccati ita polluta remanet anima, sicut fuit in ipso actu peccati, quia ita est longe a Deo per dissimilitudinem, qui est vita et munditia mentis, sicut fuit dum peccatum ageret. Ipsa ergo dissimilitudo quae inest animae ex peccato, et est a Deo elongatio, animae macula intelligitur, a qua purgatur in Poenitentia. Hoc autem solus Deus facit, qui solus suscitat animam et illuminat; quod sacerdotes nequeunt, qui tamen medici sunt animarum. Unde Propheta, psal. 87: Numquid medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? quod exponens Aug. ait: Boni doctores recte medici dicuntur, qui viventes curare ministerio possunt, sed non mortuos suscitare. Sola enim Dei gratia mortui reviviscunt.

 

 

DISTINCTIO XIX.

QUANDO HAE CLAVES DANTUR ET QUIBUS.

 

1. Postquam ostensum est quae sint claves apostolicae, et quis earum usus, superest investigare quando istae claves dentur, et quibus. Dantur hae claves per ministerium episcopi alicui in promotione sacerdotii. Cum enim recipit ordinem sacerdotalem, simul et has claves recipit. Sed non videtur quod omnes vel soli sacerdotes has claves habeant, quia plerique ante sacram ordinationem scientiam discernendi habent, plures post consecrationem ea carent. Sane dici potest quod alteram clavium istarum, id est, scientiam discernendi, non habent omnes sacerdotes, unde dolendum est atque lugendum. Multi enim, licet indiscreti, atque scientiae qua eminere debent, exortes, sacerdotii gradum recipere praesumunt, vita et scientia eo indigni; qui nec ante sacerdotium, nec post, scientiam habent discernendi qui ligandi sint vel solvendi. Ideoque illam clavem in consecratione non recipiunt, quia semper scientia carent. Qui vero ante sacerdotium scientia discernendi praediti sunt, licet habeant discretionem, non tamen in eis clavis est, quia non valent ea claudere vel aperire. Ideoque cum promovetur in sacerdotem, clavem discretionis recte dicitur accipere, quia ante habita discretio augetur, et fit in eo clavis, ut ea jam valeat uti ad claudendum vel aperiendum.

2. Si alteram clavem omnes sacerdotes habeant, scilicet, potentiam ligandi et solvendi. Cumque jam constet non omnes sacerdotes illas duas claves habere, quia scientia discernendi plerique carent; de altera, id est, potentia ligandi et solvendi, quaeritur utrum omnes sacerdotes eam habeant. Quidam enim hanc potestatem putant illis solis esse concessam, qui doctrinam simul ac vitam apostolorum servant. Illas enim claves promisit Dominus Petro, et imitatoribus ejus tantum, ut aiunt; qui etiam auctoritatibus utuntur in munimentum suae opinionis. Hoc enim dicunt Aug. sensisse, ubi superius ait, in lib. de Bapt. contra Donat., l. 5, c. 21: Remissionem peccatorum vel per seipsum facit Deus, vel per columbae membra. Dicit etiam idem peccata dimitti vel teneri a sanctis. Idem super Exodum, c. 120, ubi de lamina aurea legitur: Erat autem lamina aurea semper in fronte sacerdotis: Haec, inquit, significat fiduciam bonae vitae, quam qui vere perfecteque, non significatione, sed veritate sacerdos habet, solus potest auferre peccata. Item Gregor., in Tract. evang. hom. 27: Illi soli habent in hac carne positi potestatem ligandi et solvendi, sicut sancti apostoli, qui illorum exempla simul cum doctrina tenent. Item ex dictis Origen.: Haec potestas soli Petro concessa est, et imitatoribus Petri. Nam quicumque vestigia Petri imitantur, habent recte ligandi et solvendi potestatem. His aliisque testimoniis innituntur, qui asserunt potestatem ligandi ac solvendi illis solis concessam sacerdotibus, qui vita et doctrina pollent sicut apostoli.

3. Aliorum sententia verior. Aliis autem videtur, quod et mihi placere fateor, cunctis sacerdotibus hanc clavem dari, scilicet, ligandi et solvendi; sed non eam recte ac digne habent, nisi qui vitam et doctrinam apostolicam servant. Nec praemissae auctoritates malos sacerdotes hanc potestatem negant habere; sed illos solos digne ac recte hac potestate uti significant, qui praediti sunt vita et doctrina apostolica, quia soli ipsorum apostolorum imitatores digne recteque possunt ligare et solvere. Et per Dominum tantum vel per sanctos in quibus habitat Spiritus sanctus, digne et recte fit remissio vel retentio peccatorum. Fit tamen et per illos qui sancti non sunt, sed non digne vel recte. Dat enim Deus benedictionem digne poscenti, etiam per indignum ministrum. Quod vero hanc potestatem habeant omnes sacerdotes, Hieronym. testatur super illum locum Evangelii ubi Dominus dixit Petro, Matth. 16: Tibi dabo claves regni coelorum. Habent enim, inquit, eamdem judiciariam potestatem alii apostoli; habet et omnis Ecclesia in episcopis et presbyteris Sed ideo Petrus eam specialiter accepit, ut omnes intelligant quod quicumque ab unitate fidei et societate Ecclesiae se separaverit, nec a peccatis solvi, nec coelum potest ingredi. Item quod sacerdos, etiam si malus sit, gratiam tamen transfundit pro suae dignitatis officio, August. ostendit dicens, in lib. Quaest. de veteri Testam.: Dictum est a Domino in Numeris, cap. 6, ad Moysen et Aaron sacerdotes: Vos ponite nomen meum super filios Israel, et ego Dominus benedicam eos; ut gratiam traditam per ministerium ordinati transfundat hominibus, nec voluntas sacerdotum obesse vel prodesse possit, sed meritum benedictionem poscentis. Quanta autem sit dignitas sacerdotalis officii et ordinis, hinc advertamus. Dictum est, Joan. 11, de nequissimo Caipha inter caetera: Hoc autem a semetipso non dixit; sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit; per quod ostenditur Spiritum gratiarum non personam sequi digni vel indigni, sed ordinem traditionis: ut quamvis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere nisi fuerit ordinatus, ut officii ministerium exhibeat. Dei autem est effectum tribuere benedictionis. Hinc evidenter ostenditur ordinem non privari potestate tribuendi gratiam ob ministri indignitatem. Huic tamen August. sententiae videtur obviare quod ait Esychius, super Levit. cap. 9, lib. 2. Sacerdotes, inquit, non propria virtute benedicunt; sed quia figuram Christi gerunt, et propter eum qui in ipsis est, plenitudinem benedictionis tribuunt; nec solum is qui sacerdotium sortitus est, sed quicumque Christum in seipso habet, et ejus figuram gerit, per conversationem bonam, sicut Moyses, idoneus est ut benedictionem praestet. Ecce hic habes, quod non solum sacerdos, sed omnis in quo Christus habitat, benedictionem praestat. Sed alia est benedictio quae solis sacerdotibus congruit, alia quae ab omnibus bonis communiter exhibetur. Denique illi sacerdotes, in quibus Christus habitat, benedictionis plenitudinem tribuere dicuntur, non quia soli illi transfundant gratiam, sed quia illi soli licite et digne id agunt. Nec subditos mala vita sacerdotis laedit, si bona faciunt quae ille dicit. Unde Gregorius: Multi, dum plus vitam sacerdotum quam suam discutiunt, in erroris foveam dilabuntur, minus considerantes quod non eos vita sacerdotum laederet, si humiliter bonis sacerdotum admonitionibus aurem accommodarent.

4. De hoc quod scriptum est in Malachia: Maledicam benedictionibus vestris. Praemissae vero sententiae qua dicitur etiam per mali sacerdotis ministerium transfundi gratiam benedictionis videtur obviare quod Dominus per Malachiam prophetam, c. 2, malis sacerdotibus comminatur: Maledicam benedictionibus vestris. Et alibi, Ezech. 13: Vae his qui vivificant animas quae non vivunt, et mortificant animas quae non moriuntur! Si enim maledicit Dominus benedictionibus eorum, et si animae quas vivificant non vivunt, quomodo per eos gratia benedictionis transfunditur? Sed illud capitulum, Maledicam, etc., quidam referunt ad haereticos, qui ab Ecclesia praecisi sunt, et ad excommunicatos, quorum benedictiones fiunt maledictiones his qui eorum sequuntur errores. Illud vero alterum, scilicet, vivificant, etc., super omnes illos sacerdotes exponunt, qui absque clave scientiae et forma bonae vitae praesumunt ligare vel solvere. Sed nullus officio sacerdotis uti debet, nisi immunis sit ab illis quae in aliis judicat; alioquin seipsum condemnat.

5. Qualis esse debet judex ecclesiasticus. Qualem autem oporteat esse qui aliorum judex constituitur, August. describit ita dicens, lib. de vera et falsa Poenit., cap. 20: Sacerdos cui omnis offertur peccator, ante quem statuitur omnis languor, in nullo eorum sit judicandus, quae in alio judicare est promptus. Judicans enim alium, qui est judicandus, condemnat seipsum. Cognoscat ergo se, et purget in se quod alios videt sibi offerre; caveat ut a se projecerit quicquid in alio damnosum reperit. Animadvertat quod qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat, Joan. 8. Ideo enim liberavit peccatricem, quia non erat qui juste projiceret lapidem. Quomodo lapidaret, qui se lapidandum cognosceret? Nullus enim erat sine peccato; in quo intelligitur omnes crimine fuisse reos, nam venialia remittebantur per caeremonias. Si quod ergo in eis peccatum erat, criminale erat. In hoc ergo patentissimum est crimen sacerdotum esse detestabile, qui non prius se judicant antequam alios alligant. Caveat spiritualis judex, sicut non commisit crimen nequitiae, ita non careat munere scientiae. Oportet ut sciat cognoscere quidquid debeat judicare. Judiciaria enim potestas hoc postulat, ut quod debet judicare discernat. Diligens ergo investigator sapienter interroget a peccatore quod forsitan ignorat, vel verecundia velit occultare. Cognito vero crimine, varietates ejus non dubitet investigare, et locum, et tempus, et caetera quae supra diximus; quibus cognitis, adsit benevolus paratus erigere et secum onus portare; habeat dulcedinem in affectione, discretionem in varietate, doceat perseverantiam, caveat ne corruat, ne juste perdat judiciariam potestatem. Etsi poenitentia possit ei acquirere gratiam, non tamen mox restituit in potestatem primam. Etsi Petrus post lapsum restitutus fuerit, et saepe lapsis sacerdotibus reddita sit dignitatis potestas, non tamen est necesse ut omnibus concedatur quasi ex auctoritate. Invenitur auctoritas quae concedit et quasi imperat. Invenitur auctoritas alia quae non concedit, sed vetat; quae Scripturae non repugnant, sed concordant. Cum enim tot sunt qui labuntur, ut pristinam dignitatem ex auctoritate defendant, et quasi usum peccandi sibi faciant, recidenda est spes ista. Si vero locus est ubi ista non concurrant, restitui possunt qui peccant. Hactenus Augustin., cap. superius citato 10. Ex his satis perpenditur qualis debeat esse sacerdos qui alios ligat et solvit: discretus, scilicet, et justus; alioquin mortificat saepe animas quae non moriuntur, et vivificat quae non vivunt; et ita incidit in maledictionis judicium. Illud autem Malachiae, scilicet: Maledicam benedictionibus vestris; sive super haereticos tantum et excommunicatos, sive super omnes sacerdotes qui vita et scientia carentes benedicere praesumunt, dictum accipiatur, sic intelligi potest: Maledicam benedictionibus vestris, id est, his quae in eis benedictionibus possidetis, quia faciam ea cedere vobis in maledictionem, non benedictionem. Quia etsi benedicunt sanctis, non hoc faciunt ex vero corde; et ideo eorum benedictio eis vertitur in maledictionem. Vel maledicam benedictionibus vestris, id est, quod a vobis benedicitur, a me erit maledictum; quia benedicunt inique agentibus, adulanturque peccantibus, dummodo divites sint. (Hieron., non longe a principio commentarii ad 2 cap. Malach.)

 

 

DISTINCTIO XX.

DE HIS QUI IN FINE POENITENT.

 

1. Sciendum est etiam quod tempus poenitentiae est usque ad extremum articulum vitae; unde Leo papa, de Poen., dist. 7: Nemo est desperandus, dum in hoc corpore constitutus est: quia nonnunquam quod diffidentia aetatis differtur, consilio maturiore perficitur. Aug. tamen de poenitentiam differentibus ita scribit: Si quis positus in ultima necessitate voluerit accipere Poenitentiam, et si accipit et mox reconciliatur, et hinc vadit, fateor vobis, non illi negamus quod petit; sed non praesumimus quia bene hinc exit. Si securus hinc exierit, ego nescio. Poenitentiam dare possumus, securitatem non. Numquid dico, damnabitur? Sed nec dico liberabitur. Vis ergo dubio liberari? age poenitentiam dum sanus es. Si sic agis, dico tibi quia securus es, quia poenitentiam egisti eo tempore quo peccare potuisti. Si vis agere poenitentiam quando jam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa. Item: Duae res sunt: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur; quid horum tibi sit futurum nescio. Ergo tene certum, et dimitte incertum. Sed quare hoc dixit Aug., cum poenitentia quae in fine agitur, in psalmo 140 appelletur sacrificium vespertinum, quod erat acceptabilius in lege; et cum in quacumque die invocetur Deus, adsit; et quacumque hora ingemuerit, et conversus fuerit peccator, vita vivet, et non morietur? Sed illa dixit Aug., propter illos qui poenitentiam usque in finem vitae protrahunt; et tunc non ex Dei amore videntur poenitere, sed timore mortis, quasi ex necessitate. Unde idem, lib. de Poenit. vera et falsa, cap. 17, quasi aperiens quare superiora dixerit, ait: Nullus expectet quando peccare non potest. Arbitrii enim libertatem quaerit Deus, ut deleri possint commissa; non necessitatem, sed charitatem; non tantum timorem, quia non in solo timore vivit homo. Quem ergo sero poenitet, oportet non solum timere judicem, sed diligere; quia sine charitate nemo salvus esse potest. Non ergo tantum timeat poenam, qui poenitet, sed anxietur pro gloria. Quae conversio si contigerit alicui etiam in fine, desperandum non est de ejus remissione. Sed quoniam vix vel raro est tam justa conversio, timendum est de poenitente sero, maxime cum filii quos illicite dilexit, sint praesentes, uxor et mundus ad se vocet. Multos solet serotina poenitentia decipere. Sed quoniam Deus semper potens est, semper etiam in morte juvare valet, quibus placet. Cum ergo opus sit non hominis, sed Dei, fructifera poenitentia, inspirare eam potest quandoque vult sua misericordia, et remunerare ex misericordia, quos damnare potest ex justitia. Sed quoniam multa sunt quae impediunt, et languentem retrahunt, periculosum est, et interitui vicinum, ad mortem protrahere poenitentiae remedium. Sed magnum est, cui Deus tunc inspirat (si quis est) veram poenitentiam. Sed si etiam sic conversus vita vivat, et non moriatur, non promittimus quod evadat omnem poenam. Nam prius purgandus est igne purgationis, qui in aliud seculum distulit fructum conversionis, juxta August., ibidem, cap. 18. Hic autem ignis, etsi aeternus non sit, miro tamen modo gravis est; excellit enim omnem poenam, quam unquam passus sit aliquis in hac vita. Nunquam in carne tanta inventa est poena, licet mirabilia martyres passi sint tormenta, et multi nequiter tanta saepe sustinuerunt supplicia. Ex his satis ostenditur quam periculosum sit differre poenitentiam usque in finem vitae. Si tamen etiam tunc vera habeatur poenitentia, hominem liberat, et vitam mortuo impetrat; non sic tamen ut nullam sentiat poenam, nisi forte tanta sit vehementia gemitus et contritionis, quae sufficiat ad delicti punitionem. Licet ergo sit difficile ut tunc sit vera poenitentia quae tam sera venit, quando cruciatus membra ligat et dolor sensum opprimit, ut vix homo aliquid cogitare valeat, melior est tamen sera quam nulla. Poenitentia enim etsi in extremo vitae hiatu advenit, sanat et liberat. Multum sera fuit latronis poenitentia; sed non fuit sera indulgentia. Sed licet latro veniam meruisset in fine de omni crimine, non tamen dedit baptizatis peccandi et perseverandi auctoritatem.

2. De his qui hic poenitentiam non complent. Si vero quaeritur de illis qui in hac vita poenitentiam non complent, utrum transituri sint per ignem purgatorii, ut ibi compleant quod hic minus fecerunt, idem dicimus de istis esse sentiendum, et de his qui in extremis poenitent. Si enim tanta fuerit cordis contritio et delicti exprobratio, ut sufficiat ad puniendum peccatum, liberi ab aliis poenis transeunt ad vitam, etsi inexpleta fuerat poenitentia, quia perfecte poenituerunt, et ingemuerunt corde. Qui vero non adeo conteruntur corde et ingemiscunt pro peccato, si ante expletionem poenitentiae discesserint, ignem purgatorium sentient, et gravius punientur quam si hic implessent poenitentiam. Horrendum est enim incidere in manus Dei viventis, Hebr. 10. Deus enim cum sit misericors et justus, ex misericordia poenitenti ignoscit, non reservans peccatum ad poenam aeternam. Ex justitia vero impunitum non dimittit delictum. Aut enim punit homo, aut Deus. Homo autem punit poenitendo, Deus autem poenam exigendo. Et est poenitentia interior, et exterior. Si ergo interior poenitudo fuerit tanta ut sit sufficiens ultio peccati, Deus qui hoc novit, ab illo qui taliter poenitet, ulterius poenam non exigit. Si vero interior poenitudo non sufficit in vindictam peccati, nec exterior poenitentia impletur, Deus qui modos et mensuras peccatorum et poenarum novit, addit poenam sufficientem. Studeat ergo quisque sic delicta corrigere, ut post mortem non oporteat poenam tolerare. Aug., de vera et falsa Poenitentia, cap. 18: Quaedam enim peccata mortalia, in poenitentia sunt venalia; non tamen mox sanantur. Saepe enim infirmus moreretur, si non medicaretur; non tamen statim medicatus sanatur. Languet post victurus, qui prius erat moriturus. Qui autem impoenitens moritur, omnino moritur, et aeternaliter cruciatur. Si enim semper viveret, semper peccaret.

3. De illo cui sacerdos indiscretus injungit parvam poenitentiam. Si vero de illo quaeritur, qui satisfactionem injunctam impleverit, quae ignorantia vel negligentia sacerdotis, peccato condigna non fuit, utrum de vita migrans, ab omni poena liber sit, idem respondeo quod de supra de illo qui poenitentiam non complevit dixi. Quod si tantum est lamentum interioris doloris, ut sufficiat in vindictam peccati, omnino liberatus est; si vero non sufficit dolor interior simul cum poena injuncta, addet Deus poenam. Quod autem interdum sufficiat dolor interior ad vindictam peccati, certum documentum habemus in illo latrone, Luc. 23, qui sola mentis contritione et confessione, statim ut conversus fuit, paradisum ingredi meruit. Sed quia dispensatores Ecclesiae, contritionis quantitatem non perpendunt, quibus non est datum intelligere occulta cordium, omnibus leges poenitentiae constituunt, tam magis quam minus de peccato dolentibus. Quorum studium ad hoc praecipue tendere debet, ut cordis dolorem (quantum fas est) cognoscant, et secundum ipsius modum satisfactionem injungant; unde August. in Enchir., c. 65: In actione poenitentiae, ubi tale commissum est, ut is qui commisit a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis quam doloris. Cor enim contritum et humiliatum Deus non despicit (psal. 50). Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, nec in aliorum notitiam nisi per verba vel alia quaecumque signa procedit, cum sit coram illo cui dicitur, psal. 37: Gemitus meus a te non est absconditus; recte constituuntur ab his qui Ecclesiis praesunt tempora poenitentiae, ut satisfaciat etiam Ecclesiae, in qua peccata ipsa remittuntur; extra eam quippe non remittuntur. Ipsa enim Spiritum sanctum pignus accepit, sine quo non remittuntur ulla peccata. Item Hieronym., de Poenit., dist. 1: Mensuram temporis in agenda poenitentia ideo non satis aperte praefigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant qualiter unumquodque emendandum sit; sed magis in arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuerunt, quia apud Deum non tantum valet mensura temporis quantum doloris; nec abstinentia tantum ciborum quantum mortificatio vitiorum. Ideoque tempora poenitentiae pro fide et conversatione fidelium poenitentium abbrevianda praecipiunt, et pro negligentia protrahenda; pro quibusdam tamen culpis modi poenitentiae sunt impositi.

4. Quod morientibus non sit imponenda satisfactio, sed innotescenda. Solet etiam quaeri utrum satisfactionis lex morituris sit imponenda. De quo Theodorus Cantuariens. episcopus in Poenitentiali suo sic ait, 26, q. 7: Ab infirmis in periculo mortis positis, pura inquirenda est confessio peccatorum; non tamen est illis imponenda quantitas poenitentiae, sed innotescenda, et cum amicorum orationibus, et eleemosynarum largitionibus, pondus poenitentiae sublevandum, si forte migraverint. Si vero convaluerint, poenitentiae modum a sacerdote impositum diligenter observent. Aliis vero, pro qualitate peccati, poenitentia decernenda est praesidentium arbitrio. Unde Leo papa, 26, q. 7: Tempora poenitudinis habita moderatione constituenda sunt tuo judicio, prout conversorum animos perspexeris esse devotos. Pariter etiam habere debes aetatis senilis intuitum, et respicere periculorum quorumcumque, vel aegritudinum necessitates.

5. In necessitate non est neganda poenitentia vel reconciliatio. Sciendum etiam quod tempore necessitatis non est neganda poenitentia vel reconciliatio poenitentibus. Unde Leo papa, ibid., q. 6: His qui tempore necessitatis et periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda; quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire. Quod si ita aliqua aegritudine aggravati sunt, ut quod paulo ante poscebant, sub praesenti significare non valeam, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt; simulque poenitentiae et reconciliationis consequantur beneficium. Item Julius papa, ibid.: Si presbyter poenitentiam abnegaverit morientibus, reus erit animarum; quia Dominus ait, Ezech. 18: Cum conversus fuerit, tunc salvus erit. Vera enim confessio ultimo tempore potest esse, quia non modo temporis, sed etiam cordis Deus inspector est, sicut latro probat.

6. Quod presbyter non reconciliet inconsulto episcopo, nisi necessitate cogente. Non debet tamen presbyter poenitentem reconciliare inconsulto episcopo, nisi ultima necessitas cogat. Unde in Carthaginensi concilio, 26, q. 6: Presbyter inconsulto episcopo non reconciliet poenitentem, nisi absente episcopo, vel ultima necessitas cogat. Cujuscumque poenitentis publicum crimen est, quod universam commoverit urbem, ante absidam, scilicet, introitum ecclesiae manus ei imponatur. Item Aurelius dixit, 26, q. 6, c. Si jubet: Si quis in periculo constitutus fuerit, et se reconciliari divinis altaribus petierit, si episcopus absens fuerit, non debet presbyter consulere episcopum, et sic periclitantem sine ejus praecepto reconciliare. Inconsulto vero episcopo non potest excommunicatos, vel publice poenitentes presbyter reconciliare. Unde in Carthaginensi concilio II, ibid., statutum est ut chrisma vel reconciliatio poenitentium, et puellarum consecratio a presbyteris non fiat. Item, reconciliare quemquam in publica missa presbytero non liceat; puellarum tamen consecratio, consulto episcopo, per presbyterum fieri valeat. Unde in eodem concilio II, ibid.: Presbyter inconsulto episcopo virgines non consecret; chrisma vero nunquam conficiat. Sicut praecepto episcopi potest presbyter consecrare virgines, sic et reconciliare poenitentes.

7. An oblatio ejus sit recipienda, qui currens ad poenitentiam praevenitur morte. Si autem quaeritur de illo qui ad poenitentiam festinans sacerdotem invenire non potuit, et ita decessit; utrum oblatio ejus sit recipienda, dicimus quia est. Unde in Apanensi concilio, 26, q. 6: Si aliquis fuerit mortuus qui non sit confessus, et testimonium habet bonum, et non poterat venire ad sacerdotem, sed praeoccupavit eum mors in domo vel in via, faciant pro eo parentes ejus oblationem ad altare, et dent redemptionem pro captivis.

 

 

DISTINCTIO XXI.

DE PECCATIS QUAE POST HANC

VITAM DIMITTUNTUR.

 

1. Solet etiam quaeri utrum post hanc vitam aliqua peccata remittantur. Quod aliqua post hanc vitam remittantur Christus ostendit in Evang., ubi ait: Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc seculo, neque in futuro. Ex quo datur intelligi, sicut PP. tradunt, quod quaedam peccata in futuro dimittentur. Quaedam enim culpae in hoc seculo relaxantur; quaedam vero parvae etiam in futuro, quae quidem post mortem gravant; sed dimittuntur si digni sunt, si bonis actibus in hac vita meruerunt ut dimittantur eis. De illis etiam quae aedificant lignum, fenum, stipulam, dicit August. quod ignem tribulationis transitoriae invenient cremabilia aedificata quae secum portaverunt homines cremantes. Ait enim sic, in lib. 21 de Civit. Dei, c. 26: Post istius sane corporis mortem, donec de igne purgatorio veniatur ad diem damnationis et remunerationis, si hoc temporis intervallo spiritus defunctorum qui aedificaverunt lignum, fenum, stipulam, hujusmodi ignem dicantur perpeti, quem alii non sentiunt qui hujusmodi aedificia non portaverunt, ut inveniant ignem transitoriae tribulationis venialia concremantem, non redarguo, quia forsitan verum est. Sed quia dicitur: Salvus erit quasi per ignem, contemnitur ille ignis. Gravior tamen erit ignis ille, quam quicquid potest homo pati in hac vita. Hic aperte insinuatur quod illi qui aedifiacnt lignum, fenum, stipulam, quaedam cremabilia aedificia, id est, venialia peccata secum portant; quae in igne emendatorio cremantur. Unde constat quaedam venialia peccata post hanc vitam deleri.

2. Quod alii citius, alii tardius purgantur in igne. In illo autem igne purgatorio alii tardius, alii citius purgantur, secundum quod ista pereuntia magis vel minus amaverunt. Unde August., in Ench., cap. 69: Post hanc vitam incredibile non est nonnullos fideles per ignem quemdam purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari. Unde non frustra illa tria distinxit Apostolus, lignum, foenum, stipulam, quae illi aedificant, qui etsi aliena non rapiant, rebus tamen infirmitati concessis aliqua dilectione inhaerent. Qui secundum suos amandi modos, vel diutius ut lignum, vel minus ut foenum, vel minimum ut stipula, ignem sustinebunt. Qui vero superaedificant aurum, argentum et lapidem pretiosum, de utroque igne securi sunt: non solum de illo aeterno qui cruciaturus est impios in aeternum, sed etiam de illo emendatorio quo purgabuntur quidam salvandi.

3. Oppositio. Hic objici potest: Si per lignum, foenum, stipulam, venialia intelliguntur peccata, et nullus adeo perfectus est qui venialiter non peccet, ergo qui aedificant aurum, argentum et lapidem pretiosum, aedificant etiam lignum, foenum, stipulam; ergo per ignem transibunt. Ad quod dicimus, quia non omnis qui venialiter peccat, lignum, foenum, stipulam aedificat; sicut e converso non omnis qui contemplatur Deum, et diligit proximum, et opera bona facit, aedificat aurum, argentum, lapidem pretiosum. Et tamen in auro intelligitur contemplatio Dei, in argento dilectio proximi, in lapide pretioso bona opera. Sed illi qui aedificant lignum, foenum, stipulam, Deum contemplantur, et proximum diligunt, et opera bona faciunt; nec tamen aedificant aurum, argentum, et lapidem pretiosum. Haec enim aedificat, qui sic illa tria facit, ut cogitet quae sunt Dei, et quomodo placeat Deo, non mundo. Lignum vero, et foenum, et stipula, accipi possunt secularium rerum, quamvis licite concessarum, tales cupiditates, ut amitti sine animi dolore non possint. Haec ergo aedificat is qui cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat mundo; qui circa divitias suas quodam carnali affectu tenetur, et tamen ex eis multa beneficia facit, nec pro eis aliquid fraudis vel rapinae molitur. Ex his ergo patet quod non idem homo simul haec et illa aedificat. Illa enim aedificatio perfectorum tantum est, qui non cogitant placere mundo, sed tantum Deo; qui etsi venialiter aliquando peccant, fervore charitatis ita absumitur in eis peccatum, sicut gutta aquae in camino ignis; et ideo nunquam secum portant cremabilia. Haec autem inferior aedificatio minorum est, qui non tantum Deo, sed etiam mundo, placere cogitant, Deum tamen praeponunt. Si vero mundum praeponerent, non superaedificarent, sed destruerent fundamentum. Affectiones ergo carnales quibus dediti sunt domibus, conjugibus, possessionibus, ita ut nihil praeponant Christo, illis tribus significantur; quae in mentes perfectorum non cadunt, etsi alia venialia admittant. In cordibus vero minorum interdum durant usque in finem, qui cum talibus aedificiis transeunt, sed dissolvuntur in igne. Ipsi vero merito fundamenti salvi erunt, gravissimam tamen poenam sentient. Ex quo apparet quantam hic misericordiam exhibet Deus, et quantam ibi exerceat severitatem, cum pro eodem peccato multo gravius ibi puniat, quam hic. (Aug. in Enchir. Idem de Fide et Operibus, cap. 16.)

4. Opinio quorumdam cum objectione. Sed forte dices illud esse accipiendum de poena peccati, non de ipso peccato, quod Gregor., 25 dist., cap. Qualis hic, lib. 4 Dialog., cap. 139, dicit quaedam levia in futuro dimittenda. Si enim veram poenitentiam habuerit quis, peccata omnia dimissa sunt ei; sed poena forte remansit. Ideoque si vere poenitens obiit, sine peccato transiit. Si autem vere poenitens non est in obitu, maculam portat quae nunquam delebitur. Qui vero aedificat lignum, foenum, stipulam, vere poenitet, quia bonus est, et charitatem habet, et in charitate de hac vita transit; ergo sine peccato transit, non sequitur. Verum quidem est, quia bonus est, et charitatem habet, vere poenitet; et tamen cum veniali peccato transit, quod non delevit Poenitentia. Poenitentia enim non delet nisi peccatum illud quod deserit homo. Tale autem peccatum saepe in hac vita non relinquitur ab homine; et tamen vere poenitens est, etsi non de omnibus venialibus poeniteat. Potest enim quis de omni mortali, et de omni veniali poenitere, excepto uno vel pluribus, venialibus quidem; sicut habet quis charitatem, et unum vel plura venialia; quod de criminalibus nullatenus esse potest. Est enim aliquis bonus charitatem habens, sed adhuc quodam cupiditatis affectu amans haec secularia; talis existens subita morte opprimitur. In illo terreno affectu mortuus est, et tamen salvabitur, a quo non se hic absolvit; ergo post hanc vitam ab illo purgabitur. Constat ergo quaedam peccata, scilicet levia, post hanc vitam dimitti. Si vero de poena peccati illud intelligi voluissent auctores, cur magis commemorassent levia quam gravia, cum etiam gravium poena hic inexpleta post hanc vitam restet?

5. De generali confessione, quid prosit. Post haec considerandum est quid prosit confessio illa, ubi singula peccata quae quisque fecit, non exprimuntur. Sane dici potest quod omnia criminalia semel saltem oportet in confessione exprimi, nisi aliqua a mente exciderint. Sed quia nemo delicta intelligit omnia, generaliter saltem ea confitere, quorum memoriam non habes, et sic nihil celasti de sceleribus tuis. Venialia vero, ut ait August. in resp. 5, contra Pelag., quia innumerabilia sunt, sufficit generaliter confiteri, nisi aliqua sint frequenter iterata; perfectius est tamen etiam illa exprimere si vales. Ideoque quotidie generaliter fit confessio in Ecclesia, pro venialibus, scilicet, peccatis, quae quotidie admittimus, et pro illis mortiferis quorum notitiam non habemus. Unde August.: Veritatem dicit Deo poenitens, quando nihil illi de commissis sceleribus scelat; non quod et si voluntate celaverit, Deus, ignoret, sed veritatem sibi dici vult ab eo, ut veniam consequatur. Si vero mente aliqua exciderint, confitetur veritatem Deo, cum generaliter dixerit: Deus, qui nosti occulta cordis, et opera mea et delicta a te non sunt abscondita, quibus veniam largiaris precor; et haec est veritas confitentis, quam diligit Deus. Unde psalm. 50: Ecce enim veritatem dilexisti, hic insinuatur quod generalis confessio etiam mortalia delet, quorum intelligentia non habetur.

6. Nemo confiteatur peccata quae non fecit. Sicut autem poenitens celare non debet peccatum suum, quia superbia est, ita nec, humilitatis causa, fateri se reum illius quod se non commisisse noscit; quia incauta est talis humilitas, et peccatorem constituit. Unde August., de Verbis Apostoli, sermone 29: Cum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator antequam mentireris, mentiendo efficeris quod vitaras; quia veritas in te non est, nisi ita te dixeris peccatorem, ut etiam esse cognoscas. Veritas autem ipsa est, ut quod es dicas. Nam quomodo est veritas ubi regnat falsitas?

7. De poenis sacerdotis qui peccatum publicat confitentis. Caveat autem sacerdos ne peccata confitentium aliis prodat; alioquin deponatur. Unde Gregor., de Poen., dist. 6: Sacerdos ante omnia caveat ne de his qui ei confitentur peccata alicui recitet, non propinquis, non extraneis; nec, quod absit, pro aliquo scandalo. Nam si hoc fecerit, deponatur, et omnibus diebus vitae suae ignominiosus peregrinando pergat. Quod vero dictum est, ut poenitens eligat sacerdotem scientem ligare et solvere, videtur contrarium ei quod in canonibus reperitur, ut nemo, scilicet, alterius parochianum judicare praesumat. Sed aliud est favore vel odio proprium sacerdotem contemnere, quod canones prohibent; aliud caecum vitare, quod Urbanus facere monet, ne si caecus caecum ducat, ambo in foveam cadant. Ait enim Urbanus II, 16, q. 1: Placuit ut nulli sacerdotum deinceps liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti ad poenitentiam suscipere, sine ejus consensu cui se prius commisit, nisi pro ignorantia illius cui prius confessus est. Qui vero contra hoc facere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit.

 

 

DISTINCTIO XXII. SI PECCATA DIMISSA REDEANT.

 

1. Cumque multis auctoritatibus supra sit assertum, in vera cordis contritione peccata dimitti ante oris confessionem vel operis satisfactionem, ei etiam qui aliquando in crimen relapsus est, quaeritur si post cordis contritionem confiteri contempserit, vel in peccatum idem vel simile ceciderit, an peccata dimissa redeant. Cujus quaestionis solutio obscura est et perplexa, aliis asserentibus, aliis contra negantibus peccata semel dimissa ulterius replicari ad poenam. Qui vero dicunt peccata dimissa redire, subditis se muniunt testimoniis. Ambrosius ait, de Poen., dist. 4: Donate invicem, si alter in alterum peccat; alioquin Deus repetit dimissa. Si enim in his contemptus fuerit, sine dubio revocabit sententiam per quam misericordiam dederat; sicut in Evangelio de servo nequam legitur, qui in conservum suum impius deprehensus est. Item Rabanus: Nequam servum tradidit Deus tortoribus, quoadusque redderet universum debitum; quia non solum peccata quae post Baptismum homo egit, reputabuntur ei ad poenam, sed etiam originalia quae in Baptismo sunt ei dimissa. Item Gregor.: Ex dictis evangelicis constat quia si ex toto corde non dimittimus quod in nos delinquitur, et hoc rursum exigitur quod jam nobis per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus. Item August., super Luc., lib. 4, c. 47: Dicit Deus: Dimitte, et dimittetur tibi; si ego prius dimisi, dimitte vel postea. Nam si non dimiseris, revocabo te, et quicquid dimiseram replicabo tibi. Item: Qui divini beneficii oblitus, suas vult vindicare injurias, non solum de futuris peccatis veniam non merebitur, sed etiam praeterita quae jam sibi dimissa credebat ad vindictam ei replicabuntur. Item Beda: Revertar in domum meam, etc.: Timendus est ille versiculus, non exponendus, ne culpa quam in nobis extinctam credebamus, per incuriam nos vacantes opprimat. Item: Quaecumque enim post Baptisma sive pravitas haeretica, seu cupiditas mundana arripuerit, mox omnium prosternet in ima vitiorum. Item Augustinus: Redire dimissa peccata, ubi fraterna charitas non est, apertissime Dominus in Evangelio docet in illo servo a quo dimissum dominus debitum petiit, eo quod ille conservo suo debitum nollet dimittere. His auctoritatibus innituntur qui dicunt peccata dimissa, si replicantur, redire simpliciter. Quibus opponitur: Si quis pro peccato de quo poenituit, et indulgentiam accepit, iterum punitur, non videtur justum. Si punitur pro eo quod peccavit et non emendavit, justitia est aperta. Si vero requiritur quod fuerat condonatum, vel injustitia est, vel justitia occulta. Videtur etiam Deus bis in idipsum judicare, et duplex tribulatio consurgere; quod Scriptura negat. Sed ad hoc potest dici quod neque duplex tribulatio consurgit, neque judicat Deus bis in idipsum. Hoc enim fieret si post condignam satisfactionem et sufficientem poenam iterum puniret; sed non satisfecit digne et sufficienter, qui non perseveravit. Debuit enim jugem peccati habere memoriam, non ad faciendum, sed ad cavendum. Debuit non oblivisci omnes retributiones Dei, quae tot sunt quot sunt peccatorum remissiones. Tot ergo debuit cogitare dona Dei quot mala sua, ac pro illis usque in finem gratias agere. Sed quia ingratus ad vomitum, sicut canis, rediit, anteacta bona mortificavit, et peccatum dimissum revocavit, ut cui humiliato ante Deus peccatum dimiserat, ei postea elato et ingrato imputet.

2. Aliorum sententia. Sed quia absonum videtur ut peccata dimissa iterum imputentur, placet quibusdam neminem pro peccatis semel dimissis iterum a Deo puniri; sed ideo dicuntur dimissa redire et imputari, quia propter ingratitudinem ita reus et peccator constituitur, ut ante fuerat. Sic enim quod dimissum fuerat dicitur exigi, quia remissionis perceptae ingratus, ita reus fit ut ante fuerat. Utrique parti quaestionis probati favent doctores. Ideoque alicui parti non praejudicans, studioso lectori judicium relinquo, addens mihi tutum fore ac saluti propinquum, sub mensa dominorum micas edere.

3. Quid sit hic sacramentum et res. Post praedicta, restat investigare quid in actione poenitentiae sit sacramentum et res. Sacramentum enim signum est sacrae rei. Quid ergo hic signum est? Quidam dicunt, ut Grandulphus, sacramentum hic esse quod exterius tantum geritur, scilicet exterior poenitentia quae est signum interioris poenitentiae, scilicet, contritionis cordis et humilitatis. Quod si est, non omne sacramentum evangelicum id efficit quod figurat. Exterior enim Poenitentia non efficit interiorem; potius interior causa est exterioris. Sed ad hoc, inquiunt illi hoc esse intelligendum de illis sacramentis quae in novo Testamento instituta sunt: ut est sacramentum Baptismi, Confirmationis, et Corporis Christi. Sacramentum vero Poenitentiae, sicut et Conjugii, ante tempus gratiae etiam a primordio humani generis fuit. Utrumque enim institutum fuit in primis parentibus. Item, si exterior Poenitentia sacramentum est, et interior res sacramenti, saepius praecedit res sacramentum, quam sacramentum rem. Sed nec hoc inconveniens est. Nam et in aliis sacramentis quae efficiunt quod figurant, hoc saepe contingit. Quidam autem dicunt exteriorem Poenitentiam et interiorem esse sacramentum, nec duo sacramenta, sed unum, ut species panis et vini non duo sunt sacramenta, sed unum. Et sicut in sacramento Corporis, ita etiam in hoc sacramento dicunt aliud esse tantum sacramentum, scilicet, exterioris Poenitentiam, aliud sacramentum et rem, scilicet, interiorem poenitentiam; aliud rem, et non sacramentum, scilicet, remissionem peccatorum. Interior enim poenitentia, et res est sacramenti, id est, exterioris Poenitentiae; et sacramentum remissionis peccati, quam signat et facit. Exterior quoque Poenitentia et interioris signum est, et remissionis peccatorum.

 

 

DISTINCTIO XXIII.

DE SACRAMENTO UNCTIONIS EXTREMAE.

 

1. Praeter praemissa, est etiam aliud sacramentum, scilicet, Unctio infirmorum, quae fit in extremis, oleo per episcopum consecrato. Et sunt tria genera unctionis: est enim unctio quae fit chrismate, quae dicitur principalis unctio, quia in ea principaliter Paracletus datur. Unde et propter abundantiam gratiae duos liquores mixtos habet, oleum scilicet et balsamum, oleum conscientiae, balsamum bonae famae. Chrisma vero Graece, unctio Latine dicitur. Nec tamen omne oleum ad Unctionem sanctificatum chrisma vocatur, sed illud solum quod miscetur cum balsamo, quo capita regum et pontificum unguntur, quo etiam baptizatos sacerdos ungit in vertice, et Pontifex per impositionem manus confirmandos ungit in fronte. Est et alia unctio qua catechumeni et neophyti unguntur in pectore et inter scapulas, in perceptione Baptismi. Tertia vero unctio est quae dicitur oleum infirmorum; de qua nunc agitur.

2. A quibus institutum sit hoc sacramentum. Hoc sacramentum Unctionis infirmorum ab apostolis institutum legitur. Ait enim Jacobus, cap. uit: Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis fuerit, dimittentur ei. In quo ostenditur duplici ex causa sacramentum hoc institutum, scilicet, ad peccatorum remissionem, et ad corporalis infirmitatis alleviationem. Unde constat eum qui hanc Unctionem fideliter devoteque percipit, et in corpore et in anima alleviari, si tamen expetit ut in utroque allevietur. Quod si forte corporis valetudinem illi habere non expedit, illam quae est animae sanitatem in hoc sacramento acquirit. Et sicut in aliis sacramentis, ita et in isto, aliud est sacramentum, aliud res sacramenti. Sacramentum est ipsa Unctio exterior; res sacramenti, unctio interior, quae peccatorum remissione et virtutum ampliatione perficitur. Et si ex contemptu vel negligentia sacramentum hoc praetermittitur, periculosum est et damnabile.

3. De iteratione hujus sacramenti. Quaerunt aliqui si hoc sacramentum iterari possit, cum Baptismus et alia quaedam sacramenta semel suscepta, non iterentur. August., in libro contra Parmenianum, dicit sacramentum non iterandum, et sacramento non faciendam esse injuriam; sed hoc dicit, ubi agit de sacramento Baptismi, et Confirmationis et Ordinationis. Unde non videtur generaliter illud accipiendum, sed de sacramento Baptismi, Confirmationis et Ordinationis, quae nullatenus sunt repetenda, quia semel tantum, et non saepius datur Baptismus, Confirmatio et Ordinatio. Sacramentum vero altaris, et Poenitentiae, et Conjugii saepe iterari videtur; quia saepe sacramentum corporis percipitur, frequenter poenitentia agitur, conjugium saepe contrahitur. Quare ergo unctio similiter non potest iterari? Si morbus non revertitur, medicina non iteretur. Si vero morbus non potest cohiberi, quare medicina debet prohiberi? Sicut oratio iterari potest, ita et unctio iterari posse videtur: utraque enim illic commemorat Jacobus, et utrumque alteri cooperatur ad conferendam allievationem corporis et animae. Cur ergo negatur unctionem super infirmum posse iterari ad impetrandam saepius sanitatem mentis et corporis, cum propter infirmitatem eadem saepe iteranda sit oratio? Quidam autem de omni sacramento intelligi volunt quod non sit iterandum, scilicet secundum totum illud quod pertinet ad sacramentum, dicentes quaedam sacramenta saepius posse suscipi, quaedam vero non. Nec tamen quae saepius sumuntur, totaliter iterantur, ut sacramentum altaris et unctionis; quae licet sumantur saepius, tamen quia non iterum benedicitur eadem hostia, vel idem oleum, non iteratur sacramentum cum injuria. Sed, dicet quis: Sic et Baptismus non iteratur, etsi aliquis frequenter baptizetur, dum eadem aqua non iterum benedicatur. Sed aliud est, inquiunt illi, de benedictione aquae qua fit Baptismus, aliud de benedictione panis et olei, potest etiam Baptismus celebrari in aqua etiam non benedicta, quia illa benedictio pro reverentia tantum fit et decore, non virtute sacramenti. Sed corpus Christi non potest confici, nisi de pane consecrato; nec unctio illa fieri potest, nisi de oleo ab episcopo consecrato. Ideoque illa sanctificatio ad virtutem sacramenti pertinere videtur. In conjugio quoque semel tantum benedicitur quisque, non saepius. Benedicitur enim, ut ait Ambr., in Gloss. super illud 1 Cor. c. 9: Nubat tantum in Domino, et in Comment. suo ad idem cap., cum prima, et non secunda uxore. Si ergo cum dicitur sacramentum non esse iterandum, nec injuria ei esse facienda, rationem dicti referas ad sanctificationem rei qua sacramentum expletur, de omni sacramento generaliter id verum est; si vero ad susceptionem sacramenti, de quibusdam verum est quod non iterantur crebra susceptione, de aliis vero quibusdam non; quia frequenter sumuntur, ut hoc unctionis sacramentum, quod in omni pene Ecclesia saepe repetitur.

 

 

DISTINCTIO XXIV.

DE ORDINIBUS ECCLESIASTICIS.

 

1. Nunc ad considerationem sacrae ordinationis accedamus. Septem sunt spiritualium officiorum gradus sive ordines, sicut ex sanctorum Patrum dictis aperte traditur, et capitis nostri, scilicet, Jesu Christi exemplo monstratur, qui omnium officia in semetipso exhibuit, et corpori suo quod est Ecclesia, eosdem ordines observandos reliquit. Septem autem sunt, propter septiformem gratiam sancti Spiritus, cujus qui non sunt participes ad gradus ecclesiasticos indigne accedunt. Illi vero in quorum mentibus diffusa est septiformis gratia Spiritus sancti, cum ad ecclesiasticos ordines accedunt, in ipsa spiritualis gradus promotione ampliorem gratiam percipere creduntur. (Hugo, lib. 2, c. 3, 4.)

2. Quales assumendi sunt ad clerum. Tales autem ad ministerium spirituale eligendi sunt clerici, qui digne possint dominica sacramenta tractare. Melius est enim episcopo paucos habere ministros qui possint digne opus Dei exercere, quam multos inutiles, qui ordinatori grave onus inducant. Tales enim decet esse ministros Christi, qui septiformi gratia Spiritus sancti sint decori; ex quorum doctrina et conversationis forma, eadem gratia in aliis transfundatur, ne coelestes margaritas spiritualium verborum officiorumque divinorum sordidae vitae pedibus conculcent (Clemens papa, dist. 23). In sacramento ergo septiformis Spiritus septem sunt gradus ecclesiastici, scilicet: ostiarii, lectores, exorcistae, acolyti, diaconi, subdiaconi, sacerdotes; omnes tamen clerici vocantur, id est, sortiti. Corona enim signaculum est quo signantur in partem sortis ministerii divini. Corona regale decus significat, quia servire Deo regnare est. Unde ministri Ecclesiae reges esse debent, ut se et alios regant; quibus Petrus ait, 1, 2: Vos estis genus electum, regale sacerdotium, etc. Summitas capitis desuper nudatur, ut eorum mens ad Dominum libera monstretur, quae revelata facie gloriam Dei contempletur. Summitas enim capitis est eminentia mentis. Denudatio capitis est revelatio mentis. Clericus enim secretorum Dei non ignarus esse debet. Tondentur etiam capilli usque ad revelationem sensuum, scilicet, oculorum et aurium, ut vitia in corde et opere pullulantia doceantur praecidenda, ne ad audiendum et intelligendum verbum Dei praepediatur mens, pro quo servato reddetur in excelsis corona. Tonsurae autem ecclesiasticae usus a Nazareis exortus videtur, qui prius crine servato, deinde ob vitae continentiam caput radebant, et capillos in igne sacrificii ponebant. Hinc usus inolevit, ut qui divinis cultibus mancipantur, quasi Nazarei, id est, sancti, crine posito inveniantur (Hug., de Coron. et Tons., lib. 2, part. 3). Sicut ad Ezechiel, c. 5, dicitur: Fili hominis, sume gladium acutum, et duc super caput tuum et barbam. In Actibus etiam apostolorum, Priscillam et Aquilam hoc fecisse legimus. Paulus quoque et alii quidam discipuli Christi hoc fecerunt. Recte ergo in quibuslibet gradibus constituti, clerici vocantur, quorum nomina et rationes nominum Isidorus exponens, ait, in lib. 7 Etym.: Cleros et clericos hinc appellatos esse credimus, quia Matthias electus est sorte, quem primum per apostolos legimus ordinatum. Cleros enim Graece, Latine sors vel haereditas dicitur. Ideo ergo dicti sunt clerici, quia sunt de sorte Domini, vel quia Deum patrem habent. Generaliter vero clerici nuncupati sunt omnes qui in Ecclesia deserviunt; quorum gradus et nomina sunt haec: ostiarius, lector, etc.

3. De ostiariis. Ostiarii iidem et janitores sunt, qui in veteri Testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur in illud immundus. Dicti autem ostiarii, eo quod praesint ostiis templi. Ipsi enim tenentes clavem, omnia intus et extra custodiunt, atque inter bonos et malos habentes judicium, dignos recipiunt, indignos respuunt. Unde et eis, cum ordinantur, claves Ecclesiae dantur ab episcopo, et dicitur eis, de Cons., dist. 23, cap. Ostiarius: Sic agite tanquam rationem Deo reddituri pro rebus quae clavibus istis recluduntur. Hoc officium Dominus in sua persona suscepit, quando, flagello de funiculis facto, vendentes et ementes ejecit de templo. Ipse enim se ostiarium significans dicit, Joan. 10: Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.

4. De lectoribus. Secundus est gradus lectorum. Lectores a legendo, sicut psalmistae a psalmis canendis, vocati sunt. Illi enim praedicant populis quid sequantur; isti cantant, et excitant ad compunctionem animos audientium, licet quidam lectores ita miserabiliter pronuntient, ut quosdam ad luctum et lamentationem compellant. Iidem etiam pronuntiatores vocantur, qui porro ante nuntiant, quia tam erit clara eorum vox, ut etiam longe positorum aures adimpleat. Ad lectorem autem pertinet lectiones pronuntiare, et ea quae prophetae vaticinaverunt, populis praedicare, ut jam ex officio in ecclesia legat prophetias et lectiones. Unde et ei, vidente populo, traditur ab episcopo codex divinarum lectionum, et dicitur: Accipe, et esto verbi Dei relator; habiturus, si fideliter impleveris officium, partem cum his qui bene verbum Dei ministraverunt. Qui ad hunc gradum provehitur, litterarum scientia debet esse instructus, ut sensum verborum intelligat, vim accentuum sciat, distincte legat, ne confusione prolationis intellectum auditoribus auferat. Attendat quid indicative, quid interrogative sit legendum, ubi sit in oratione facienda distinctio. Haec enim male servata intellectum turbant, et alios ad risum provocant. Auribus et cordi consulere debet vox lectoris. Hoc officium implevit Christus, Luc. 4, cum in medio seniorum librum Isaiae aperiens distincte ad intelligendum legit, c. 61: Spiritus Domini super me, etc. Ex quo lectoribus datur intelligi quia gratia spirituali clarere debent qui in aliis verbum Dei annuntiant. Hic ordo formam et initium a prophetis accepisse videtur; quibus dicitur Isaiae 58: Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam. (Isid., 21 dist., c. Cleros. Dist. 25, c. Perlectis. Dist. 23, c. Lector. Hugo, lib. 2, parte 3.)

5. De exorcistis. Tertius est ordo exorcistarum. Exorcistae autem ex Graeco in Latinum adjurantes vel increpantes vocantur. Invocant enim super catechumenos, et super eos qui habent spiritum immundum, nomen Domini, adjurantes per eum ut egrediatur ab eis. Ad exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manusque super energumenos et catechumenos in exorcizando imponere. Debet autem habere spiritum mundum, qui spiritibus immundis imperat; et malignum expellere de corde suo, quem expellit de corpore alieno; ne medicina quam alii facit, sibi non prosit, et dicatur ei: Medice, cura teipsum, Luc. 4. Hi, cum ordinantur, accipiunt de manu episcopi librum exorcismorum; et dicitur eis, dist. 13, c. Exorcista: Accipite, et habetote potestatem imponendi manus super energumenos, vel catechumenos. Hoc officio usus est Dominus, quando saliva sua tetigit aures et linguam surdi et muti, dicens, Marc. 7: Ephphetha, quod est, adaperire; per hoc docens nos spiritualiter debere aperire aures praecordiorum hominum ad intelligendum, et ora ad confitendum, ut, pulso daemone, Spiritus sanctum vas suum recipiat. Hoc etiam officio usus est Christus, cum daemoniacos multos sanavit. Hic ordo a Salomone videtur descendisse, qui quemdam modum exorcizandi invenit, quo daemones adjurati ex obsessis corporibus pellebantur. Huic officio mancipati exorcistae vocati sunt. De quibus Christus in Evangelio, Matth. 12: Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri, scilicet exorcistae, in quo ejiciunt? (Isid., dist. 21, c. Cleros. Dist. 25, c. Perlectis.)

6. De acolytis. (Isid., loc. cit.) Quarto loco succedunt acolyti; acolyti vero Graece, Latine ceroferarii dicuntur, a deportandis cereis quando legendum est Evangelium vel sacrificium offerendum. Tunc enim accenduntur luminaria, et deportantur ab eis; non ad effugandas aeris tenebras, cum sol eo tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum: ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur, de qua legitur, Joan. 1: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ad acolytum pertinet praeparatio luminarium in sacrario. Ipse cereum portat, ipse urceolum cum vino et aqua suggesta, pro Eucharistia, subdiaconis praeparat. Hi cum ordinantur, cum edocti fuerint ab episcopo qualiter in officio suo agere debeant, ab archidiacono accipiunt candelabrum cum cereo, et urceolum vacuum. Hoc officium Dominus se habere testatur dicens, Joan. 8: Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Hujus officii formam illi gerebant in veteri Testamento, qui lucernas candelabri componebant et accendebant igne coelesti, ad illuminandas tenebras aquilonares.

7. De subdiaconis. (Isid., ibid.) Quintus est ordo subdiaconorum. Graece hypodiacones vocantur, quos nos subdiacones dicimus, qui ideo sic appellantur, quia subjacent praeceptis et officiis Levitarum. Oblationes enim in templo a fidelibus suscipiunt, et Levitis superponendas altaribus deferunt. Hi apud Hebraeos Nathinnaei vocabantur, id est, in humilitate servientes. Ad subdiaconum pertinet calicem et patenam ad altare Christi deferre, et levitis tradere, eisque ministrare. Urceolum quoque et aquamanile et manutergium tenere episcopo et presbyteris et levitis, pro lavandis ante altare manibus aquam praebere. His lex continentiae imponitur, quia altari propinquantes, vasa corporis et sanguinis Christi portant. Unde illud Isai. 62 implere debent: Mundamini qui fertis vasa Domini. Ad hos etiam pertinet tantum de oblationibus ponere altari, quantum sufficere possit populo, necnon corporales et substratiora lavare. Hi, cum ordinantur, accipiunt de manu episcopi patenam et calicem vacuum; ab archidiacono vero urceolum cum aquamanili, et manutergium. Hoc officio usus est Dominus, quando linteo se praecinxit, et mittens aquam in pelvim, pedes discipulorum lavit, et linteo tersit. (Hug., lib. 2, part. 3, c. 9.)

8. De diaconis. Diaconorum ordo sextum tenet locum, propter senarii perfectionem. Hic ordo in veteri Testamento a tribu Levi nomen accepit vel traxit. Dicuntur enim et levitae. Praecipit quippe Dominus Moysi ut post ordinationem Aaron et filiorum ejus, prorsus tribus Levi ad divini cultus ministeria ordinaretur et consecraretur Domino; et serviret pro Israel coram Aaron et filiis ejus in tabernaculo; ipsique gestarent arcam et tabernaculum, et omnia vasa ejus; et in circuitu tabernaculi excubarent, et in transportando tabernaculo ipsi deponerent, rursumque componerent (Hug. ibid., c. 15). A viginti quoque annis et supra jussi sunt servire in tabernaculo, quam regulam in novo Testamento sancti Patres constituerunt, quia haec aetas ad onera ferenda est robusta. Levitae ergo ex nomine auctoris vocati sunt. De Levi enim Levitae exorti sunt, a quibus in templo mystici sacramenti mysteria explebantur. Hi Graece diacones, Latine ministri dicuntur, quia sicut in sacerdote consecratio, ita et in diacono ministerii dispensatio habetur. Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus, et ministrare in omnibus quae aguntur in sacramentis Christi, scilicet, in Baptismo, in Chrismate, in patena, et calice, oblationes quoque inferre et disponere in altari; componere etiam mensam Domini, et vestire; crucem ferre, et praedicare Evangelium et Epistolam ad populum. Nam sicut lectoribus vetus Testamentum, ita diaconibus novum praedicare praeceptum est. Ad ipsum etiam pertinet officium precum, et recitatio catechumenorum nominum. Ipse praemonet aures habere ad Dominum; ipse donat pacem et ipse annuntiat. Quod autem huic ordini a Moyse statutum est, hoc etiam in novo Testamento repraesentatur, cum diacono super laevum humerum stola ponitur, et casula in diebus jejunii complicatur; quia quidquid laboris et sustinentiae in hac vita toleratur, quasi in laeva portatur, donec in dextera, id est, in aeternitate, requies habeatur (Isid., 7 Etym., dist. 21, c. Cleros; dist. 25, c. Perlectis). Hic ordo ab apostolis celebratus est, quando, ut legitur in Actibus apostolorum, septem viros plenos Spiritu sancto ad hoc officium elegerunt, et oratione praemissa manus eis imposuerunt. Unde et consuetudo inolevit, ut in omni matrice ecclesia septem diacones circa Christi aram, quasi septem columnae, assistant. II sunt septem angeli tuba canentes in Apocalypsi, qui quales esse debeant Apostolus docet Timotheo scribens. Hi cum ordinantur, solus episcopus eis manum imponit, quia ad ministerium applicantur. Ponit eis orarium, id est stolam, super laevum humerum, ut per hoc intelligant se accepisse jugum Domini suave; quo ad sinistram pertinentia, divino timori subjiciant. accipiunt et textum Evangelii, ut intelligant se esse praecones Evangelii Christi. Hi autem antequam ordinentur, probentur, ut docet Apostolus, et sic ministrent, nullum crimen habentes. Hoc officio usus est Christus, quando post coenam sacramentum carnis et sanguinis discipulis dispensavit, et quando apostolos dormientes ad rationem excitavit dicens, Matth. 26: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. (Isid., ibid., dist. 21.)

9. De presbyteris. Septimus est ordo presbyterorum. Presbyter Graece, senior interpretatur Latine. Non modo pro aetate vel decrepita senectute, sed propter honorem et dignitatem quam acceperunt, presbyteri nominantur; qui morum prudentia et maturitate conversationis praecellere debent in populo. Unde scriptum est: Senectus venerabilis est, non diuturna, nec annorum numero computata. Cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Ideo autem etiam presbyteri sacerdotes vocantur, quia sacrum dant; qui, licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent sicut episcopi, quia ipsi nec chrismate frontem signant, nec Paracletum dant, quod solis deberi episcopis lectio Actuum apostolorum demonstrat. Unde et apud veteres iidem episcopi et presbyteri fuerunt, quia illud est nomen dignitatis, non aetatis. Sacerdos nomen habet compositum ex Graeco et Latino, quod est sacrum dans, sive sacer dux. Sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sacrando dictus est; consecrat enim et sanctificat. Antistes vero sacerdos dictus est ab eo quod ante stat, primus enim est in ordine Ecclesiae. Ad presbyterum autem pertinet sacramentum corporis et sanguinis Domini in altari Dei conficere, orationes dicere, et dona Dei benedicere; qui cum ordinantur, inunguntur eis manus, ut intelligant se accepisse gratiam consecrandi, et charitatis opera debere extendere ad omnes: accipiunt et stolam, quae utrumque tenet latus, quia debent esse muniti armis justitiae contra adversa et prospera. Accipiunt etiam calicem cum vino, et patenam cum hostiis, ut per hoc sciant se accepisse potestatem placabiles Deo hostias offerendi (Isid., ibid.). Hic ordo a filiis Aaron sumpsit initium. Summos enim pontifices et minores sacerdotes instituit Deus per Moysen, qui ex praecepto Dei, Aaron in summum pontificem, filios vero ejus unxit in minores sacerdotes. Christus quoque duodecim elegit discipulos prius, quos et apostolos vocavit, quorum vicem gerunt in Ecclesia majores pontifices. Deinde alios septuaginta et duos discipulos designavit, quorum vicem in Ecclesia tenent presbyteri. Unus autem inter apostolos princeps extitit Petrus, cujus vicarius et successor est Pontifex summus, unde dicitur apostolicus, qui et papa vocatur, scilicet, pater patrum. Qualis autem eligi debeat presbyter, Apostolus scribens Timotheo ostendit, ubi nomine episcopi presbyterum significat. Hoc autem officio usus est Christus, cum seipsum in ara crucis obtulit, idem sacerdos et hostia, et quando post coenam panem et vinum in corpus suum et sanguinem commutavit. Ecce de septem Ecclesiae gradibus breviter elocuti, quid ad quemquam pertineat insinuavimus. Cumque omnes spirituales sint et sacri, excellenter tamen canones duos tantum sacros ordines appellari censent, diaconatus, scilicet, et presbyteratus; quia hos solos primitiva Ecclesia legitur habuisse, et de his solis praeceptum Apostoli habemus. Apostoli enim in singulis civitatibus episcopos et presbyteros ordinaverunt. Levitas etiam ab apostolis ordinatos legimus, quorum maximus fuit beatus Stephanus. Subdiaconos vero et acolytos procedente tempore Ecclesia sibi constituit.

10. Quid sit quod hic dicitur ordo. Si autem quaeritur quid sit quod hic vocatur ordo, sane dici potest signaculum esse, id est, sacrum quoddam, quo spiritualis potestas traditur ordinato, et officium. Character ergo spiritualis, ubi fit promotio potestatis, ordo vel gradus vocatur. Et dicuntur hi ordines sacramenta, quia in eorum perceptione res sacra, id est, gratia confertur, quam figurant ea quae ibi geruntur.

11. De nominibus dignitatum vel officii. Sunt et alia quaedam non ordinum, sed dignitatum vel officiorum nomina. Dignitatis simul et officii nomen est episcopus. Episcopatus autem vocabulum inde dictum est quod ille qui episcopus efficitur, superintendat, curam, scilicet, subditorum gerens. Episcopeo enim Graece, Latine intendere dicitur. Episcopi autem Graece, Latine speculatores interpretantur. Nam speculator est praepositus in Ecclesia, dictus eo quod speculetur atque perspiciat populorum infra se positorum mores et vitam. Pontifex est princeps sacerdotum, quasi via sequentium, ipse et summus sacerdos nuncupatur. Ipse enim levitas et sacerdotes efficit, ipse omnes ecclesiasticos disponit. (Isid., dist. 21, c. Cleros.)

12. De quadripartito ordine episcoporum. Ordo autem episcoporum quadripartitus est, scilicet, in patriarchis, archiepiscopis, metropolitanis, et episcopis. Patriarcha Graece summus patrum interpretatur, quia primum, id est, apostolicum tenet locum, ut Romanus, Antiochenus, Alexandrinus, sed omnium summus est Romanus. Archiepiscopus, princeps episcoporum, archos enim Graece, Latine princeps dicitur, metropolitani autem a mensura civitatum dicuntur. Singulis enim provinciis et civitatibus praeeminent, quorum auctoritati et doctrinae caeteri sacerdotes subjecti sunt. Sollicitudo enim totius provinciae ipsis episcopis commissa est. Omnes autem superius designati ordines episcopi nuncupantur. Nota quod archiepiscoporum nomine, primates superius significasse videtur, et metropolitanorum, quos nunc archiepiscopos dicimus. Horum autem discretio a gentilibus introducta videtur, qui suos flamines, alios simpliciter flamines, alios archiflamines, alios protoflamines appellabant. Sacerdotes enim gentilium flamines dicebantur, qui habebant in capite pileum, in quo erat brevis virga, desuper habens aliquid lanae, quod cum per aestum ferre non possent, filum tantum in capite ligare coeperunt. Nudis enim capitibus eis insidere nefas erat. Unde a filo quo utebantur flamines dicti sunt, quasi filamines. Sed festis diebus filo deposito pileum imponebant pro sacerdotii eminentia. Vates a vi mentis appellati sunt, cujus significatio multiplex est. Modo enim sacerdotem, modo prophetam, modo poetam significat. Cantor vero vocatur, qui vocem modulatur in cantu. Hujus sunt duo genera: praecentor, et succentor. Praecentor qui vocem praemittit in cantu, succentor qui subsequenter canendo respondet. Concentor autem dicitur, quia consonat. Qui autem non consonat nec concinit, concentor non erit. His breviter tractatis admonendi sunt Christi ministri, quatenus sicut excellunt ordinis dignitate, ita praecellant vitae sanctitate, ut plebs eis commissa, eorumque disciplinis edocta, gratanter eis obediat, et eorum imitatione de die in diem proficiat, a quibus divina sacramenta percipiunt, et missarum solemnia audiunt. Missa autem dicitur, vel quia missa est hostia, cujus commemoratio fit in illo officio: unde dicitur: Ite missa est, id est: Sequimini hostiam quae missa est ad coelestia, tendentes post eam; vel quia missus coelestis venit ad consecrandum dominicum corpus, per quem ad altare coeleste defertur hostia. Unde et dicitur: Missa est.

 

 

DISTINCTIO XXV.

DE ORDINATIS AB HAERETICIS.

 

1. Solet etiam quaeri si haeretici ab Ecclesia praecisi et damnati possint tradere sacros ordines, et si ab eis ordinati, redeuntes ad Ecclesiae unitatem debeant reordinari. Hanc quaestionem perplexam ac pene insolubilem faciunt doctorum verba, qui plurimum dissentire videntur. Videntur enim quidam tradere haereticos sacros ordines dare non posse, nec illos qui ab eis ordinati videntur gratiam recipere. Dicit enim Innoc., de Disp. sacram. Ord., q. 1, Arianorum clericos non videri suscipiendos, cum sacerdotii vel ministerii alicujus dignitate; quibus solum Baptisma tantum esse permittit, quod in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti percipitur. Dicit etiam eos non posse dare Spiritum sanctum quem amiserunt, et ordinatos ab haereticis caput habere vulneratum; et eum qui honorem amisit honorem dare non posse, nec illum aliquid accepisse, quoniam in dante nihil erat quod ille posset accipere. Tradit etiam venientibus ab haereticis per manus impositionem laicam tantum tribuendam communionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem vel exiguum subrogare. Greg. etiam, in lib. 3 Dialog., dicit sacrilegam esse Arianorum consecrationem, cum ex eorum manu communio percipitur. Cyprianus etiam, in Epist. contra haeret., dicit: Omnia quaecumque faciunt haeretici, carnalia, et inania et sacrilega esse; et eorum altaria falsa et illicita, et sacerdotia et sacrificia sacrilega, qui more simiarum, quae, cum homines non sint, formam imitantur humanam, vultum Ecclesiae catholicae et auctoritatem sibi vendicant, cum ipsi in Ecclesia non sint, et cum sint sacrilegi, sacerdotium administrant, et altare ponunt; cum nec sacrificari oblatio illic possit, ubi Spiritus sanctus non sit; nec cuiquam Dominus per ejus preces et orationes prosit, qui Dominum ipsum violavit. Hieron. quoque asserit omnia quae offeruntur ab haereticis contaminata esse in conspectu Domini, quia, licet sancta videantur specie sui, tamen quia contecta sunt ab illo qui pollutus est, polluuntur omnia. Idem: Odit Deus sacrificia haereticorum, et a se projicit; et quoties in nomine ejus congregati fuerint, detestatur foetorem eorum, et claudit nares suas. Idem: Illi offerunt panem sacrilegum, etc. Leo etiam testatur extra Ecclesiam nec rata esse sacerdotia, nec vera esse sacrificia. Idem etiam dicit per crudelissimam vesaniam Alexandrina sede omnium sacramentorum lumen extinctum. Intercepta est sacrificii oblatio, defecit chrismatis sanctificatio, et parricidalibus manibus impiorum omnia se subtraxere mysteria. His aliisque testimoniis astrui videtur sacramenta ecclesiastica, praecipue Corporis et Sanguinis, Ordinationis et Confirmationis, per haereticos non posse ministrari.

2. Auctoritates ponit quae videntur praemissis obviare. Contra autem alii sentire videntur quod ab haereticis etiam praecisis sacri ordines, sicut et Baptismus, tradi valeant; nec ab haereticis redeuntes, qui illic ordinati sunt et baptizati, iterum ordinandi sunt, sicut nec baptizandi. Unde Augustinus: De haereticis etiam damnatis quod quidam dicunt, Baptisma quod accepit non amittit, qui recedit ab Ecclesia, jus dandi quod accepit amittit, multis modis apparet inaniter dici: primo, quia nulla ostenditur causa cur ille qui illud Baptisma amittere non potest, jus dandi possit amittere. Utrumque enim sacramentum est, et quadam consecratione utrumque homini datur: illud cum baptizatur, et illud cum ordinatur. Ideo non licet in catholica Ecclesia utrumque iterari. Nam quando ex ipsa parte venientes, etiam praepositi, pro bono pacis correcto schismatis errore suscepti sunt, etsi visum est opus esse ut eadem officio gererent quae agebant, non sunt rursus ordinandi. Sed sicut Baptismus in eis, ita mansit Ordinatio integra, quia in praecisione fuerat vitium, quod in unitate pacis est correctum; non in sacramentis, quae ubicumque sunt. Et cum ipsi expedire videtur Ecclesiae, ut praepositi eorum venientes ad catholicam societatem, honores suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa Ordinationis sacramenta detrahuntur, sed super eos manent. Ideoque non eis manus imponitur, ne non homini, sed ipsi sacramento, fiat Injuria. Sicut autem in Baptismo est jus, quod per eos dari possit, sic in Ordinatione jus dandi est: utrumque quidem ad perniciem suam. Sed aliud est non habere, aliud perniciose habere, aliud salubriter habere. Idem: De his qui ab Ecclesiae unitate separati sunt, nulla jam quaestio est quin habeant et dare possint; sed perniciose habent, pernicioseque dant, quia extra vinculum pacis sunt. Neutri sacramento facienda est injuria. Sicut non recte habet qui ab unitate recedit, sed tamen habet, et ideo redeunti non redditur, sic etiam non recte dat qui ab unitate recedit, et tamen dat; et ideo qui ab eo accipit, venienti ad unitatem non iteratur. Idem: Aliud est non habere aliquid, aliud est non jure habere, vel illicite usurpare. Non ergo ideo non sunt sacramenta Christi et Ecclesiae, quia eis illicite utantur non modo haeretici, sed etiam omnes impii; sed illi corrigendi sunt et puniendi, illa autem sunt agnoscenda et veneranda. Item Gregor.: Quod dicitis ut qui ordinatus est iterum ordinetur, valde ridiculosum est: ut enim baptizatus semel, iterum baptizari non debet, ita qui consecratus est semel, in eodem ordine non valet iterum consecrari. His aliisque auctoritatibus videtur asseri in omnibus impiis, etiam in haereticis praecisis et damnatis, Christi sacramenta permanere cum jure dandi. Possunt enim dare, sed perniciose; et quibus dederint, non sunt iterum ordinandi; quae praemissis ex opposito obviare videntur.

3. Determinatio praemissae contradictionis auctoritatum. Haec autem quidam ita determinant: dicunt enim haereticos accepta sacerdotali vel episcopali unctione ab Ecclesia recedentes, Baptismi quidem dandi jus retinere, sed non habere facultatem tribuendi sacros Ordines, consecrandi dominicum corpus, postquam praecisi et damnati sunt ab Ecclesia, sicut degradatus episcopus non habet potestatem largiendi sacros Ordines; facultatem tamen baptizandi non amisit. Quod vero August. ait, intelligunt dictum de haereticis, qui non sententia Ecclesiae, sed pravitate sensus sui a fidei veritate ac doctrinae unitate divisi sunt; qui licet tales sint, jus tamen ordinandi et consecrandi habent. Et qui ab eis ordinantur ante manifestam praecisionem, etiamsi cum eis aperte exierint, et sententia Ecclesiae damnati fuerint; tamen si redierint, iterum ordinandi non sunt. Et ubicumque legitur de ordinatis ab haereticis, quod servatis ordinibus ministrare valeant, vel iterum ordinandi non sint, de hujusmodi accipiendum dicunt. Nam postquam praecisi fuerint et damnati judicio Ecclesiae, jus ordinandi et consecrandi eis detractum asserunt, ut degradatis, vel excommunicatis. Alii vero dicunt sacramenta ab haereticis et praecisis secundum formam Ecclesiae celebrata, vera esse et rata, quia recedentes ab Ecclesia jus ordinandi et consecrandi non perdiderunt, et qui sic ab haereticis ordinantur, cum redeunt, iterum ordinandi non sunt. Quae vero ab haereticis aliter quam in Ecclesia fiunt, falsa sunt et inania; et qui a talibus ordinari videntur, non munus, sed vulnus accipiunt. Et secundum hanc differentiam varie de his loquuntur doctores. Quidam vero dicunt eadem sacramenta ab haereticis praecisis posse celebrari, quae a catholicis, si ab illis forma Ecclesiae servetur; et ab eis celebrata vera esse et rata, quantum ad se; quantum vero ad effectum falsa esse et inania, et in his qui male tractant, et in his qui male suscipiunt, ideo irrita et falsa, quia quod promittunt et conferre creduntur non tribuunt. Damnanda etiam dicuntur quia illicite dantibus vel accipientibus sunt in judicium. Polluta etiam dicuntur, non quantum ad se, sed propter indignam haereticorum tractationem. Ideo Gregor. communionem Arii vocat execrationem; et Innocentius Bonosii ordinationem, damnationem; non quod ita in se sint, sed quia male dantes vel accipientes tales facit. Sicut etiam Hieronym. sacrificia eorum panem luctus vocat; non quantum ad se, sed quantum ad effectum. Nonnulli vero tradunt illos haereticos qui in Ecclesia ordinati sunt, jus ordinandi et consecrandi, etiam cum separati fuerint, habere. Qui vero in schismate vel haeresi positi ab eis ordinati et inuncti fuerint, illo jure carent. Ideoque cum ordinare volunt, vulnus potius infligunt quam gratiam conferunt.

4. De simonia; unde dicitur, et quid sit. De simoniacis vero non est ambigendum quin sint haeretici; tamen ante sententiam degradationis, et ordinant et consecrant. Et licet simoniaci proprie dicantur qui instar Simonis magi impreciabilem gratiam pretio conducere volunt, et qui pro ministerio sacro pretium recipiunt in modum Giezi, Giezitae vocandi sunt; omnes tamen, et dantes et accipientes, simoniaci dicuntur, et utrique eadem sententia percelluntur.

5. De his qui scienter a simoniacis ordinantur. Differt tamen inter eos qui ordinantur a simoniacis scienter, et eos qui ignoranter. Qui enim scienter a simoniacis permiserint consecrari, imo execrari, eorum consecratio omnino irrita est. Qui vero ordinantur a simoniacis, quos, cum ordinantur, nesciunt esse simoniacos, qui et tunc pro catholicis habentur; eorum ordinatio misericorditer sustinetur. (Urbanus papa, 1, q. 1.)

6. De his qui dicunt se emere corporalia, non spiritualia. Si vero aliqui objecerint, se non consecrationes emere, sed res ipsas quae ex consecratione proveniunt, penitus desipere probantur. Nam quisquis horum alterum vendit, sine quo alterum non habetur, neutrum vendere derelinquit. (Pascal., q. 3, cap. Si quis objecerit. )

7. Distinctio simoniacorum. Simoniacae autem haeresis tripartita est distinctio, Alii enim simoniace a simoniacis ordinantur; Alii simoniace a non simoniacis ordinantur; alii non simoniace a simoniacis. Unde Nicolaus papa, 1, q. 1: Statuimus decretum de simoniaca tripartita haeresi, id est, de simoniacis simoniace ordinantibus vel ordinatis, et de simoniacis simoniace a non simoniacis, et de simoniacis non simoniace a simoniacis. Simoniaci simoniace ordinati vel ordinatores, secundum canones, a proprio gradu decidant. Simoniaci etiam simoniace a non simoniacis ordinati, similiter ab officio removeantur. Simoniacos vero non simoniace a simoniacis ordinatos, misericorditer per manus impositionem pro temporis necessitate in officio permittimus permanere. Quod intelligendum est de his qui ordinantur a simoniacis, ignorantes eos esse simoniacos. Hos facit simoniacos non reatus criminis, sed ordinatio simoniaci.

8. Alexander papa de his qui violenter a simoniacis vel ab haereticis ordinantur. Similiter cum decernit Alexander papa simoniacos omnino damnandos ac deponendos, sub intelligendum est; nisi violenter quis attractus fuerit. De his enim et a quibuslibet haereticis violenter ordinatis, dicit Innoc., 1, q. 1, quod possunt habere aliquem colorem excusationis, si statim discedunt ab eis, et pessimo eorum conciliabulo renuntiant.

9. De aetate ordinandorum ita decrevit Nicolaus papa. Sacri, inquit, dist. 77 et 78, canones sanxerunt, ut subdiaconus non ordinetur ante 14 annos, nec diaconus ante 25, nec presbyter ante 30. Deinde si dignus fuerit, ad episcopatum eligi potest, quod nos etiam pari modo servare jubemus. Item Fabianus: Si quis 30 aetatis non impleverit annos, nullo modo presbyter ordinetur, etsi valde sit dignus, quia et ipse Dominus 30 annorum baptizatus est, et sic coepit docere.

 

 

DISTINCTIO XXVI.

DE SACRAMENTO CONJUGII, CUJUS INSTITUTIO

ET CAUSA OSTENDITUR.

 

1. Cum alia sacramenta post peccatum et propter peccatum exordium sumpserint, Matrimonii sacramentum etiam ante peccatum legitur institutum a Domino; non tamen ad remedium, sed ad officium. Refert enim Scriptura, Genes. 2, in Adam misso sopore atque una de costis ejus sumpta, et exinde muliere formata, virum in spiritu intelligentem ad quem usum mulier facta esset, post extasim prophetice dixisse: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

2. De duplici institutione conjugii. Conjugii autem institutio duplex est. Una ante peccatum ad officium facta est in paradiso, ubi esset thorus immaculatus, et nuptiae honorabiles, ex quibus sine ardore conciperent, sine dolore parerent; altera post peccatum ad remedium facta extra paradisum, propter illicitum motum devitandum. Prima, ut natura multiplicaretur; secunda, ut natura exciperetur, et vitium cohiberetur. Nam et ante peccatum dixit Deus Gen. 1: Crescite et multiplicamini; et post peccatum, omnibus pene hominibus per diluvium consumptis. Quod vero ante peccatum institutum fuerit conjugium ad officium, post peccatum vero ad remedium concessum, Aug. testatur dicens, super Gen., lib. 9, cap. 7: Quod sanis est ad officium, aegrotis est ad remedium. Infirmitas enim incontinentiae, quae est in carne per peccatum mortua, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipitur honestate nuptiarum. Si vero non peccassent primi homines, sine carnis incentivo ac fervore libidinis ipsi ac successores eorum convenirent. Et sicut remunerabile est aliquod bonum opus, sic coitus eorum bonus esset et remunerabilis. Quia vero propter peccatum lethalis concupiscentiae lex membris nostris inhaesit, sine qua carnalis non fit commixtio, reprehensibilis est malus coitus, nisi excusetur per bona conjugii.

3. Quando secundum praeceptum, et quando secundum indulgentiam, contractum sit conjugium. Prima institutio habuit praeceptum, secunda indulgentiam. Didicimus enim ab Apostolo, humano generi propter vitandam fornicationem indultum esse conjugium. Indulgentia vero quia meliora non eligit, remedium habet, non praemium; a quo si quis declinaverit meretur exitiale judicium. Quod secundum indulgentiam conceditur, voluntarium est, non necessarium; alioquin transgressor esset, qui illud non faceret. Et potest sane intelligi illud sub praecepto dictum hominibus primis ante peccatum: Crescite et multiplicamini. Quo etiam post peccatum tenebantur, usquequo est facta multiplicatio; post quam secundum indulgentiam matrimonii contractus fuit. Ita enim post diluvium, quo universum pene humanum genus deletum est, secundum praeceptum dictum est filiis Noe: Crescite et multiplicamini. Multiplicato vero homine, secundum indulgentiam contractum est, non secundum imperium.

4. Quibus modis accipiatur indulgentia. Indulgentia autem diversis modis accipitur, scilicet, pro concessione, pro remissione, pro permissione. Et est permissio in novo Testamento, de minoribus bonis, et de minoribus malis. De minoribus bonis est conjugium, quod non meretur palmam, sed est in remedium. De minoribus malis, id est, de venialibus, est coitus qui fit causa incontinentiae, illud scilicet conjugium indulgetur, id est, conceditur. Illud vero, id est, coitus talis, permittitur, id est, toleratur, ita quod non prohibetur.

5. Quod nuptiae sunt bonae. Fuerunt autem nonnulli haeretici nuptias detestantes, qui Tatiani appellati sunt. Hi nuptias omnino damnant, ac pares fornicationibus aliisque corruptionibus faciunt, nec recipiunt in suorum numero conjugio utentem marem vel feminam. Quod autem res bona sit conjugium, non modo ex eo probatur, quod Dominus legitur conjugium instituisse inter primos parentes, sed etiam quod in Cana Galilaeae nuptiis interfuit Christus, easque miraculo commendavit, aqua in vinum conversa; qui etiam postea virum dimittere uxorem prohibuit, nisi causa fornicationis. Apostolus etiam ait, 1 Cor. 7: Virgo non peccat, si nubat. Constat ergo rem bonam esse matrimonium; alioquin non esset sacramentum; sacramentum enim sacrum signum est. (Aug., de Haeresibus, cap. 25. Hugo, 4 Sent., cap. 3.)

6. Cujus rei sacramentum sit conjugium. Cum ergo Conjugium sacramentum sit, et sacrum signum est, et sacrae rei, scilicet, conjunctionis Christi et Ecclesiae, sicut ait Apostolus. Scriptum est, inquit, Ephes. 5: Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una, Genes. 2: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Ut enim inter conjuges conjunctio est secundum consensum animorum, et secundum permixtionem corporum, sic Ecclesia Christo copulatur voluntate et natura, qua idem vult cum eo; et ipse formam sumpsit de natura hominis. Copulata est ergo sponsa sponso spiritualiter et corporaliter, id est, charitate ac conformitate naturae. Hujus utriusque copulae figura est in conjugio. Consensus enim conjugum copulam spiritualem Christi et Ecclesiae, quae fiper charitatem, significat. Commixtio vero sexuum illam significat, quae fit per naturae conformitatem.

7. Qualiter intelligendum sit illud: Mulier illa non pertinet ad matrimonium, cum qua non est commixtic sexuum. Inde est quod quidam doctorum dixerunt illam mulierem non pertinere ad matrimonium, quae non experitur carnalem copulam. Ait enim August., 27, q. 2, cap. Non est: Non dubium est illam mulierem non pertinere ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse commixtio sexus. Item Leo papa, ibidem, cap. Cum societas: Cum societas nuptiarum ita a principio sit instituta, ut praeter commixtionem sexuum non habeat in se Christi et Ecclesiae sacramentum, non dubium est illam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur non fuisse nuptiale mysterium. Item Augustinus: Non est perfectum conjugium sine commixtione sexuum. Hoc si secundum superficiem verborum acceperit, inducitur in errorem tantum, ut dicat sine carnali copula non posse contrahi matrimonium; et inter Mariam et Joseph non fuisse conjugium, vel non fuisse perfectum; quod nefas est sentire. Tanto enim sanctius fuit atque perfectius, quanto a carnali opere immunius. Sed superius posita, ea ratione dicta intelligendum est, non quin pertineat mulier illa ad matrimonium, cum qua non est permixtio sexuum; sed non pertinet ad matrimonium quod expressam et plenam tenet figuram conjunctionis Christi et Ecclesiae. Figurat enim illam unionem Christi et Ecclesiae, quae est in charitate, sed non illam quae est in naturae conformitate. Est ergo et in illo matrimonio typus conjunctionis Christi et Ecclesiae; sed illius tantum qua Ecclesia Christo charitate unitur; non illius qua per susceptionem carnis, capiti membra uniuntur. Nec ideo tamen minus sanctum est conjugium, quia, ut ait August., in lib de Bono conjugali, cap. 18, in nuptiis plus valet sanctitas sacramenti, quam fecunditas ventris. Est etiam conjugium signum spiritualis conjunctionis et dilectionis animorum, qua inter se conjuges uniri debent. Unde Apostolus ait, Ephes. 5: Viri, diligite uxores vestras ut corpora vestra.

 

 

DISTINCTIO XXVII.

QUAE SUNT CONSIDERANDA IN CONJUGIO.

 

1. Post haec advertendum est quid sit Conjugium, et quae sit efficiens causa conjugii et causa propter quam contrahi debeat, et quae sint bona conjugii, et quomodo per ea excusetur coitus carnalis; quae sint legitimae personae ad matrimonium. Sunt et alia plura in Matrimonio consideranda, quae sub compendio perstringemus.

2. Quia sit Conjugium. Sunt ergo nuptiae vel matrimonium, viri mulierisque conjunctio maritalis, inter legitimas personas individuam vitae consuetudinem retinens. Ad individuam consuetudinem vitae pertinet, quod absque consensu alterius neuter continentiam profiteri potest vel orationi vacare; et quod inter eos dum vivunt, vinculum conjugale permanet, ut alii se copulare non liceat; et ut invicem alter alteri exhibeat quod quisque sibi. Hac autem descriptione legitimorum et fidelium tantum matrimonium includitur.

3. De consensu qui efficit Conjugium. Efficiens autem causa Matrimonii est consensus, non quilibet, sed per verba expressus, nec de futuro, sed de praesenti. Si enim consentiunt in futurum, dicentes: Accipiam te in virum, et: Ego te in uxorem, non est iste consensus efficax Matrimonii. Item si consentiant mente, et non exprimant verbis vel aliis certis signis; nec talis consensus efficit matrimonium. Si autem verbis explicant quod tamen corde non volunt, si non sit coactio ibi vel dolus, obligatio illa verborum quibus consentiunt dicentes: Accipio te invirum, et ego te in uxorem, Matrimonium facit.

4. Auctoritatibus probat quod solus consensus facit Matrimonium. Quod autem consensus Matrimonium faciat, subditis probatur testimoniis. Ait enim Isidorus: Consensus facit Matrimonium. Item Nicolaus papa: Sufficiat solus secundum leges eorum consensus, de quorum conjunctionibus agitur; qui solus si forte in nuptiis defuerit, caetera etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur. Item Joan. Chrysost., homilia 32 ad cap. 19 Matth.: Matrimonium quidem non facit coitus, sed voluntas; et ideo non solvit illud separatio corporis. Item Ambrosius, in expositione 2 in Matth: Non defloratio virginitatis facit Conjugium, sed pactio conjugalis. Ex his apparet quod consensus, id est, pactio conjugalis, Matrimonium faciat; et ex tunc Conjugium est, etiam si non praecessit vel secuta est copula carnalis.

5. Quando incipiat esse Conjugium. Quod enim ab ipsa desponsatione in qua pactio conjugalis exprimitur, conjuges sint, sanctorum testimonia probant. Ait enim Ambros., ibid., c. Cum initiatur, et in lib. 27 de Virginibus: Cum initiatur conjugium, conjugii nomen asciscitur; cum conjungitur viro, conjugium est, non cum viri admixtione cognoscitur. Item Isidor, in lib. 9 Etymol., c. 8: Conjuges verius appellantur a prima desponsationis fide, quamvis adhuc inter eos ignoretur conjugalis concubitus. Item August. in lib de Nuptiis et Concupiscentia, cap. 11: Conjux vocatur ex prima desponsationis fide, quam concubitu non cognoverat, nec fuerat agniturus. Nec pejerat, nec mendax manserat conjugis appellatio, ubi non fuerat, nec futura erat carnis ulla commixtio. Propter quod fidele conjugium, ambo parentes Christi vocari meruerunt, non solum illa mater, sed etiam ille pater ejus, sicut conjux matris ejus; utrumque tamen mente, non carne. Ex his evidenter insinuatur quod ex tempore quo intercedit consensus voluntarius ac maritalis (qui solus Conjugium facit) veri conjuges sunt sponsus et sponsa.

6. Secundum quosdam non est conjugium ante carnalem copulam, sed sponsi et sponsae sunt. Quidam tamen asserunt verum conjugium non contrahi ante traductionem et carnalem copulam: nec vere conjuges esse aliquos antequam intercedat commixtio sexus; sed a prima fide desponsationis vir sponsus, et mulier sponsa est, non conjux. Sponsos autem et sponsas conjuges frequenter appellari dicunt, non quia sint, sed quia futuri sunt; cujus rei sponsionem invicem fecerunt. Et secundum hoc verba praemissarum auctoritatum intelligenda fore tradunt.

7. Qua ratione nituntur. Quod vero inter sponsam et conjugem plurimum intersit, ex eo astruunt, quia licet sponsae ante carnalem copulam inconsulto vel nolente sponso monasterium eligere; quo facto, sponso etiam licet aliam ducere. Conjugatus vero vel conjugata, nec continentiam nisi communi consensu servare valet, nec monasterium petere, nisi uterque continentiam pariter profiteatur. Quod vero liceat sponsae monasterium eligere, auctoritatibus sanctorum probatur. Ait enim Eusebius papa, 27, q. 7, cap. Desponsatam: Desponsatam puellam non licet parentibus alii viro tradere; tamen licet sibi monasterium eligere. Item Gregor., cap. Decreta, 27, q. 2, paragra. 2: Decreta legalia desponsatam, si converti voluerit, nullo penitus consuerunt damno mulctari. Refert etiam Hieron. quod Macharius inter Christi eremitas praecipuus, celebrato nuptiali convivio, cum vespere thalamum esset ingressurus, ex urbe egrediens transmarina petiit, et eremi solitudinem sibi elegit. Beatus etiam Alexius similiter ex nuptiis divina gratia vocatus, sponsam deseruit, et nudus Christo famulari coepit. His exemplis liquet licere sponsis sine consensu suarum sponsarum, et e converso, continentiam profiteri.

8. Quod conjugatus vel conjugata nequeant continentiam profiteri sine alterius consensu. Hoc autem conjugatis nullatenus licet. Non enim potest vir melioris vitae propositum sumere sine uxoris consensu, et e converso, unde Greg., 2, q. 2, cap. Sunt qui, scribens Theotistae patritiae: Sunt qui dicunt religionis gratia conjugia debere solvi. Verum sciendum est quia etsi hoc lex. humana concessit, tamen lex divina prohibuit. Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hoc quis audeat accusare? Sic enim multos sanctorum novimus cum suis conjugibus et prius continentem vitam duxisse, et post ad sanctae Ecclesiae regimina migrasse. Si vero continentiam quam vir appetit, mulier non sequitur, aut quam uxor appetit, vir recusat, conjugium dividi non potest, quia scriptum est, 1 Cor. 7: Mulier potestatem suae carnis non habet, sed vir. Similiter et vir potestatem suae carnis non habet, sed mulier. Idem, 27, q. 2, cap. Agathosa, et quatuor cap. sequentibus: Agathosa, latrix praesentium, questa est virum suum contra voluntatem suam in monasterium esse conversum. Quapropter experientiae tuae praecipimus ut diligenti inquisitione discutias, ne forte ejus voluntate conversus sit, vel ipsa mutare se promiserit. Et si hoc repereris, et illum in monasterio permanere provideas, et hanc sicut promisit, mutare vitam compellas. Si vero nihil horum est, nec quondam fornicationis crimen (propter quod licet uxorem dimittere) praedictam mulierem commisisse cognoveris; ne illius conversio uxoris relictae in seculo fieri possit perditionis occasio, volumus ut maritum suum illi, etiamsi jam tonsuratus est, reddere debeas, omni excusatione cessante, quia nisi fornicationis causa virum uxorem dimittere nulla ratio concedit. Postquam enim copulatione conjugii viri et mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti, et ex parte remanere in seculo. Item ex 80 synodo, 27, q. 2, cap. Si quis: Si quis conjugatus converti ad monasterium velit, non est recipiendus, nisi prius a conjuge castimoniam profitente fuerit absolutus. Tales ergo tunc sine culpa sequuntur Christum relicto seculo, si habent ex pari voluntate castitatis consensum. Item, si vir et uxor divertere pro sola religiosa inter se consenserint vita, nullatenus sine consensu episcopi fiat, ut ab eo singulariter proviso constituantur loco. Nam uxore nolente, vel altero illorum, etiam tali re matrimonium non solvitur. Item August., de adulterinis Conjugiis: Si abstines sine uxoris voluntate, tribuis ei fornicandi licentiam; et peccatum illius tuae imputabitur abstinentiae. Item Nicolaus papa, supra: Scripsit nobis Taberga regina, regia se velle dignitate vel maritali copula exui, et sola vita privata esse contentam desiderare. Cui scripsimus non hoc aliter fieri posse, nisi eamdem vitam vir ejus Lotharius elegerit. Ex his patet quod conjugati sine communi consensu monasterium eligere, continentiam profiteri, vel habitum religionis sumere non valent; et si fecerint, revocari debent. Sponsi vero possunt sine communi consensu monasterium eligere. Unde videtur inter sponsum et sponsam conjugium non esse. Ideoque asserunt a prima fide desponsationis conjuges appellari, non re praesentium, sed spe futurorum, quia ex fide quam ex desponsatione sibi invicem debent, postea efficiuntur conjuges. Praemissas autem auctoritates, quibus asseritur quod consensus matrimonium facit, ita intelligi volunt, ut consensus vel pactio conjugalis non ante coitum faciat matrimonium, sed in coitu. Sicut enim defloratio virginitatis non facit matrimonium, nisi praecedat pactio conjugalis, ita nec pactio conjugalis, antequam adsit copula carnalis. Ex pactione ergo conjugali sponsi et sponsae fiunt ante coitum; in coitu vere efficiuntur conjuges. Facit enim pactio conjugalis ut quae prius erat sponsa, in coitu fiat conjux.

9. Responsio ad praedicta cum determinatione superiorum. His autem ita respondemus: Fit aliquando desponsatio, ubi est compromissio viri et mulieris de contrahendo matrimonio; non est autem ibi consensus de praesenti. Est et desponsatio habens consensum de praesenti, id est, pactionem conjugalem, quae sola facit conjugium. In illa ergo desponsatione, ubi est pollicitatio contrahendi matrimonium, sponsi tantum et sponsae fiunt, non conjuges, et talibus sponsis licet sine communi consensu continentiam profiteri, et monasterium eligere. In ea vero desponsatione ubi est consensus de praesenti, conjugium contrahitur; et ab illius desponsationis prima fide veri conjuges appellantur. Secundum hanc distinctionem desponsationis, de sponsis varie loquuntur doctores.

10. Quomodo accipiatur sponsa in subditis capitulis. Aliquando enim sponsas vocant, quae talem habuerunt desponsationem, ubi fuit pactio conjugalis de praesenti; et illae vere conjuges sunt. Unde Greg., 27, quaest. 2, cap. Si quis uxorem: Si quis uxorem desponsaverit vel subarrhaverit, quanquam postmodum praeveniente die mortis ejus nequiverit eam ducere in uxorem, tamen nulli de consanguinitate ejus licet accipere eam in conjugio; et si inventum fuerit factum, separetur omnino. Item Julius papa, ubi supra, cap. Si quis desponsaverit: Si quis desponsaverit uxorem vel subarrhaverit, et vel praeveniente die mortis, vel irruentibus quibusdam causis, eam non cognoverit; nec frater ejus, nec ullus de consanguinitate ejus eamdem sibi tollat in uxorem ullo unquam tempore. Item Greg., ibid., cap. Qui desponsatam: Qui desponsatam proximi sui puellam ceperit in conjugium, anathema sit ipse, et omnes consentientes ei, quia secundum legem Dei mori decernitur. Nam divinae legis non est sponsas appellare conjuges, ut in Evang., Matth. 1: Accipe Mariam conjugem tuam. Et in Deut.: Si quis alterius sponsam in agro vel quolibet loco oppresserit, vel adduxerit in domum suam, moriatur; quia uxorem proximi sui violavit; non quae jam uxor erat, sed quae a parentibus uxor fieri debebat. Ex his colligitur quod sponsae quaedam conjuges sunt ante commixtionem sexuum. Sed forte illud movet quod in fine capituli dicitur: Non quae jam uxor erat, sed quae uxor fieri debebat. Quod non ita intelligi debet, quasi uxor vere non fuerit, ex quo pacto conjugalis intercessit; sed quia nondum traducta fuerat, nec res uxoria intercesserat, scilicet concubitus conjugalis.

11. Quod aliter accipitur in his aliis capitulis sponsa. Haec etiam sponsa est, quae sic viro desponsata est ut non intercesserit consensus de praesenti, sed sponsio futuri. Secundum quem modum illud decretum, ex conc. Tiburicen., intelligitur, 27, q. 2, cap. Si quis sponsam: Si quis sponsam filii oppresserit, et post filius ejus eam duxerit, pater postea non habeat uxorem, nec mulier virum; filius qui patris facinus ignoravit, aliam ducat. Si conjux illa fuisset (quod utique foret, si in sponsalibus pactio conjugalis intercessisset), non permitteretur sponso aliam ducere. Moechis autem poena non nubendi ex rigore infligitur, ut alii terreantur. Idem ex eodem: Quidam desponsavit uxorem et dotavit, et cum ea coire non potuit, quam clanculo frater ejus corrupit et gravidam reddidit, decretum est, ut quamvis nupta non potuerit esse legitimo viro, desponsatam tamen fratri frater habere non possit; sed moechus et moecha fornicationis quidem vindictam sustineant, licita vero eis conjugia non negentur. De illa desponsatione hoc intelligi debet, ubi non fuit consensus conjugalis de praesenti; alioquin non liceret eis alia sortiri conjugia. Secundum hoc etiam illud intelligi debet, ex conc. Toletano: Statutum est a sacro conventu, ut si quis sponsam alterius rapuerit, publica poenitentia mulctetur, et sine spe conjugii maneat. Et si ipsa eidem crimini consentiens non fuerit, licentia nubendi alteri non negetur. Apparet hanc fuisse desponsatam sine pactione conjugali de praesenti, et ideo non fuisse conjugem, cui vivente sponso alteri nubendi licentia non negatur. Sunt enim quaedam nuptialia pacta de futuro, ex quibus sponsi et sponsae vocantur, nec exinde conjuges sunt. Et est pactio quaedam conjugalis de praesenti quae sponsum et sponsam etiam conjuges facit. Et utraque pactio desponsatio vel sponsalia interdum dicuntur; proprie tamen sponsalia dicuntur quaedam solemnia pacta nuptialia.

12. Quare non statim tradantur sponsae. De nuptialibus pactis, ubi est tantum sponsio futuri ait Augustinus, ibidem, 2: Institutum est ut jam pactae sponsae non statim tradantur, ne vilem habeat maritus datam, quam suspiravit sponsus dilatam.

13. Quae sponsa sit vidua mortuo sponso, et quae non. (27, quaest. 2.) Et est sciendum quod illa sponsa quae tantum in futuro est pacta, mortuo sponso non remanet vidua, quia non fuerat vir ejus. Unde si quis eam duxerit, ad sacros ordines conscendere non prohibetur, quia non duxit viduam. Viduae enim maritus aeque sicut bigamus, sacerdos fieri prohibetur. Ex tali autem copula nullus arcetur a sacris ordinibus.

14. Qui alterius sponsam eo mortuo ducit, ad sacros ordines accedere potest. Secundum hoc intelligendum est quod ait Pelagius papa, de illo qui mortuo sponso ejus sponsam ducit in uxorem. Nihil est, inquit, dist. 34, c. ultimo, quantum ad hunc articulum attinet, quod ei obviet de canonicis institutis, quin ad sacros ordines promoveri valeat. Si vero talis sponsa fuisset inter quam et sponsum ejus consensus de praesenti intercessisset. eo mortuo vidua remansisset; cui copulatus in conjugio, ulterius ad sacros ordines non accederet, cum viduam duxerit. Non est ergo ambigendum quia solus de praesenti consensus conjugium efficiat, et exinde veri conjuges appellentur. Ideo post talem consensum si quis alii se copulaverit, etiamsi carnis commixtio illic sequatur, ad priorem copulam revocandus est.

 

 

DISTINCTIO XXVIII.

SI CONSENSUS DE FUTURO CUM JURAMENTO

FACIAT CONJUGIUM.

 

1. Hic quaeri debet utrum consensus de futuro, addito etiam juramento, conjugium efficiat: ut si quis promittat vel etiam juret alicui se usque ad tempus placitum illam ducturum, et illa promittat vel juret se illi nupturam, numquid talis sponsio eos conjuges facit? Si mutato proposito alter vel uterque ad alienam copulam transit, numquid ob priorem sponsionem juramento subnixam, secundae foederationis pactum scindetur? Considera quia longe est aliud promittere, et aliud facere. Qui promittit, nondum facit. Qui ergo promisit se in uxorem ducturum aliquam, nondum eam duxit in uxorem; et quae spopondit se nupturam, nondum nupsit. Quomodo ergo conjuges appellari possunt, qui nondum contrahunt, sed in futuro se contracturos jurando promittunt? Item, si ex vi juramenti ad futurum pertinentis mox efficiuntur conjuges, cur jurant in futuro se facturos, quod in praesenti efficiunt? Item, si ex quo jurant, mox efficiuntur conjuges, tunc rem hanc efficiunt, quando jurant se facturos. Ideo dico quod conjugium tunc non fuit, sed futurum promittitur. Si vero ille post uxorem duxit, et illa marito nupsit, conjugium utrinque fuit, et non potest dissolvi. Praecedens ergo mendacium vel perjurium, poenitentia est corrigendum, sed conjugium sequens non est dissolvendum. Non autem sic est quando juramentum conjugii praesentis consensus attestatione firmatur, quia post talem consensum si quis alii se copulaverit, etiamsi prolem procreaverit, et irritum debet fieri, et ipse ad priorem copulam revocari.

2. Quae videntur obviare praemissis. Praemissae autem sententiae videtur obviare illud quod leges tradunt: Si quis tactis divinis Scripturis juraverit mulieri se eam legitimam uxorem habiturum, vel etiam si in oratorio tale sacramentum dederit, sit illi legitima uxor, quamvis nulla dos, nulla alia scriptura interposita sit. Sed hic ostenditur quid fieri vel esse debeat, non quid tunc fiat. Non enim per illud juramentum tunc fit uxor, sed fieri debet, quia juratum est. Potest et de illo juramento hoc dictum intelligi, ubi de praesenti consentiunt, ac se invicem suscipiunt. Illi etiam sententiae qua dictum est, solum consensum facere conjugium, videtur obviare quod Evaristus papa ait: Aliter legitimum non fit conjugium, nisi ab his qui super feminam dominationem habere videntur, et a quibus custoditur. Uxor petatur, et a parentibus sponsetur, et legibus dotetur, et a sacerdote (ut mos est) benedicatur, et a paranymphis custodiatur ac solemniter accipiatur. Allegat. 30, q. 4, c. Si quis, determinat. 30, q. 5, c. Aliter. Item, 30, q. 5: Ita legitima scitote esse connubia; aliter vero praesumpta, non conjugia, sed adulteria vel fornicationes sunt, nisi volontas propria suffragata fuerit, et vota succurrerint legitima. Hoc autem non ita intelligendum est, tanquam sine enumeratis non possit esse legitimum conjugium, sed quia sine illis non habet decorem et honestatem debitam. In hujus enim sacramenti celebratione, sicut in aliis, quaedam sunt pertinentia ad substantiam sacramenti, ut consensus de praesenti, qui solus sufficit ad contrahendum matrimonium; quaedam vero pertinentia ad decorem et solemnitatem sacramenti, ut parentum traditio, sacerdotum benedictio, et hujusmodi; sine quibus legitime fit conjugium, quantum ad virtutem, non quantum ad honestatem sacramenti. Sine his ergo non quasi legitimi conjuges, sed quasi adulteri vel fornicatores conveniunt, ut illi qui clanculo nubunt; et utique fornicatores essent, nisi eis suffragaretur voluntas verbis expressa de praesenti, quae legitimum inter eos facit matrimonium. Nam et consensus occultus de praesenti per verba expressus, conjugium facit, licet non sit ibi honestus contractus; sed matrimonium non sanxit consensus qui in occulto fuit. Si enim alter alterum dimiserit, non cogitur judicio Ecclesiae redire et commanere quasi cum conjuge, quia non potest probari testibus contractus, qui in occulto est factus. Quod si ipsi qui in occulto sibi consenserunt, eumdem consensum voluntate in manifesto profiteantur, tunc utique propria voluntas suffragatur, et legitima vota succurrunt ad sanciendum conjugium, quod prius occulte fuerat contractum. Voluntas ergo verbis expressa in occulto ad hoc suffragatur, ut fiat conjugium; manifeste vero expressa suffragatur ut sanciat et roboret, ac liberum sit Ecclesiae de hoc judicare si expedierit.

3. De qua re sit consensus ille: An de carnali copula, an de cohabitatione, an de alio. (27, q. 2, c. Subjiciat, Cum ergo inter istos. Aug., lib. de sancta Virginitate, c. 5.) Hic quaeritur, cum consensus de praesenti matrimonium faciat, cujus rei consensus sit ille, an carnalis copulae, an cohabitationis, an utriusque. Si cohabitationis consensus matrimonium facit, tunc frater cum sorore, pater cum filia potest contrahere matrimonium. Si carnalis copulae, tunc inter Mariam et Joseph non fuit conjugium. Proposuerat enim Maria in virginitate manere, nisi Deus aliter facere juberet: secundum quod videtur angelo dixisse: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco, id est, me non cognituram proposui. Neque enim quia virum tunc non cognoscebat, necesse erat inquiri quomodo posset habere filium; sed quia se nunquam cognituram proposuerat. Dicit enim Beda, ad c. 1 Lucae, quod in virginitate manere disposuerat; si ergo contra suum propositum post consensit in carnalem copulam, videtur facta voti rea, mente, etsi non opere violata. Dicamus ergo quod consensus cohabitationis vel carnalis copulae non facit conjugium; sed consensus conjugalis societatis, verbis secundum praesens tempus expressus: ut cum vir dicit: Ego accipio te in meam, non dominam, non ancillam, sed conjugem. Quia enim non ancilla vel domina datur, ideo nec de summo, nec de imo a principio formata est, sed de latere viri, ob conjugalem societatem. Si de summa fieret, ut de capite, videretur ad dominationem creata; si vero de imo, ut de pedibus, videretur ad servitutem subjicienda. Sed quia nec in dominam, nec in ancillam assumitur, facta est de medio, id est, de latere, quia ad conjugalem societatem assumitur. Cum ergo sic conveniunt ut dicat vir: Accipio te in meam conjugem; et dicat mulier: Accipio te in meum virum, his verbis vel aliis idem significantibus exprimitur consensus, non copulae carnalis vel cohabitationis corporalis, sed conjugalis societatis; ex qua oportet eos cohabitare, nisi forte causa religionis pari voto corporaliter separentur, vel ad tempus, vel usque in finem.

 

 

DISTINCTIO XXIX.

COACTIO EXCLUDIT CONSENSUM CONJUGALEM.

 

1. Oportet autem consensum conjugalem liberum esse a coactione. Coactus enim consensus, qui nec consensus appellari debet, Conjugium non facit, sicut testatur Urbanus papa 31, q. 2, cap. De neptis, scribens sancto regi Arragonum in haec verba: De neptis tuae conjugio, quam te cuidam militi daturum necessitatis instante articulo sub fidei pollicitatione confirmasti, hoc aequitate dictante decrevimus: Ut si illa virum illum omnino (ut dicitur) renuit, et in eadem voluntate persistit ut viro illi se prorsus deneget nupturam, nequaquam eam invitam ac renitentem ejusdem viri cogas conjugio copulari. Idem, ibid., cap. Si verum: Si verum esse constiterit, quod nobis legati Jordanis principis retulerunt, scilicet, quod ipse coactus et dolens filiam suam nolentem, flentem, et pro viribus renitentem, Raynaldo desponsaverit; quoniam legum et canonum auctoritas talia sponsalia non approbat, ne ignorantibus leges et canones nimis durum videatur, ita sententiam temperamus, ut si princeps cum assensu filiae id quod coeptum est perficere voluerit, concedamus. Sin autem, legatus noster utrasque partes audiat; et si nihil fuerit ex parte Raynaldi quod amplius impediat, ab ipso Jordane sacramentum, quo constent haec quae dicta sunt, accipiat. Et nos canonum et legum scripta sequentes, deinceps non prohibemus quin alii viro, si voluerit, praedicta ejus filia tantum in Domino nubat. Ex his apparet conjugium fieri inter consentientes et spontaneos, non inter renitentes et invitos. Verumtamen qui inviti et coacte conjuncti sunt, si postea ab aliquo tempore sine contradictione et querimonia cohabitaverint facultate discedendi vel reclamandi habita, consentire videntur; et consensus ille consequens supplet quod praecedens coactio tulerat.

2. In libro Pandectarum. Consentire autem probatur, qui evidenter non contradicit: secundum illud: In sponsalibus eorum consensus exigendus est, quorum in nuptiis desideratur. Intelligitur tamen patri filia consentire, nisi evidenter dissentiat. Item, sponsalia sicut nuptiae consensu fiunt contrahentium. Et ideo sicut in nuptiis, ita et in sponsalibus patris familias filiam consentire oportet, quae si patris voluntati non repugnat, consentire intelligitur.

 

 

DISTINCTIO XXX.

DE ERRORE QUI EVACUAT CONSENSUM

 

1. Nec solum coactio impedit vel excludit consensum sed etiam error. Non autem omnis error consensum expedit. Est enim error alius personae, alius fortunae, alius conditionis, alius qualitatis. Error personae, quando hic putatur esse homo ille, et est alius. Error fortunae, quando putatur esse dives qui pauper est, vel e converso. Error conditionis, quando putatur esse liber qui servus est. Error qualitatis, quando putatur esse bonus qui malus est. Error fortunae et qualitatis, conjugii consensum non excludit. Error vero conditionis conjugalem consensum evacuat, de qua conditione postmodum tractabimus. Error quoque personae consensum conjugalem non admittit: ut si quis feminam nobilem in conjugium petat, et pro ea alia ignobilis tradatur ei, non est inter eos conjugium, quia non consensit vir in istam, sed in aliam. Ut si quis promitteret mihi se venditurum aurum, et pro auro offerret mihi aurichalcum, et ita me deciperet, numquid dicerer consensisse in aurichalcum? Nunquam volui emere aurichalcum, nec ergo in illud consensi, quia consensus nonnisi voluntatis est. Sicut ergo error materiae excludit consensum, ita et in conjugio error personae. Sed objicitur de Jacob qui pro Rachel septem annis servierat, et supposita est ei Lia, numquid error personae exclusit conjugium, cum non in eam, sed in Rachel consenserit? Sed quod ibi factum est, in mysterio gestum non improbe traditur, ibi tamen etsi non praecessit, secutus est consensus; nec ex illo concubitu qui consensum praecessit, fornicarii judicantur, cum ille maritali affectu eam cognoverit, et illa uxorio affectu debitum persolverit, putans lege primogenitarum, et paternis imperiis se illi jure copulatam; excusatur etiam, quia Dei consilio in mysterio ita actum est. Hodie etiam excusaretur ille, cui inscio uxoris soror lectulum ejus ingressa se subjiceret; quae cum sine spe conjugii perpetuo manere censeatur, ille tamen qui cognovit eam per ignorantiam, excusatur, quod per simile probatur. Si enim diabolus transfigurans se in angelum lucis credatur bonus, non est error periculosus. Quod autem vir ille in illam mulierem non consenserit, ex simili ostenditur. Si quis haereticus nomine Augustini vel Ambrosii, alicui catholico se offerret, eumque ad suae fidei imitationem vocaret: si ille assentiret, in cujus sententiam fidei diceretur consensisse? Non in haereticorum sectam, sed in integritatem fidei, quam ille haereticus se mentiebatur habere. Error vero fortunae consensum non excludit. Quae enim nubit pauperi, putans illum esse divitem, non potest renuntiare priori conditioni, quamvis erraverit. Nec error qualitatis, ut si quis ducat uxorem meretricem vel corruptam, quam putat esse castam vel virginem, non potest eam dimittere.

2. De conjugio Mariae et Joseph. Praemissis aliquid addendum est de modo illius consensus qui inter Mariam et Joseph intercessit. Sane credi potest non solum Mariam, sed etiam Joseph apud se disposuisse virginitatem servare velle, nisi Deus aliter juberet, eosque sic consensisse in conjugalem societatem, ut uterque de altero, revelante Spiritu sancto, intelligeret quod virginitatem servare vellet nisi Deus aliter inspiraret; sed illam voluntatem verbis non expresserant, postea vero expresserunt, et in virginitate permanserunt (Aug., lib. 24, contra Faustum Manichaeum, c. 8 et 9). Consensit ergo Maria in maritalem societatem, sed non in carnalem copulam, nisi de eodem specialiter Deus praeciperet, cujus etiam consilio in maritalem consensit copulam, quia virginitatem servare volebat; et ideo non aliter consensisset in conjugalem societatem, nisi familiare Dei consilium habuisset, de qua Augustinus sic ait, in lib. de Nuptiis et Concup.: Beata Maria proposuit se servaturam votum virginitatis in corde, sed ipsum votum non expressit in ore. Subjecit se divinae dispositioni; proposuit se perseveraturam virginem, nisi Deus aliter ei revelaret. Committens ergo virginitatem suam divinae dispositioni, consensit in carnalem copulam, non illam appetendo, sed divinae inspirationi in utroque obediendo; postea vero simul cum viro labiis expressit, et uterque in virginitate permansit.

3. Quod perfectum inter eos fuit conjugium. Inter quos, ut ait August., 27, q. 2, perfectum fuit conjugium; perfectum quidem non in significatione, sed in sanctitate. Sanctiora sunt enim conjugia pari voto continentium. Unde Aug.: Quod Deo pari voto et consensu voveratis, ambo perseveranter reddere debuistis; a quo proposito si lapsus est ille, tu saltem persevera. Non quia pariter temperabatis a commixtione carnali, ideo maritus tuus esse destiterat; imo vero tanto sanctius conjuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita servabatis. Perfectum ergo fuit Mariae et Joseph conjugium in sanctitate. Perfectum etiam fuit secundum triplex bonum conjugii, fidem, scilicet, prolem, et sacramentum. Omno etiam nuptiarum bonum, ut ait Augustinus, ibid., c. 11, impletum est in illis parentibus Christi: fides, proles, sacramentum Prolem cognoscimus ipsum Dominum; fidem, quia nullum adulterium; sacramentum, quia nullum divortium: solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine pudenda concupiscentia carnis, quae accidit ex peccato; sine qua concipi voluit, qui sine peccato futurus erat. Et licet non intercesserit conjugalis concubitus, conjuges tamen vere fuerunt mente, non carne, sicut et parentes; quamvis Ambrosius dicat perfectum fieri conjugium per carnalem copulam. In omni matrimonio, inquit, in lib. de Patriarch., c. 11 et 12, conjunctio intelligitur spiritualis: quam confirmat et perficit conjunctorum commixtio corporalis. Sed intelligendum est conjugium perfici commixtione corporali non quantum ad veritatem vel sanctitatem conjugii, sed quantum ad significationem, quia perfectius unionem Christi et Ecclesiae tunc figurat.

4. De causa finali conjugii. Exposito quae sit efficiens causa matrimonii, consequens est ostendere ob quam causam soleat vel debeat contrahi matrimonium. Est igitur finalis causa matrimonii contrahendi principalis procreatio prolis, propter hoc enim instituit Deus conjugium inter primos parentes, quibus dixit, Gen. 1, Crescite et multiplicamini, etc. Secunda est, post peccatum Adae, vitatio fornicationis, unde Apostolus, 1 Cor. 7: Propter fornicationem unusquisque habeat uxorem suam, et unaquaeque habeat virum suum. Sunt et aliae causae honestae, ut inimicorum reconciliatio, et pacis redintegratio. Sunt enim et aliae causae minus honestae, propter quas aliquando contrahitur, ut viri mulierisque pulchritudo, quae animos amore inflammatos saepe impellit inire conjugium, ut valeant suum explere desiderium. Quaestus quoque et divitiarum possessio frequenter est conjugii causa, et alia multa quae cuique diligentiam adhibenti facile est discernere. Nec est assentiendum illis qui dicunt non esse conjugium quod propter has causas minus honestas contrahitur. Constat enim ex praemissis conjugium fieri ex communi consensu verbis de praesenti expresso, quamvis amor ad hoc attraxerit. Cujus rei documentum praestat Jacob, qui Rachel decoram facie et venusto aspectu amavit, eamque multum diligens ait: Serviam tibi pro Rachel septem annis. In Deuteronomio etiam legitur: Si videris in medio captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam voluerisque uxorem habere, introduces eam in domum tuam, etc.

5. Quod malus finis non contaminat sacramentum. Et licet fine non bono contrahatur conjugium, quando species contrahentis movet animum, conjugium tamen bonum est, quia vita mala vel intentio perversa alicujus sacramentum non contaminat. Habuit autem conjugium Mariae et Joseph alias causas speciales, scilicet, ut virgo solatio viri sustentaretur, et ut diabolo partus celaretur; ut Joseph esset testis castitatis, defendens eam ab infamia suspicionis, ne ut adultera damnaretur.

 

 

DISTINCTIO XXXI.

DE TRIBUS BONIS CONJUGII.

 

1. Post haec de bonis conjugii quae sint, et qualiter coitum excusent dicendum est. Tria sunt principaliter bona conjugii, unde August., super Gen., lib. 9, c. 7: Nuptiale bonum tripartitum est, scilicet, fides, proles, sacramentum. In fide attenditur, ne post vinculum conjugale cum alio vel alia coeatur; in prole, ut amanter suscipiatur, religiose educetur; in sacramento, ut conjugium non separetur, et dimissus vel dimissa ne causa prolis alteri conjungatur.

2. De duplici separatione Separatio autem gemina est, corporalis, scilicet, et sacramentalis. Corporaliter possunt separari causa fornicationis, vel ex communi consensu causa religionis, sive ad tempus sive usque in finem Sacramentaliter vero separari non possunt dum vivunt, si legitimae personae sint. Manet enim vinculum conjugale inter eos, etiamsi aliis a se discedentes adhaeserint. Unde August., in lib. 1, de Nupt. et Conjug., c. 10: Usque adeo manent inter viventes semel inita jura nuptiarum, ut potius sint inter se conjuges, etiam separati, quam cum aliis quibus adhaeserunt. Item: Manet inter viventes quoddam conjugale vinculum, quod nec separatio, nec cum altero copulatio possit auferre; sicut apostata anima velut de conjugio Christi recedens, etiam fide perdita, sacramentum fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit. Redderetur enim redeunti, si amisisset abscedens. Habet autem hoc qui recesserit ad cumulum supplicii, non ad meritum praemii (ibid., c 11). Item: Quibus placuit ex consensu ab usu carnalis concupiscentiae in perpetuum continere, absit ut vinculum inter illos conjugale rumpatur, imo firmius haeret; quo magis ea pacta secum gerunt, quae charius concordiusque servanda sunt, non voluptariis corporum nexibus, sed voluntatis animorum affectibus (Hug., 4 Sentent., cap. 5). Et attende quod tertium bonum conjugii dicitur sacramentum, non quod sit ipsum conjugium, sed quia ejusdem rei sacrae signum est, id est, spiritualis et inseparabilis conjunctionis Christi et Ecclesiae.

3. Haec tria non adsunt omni conjugio Et est sciendum ab aliquibus contrahi conjugium, ubi haec tria bona non comitantur. Deest enim fides, ubi vir cum alia, vel mulier cum alio coit. Hoc ergo bonum ita conjugio adhaeret, ut ex eo, si adsit, amplius commendetur conjugium, si non adsit, non inde annihiletur. Quae enim adultera est, non ideo conjux non est; imo si conjux non esset, adultera non foret. Quod cum fit, culpa committitur, sacramentum vero non cassatur. Bonum quoque prolis non omnibus adest conjugibus. Quidam enim pari voto continentiam servant. Alii pro aetatis defectu vel alterius rei causa generare non valent. Nec omnes illi etiam qui prolem recipiunt, bonum prolis habent. Nam bonum prolis dicitur non ipsa proles, vel prolis spes quae ad religionem non refertur, imo ad haereditariam successionem (ut cum quis haeredes terrenae possessionis habere desiderat), sed spes ac desiderium quo proles ad hoc quaeritur, ut religione informetur. Multi ergo prolem habent, qui tamen bono prolis carent, nec ideo tamen conjugium esse desinit. Sacramentum vero ita inseparabiliter conjugio haeret legitimarum personarum, ut sine illo conjugium non esse videatur, quia semper manet inter viventes vinculum conjugale, ut etiam interveniente divortio fornicationis causa, conjugalis vinculi firmitas non solvatur (Hug., de Sacram., part. 11, c. 8). Ubi vero non inter legitimas personas contrahitur conjugium, non adest illud bonum quod dicitur sacramentum, quia potest solvi talium copula, de quibus post dicetur. Quod vero conjugium sit inter eos qui conjugali affectu non tamen gratia prolis, sed explendae libidinis causa conveniunt, nec fornicarii, sed conjuges appellentur, ostendit Augustinus inquiens, in lib. de Bono conjugii, cap. 5: Solet quaeri cum masculus et femina, nec ille maritus, nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum, sed pro incontinentia, solius concubitus causa copulantur, ea fide media, ut nec illa cum altero, nec ille cum altera faciat id, utrum nuptiae sint vocandae. Et potest fortasse non absurde hoc appellari connubium, si usque ad mortem alicujus eorum id inter eos placuerit, et prolis generationem, quamvis non ea causa conjuncti sunt, non tamen vitaverint, ut vel nolint sibi nasci filios, vel etiam opere malo aliquo agant ne nascantur. Caeterum si vel utrumque, vel unum horum desit, non invenio quomodo has nuptias appellare possimus. Etenim si aliquam sibi ad tempus adhibuerit, donec aliquam dignam honoribus aut suis facultatibus inveniat, quam in conjugio adducat, animo ipso adulter est; nec cum illa quam cupit invenire, sed cum ista cum qua sic cubat, ut cum ea non habeat maritale consortium. Ecce conjuges dicuntur, qui solius concubitus causa conveniunt, si tamen prolis generationem aliquo malo dolo non vitent.

4. De his qui procurant venena sterilitatis. Qui vero venena sterilitatis procurant, non conjuges, sed fornicarii sunt; unde Aug. de Nupt. et Concup. lib. 1, cap. 15: Aliquando eousque pervenit haec libidinosa crudelitas, vel libido crudelis, ut etiam venena sterilitatis procuret; et si nihil valuerint, conceptos foetus inter viscera aliquo modo extinguat vel fundat, volendo prolem suam prius interire quam vivere, aut si in utero vivebat, occidi antequam nasci. Prorsus si ambo tales sint, conjuges non sunt; et si ab initio tales fuerunt, non sibi per connubium, sed per stuprum potius convenerunt. Si vero ambo tales non sunt, audeo dicere: aut illa quoddammodo est mariti meretrix, aut ille adulter uxoris.

5. Quando sunt homicidae qui procurant abortum. Hic quaeri solet de his qui abortum procurant, quando judicentur homicidae vel non. Tunc puerperium ad homicidium pertinet, quando formatum est, et animam habet, ut Augustinus super Exod. asserit, 32, q. 2, c. Quod vero: Informe autem puerperium, ubi non est anima viva, lex ad homicidium pertinere noluit. Dicit etiam Augustinus, in lib. Quaest. nov. et vet. Test., c. 32, quod informe puerperium non habet animam; ideoque mulctatur pecunia, non redditur anima pro anima. Sed jam formato corpori anima datur, non in conceptu corporis nascitur cum semine derivata. Nam si cum semine et anima existit de anima, tunc et multae animae quotidie pereunt, cum semen fluxu non proficit nativitati. Primum oportet domum compaginari et sic habitatorem induci. Cum ergo lineamenta compacta non fuerint, ubi erit anima? Item Hieron. ad Algasiam, epistolarum in quaestionibus, q. 4: Semina paulatim formantur in utero; et tamdiu non reputatur homicidium, donec elementa confecta suas imagines membraque suscipiant. Hic apparet tunc eos homicidas esse, qui abortum procurant cum formatum est et animatum puerperium.

6. De excusatione coitus, quae fit per haec bona. Cum ergo haec tria bona in aliquo conjugio simul concurrunt, ad excusationem coitus carnalis valent. Quando etiam servata fide thori causa prolis conjuges conveniunt, sic excusatur coitus, ut culpam non habeat. Quando vero deficiente bono prolis, fide tamen servata, conveniunt causa incontinentiae, non sic excusatur ut non habeat culpam, sed venialem. Unde Augustinus, in libro de Bono conjugali, cap. 6 et 7: Conjugalis concubitus generandi gratia, non habet culpam; concupiscentiae vero satiandae, sed tamen cum conjuge propter thori fidem, venialem habet culpam. Item hoc Hug., 4 Sentent., c. 4: Quod conjugati victi concupiscentia utuntur invicem ultra necessitatem liberos procreandi, poenam in his pro quibus quotidie dicimus: Dimitte nobis debita nostra, etc. Matth. 6. Ubi autem haec bona desunt, fides, scilicet, et proles, non videtur coitus defendi a crimine. Unde in sententiolis Sexti Pythagorici, 32, q. 1, cap. Origo quidem, legitur: Omnis ardentior amator propriae uxoris, adulter est. Item Hieron., ibid.: Sapiens judicio amat conjugem, non affectu; non regnat in eo impetus voluptatis, nec praeceps fertur ad coitum. Nihil est foedius quam uxorem amare quasi adulteram. Qui dicunt se causa humani generis uxoribus jungi, imitentur saltem pecudes, et postquam venter uxoris intumuerit, non perdant filios, nec amatores se uxoribus exhibeant, sed maritos. Idem: In matrimonio opera liberorum concessa sunt, voluptates autem quae de meretricum amplexibus capiuntur, in uxore sunt damnatae.

7. De indulgentia Apostoli, quomodo sit accipienda. Sed si concubitus qui fit causa prolis, culpa caret, quid Apostolus secundum indulgentiam permittit. Ita enim ait, 1 Cor. 7: Hoc autem dico secundum indulgentiam. Cui enim praestatur venia, nisi culpae? Per hoc etiam quidam probare volunt nuptias esse peccatum. Sed, ut praedictum est, indulgentia alia est concessionis, alia permissionis. Egerat Apostolus de nuptiis, et de carnali coitu; et ad utrumque retulit illud: Hoc autem dico secundum indulgentiam. Indulgentur enim nuptiae secundum concessionem et concubitus nuptialis qui sit tantum causa prolis. Concubitus vero qui est praeter necessitatem generandi ob incontinentiam, indulgetur secundum permissionem, quia ibi est aliqua culpa, sed levis. Ideoque non jubetur, nec conceditur, sed permittitur, quia non est laudabilis, sed venialis. De hoc August. sic ait de Verb. apost.: Forte aliquis dicet: Si veniam concessit Apostolus; ergo peccatum sunt nuptiae. Cui enim venia, nisi peccato conceditur? Plane quod infirmitati permisit secundum veniam, audeo dicere peccatum esse, veniam namque concedens Apostolus, concubitum attendit conjugatorum, ubi est incontinentiae malum. Incontinentiae malum est, quod vir cognoscit uxorem etiam ultra necessitatem procreandi liberos, sed et ibi est nuptiarum bonum. Non enim quia incontinentia malum est, ideo conjugium. Ubi est concubitus praeter intentionem generationis, non est bonum; non propter illud malum culpabile est hoc bonum, sed illud malum fit veniale propter bonum nuptiale; quod non reprehendit Apostolus, sed malum incontinentiae. Idem Aug., in lib. de Bono conjugali, c. 10: Concubitum qui non fit causa prolis, nuptiae non cogunt fieri, sed impetrant ignosci; si tamen non ita sit nimius, ut impediat tempora quae orationi debentur, nec immutetur in eum usum qui est contra naturam. Concubitus enim necessarius causa generandi inculpabilis, et solus ille nuptialis est. Ille vero qui ultra necessitatem progreditur, non rationi, sed libidini obsequitur; et hunc non exigere, sed reddere conjugi ne fornicetur, ad conjugem pertinet. Si vero ambo tali concupiscentiae subiguntur, rem faciunt quae non est nuptiarum; cujus delicti non sunt nuptiae hortatrices, sed deprecatrices. Decus quidem conjugale est castitas; procreandi et reddendi carnalis debiti fides, hoc est opus nuptiarum, quod ab omni peccato defendit Apostolus dicens, 1 Cor. 7; Aug., c. 4, de Nupt. et Concupis., 1, tom. 7: Non peccat virgo si nupserit. Cum ergo culpabilis non sit generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est, quid secundum veniam concedit Apostolus, nisi quod conjuges debitum carnis exposcunt, non propagationis voluntate, sed libidinis voluptate? quae tamen voluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit veniam. Immoderata ergo progressio secundum veniam conceditur. Quocirca et hinc laudabiles sunt nuptiae, quia etiam illud quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se. Non enim iste concubitus, quo servitur concupiscentiae, agitur ut impleatur foetus quem postulant nuptiae. Omnino ergo in genere suo nuptiae bonae sunt, quia fidem thori servant, et prolis suscipiendae causa utrumque sexum commiscent et impietatem separationis horrent (Aug., contra Julianum haereticum, c. 21 et 22). Sanctitati etiam conjugii nec conjux infidelis obesse potest, sed potius fidelis prodest infideli, ut Apostolus docet. Ex his ostenditur quod conjuges qui causa prolis tantum conveniunt, vel qui exigentibus debitum reddunt, defendit a peccato sanctitas conjugii, bonumque nuptiale. Si enim absque peccato non posset fieri concubitus conjugalis, non praecepisset Dominus post diluvium eos copulari, dicens, Gen. 9: Crescite et multiplicamini, cum jam sine carnali concupiscentia non possint commisceri. (Hug., 4 Sent., c. 4.)

8. Quod non omnis delectatio carnis peccatum est. Sed forte aliquis dicet omnem carnis concupiscentiam et delectationem, quae est in coitu, malam esse et peccatum, quia ex peccato est et inordinata. Et nos dicimus illam concupiscentiam semper malam esse, quia foeda est, et poena peccati; sed non semper peccatum est. Saepe enim delectatur vir sanctus secundum carnem in aliqua re, ut requiescendo post laborem, edendo post esuriem; nec tamen talis delectatio est peccatum, nisi sit immoderata. Sic et delectatio quae fit in coitu conjugali, cui adsunt illa tria bona, a peccato defenditur. (Hug., ibid.) Videtur tamen beatus Gregorius aliter sentire, scilicet, quod sine peccato non possit fieri carnalis commixtio, dicens, 33, q. 4: Vir cum propria conjuge dormiens, nisi lotus aqua ecclesiam intrare non debet. Quamvis diversae hominum nationes de hac re diversa sentiant, et alia custodire videantur; Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post admixtionem propriae conjugis, et lavacri purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum temperare. Nec hoc dicentes culpam deputamus esse conjugium: sed quia ipsa licita admixtio conjugis sine voluptate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu est abstinendum, quia voluptas ipsa sine culpa nullatenus esse potest.

9. Determinat auctoritatem. Hoc autem ne praedictis obviet, intelligendum est in illis qui non gratia prolis conveniunt, quorum voluptas non est sine peccato. Et vix aliqui reperiri possunt adhuc amplexus carnales experientes, qui non interdum conveniant praeter intentionem procreandae prolis. Hoc autem quoties fit, ab ingressu ecclesiae abstinendum est. Et quod ita intelligendum sit, Gregorius consequenter ostendit, ibidem: Si quis vero ita sua conjuge, non cupidine voluptatis raptus, sed tantum creandorum liberorum gratia, utitur, iste profecto, sive de ingressu ecclesiae, sive de sumendo corporis dominici mysterio, suo est judicio relinquendus, quia prohiberi a nobis non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere. Cum vero non amor procreandae sobolis, sed voluptas dominatur in opere commixtionis, habeant conjuges etiam de commixtione sua quod defleant. Tunc autem vir qui post admixtionem conjugis lotus aqua fuerit, etiam sacram communionem valeat accipere, cum ei secundum praefinitam sententiam ecclesiam licuerit intrare.

 

 

DISTINCTIO XXXII.

DE SOLUTIONE CARNALIS DEBITI.

 

1. Sciendum etiam est quia cum in omnibus aliis vir praesit mulieri, ut caput corpori (est enim vir caput mulieris, 1 Cor. 11), in solvendo tamen carnis debito pares sunt. Ideo Apostolus utrique pariter praecipit in hac causa sibi invicem subjici, inquiens, 1 Cor. 7: Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro; quia mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier; quia nec mulier ad alium virum, nec vir ad aliam mulierem potestatem sui corporis habet; nec vir ad continendum, nec mulier potestatem habet sine mutuo consensu, sed alter alterius potestatem habet corporis, ut poscenti alteri non liceat alteri negare debitum. In hoc enim pares sunt, quia nec viro, nec mulieri corpus suum licet alii tradere; sed sibi invicem debitores sunt in hac causa, ne peccandi detur occasio. Per quod non dominium tollitur viro, sed vitium. Debent enim sibi conjugati non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem liberorum procreandorum causa, quae prima est in ista mortalitate societas; verum etiam infirmitatis invicem excipiendae ad illicitos concubitus devitandos, mutuam quodammodo servitutem, ut etsi alteri eorum continentia placeat, nisi ex alterius consensu non possit. Ad hoc enim neuter habet potestatem sui corporis; quod adeo verum est, ut etiam quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et continentiae causa expedit, vel ille de matrimonio, vel illa, non sibi alterutrum negent, ne per hoc incidant in damnabiles corruptelas. Reddere enim debitum conjugale nullius est criminis; exigere autem ultra generandi necessitatem, culpae est venialis. Fornicari vero vel moechari, puniendi est criminis. (Aug., de Bono conjug, c. 6 et 7.)

2. Quod neuter continere valeat, nisi excommuni consensu. Quod vero sine consensu uxoris vir continere non valeat, subditis probatur testimoniis. Ait enim Aug., super ps. 45: Si dicat vir: Continere jam volo: Nolo autem uxor, non potest. Quod enim tu vis, illa non vult. Numquid per continentiam tuam illa debet fieri fornicaria? Si alii nupserit te vivo, adultera erit. Non vult tali lucro Deus tale damnum compensari. Redde debitum; et si non exigis, redde. Pro sanctificatione perfecta Deus tibi computabit, si non quod tibi debetur exigis, sed reddis quod debes uxori. Idem, secundum verba apostolica: Etiamsi vir continere voluisset, et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur; et illi Deus imputaret continentiam, si non suae, sed tuae concederetur infirmitati, ne in adulterium caderes. Quisquis ergo compatiens infirmitati uxori reddit, non exigit debitum; aut si propter propriam infirmitatem ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, securus expectat diem novissimum. Idem, ad Armentarium, epistola 45: Una sola causa esse potest, qua te ad id quod vovisti, non modo non hortaremur, sed etiam prohiberemus implere, si forte tua conjux hoc tecum suscipere, animi vel carnis infirmitate, recusaret. Nam vovenda talia non sunt a conjugatis, nisi ex consensu et voluntate communi; et si praepropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas quam persolvenda promissio. Non enim exigit Deus si quis ex alieno aliquid voverit, sed potius usurpare vetat alienum. Idem Aug., in lib. de adulterinis Conjugiis, c. 14: Apostolus nec ad tempus, ut vacent orationi, nisi ex consensu voluit conjugem carnali invicem fraudari debito. Idem, in quaestionibus Numerorum, lib. 4, 3, 59: Manifestum est ita voluisse legem feminam sub viro esse, ut nulla ejus vota quae abstinentiae causa voverit, reddantur ab ea, nisi auctor fuerit vir permittendo. Nam cum ad peccatum ejusdem viri pertinere voluerit lex, si prius permiserit, et postea prohibuerit; non tamen dixit ut faciat mulier quod voverat, quia permissa jam prius a viro fuerat. Viri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat; non tamen mulieri ex hoc jussum dedit, ut cum prius vir ei concesserit, postea si prohibuerit contemnatur. Ex his apparet quod vir vel mulier continentiam Deo offerre non potest sine communi consensu, nec alter alteri debitum negare debet. Si vero quilibet eorum alterum a suo jure absolverit, ad praeteritam servitutem numquid revocare poterit? Hoc enim videtur Augustinus supra voluisse. Quibusdam videtur quod mulier non discedens a domo viri, quae viro permittente continentiam voverit vel promiserit, eodem prohibente solvere non valeat; et hoc propter dignitatem viri, qui est caput mulieris. Sed melius intelligitur in tali casu, ubi vir concedit mulieri vovere continentiam, et ante votum prohibet implere. Si vero habitum mutaverit, non potest revocari, secundum illud: Qui uxorem suam velare permiserit, aliam non accipiat, sed similiter convertatur. (Ex conc. Remens. 23, q. 5.)

3. Quibus temporibus cessandum sit a coitu. Et licet debitum poscenti semper sit solvendum, non licet tamen qualibet die poscere. Unde August., in lib. de Quaest. novi et vet. Test., c. 127: Christiano cum uxore sua aliquando licet convenire, aliquando non. Propter processionis enim dies, et jejuniorum aliquando non licet convenire; quia etiam a licitis abstinendum est, ut facilius impetrari possit quod postulatur. Idem: Quoties enim vel dies Nativitatis, vel reliquae festivitates advenerint, non solum a concubinarum consortio, sed etiam a propriis uxoribus abstinete. Item Ambrosius: Si causa procreandorum filiorum ducitur uxor, non multum tempus concessum, videtur ad ipsum usum, quia et dies festi, et dies processionis, et ipsa ratio conceptus et partus juxta legem cessare usum carnis debere temporibus demonstrant.

4. Hieronymus videtur dissentire a praemissis. Illi autem quod dictum est, reddere debitum non esse peccatum, videtur obviare quod ait Hieron., in quodam sermone, 33, q. 4, Sciatis: Quicumque uxori debitum reddit, vacare non potest orationi, nec carnes Agni edere. Item, si panes propositionis ab his qui uxores suas tetigerant, comedi non poterant; quanto magis panis qui de coelo descendit, non potest ab his qui conjugalibus paulo ante haesere complexibus, violari atque contingi! non quod nuptias condemnemus, sed quod eo tempore quo carnes Agni manducaturi sumus, vacare a carnalibus operibus debeamus. Hoc capitulum maxime ad ministros Ecclesiae pertinere videtur, quibus non licebat sacra officia celebrare atque mysteria tempore conjugalis amplexus, quo etiam praesentia Spiritus sancti non datur. Unde idem ait, sup. Matth. 32, q. 2: Connubia legitima carent quidem peccato; nec tamen tempore illo quo conjugales actus geruntur, praesentia Spiritus sancti dabitur, etiamsi propheta esse videatur, qui officio generationis obsequitur.

5. Quibus temporibus non sunt celebrandae nuptiae. Non solum in opere carnali observanda sunt tempora, sed etiam in celebrandis nuptiis; secundum illud, 38, q. 4, c. Non oportet: Non oportet a Septuagesima usque in octavam Paschae, et tribus hebdomadis ante festum S. Joannis, et ab Adventu Domini usque post Epiphaniam celebrare nuptias. Quod si factum fuerit, separentur. Item Nicolaus papa, ad consultat. Bulgarorum, 33, q. 4, c. Nec uxorem: Nec uxorem ducere, nec conjugia facere quadragesimali tempore convenire posse ullo modo arbitror.

 

 

DISTINCTIO XXXIII.

DE DIVERSIS CONJUGII LEGIBUS.

 

1. Quaeritur hic de antiquis patribus, qui plures simul leguntur habuisse uxores vel concubinas, utrum peccaverint. Ad quod dicimus, pro varietate temporum varia invenitur dispensatio Conditoris. Ab exordio enim temporis inter duos tantum, Adam scilicet et Evam, inchoatum est conjugium, Deo per os Adae dicente, Gen. 2: " Homo adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, " et secundum inchoationis modum inter duos tantum per omnem successionem temporum contraheretur conjugium, si primi homines in obedientia perstitissent. Post eorum vero copulam filii et filiae eorum matrimonio conjuncti sunt, sed unus uni tantum. Ideo autem fratres sororibus tunc sunt copulati. quia non erant aliae mulieres vel viri, quibus Adae filii vel filiae jungerentur. Primus omnium Lamech duas legitur simul habuisse uxores; et hoc in eo arguitur, quia pro expletione carnalis voluptatis id fecisse perhibetur. Postea vero cum jam pene omnes homines falsis diis servirent, paucis in cultu Dei permanentibus, consultum est a Deo plures in matrimonio copulare sibi, ne illis paucis deficientibus, cultus et notitia Dei deficeret. Unde Abraham vivente uxore ad ancillam intravit, et ex ea genuit. Jacob etiam liberis et ancillis se copulavit; et filiae Loth patre ebrio usae sunt. Cum enim caeteris in idololatria relictis, Abraham et filios ejus in peculiarem populum sibi Dominus elegisset, rite multarum fecunditate mulierum populi Dei multiplicatio quaerebatur, quia in successione sanguinis erat successio religionis. Unde etiam in lege maledicta erat sterilis, quae non relinquebat semen super terram. Hinc etiam sacerdotibus conjugia decreta sunt, quia in successione familiae successio est officii. Non ergo Abraham vel Jacob deliquit, quia praeter uxorem filios ex ancilla quaesivit; nec tamen illorum exemplo praeter conjugale debitum fecunditatem in aliqua licet alicui quaerere, cum illorum conjugia nostrorum aequentur virginitati, et immoderatus usus conjugii nostri temporis, turpitudinem fere imitetur fornicationis illius temporis. De hoc August. sic ait, in lib. de Bono conjugali, c. 15: Antiquis justis non fuit peccatum, quod pluribus feminis utebantur; nec contra naturam hoc faciebant, cum non lasciviendi causa, sed gignendi hoc facerent; nec contra morem, quia eo tempore ea fiebant; nec contra praeceptum, quia nulla lege erat prohibitum. Idem, 33, q. 4, c. Objiciuntur Jacob: Objiciuntur Jacob quatuor uxores; quod quando mos erat, crimen non erat. Sic patriarchae conjugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentia perficiendae voluptatis, sed providentia propagandae successionis; sicut Apostoli auditoribus suis admirantibus doctrinam suam condelectabantur, non aviditate consequendae laudis, sed charitate seminandae veritatis. Idem alibi, de Bono conjugali, c. 14: Antiquis temporibus cum adhuc salutis nostrae mysterium velaretur, justi officio propagandi nuptias contrahebant, non victi libidine, sed ducti pietate; qui multo facilius continere possent et vellent. Utebantur tamen conjugibus, et plures uni viro habere licebat; quas castius habebat, quam nunc unam quilibet istorum in quibus videmus quod secundum veniam concedit Apostolus. Habebant enim eas in opere generandi, non in morbo desiderii. Item Ambrosius, 32, q. 4, c. Dixit Sara: dixit Sara ad Abraham, Gen. 16: Ecce conclusit me Dominus ut non pariam. Intra ergo ad ancillam meam, ut filium facias ex ea; et ita factum est. Considera primum quod Abraham ante legem Moysi et ante Evangelium fuit. Non ergo in legem commisit Abraham, sed legem praevenit. Nondum enim interdictum videbatur. Secundo considera quod non ardore aliquo vagae succensus libidinis, non petulantis formae captus decore, ancillae contubernio conjugalem posthabuit thorum; sed studio quaerendae posteritatis, et propagandae sobolis. Adhuc post diluvium raritas erat humani generis; erat etiam religionis. Denique et Loth sancti filiae hanc causam quaerendae posteritatis habuerunt, ne genus deficeret humanum; et ideo publici muneris gratia privatam culpam praetexit. Item August., in lib. de Bono conjugali, c. 15: Justus quamvis cupiat dissolvi et esse cum Christo, tamen sumit alimentum, non cupiditate vivendi, sed officio consulendi, ut maneat quod necessarium est propter alios. Sic misceri feminis jure nuptiarum officiosum fuit sanctis viris, non libidinosum. Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem humani generis, et utrumque non est sine delectatione carnali; quae tamen modificata, et refrenante temperantia in usum naturalem redacta, libido esse non potest. Quod autem in sustentando vitam illicitus est cibus, hoc est in quaerenda prole fornicarius vel illicitus concubitus; et quod est in cibo licito immoderatior appetitus, hoc est in conjugibus venialis ille concubitus.

2. Non praefertur virginitas Joannis castitati Abrahae. Quod vero castitas virginalis non praeferatur in merito conjugali castitati Abrahae, August. ostendit inquiens, in lib. de Bono conjug., c. 31: Sicut non est impar meritum patientiae in Petro qui passus est, et in Joanne qui passus non est: sic non est impar meritum continentiae in Joanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios genuit. Nam illius caelibatus et istius connubium pro temporum distributione Christo militaverunt; sed continentiam Joannes in opere, Abraham in solo habebat habitu. Melior est autem castitas caelibum quam nuptiarum; quarum unam Abraham habebat in usu, ambas in habitu. Caste enim et conjugaliter vixit. Esse autem castus sine conjugio potuit, sed tunc non oportuit. Item Hieron. 32, q. 4, c. Quis ignoret: Quis ignoret sub alta dispensatione Dei omnes retro sanctos ejusdem fuisse meriti, cujus nunc christiani sunt? Quomodo Abraham ante placuit in conjugio, sic nunc virgines placent in castitate. Servivit ille legi et tempori suo; serviamus et nos legi et tempori nostro, in quos fines seculorum devenerunt. Ex his apparet quod sancti Patres ante legem sine peccato plures habuerunt uxores vel concubinas. Eas enim nunc uxores appellat Scriptura, nunc concubinas. Rachel tamen et Lia ambae uxores fuerunt, non concubinae.

3. Oppositio. Si quis opponat quod fidem thori non servabant illi patres, dicimus in hoc servasse fidem thori, quia non aliis, sed propriis uxoribus vel ancillis miscebantur. Ecce quae fuerit consuetudo in hac re ante legem. Legis vero tempore interdixit Moyses carnalem copulam fieri cum matre, cum noverca, cum sorore, cum nepte, cum amita, cum matertera, cum nuru, et aliis quibusdam. Permisit autem divortium fieri dato libello repudii in quo vir scribebat causas pro quibus uxorem repudiabat. Permisit autem aliam ducere dato priori libello; quod propter duritiam cordis eorum permissum Christus dicit, non ut concederetur dissidium, sed ut tolleretur homicidium. Permisit fieri mala, ne fierent pejora; et hoc permittendo non Dei justitiam demonstravit, sed in peccatore minuit culpam.

4. Cui licebat plures habere, vel non. Sed numquid sub lege licebat habere plures uxores? Audi quid scriptum est in Deuteronomio, c. 17 Non habebit rex uxores plurimas quae alliciant animam ejus. Super quem locum ait August., lib. 5 in Deuter., c. 27: Manifestum est Salomonem hoc praeceptum transisse. David autem plures habuit, nec praeceptum praeteriit. Permissum est enim regi plures habere, non plurimas, quae alliciant animam, multiplicare? Cum tamen additur: Ut non elevetur cor ejus, alienigenas prohibitum esse videtur. Verumtamen multiplicatio uxorum generaliter prohibita est. Permissum est autem regi plures habere, sed non multiplicare. Veniente autem plenitudinis tempore, quo Christi gratia ubique est dilatata, reducta est lex nuptiarum ad priorem honestioremque institutionem, ut unus uni in figura Christi et Ecclesiae conjungatur. Nec quaeritur electio muneris in successione generis, sed in perfectione vitae et sinceritate scientiae, et virginitas fecunditati praefertur, et sacerdotibus continentia indicitur.

5. De virginitate mentis et carnis. Melior est autem virginitas mentis quam carnis. Unde Amb., in lib. 2 de Virginibus: Tolerabilius est mentem virginem quam carnem habere; utrumque bonum est, si liceat; si non liceat, saltem non homini, sed Deo casti simus. Virgo prostitui potest, adulterari non potest; nec lupanaria infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam. Idem non potest caro corrumpi, nisi mens ante fuerit corrupta. Item Isidorus in Synonymis: Non potest corpus corrumpi, nisi prius animus corruptus fuerit; mundata enim a contagione anima, caro non peccat. In fine hujus capituli aperitur quomodo verum sit, nisi anima prius fuerit corrupta, corpus non posse corrumpi, scilicet peccato. Illud etiam Augustini in lib. de Bono conjugali, c. 16, advertendum est: Sicut, inquit, sanctius est mori fame quam idolothytis vesci; ita sanctius est defungi sine liberis, quam ex illicito coitu stirpem quaerere. Undecumque vero nascantur homines, si parentum vitia non sectantur, et Deum recte colant, honesti et salvi erunt. Semen enim ex qualicumque homine, Dei creatura est, et eo male utenti, male erit; non ipsum aliquando malum erit.

 

 

DISTINCTIO XXXIV.

DE PERSONIS LEGITIMIS.

 

1. Nunc superest attendere quae personae sint legitimae ad contrabendum matrimonium. Legitimae judicantur personae secundum statuta Patrum, quae diversa sunt. Aliae namque fuerunt legitimae ante legem, aliae sub lege, aliae in tempore gratiae. Item in primitiva Ecclesia quaedam erant legitimae, quae modo non sunt. Earum vero quae modo legitimae sunt vel illegitimae, quaedam sunt plene legitimae, quaedam omnino illegitimae, quaedam mediae. Plene legitimae sunt, quibus non obviat votum continentiae, vel ordo sacer, vel cognatio, vel dispar cultus, vel conditio, vel naturae frigiditas, et si quid est aliud. Penitus vero illegitimae sunt per votum, per ordinem, per cognationem, per disparem cultum. Mediae vero sunt, nec plene legitimae, nec omnino illegitimae, per frigiditatem, per conditionem. Si enim tales junguntur ignoranter, commanere possunt quibusdam accedentibus causis, et iisdem deficientibus dividi.

2. De frigidis separandis. De his enim qui causa frigiditatis debitum reddere non possunt, consulit Greg. ut permaneant (33, q. 1, cap. Quod autem interrogasti). Sed si mulier causatur dicens: Volo esse mater, et filios procreare, decrevit ut uterque eorum septima manu propinquorum juret, quod nunquam carnaliter convenerint, et tunc mulier secundas nuptias contrahat. Vir autem qui frigidae naturae est, absque spe conjugii permaneat. Ait enim sic: Interrogasti de his qui matrimonio juncti sunt, et nubere non possunt, si ille aliam, vel illa alium ducere possit, de quibus scriptum est: Vir et mulier, si se conjunxerint, et post dixerit mulier de viro quod coire non possit cum ea, si potest probari quod dicit per justum judicium, alium accipiat, si vero ille acceperit aliam, separentur. Item, ibid.: Requisisti de his qui ob causam frigidae naturae dicunt se non posse invicem operam carni dantes, commisceri. Iste vero si non potest ea uti pro uxore, habet eam quasi sororem. Quod si retinaculum conjugale voluerit rescindere, maneant uterque innupti, nam si huic non potuit naturaliter concordare, quomodo alteri conveniet? Item: Si vir aliam uxorem vult accipere, manifeste patet ratio, quia suggerente diabolo odii fomitem exosam eam habuerit, et ideo eam dimittere mendacii falsitate molitur. Quod si mulier causatur, et dicit: Volo esse mater, et filios procreare; uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis jurejurando dicat, ut nunquam per commixtionem carnis conjuncti una caro effecti fuissent. Tunc videtur mulier secundas posse contrahere nuptias, humanam dico propter infirmitatem carnis eorum (Rom. 6). Vir autem qui frigidae naturae est, maneat sine conjuge. Quod si et ille aliam conjugem acceperit, tunc hi qui juraverant, perjurii crimine rei teneantur, et poenitentia peracta priora cogantur recipere connubia. Hoc servandum est, cum uterque idem fatetur. Sed vir si asserit se debitum reddidisse uxori, et illa diffitetur, cui potius fides habenda sit merito quaeritur. De hoc ita statutum est: Si quis ita acceperit uxorem, et habuerit eam aliquo tempore, et ipsa femina dicit quod nunquam coisset cum eo, et ille vir dicit quod sic fecit, in veritate viri consistat, quia vir est caput mulieris (Ephes. 5). Hoc de naturali impossibilitate statutum est.

3. De his qui maleficiis impediti coire non possunt. De maleficii autem impedimento hoc tenendum decernitur: quod si per sortiarias et maleficas concubitus non sequitur, hortandi sunt quibus illa eveniunt, ut spiritu contrito et humiliato Deo et sacerdoti de omnibus peccatis confessionem faciant, et lacrymis, orationibus, et jejuniis Domino satisfaciant, et per exorcismos ac caetera ecclesiasticae disciplinae munimina ministri Ecclesiae tales sanare procurent. Quod si non potuerint, separari valebunt. Sed postquam alias nuptias expetierint illis viventibus quibus post junctae fuerint, prioribus quos reliquerant, etiam si possibilitas concumbendi eis reddita fuerit, reconciliari nequibunt (Hismari, Remensis archiep., 33, q. 3). Quod in fine hujus capituli continetur, ex rigore magis dictum intelligendum est, quam ex canonica aequitate. Vel intelligendum est non posse reconciliari prioribus, nisi judicio Ecclesiae, quo divisio facta fuerat.

4. De furiosis addit. Furiosi quoque, dum in amentia sunt, matrimonium contrahere non valent. Unde Fabianus, 32, q. 7: Neque furiosus neque furiosa matrimonium contrahere possunt; sed si contractum fuerit, non separentur. Item Nicolaus papa, ibid.: Hi qui matrimonium sani contraxerunt, et uni ex duobus vel ambobus amentia, vel furor, vel aliqua infirmitas accesserit; ob hanc infirmitatem talium conjugia solvi non possunt. Similiter est etiam sciendum de his qui ab adversariis excaecantur, vel membris truncantur, vel a barbaris exacti fuerint.

5. De his qui cum duabus sororibus dormiunt. De his etiam qui cum duabus sororibus, vel quae cum duobus fratribus dormiunt, videndum est quid censeant canones. Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis ante fuerit uxor, neutram ex ipsis habeat; nec ipsi adulteri unquam in conjugio copulentur (ex Aurelianensi concilio). Item: Nec propriae uxori licet sibi reddere debitum, quam sibi reddidit illicitam, sororem ejus cognoscendo. Nec post mortem uxoris licet ei vel adulterae copulari in conjugium. Item Zacharias papa, ibid.: Concubuisti cum sorore uxoris tuae; si fecisti, neutram habeas; et uxor tua si non fuerit conscia sceleris, et continere non vult, nubat in Domino cui vult. Tu vero et adultera sine spe conjugii maneatis, et dum vivitis poenitentiam agite. Quod ait, cui vult nubat, intelligendum est post mortem viri. Unde Gregorius, ibid.: Qui uxores suas in adulterio deprehendunt, nec ille, nec illa aliam uxorem accipiat, vel alium virum, quamdiu ambo vivunt. Si vero adultera mortua fuerit, vir ejus, si vult, nubat; adultera vero nunquam, etsi mortuus fuerit vir ejus; sed omnibus diebus poenitentiae lamenta persolvat. Hic de illo adulterio agitur, quod cum cognato viri, vel cognata uxoris committitur.

6. Non est dimittenda uxor pro aliqua macula seu deformitate corporis. Illud etiam sciendum est, quod pro aliqua infirmitate vel macula corporali, non licet viro uxorem dimittere, et e converso; sed debet alter alteri subsidia providere. Unde Aug.: Si uxorem quis habeat sterilem, sive deformem corpore, vel debilem membris, vel caecam, vel claudam, vel surdam, vel si quid aliud, sive morbis, vel laboribus doloribusque confectam, et quidquid, excepta fornicatione, excogitari potest vehementer horribile, pro societate fideque sustineat.

 

 

DISTINCTIO XXXV.

EODEM JURE UTITUR VIR ET MULIER.

 

1. Hoc etiam notandum est, quod Dominus concedat uxorem dimitti causa fornicationis viro, eadem licentia non tollitur feminis (Aug., in lib. de Sermone Domini in monte). Unde Hieron., de Morte Fabiolae: Praecepit Dominus uxorem non dimitti, excepta causa fornicationis; et si dimissa fuerit, manere innuptam. Quidquid viris praecipitur, hoc consequenter redundat ad feminas. Non enim adultera uxor dimittenda est, et vir moechus tenendus. Item: Apud nos quod non licet feminis, aeque non licet viris; et eadem servitus pari conditione censetur. Ex his ostenditur, quod mulier potest super fornicatione virum convenire, ut vir mulierem. Unde Innocentius papa, 32, q. 5: Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat; sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, viri autem liberius uxores suas adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt. Et ideo mulieribus, prodito earum crimine, negatur communio; virorum autem latente commisso, non facile quisquam ex suspicionibus arcetur, qui tamen submovebitur, si ejus flagitium detegatur.

2. Quod fornicuriam nequit dimittere vir, nisi ipse expers fuerit, et e converso. Si vero quaeritur an adulter adulteram possit dimittere causa fornicationis, dicimus quia nequit adultera uxor dimitti a viro, nisi et ipse expers fornicationis existat, et e converso. Unde August., in lib. 1, de Sermone Domini in monte: Nihil iniquius est quam causa fornicationis dimittere uxorem, si et ipse convincitur fornicari. Occurrit enim illud Rom. 2: In quo alterum judicas, teipsum condemnas. Quapropter quisquis fornicationis causa vult abjicere uxorem, prior debet esse fornicatione purgatus, quod similiter et de femina dixerim. Idem, in lib. 2, de adulterinis Conjugiis: Indignantur mariti si audiant adulteros viros pendere similes adulteris feminis poenas, cum tanto gravius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et virtute vincere, et exemplo regere feminas. Ex his apparet quod adulter adulteram dimittere non valet, et e converso.

3. Quod possunt reconciliari qui separantur causa fornicationis. Si quis autem fornicationis expers fornicariam dimiserit, alii copulari non potest, sed continere oportet, vel ad dimissam redire, sic et de femina. Unde et Apostolus, 1 Cor. 7: His qui matrimonio juncti sunt, praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, maneat innupta, aut viro suo reconcilietur. Et de viro addit: Et vir uxorem non dimittat. Sed Ambrosius ait, super Epist. 1 ad Cor. 32, q. 7: Ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere. Sed hoc a falsariis in Ambrosii libro positum creditur; supplendum enim esse in viro quod de uxore praemisit, aperte dicit August., de Serm. Domini in monte, sic: Quare non addit de muliere quod praemisit de viro, nisi quod similem formam vult intelligi? ut si dimiserit (quod causa fornicationis permittitur), maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori. Idem: Si nec nubere illi conceditur, vivo viro a quo recessit, nec huic alteram ducere viva uxore quam dimisit, multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere. Idem, ibid: Ut non facile dimittatur uxor, Dominus solam fornicationis causam excepit; caeteras vero universas molestias, si quae extiterint, jubet pro fide conjugali et pro castitate fortiter sustineri, et moechum dixit, qui a viro solutam duxit. Ex his ostenditur quod si causa fornicationis fit separatio, non potest vir nec mulier in aliam transire copulam. Possunt autem reconciliari et cohabitare sicut prius, si dimissam alter revocare voluerit.

4. Quae praedictis videntur obviare. Dicit tamen Joannes Chrysost. 32, q. 1: Sicut crudelis et iniquus est, qui castam dimittit, sic fatuus est et iniquus qui retinet meretricem. Patronus autem turpitudinis est, qui celat crimen uxoris. Item Hieron., ibid., c. Dixit Dominus: Cum mulier unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione a marito separaverit, non debet teneri, ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scriptura, Prov. 18: Qui tenet adulteram, stultus est et insipiens. Idem, ad Amandum presbyterum scribens de quadam, quae viro suo vivente alii nupserat, sic ait, 34, q. 2: Rem novam loquor; imo non novam, sed veterem, quae veteris Testamenti auctoritate confirmatur. Si reliquerit secundum virum mulier, et reconciliari voluerit priori, non potest.

5. Determinatio. Sed haec omnia intelligenda sunt de illa quae ab adulterio recedere noluit, nec per poenitentiam peccatum delere. Quod si vir scienter patitur, consentire videtur (32, q. 1). Si enim in adulterio perseverare elegit, patronus turpitudinis, et lenocinii reus maritus habebitur, nisi eam adulterii ream facere voluerit. Si autem a peccato recesserit, et per poenitentiam illud purgaverit, poterit viro reconciliari. Unde Aug., ad Pollentium, 32, q. 1: Quod tibi durum videtur, ut post adulterium reconcilietur conjux, si fides adsit, non erit durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros, quos credimus poenitentia esse sanatos? Idem, in lib. de adul. Conjug.: Non erit turpis nec difficilis, etiam post patrata et purgata adulteria reconciliatio conjugii, ubi per claves regni coelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum; non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur. Item Greg., in lib. Qui dicitur Pastor.: Debet recipere peccatricem, quae poenitentiam egit, sed non saepe. Item Hermes, in lib. de adulterinis Conjugiis: Si vir scierit uxorem suam deliquisse, et non egerit poenitentiam mulier, sed permanet in fornicatione sua, et vivit cum illa, vir reus erit et particeps peccati ejus. Quod si mulier dimissa egerit poenitentiam et voluerit ad virum reverti, debet recipere peccatricem quae poenitentiam egit, sed non saepe.

6. De illis qui se ante polluerunt per adulterium. Solet etiam quaeri an valeat duci in conjugium quae prius est polluta per adulterium. De hoc Leo papa ait, 31, q. 1, c. Nullus: Nullus ducat in matrimonium quam prius polluit adulterio. Item, ex concilio Tiburiensi, ibid. c. Relatum: Relatum est auribus sanctorum sacerdotum, quemdam alterius uxorem stupro violasse, et insuper moechae juramentum dedisse, quod post legitimae uxoris mortem, si superviveret, duceret eam in uxorem; quod et factum est. Tale ergo connubium prohibemus et anathematizamus. His aliisque auctoritatibus vetantur in conjugium copulari, qui se prius adulterio maculaverunt. Sed contra August. ostendit dicens, in lib. de Nuptiis et Concup., c. Denique: Denique mortuo eo cum quo fuit verum conjugium, fieri potest conjugium cum qua praecessit adulterium. Item: Posse fieri sane licitas nuptias, ex personis illicite conjunctis honesto placito subsequente manifestum est.

7. Determinatio. Sed haec ultima auctoritas de concubinis loquitur, perhibens concubinas posse transire ad honestum placitum nuptiarum, si castitatem et fidem servare velint. Prima vero auctoritas Augustini de illis agit qui de peccato poenituerunt, et nihil in mortem viri machinatae sunt, nec vivente viro fidem adulterae dedit moechus, quod eam in conjugio duceret si superviveret. Qui vero haec faciunt, aliis praemissis auctoritatibus prohibentur copulari.

 

 

DISTINCTIO XXXVI.

SI PRO EXTREMA CONDITIONE VALEAT UXOR

SEPARARI A VIRO, ET E CONVERSO.

 

1. Nunc de conditione videamus an valeat conjugium dividere. Ad quod dicimus quia non negatur ingenua posse nubere servo; sed si nescitur esse servilis conditionis libere potest dimitti cum servitus ejus fuerit deprehensa secundum illud, in concilio apud Vermeriam: Si quis ingenuus homo ancillam alterius uxorem acceperit, et aestimat quod ingenua sit; si ipsa femina fuerit postea in servitutem dejecta, si eam a servitute redimere potest, faciat; si non potest, si voluerit aliam accipiat. Si vero ancillam eam scierat et collaudaverat post, eam ut legitimam habeat. Item ex eodem: Si femina ingenua acceperit servum, sciens quod servus esset, habeat eum; quia omnes unum Patrem habemus in coelis, una lex erit viro et feminae. Cum dicitur sciens illum servum, datur intelligi quod si nescierit illum servum esse, non cogitur manere cum ipso. Si enim conditionis dolum patitur, non cogitur adhaerere ei cujus fraude decepta est. Si autem scierit vir conditionem mulieris, vel e converso, non valet eam dimittere. Unde Zacharias papa, 29, q. 2, c. Si quis liber: Si quis liber ancillam in matrimonio acceperit, non habet licentiam dimittendi eam, si consensu amborum conjuncti sunt, nisi ob fornicationem. De illis agit quibus alterutrius conditio nota est quando conjunguntur.

2. De copula servi et ancillae diversorum dominorum. Quaeritur etiam si servus unius ancillam alterius acceperit, an sit inter eos conjugium. De hoc etiam ita statutum est, in concil. Cabilonensi: Dictum est nobis quod quidam legitima servorum matrimonia potestativa quadam praesumptione dirimant, non attendentes illud Matth. 19: Quod Deus conjunxit homo non separet. Unde nobis visum est ut conjugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant, sed in uno conjugio permanentes dominis serviant suis. Et hoc in illis observandum est ubi legalis conjunctio fuit, et per voluntatem dominorum. Attende finem hujus capituli, ubi videtur innui praeter voluntatem dominorum inter servum et ancillam non posse contrahi conjugium, vel si contrahitur non esse ratum. Quibusdam tamen videtur inter eos posse fieri conjugium dominis ignorantibus.

3. De viro qui se facit servum ut dimittatur ab uxore. Illud etiam notandum, quod si mulier virum liberum acceperit, et ille ut causam praestet dissidii se alicujus servum fecerit, nec ille uxorem dimittere, nec illa ob vinculum conjugii in servitutem redigi poterit, unde illud, in Tiburiensi concilio: Perlatum est ad sanctum synodum quod quidam ingenuus ingenuam acceperit uxorem, et post filiorum procreationem occasione divortii, cujusdam servum se fecerit. Utrum et mulierem necessario tenere debeat; et si tenuerit, an illa etiam servituti subjici debeat quaesitum est. Judicatum est uxorem minime debere dimitti; non tamen ob Christi legem mulierem in servitutem redigi, dum ille non ex consensu conjugis se servum fecerit, quem liberum ipsa maritum acceperat.

4. De aetate contrahentium. Hoc etiam sciendum est quod pueri ante 14 annos et puellae ante 12 annos secundum leges matrimonium inire nequeunt. Quod si ante praedicta tempora copulam inierint, separari possunt, quamvis voluntate et assensu parentum juncti fuerint. Qui vero in pueritia copulati post annos pubertatis nolunt se delinquere, sed in conjunctione permanere, jam ex hoc efficiuntur conjuges, et deinceps nequeunt separari. Item, 30, q. 2 parag. Sponsalia: Sponsalia ante septennium contrahi non possunt; solo enim consensu contrahuntur, qui intervenire non potest nisi ab alterutra parte intelligatur quod inter eos agitur. Duo illa executi sumus cum aliorum quorumdam adjectione quibus conjugium solvi potest; nec tamen solvi semper necesse est. Nunc de illis qui personas illegitimas penitus faciunt, addendum est, et primum de Ordine.

 

 

DISTINCTIO XXXVII.

IN QUO ORDINE NEQUEAT FIERI CONJUGIUM.

 

1. Sunt igitur quidam ordines in quibus nullatenus potest contrahi Conjugium; et si intercesserit copula, fit divortium; ut sacerdotium, diaconatus, et subdiaconatus. In aliis vero permittitur sortiri conjugium, nisi religionis habitum sumpserint, vel continentiae votum fecerint. Unde Leo papa, dist. 32, c. Seriatim: Clericos, lectores, ostiarios, exorcistas, acolytos, si extra votum et habitum inveniuntur, et continentiam profiteri nolunt, uxorem ducere virginem Ecclesia Romana permittit, non viduam, vel repudiatam: quia deinceps nec ad subdiaconatum provehi poterunt, nec laicus uxorem sortitus, nisi virginem, vel bigamus ad clericatum. Item ex Carthaginensi concilio: Placuit episcopos, presbyteros, diaconos, subdiaconos etiam ab uxoribus abstinere; quod si non fecerint, etiam ab ecclesiastico removeantur officio. Caeteros vero clericos ad hoc non cogit. Item Leo papa, dist. 31, cap. Lex continentiae: Lex continentiae eadem est ministris altaris, quae episcopis et presbyteris; qui cum essent laici vel lectores, licite uxores ducere potuerunt; sed cum ad praedictos pervenerunt gradus, coepit eis non licere quod prius licuit. Item in sexta synodo, dist. 38, cap. Si quis: Si quis eorum qui ad clericatum accedunt, voluerit nuptiale lege mulieri copulari; hoc ante ordinem subdiaconatus faciat. Item Calixtus papa, dist. 28, c. Presbyteris: Presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, monachis, concubinas habere, seu matrimonium contrahere penitus interdicimus; contracta quoque matrimonia ab hujusmodi personis disjungi, et personas ad poenitentiam debere redigi, juxta sanctorum canonum distinctionem judicamus. Item Gregor., dist. 28, c. Nullum: Nullum facere subdiaconum episcopi praesumant, nisi qui se caste victurum promiserit, quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cujus castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata.

2. De interfectoribus suarum conjugum. His adjiciendum est de occisoribus suarum conjugum, de quibus Nicolaus papa scribit Radulpho Bituricensi archiepiscopo, 23, q. 2, c. Interfectores: Interfectores suarum conjugum sine judicio (cum non addis adulterarum vel aliquid hujusmodi), quid aliud habendi sunt, quam homicidae? ac per hoc ad poenitentiam redigendi; quibus penitus denegatur Conjugium. Hic videtur Nicolaus permittere maritis pro adulterio aut alio hujusmodi uxores suas interficere; sed ecclesiastica disciplina spirituali gladio, non materiali, criminosos ferire debet. Unde idem Nicolaus: Inter haec vestra sanctitas addere studuit, si cujus uxor adulterium perpetraverit, utrum marito ejus secundum mundanam legem interficere liceat. Sed sancta Dei Ecclesia nunquam mundanis constringitur legibus; gladium non habet nisi spiritualem. Item Pius papa, 33, q. 2, c. Quicumque propriam: Quicumque propriam uxorem absque lege et sine causa interfecerit, aliamque duxerit, armis depositis publicam agat poenitentiam; et si contumax extiterit, anathematizetur usquequo consentiat.

 

 

DISTINCTIO XXXVIII.

DE VOTO.

 

1. Nunc de voto inspiciamus. Votum est testificatio quaedam promissionis spontaneae, quae Deo, et de his quae Dei sunt, proprie fieri debet. Sunt tamen et vota stultorum, quae frangenda sunt.

2. De votorum differentiis. Sciendum vero quod votorum aliud est commune, aliud singulare. Commune, ut illud quod in Baptismo omnes faciunt, cum spondent renuntiare diabolo, et pompis ejus; singulare, ut cum aliquis sponte promittit servare virginitatem vel continentiam, vel aliquid hujusmodi. Idem singulare votum, aliud est privatum, aliud solemne. Privatum est, in abscondito factum; solemne vero, in conspectu Ecclesiae factum. Item privatum votum si violetur, peccatum est mortale; solemne vero violare, peccatum et scandalum est. Qui privatum faciunt votum continentiae, Matrimonium contrahere non debent; quia contrahendo mortaliter peccant. Si tamen contraxerint, non separentur, quia probari non potest quod occulte factum est. Qui vero solemniter vovent, nullatenus Conjugium inire queunt; quibus non solum nubere, sed et velle, damnabile est. Unde August., ad Julianum, de sancta Viduitate: In conjugali vinculo si pudicitia servatur, damnatio non timetur; sed in viduali continentia, et virginali excellentia virtus muneris amplioris expetitur; qua expetita et electa, et voto oblato jam non solum capescere nuptias, sed etiam si non nubatur nubere velle damnabile est. Hieron., c. Voventibus: Voventibus enim virginitatem vel viduitatem, non solum nubere, sed etiam velle damnabile est. Quod Apostolus ostendit. Timotheo scribens, Epist. 1, c. 5: Adolescentiores viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt; id est, cum post votum continentiae in deliciis egerint vitam, non dico nubunt, sed nubere volunt in Christo, quasi tunc non sit peccatum; sed quod sit ostendit subdens, habentes damnationem; et quare, subdit, quia primam fidem irritam fecerunt, etsi non nubendo, tamen volendo, ut voluntatem quae a proposito cecidit, appareat esse damnatam, sive sequantur nuptiae, sive non. Damnatur enim propositi fraus; damnantur tales, quia continentiae fidem primam irritam fecerunt, id est, votum vel in voto violato fidem quam in Baptismo professae sunt. Si autem pro voluntate nubendi damnantur, constat si eam effectui mancipaverint, revocandum id esse in irritum, easque arcendas redire ad propositum. Unde Greg., ad Bonifacium: Viduas a proposito recedentes viduitatis, super quibus nos consuluisti, credo te nosse a S. Paulo, nisi convertantur, olim esse damnatas; quas et nos apostolica auctoritate damnandas, et a communione fidelium atque a liminibus ecclesiae arcendas censemus usquequo obediant episcopis suis, et ad bonum quod coeperunt, invite aut voluntarie revertantur.

3. De virginibus non velatis. De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a praedecessore nostro Innocentio papa tale decretum habemus, 27, q. 1, c. Haec vero. Hae quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non fuerint, tamen si nupserint aliquo tempore, his agenda poenitentia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio quam cum Deo pepigerunt, solvi sine vindicta non poterit! Item: Si virgines nondum velatae taliter publica poenitentia puniuntur, et a coetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto magis viduae, quae perfectioris aetatis, et maturioris concilii existunt, et habitum religionis assumpserunt, et deinde apostataverunt, atque ad priorem vomitum sunt reversae, a nobis et ab omnibus fidelibus, a liminibus ecclesiae, et a coetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandae, et carceribus tradendae. Ex his apparet virgines vel viduas voto continentiae astrictas, sive fuerint velatae, sive non, nullatenus conjugium sortiri posse. Quod itidem de omnibus intelligendum est, qui continentiam voverunt. Quod enim ante erat licitum, post votum fit illicitum. Non est igitur praetermittendum quod Innocentius papa, ibid., cap. Quae Christo, de viduis et puellis decrevit, quae Christo spiritualiter nubunt: Si postea publice nupserint, non eas admittendas esse ad poenitentiam, nisi hi quibus se junxerant, de mundo recesserint. Si enim de omnibus haec ratio custoditur, ut quaecumque vivente viro alteri nupserit, adultera habeatur, nec ei agendae poenitentiae licentia conceditur, nisi unus de illis fuerit defunctus, quanto magis de illa tenenda est, quae ante se immortali sponso conjunxerat, et post hoc ad humanas nuptias transmigravit! Attendite quod non solum conjugium talibus negare viderur, sed etiam locum poenitentiae; sed non ita intelligendum est, ut aliquando excludantur a poenitentia quae digne poenitentiam agere volunt; sed illae non sunt admittendae ad poenitentiam, quae ab incestus copula discedere noluerint, quia post religionis propositum non potest Deo reconciliari per poenitentiam, quae ad habitum suae professionis redire neglexerit. Tunc ille qui se conjunxerat ei, defunctus erit, cum ab ejus illicitis amplexibus haec penitus recesserit. Cum ergo dicitur eas non esse admittendas ad poenitentiam, nisi quibus se junxerant, de mundo recesserint, subaudiendum est eis. Tunc enim eis viri de mundo recedunt et defunguntur, cum ab eorum concupiscentia istae se alienant; quem sensum similitudo subdita declarat et confirmat.

4. Quod grande malum sit adulterium. Cum vir et mulier legitime conjuncti sunt, constat alterum altero vivente ad aliam non posse transire copulam; alioquin adulterium committitur: De quo Clemens papa ait, 32, q. 6, c. Quid in omnibus: Quid in omnibus peccatis adulterio est gravius? Secundum namque in poenis tenet locum, quem primum illi habent qui aberrant a Deo. Gravissime ergo peccant adulteri, graviter fornicarii, sed cunctis his gravius incestuosi; quos omnes transcendunt contra naturam delinquentes. Unde Angustinus, de adult. Conjugiis: Adulterii malum vincit fornicationem, vincitur ab incestu. Pejus enim est cum matre, quam cum aliena uxore dormire; sed horum omnium pessimum est quod contra naturam fit; ut si vir membro mulieris non ad hoc concesso utatur; hoc execrabiliter fit in meretrice, sed execrabilius fit in uxore.

5. De illis qui post longam captivitatem redeunt. Hic quaeritur de illis feminis quae putantes viros suos interemptos, vel in captivitate, vel ab iniqua dominatione nunquam liberandos, in aliorum conjugia transierunt: si illi qui putabantur periisse remeaverint, utrum eis reddi debeant, et an secundi fornicati sint, et ipsae reae adulterii. De hoc Leo papa sic ait: Necesse est ut legitimarum foedera nuptiarum redintegranda credamus; et remotis his quae hostilitas intulit, cuique id legitime reformetur quod intulit; procurandumque est ut recipiat quisque quod proprium est. Nec tamen culpabilis judicetur, et quasi alieni juris pervasor habeatur, qui personam ejus mariti qui jam non esse existimabatur, assumpsit. Sic enim multa quae ad eos qui in captivitatem ducti sunt, pertinebant, in jus alienum transire potuerunt; et tamen plenae justitiae, est ut eisdem reversis reformentur. Ideoque si viri post longam captivitatem reversi, ita in dilectione suarum conjugum perseverant, ut eas cupiunt in suum redire consortium, dimittendum est, et inculpabile judicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit. Sin autem aliquae mulieres ita virorum posteriorum amore sint captae, ut malint his cohaerere quam ad legitimum redire consortium, merito sunt notandae, ita ut ecclesiastica communione priventur, quae de re excusabili contaminationem criminis elegerunt. Redeant ergo in suum conjugia statum, quia sicut mulieres quae ad viros suos reverti noluerint, impiae sunt habendae, ita illae quae redeunt, merito sunt laudandae. Ex his ostenditur illos qui taliter junguntur, ut credant virum interemptum, per ignorantiam, aliquam excusationem habere de peccato, et tantum primam copulam esse legitimam, non secundam; veniam tamen habere, si careat opprobrio malae voluntatis. Sed si quis relicta in patria sua uxore in longinquam abiens regionem aliam ducat uxorem, deinde poenitentia ductus eam dimittere velit, asserens se aliam habuisse quae vivit, nec Ecclesia permittat, quae quod ille asserit ignorat, quaeritur an in hac secunda copula sit conjugium. Sane dici potest non esse conjugium, et mulierem de crimine excusari per ignorantiam, virum autem adulterium admisisse. Sed ex quo ad primam redire volens nec valens cogitur Ecclesiae disciplina hanc tenere, incipit excusari, per obedientiam et timorem, de hoc quod poscenti mulieri debitum reddit, a qua ipse nunquam poscere debet; et sic de aliis hujusmodi sentiendum est.

 

 

DISTINCTIO XXXIX.

DE DISPARI CULTU.

 

1. Post haec, de dispari cultu videndum est; haec est enim una de causis quibus personae illegitimae fiunt ad contrahendum matrimonium. Non enim licet Christiano cum gentili vel Judaea inire conjugium; quia etiam in veteri Testamento prohibitum est fideles viros infideles ducere uxores, Domino dicente, Exod. 34: Non accipias uxores de filiabus alienigenarum filiis tuis, ne traducant eos post deos suos. Juxta hoc Domini praeceptum Judaeorum conjugia cum alienis inita Esdras separavit. Hoc idem etiam in novo Testamento servatur. Unde Aug., lib. de adul. Conjug., c. 21: Ne nubat femina, nisi suae religionis viro; vel ne vir talem ducat uxorem. Id enim, ut dicis, jubet Dominus, docet Apostolus, utrumque praecipit Testamentum. Item Ambr., in lib. de Patriarchis: Cave, Christiane, gentili vel Judaeo filiam tuam tradere; cave ne gentilem vel Judaeam vel alienigenam, id est, haereticam, et omnem alienam a fide tua, uxorem accersas tibi. Item ex conc. Urbanensi: Si quis Judaeae, sive Christiana Judaeo, sive Judaea Christiano carnali consortio misceatur, quicumque tantum nefas admiserit, a christiano coetu protinus segregetur. Ex his aliisque pluribus testimoniis apparet non posse contrahi conjugium ab his qui sunt diversae religionis et fidei.

2. De conjugio fidelis et infidelis et duorum infidelium. Huic autem videtur obviare quod Apostolus ait de imparibus conjugiis, 1 Cor. 7: Ego dico, non Dominus: Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam: et si qua mulier, etc. Sed aliud hoc esse, aliud illud, evidenter ostendit Aug., lib. et cap. eisdem: Ibi agitur de illis conjugiis fidelium et infidelium quae contrahuntur ab eis in dispari religione et fide manentibus. Apostolus vero agit de illis qui unius ejusdemque infidelitatis fuerunt, quando conjuncti sunt. Sed cum venisset Evangelium, alter sine altera credidit. Intelligis ne quid dicam? Attende, ut rem ipsam diligentius explanem. Ecce conjuges duo unius infidelitatis fuerunt quando conjuncti sunt; nulla de his quaestio est quae pertineat ad illud praeceptum veteris et novi Testamenti, quo prohibetur fidelis cum infideli copulare conjugium. Jam sunt conjuges, et ambo adhuc sunt infideles. Tales sunt adhuc quales conjuncti sunt. Venitque Evangelii praedicator, credidit eorum unus vel una, sed ita ut infidelis cum fideli habitare consentiat, non jubet Dominus ut fidelis infidelem dimittat, taliter conjunctum. Nec Apostolus jubet ut non dimittat, sed consulit ut si quis aliter agat, non sit transgressor, sicut et de virginibus consulit. Monet autem quod est lucrandi occasio, cum possit licite relinquere, sed non expedit. Tunc enim non expedit quod licitum est, quando permittitur quidem, sed ipsius usus aliis affert impedimentum salutis: sicut discessio fidelis ab infideli, quam non prohibet Dominus, quia coram illo non est injusta; sed Apostolus ne fiat, consilio charitatis suadet, ut nemo in ea re jussionis necessitate teneatur, sed consilii voluntate libere faciat. Ex his monstratur inter infideles conjugium esse, et consilium Apostoli non obviare praecepto Domini, quo jubet fidelem non jungi infideli, et si conjuncti fuerint separari. Legitur enim quod Esdras propheta, imo Dominus per eum, jussit Israelitis uxores dimittere alienigenas, per quas ibant ad deos alienos; non illae per maritos acquirebantur Deo. Recte hoc praecipit, quia per Moysen jusserat Dominus ne quis uxorem alienigenam duceret. Merito ergo quas duxerant Domino prohibente, Domino jubente dimiserunt; quia, ut ait Ambros. 28, q. 1, c. Jussit: Non est putandum matrimonium, quod extra decretum Dei factum est; sed cum cognoscitur, emendandum, ut quando fidelis infideli copulatur. Sed, ut ait Aug., lib. et cap. iisd.: Cum coepisset gentibus Evangelium praedicari, jam conjunctos gentiles gentilibus comperit conjugibus; ex quibus si non ambo crederent, sed unus vel una, et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere nec juberi. Ideo non prohiberi, quia justitia permittit a fornicanti discedere. Et infidelis hominis fornicatio est major in corde, nec vera ejus pudicitia cum conjuge dici potest; quia omne quod non est ex fide, peccatum est, quamvis veram fidelis habeat pudicitiam, etiam cum infideli conjuge, quae non habet veram. Ideo autem nec juberi, quia nec contra jussionem Domini gentiles fuerunt ambo conjuncti. Licitum ergo erat per justitiam fideli infidelem dimittere; sed licitum non erat faciendum, propter liberam benevolentiam. Evidenter apparet et inter infideles conjugium esse, et Apostolum de illis agere qui in infidelitate conjuncti fuerunt, et post alter ad fidem conversus est, cum quo etiam infidelis habitare consentit; et hunc non dimittere fideli consulit Apostolus, quia forte per fidelem salvabitur infidelis.

3. De fornicatione spirituali, ob quam potest dimitti conjux. Potest tamen licite dimittere, quia in infideli est fornicatio, si non corporis, tamen mentis. Causam enim fornicationis Dominus excepit. Fornicationem vero generalem et universalem intelligere cogimur, non modo scilicet corporalem, sed et spiritualem, de qua Aug., in Glos. 1, ait: Idololatria et quaelibet noxia superstitio, fornicatio est. Dominus autem permisit et causa fornicationis uxorem dimitti, sed non jussit; et sic dedit Apostolo locum monendi, ut qui voluerit non dimittat: potest tamen licite dimittere. Si enim fornicatio carnis detestanda est in conjuge, quanto magis fornicatio mentis, id est, infidelitas!

4. Pro quibus vitiis possit dimitti. Si autem quaeris an propter aliud vitium nisi propter infidelitatem vel idololatriam, possit dimitti, attende quod Augustinus ait, 27, q. 1: Si infidelitas fornicatio est, et idololatria infidelitas, et avaritia idololatria, non est dubitandum et avaritiam fornicationem esse. Quis ergo quamlibet illicitam concupiscentiam potest a fornicationis genere separare si avaritia fornicatio est? Ex quo intelligitur quod propter illicitas concupiscentias non tantum quae in stupris cum alienis viris vel feminis committuntur, sed ob quaslibet quae animam a lege Dei aberrare faciunt et perniciose corrumpi, possit sine crimine et vir uxorem suam dimittere, et uxor virum. Item rectissime dimittitur, si viro suo dicat: Non ero uxor tua, nisi mihi de latrocinio divitias congreges, vel nisi solita lenocinia exerceas, aut si quid aliud facinorosum vel flagitiosum a viro suo expetat. Tunc ille, si veraciter poenitens est, habetque fidem per dilectionem operantem, membrum quod eum scandalizat amputabit. (Aug. de Fide et Oper.) Ex his apparet quod non solum infidelitas, sed etiam quaelibet concupiscentia, quae perniciose turpiterque corrumpit, fornicatio spiritualis est, per quam vir uxorem vel uxor virum dimittere potest. Consulit tamen Apostolus, ne fidelis dimittat infidelem volentem cohabitare, nec a Deo revocare.

5. Si fideli liceat aliam ducere infideli discedente vel dimissa. Hic quaeritur si fidelis dimittat infidelem, vel infidelis a fideli discedat, an liceat fideli aliam ducere. Videtur auctoritas testari quod illa vivente alteram ducere non valeat. Ambros. enim verba Apostoli exponens ait, 28, q. 5: Alioquin si disceditis ab invicem, et volentes cohabitare dimittitis, et aliis vos copulatis, adulteri estis; et filii vestri qui de copula nascuntur, immundi, id est, spurii sunt. Item, 28, q. 2: Si quis habuerit uxorem virginem ante Baptismum, vivente illa post Baptismum alteram habere non potest. Crimina enim in Baptismo solvuntur, non conjugia.

6. Quae praemissis contraria videntur. Sed contra Ambrosi. testatur, ad Hil.: Si infidelis (dicit Apostolus) discedit, discedat. Non enim est servituti subjectus frater aut soror in hujusmodi, quia non debetur reverentia conjugii ei qui horret auctorem conjugii. Non est enim ratum matrimonium quod sine devotione Dei est: et ideo non est peccatum ei qui dimittitur propter Deum, si alii se copulaverit. Contumelia enim Creatoris solvit jus matrimonii circa eum qui relinquitur, ne accusetur alii copulatus. Infidelis autem discedens, et in Deum peccat, et in matrimonium; nec est servanda ei fides conjugii, qui ideo recessit ne audiret Christum esse Deum christianorum conjugiorum. Si vero ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur conjugium.

7. Determinatio. Attende haec praedictis contraria posse videri, ita ut sibi Ambros. contradicere videatur. Sed distinguendum est hic aliud esse dimittere volentem cohabitare, aliud dimitti propter Deum ab illo qui horret nomen Christi. Ibi lex benevolentiae non servatur, hic veritas custoditur. Et ideo cum liceat dimittere volentem cohabitare, non tamen ea vivente aliam ducere licet. Discedentem vero sequi non oportet: et ea vivente aliam ducere licet. Sed hoc non est intelligendum, nisi de his qui in infidelitate sibi copulati sunt. Sed si ad fidem uterque conversus est, vel si uterque fidelis matrimonio conjunctus est, et post alter eorum a fide discesserit, et odio fidei conjugem reliquerit; dimissus discedentem non comitabitur, nec tamen illa vivente alteram ducere poterit, quia inter eos fuerat ratum conjugium, quod non potest dissolvi. (28, q. 2.)

8. Quidam dicunt conjugium non esse inter infideles, et quare. Sunt tamen nonnulli qui inter infideles asserunt non esse conjugium, quia nec rata, nec legitima est eorum copula. Rata non est, quia solvi potest: nec legitima, quia Apostolus ait, Rom. 14: Omne quod non est ex fide, peccatum est. Eorum autem conjunctio non est ex fide, et ideo peccatum est. Non est ergo conjugium, quia nullum conjugium peccatum est. August. etiam dicit quia non est vera pudicitia infidelis cum fideli. Sed vera negatur esse pudicitia, non quod infidelium conjugium non sit verum, sed quia non habet illud triplex bonum, quod excusat coitum, et meritur praemium. Item illud Apostoli: Omne quod non est ex fide, peccatum est, non ita intelligendum est, ut quidquid fit ab infidelibus peccatum sit; sed omne quod fit contra fidem, id est, conscientiam, male fit, et ad gehennam aedificat. Vel in omni eo quod infidelis facit, peccat, non quia illud facit, sed quia non eo modo illud facit quo debet, non referens ad debitum finem. (28, q. 1.)

9. Quod legitimum sit conjugium infidelium, sed non ratum, et quare. Copula ergo maritalis quae est inter infideles, conjugium est legitimum, sed non ratum. Legitimum, quia est inter legitimas personas; sed non ratum, quia sine fide. Conjugium vero fidelium est legitimum et ratum, si tamen legitimae sunt personae. Quod antem legitima sit infidelium conjunctio August. testatur dicens, in lib. de Fide et Oper.: Uxor legitima societate conjuncta, sine ulla culpa relinquitur, si cum viro christiano permanere noluerit. Ex hoc etiam probatur, quod infideli ad fidem converso Apostolus consuluit infidelem non dimittere; quod non faceret, si non esset inter eos legitimum conjugium. Legitimum est quod legali institutione, vel provinciae moribus, non contra jussionem Domini contrahitur (Hug. 4 Sent., c. 9).

 

 

DISTINCTIO XL.

DE COGNATIONE CARNALI ET SPIRITUALI;

ET PRIUS DE CARNALI.

 

1. Nunc superest de cognatione aliquid dicere. Est autem cognatio alia carnalis, alia spiritualis. Primum de carnali cognatione et affinitate inspiciamus. Cognati ergo vel affines in septimo gradu, vel infra, copulari non debent; unde Greg., 35, q. 3: Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem; et quamdiu se cognoscunt affinitate propinquos vel cognatos, ad conjugalem copulam accedere denegamus: quod si fecerint, separentur. Item Nicolaus papa, ibid.: De consanguinitate sua nullus uxorem ducat usque post generationem septimam, vel quousque parentela cognosci potest. Item, ex conc. Lugdunens.: Nulli ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum uxores ducant. His auctoritatibus aliisque pluribus, consanguineorum conjunctiones prohibentur usque ad septimum gradum.

2. De computatione graduum consanguinitatis. Quomodo autem gradus consanguinitatis computandi sint, Isid. ostendit sic, lib. 9 Etym., c. 3: Series consanguinitatis sex gradibus dirimitur, hoc modo: filius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus. Illis seorsum sejunctis, ex radice illius trunci egrediuntur isti ramusculi: nepos et neptis, primus; pronepos et proneptis, secundus; abnepos et abneptis, tertius; adnepos et adneptis, quartus; trinepos et trineptis, quintus; trinepotis nepos et trineptis neptis, sextus. Attende quod sex gradus tantum ponit Isidorus, quia truncum inter gradus non computat. Alii vero qui septem gradus ponunt, truncum inter gradus computant. Varie namque computantur gradus consanguinitatis. Alii enim patrem in primo gradu, filios in secundo ponunt; alii primum gradum filios appellant, negantes gradum cognationis in patrem et filium esse, cum una caro sint pater et filius. Auctoritates ergo quae consanguinitatis cautelam usque in septimum gradum prohibent, patrem ponunt in primo gradu. Illi vero qui usque ad sextum gradum prohibent, primum gradum filios appellant. Atque ita fit, ut eaedem personae secundum hanc diversitatem inveniantur in sexto et septimo gradu. Patrem vero in primo gradu ponit, qui fratres dicit esse secundum gradum. Hoc modo computat Zacharias papa, inquiens, ibid.: Parentelae gradus taliter computamus: Ego et frater meus una generatio sumus, primumque gradum efficimus. Rursus, filius meus, et fratris mei filius secunda generatio sunt, et secundum gradum faciunt; atque ad hunc modum caeterae successiones. Inter illos vero qui sex computant gradus, et illos qui septem computant gradus, nulla in sensu existit diversitas, quamvis in numero graduum varietas videatur. Ultima enim generatio si a fratribus sumat initium numerandi, septima invenitur.

3. Quare sex gradus computantur. Quare vero sex gradus computet Isidorus, ipse aperit dicens, ibid., c. 6: Consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum protraxerit, et propinquitas esse desierit, tunc primum lex in matrimonii vinculum eam recipiet, et quodammodo incipiet revocare fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut sex aetatibus mundi generatio et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminetur. In his sex gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos nec affinitas inveniri, nec successio potest amplius prorogari. Secundum alios, septem gradus ideo computantur, ita ut post septem gradus sponsus sponsae jungatur, sicut post hanc vitam, quae septem diebus agitur, Ecclesia Christo jungetur. Hic autem occurrit, illud quod Greg. Augustino, Anglorum episcopo, a quo requisitus fuerat quota generatione debeant copulari, rescribit sic, 35, q. 3: Quaedam lex Romana permittit, ut sive fratris, vel sororis, seu duorum fratrum germanorum, seu duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus, ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est ut quarta vel quinta generatio fidelium licenter sibi conjungatur. Sed post multum temporis idem Gregor., a Felice, Messinae Siciliae praeside, requisitus utrum Augustino scripserit, ut Anglorum quarta generatione contracta matrimonia non solverentur, inter caetera talem reddidit rationem, ibid.: Quod scripsi Augustino Anglorum episcopo, ipsi etiam Anglorum genti quae nuper ad fidem venerat, ne a bono quod coeperat metuendo austeriora recederet, specialiter et non generaliter me agnoscas scripsisse. Nec ideo haec eis scripsi, ut postquam in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur; aut infra affinitatis lineam, id est, usque ad septimam generationem jungantur.

 

 

DISTINCTIO XLI.

DE GRADIBUS AFFINITATIS.

 

1. Nunc de affinitate videndum est; de qua Greg. ait, 35, q. 5: Porro, de affinitate, quam dicitis parentelam esse, quae ad virum ex parte uxoris, seu quae ex parte viri ad uxorem pertinet, manifesta ratio est: quia si secundum divinam sententiam ego et uxor mea sumus una caro, profecto mihi et illi mea suaque parentela propinquitas una efficitur. Quocirca ego et soror uxoris meae, in uno et primo gradu erimus; filius vero ejus, secundo gradu erit a me; neptis vero, in tertio. Idque utrinque in caeteris agendum est successionibus. Uxorem vero propinqui cujuscumque gradus sit, ita me oportet attendere, quemadmodum ipsius quoque gradus aliqua femina propriae propinquitatis sit. Quod nimirum uxori meae de propinquitate viri sui in cunctis cognationis gradibus convenit observare. Qui vero aliorsum sentiunt, antichristi sunt. Item Julius papa, 35, q. 3, c. Aequaliter: Aequaliter vir conjugatur consanguineis propriis et consanguineis uxoris. Item Isidorus, Ibid., cap. Sane consanguinitas: Sane consanguinitas quae in proprio viro conservanda est, etiam in uxoris parentela de lege nuptiarum custodienda est, quia constat eos duos fuisse in carne una. Ideoque communis est illis utraque parentela. Item Julius papa, ibid., cap. Nullum: Nullum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sui sanguinis vel uxoris, usque in septimum generationis gradum, uxorem ducere, vel incesti macula copulari: quia sicut non licet cuiquam christiano de sua consanguinitate, sic nec de consanguinitate uxoris conjugem ducere, propter carnis unitatem. Item Gregor., ibid., cap. De affinitate: De affinitate consanguinitatis per gradus cognationis placuit usque ad septimam generationem observare. Nam et haereditas rerum per legales instrumentorum definitiones sancita, usque ad septimum gradum haeredum protendit successionem. Non enim eis succederent, nisi de propagine cognationis deberetur. His auctoritatibus insinuatur, et quae sit affinitas, et usque ad quem gradum sit observanda, scilicet usque ad septimum.

2. Variae traditiones de affinitate. Sed alii videntur concedere in quinta generatione inter affines contrahi conjugium, et in quarta etiam, si contractum fuerit, non separari. Ait enim Fabianus papa, ibid., cap. De propinquis: De propinquis qui ad affinitatem per virum et uxorem veniunt, defuncta uxore vel viro, in quinta generatione jungantur; in quarta si inventi fuerint, non separentur. In tertia vero propinquitate, non licet uxorem alterius accipere post obitum ejus. Aequaliter vir jungatur in matrimonio eis qui sibi consanguinei sunt, et uxoris suae consanguineis, post mortem uxoris. Ecce hic conceditur in quinta vel quarta propinquitate, affinium fieri conjugium. Julius etiam papa ait, ibid., c. Et hoc quoque: Statutum est ut relictam patris uxoris suae, relictam fratris uxoris suae, relictam filii uxoris suae, nemo sibi in matrimonium sumat; relictam uxorem consanguineorum uxoris suae usque in tertiam progeniem nemo in uxorem sumat. In quarta vero et quinta si inventi fuerint, non separentur. Ecce quam varie de affinitatis observatione loquuntur auctores. Alii enim usque ad septimum gradum eam observari sanciunt; alii vero in quinto vel quarto matrimonia contracta non dividunt. Sed illi veritatis rigorem, isti misericordiae dispensationem videntur proponere. Potest enim Ecclesia dispensare in copula affinium usque ad tertium gradum; sicut Greg. dispensavit in quarto gradu consanguinitatis. Illud autem non est praetereundum, quod Greg. Venerio episcopo scripsit, 35, q. 10, c. Fraternitatis: Sedem Apostolicam consulere decrevisti, si mulier copula nuptiali extraneo viro conjuncta, cognationi ejus pertineat, si eo defuncto cognatio maneat, vel sub alio viro cognationis vocabula dissolvantur; vel si susceptae soboles possint legitime ad prioris viri cognationis transire copulam. Si una caro fiunt, quomodo aliquis eorum potest propinquius uni pertinere, nisi pertineat alteri? Hoc minime posse fieri credendum est. Porro uno defuncto, in superstite affinitas non deletur, nec alia copula conjugalis affinitatem copulae prioris solvere valet; sed nec alterius conjunctionis soboles placet ad affinitatis prioris viri consortium transire. Si quis ergo sacrilego et temerario ausu in defuncto quaerit propinquitatem extinguere, vel sub altero affinitatis vocabula dissipare, vel si susceptas soboles alterius copulae propinquitati prioris credit legitime sociari; hic negat Dei verbum, et validum esse quod dixit, Genes. 2, Matth. 19: Erunt duo in carne una. Ecce hic prohibet, si mortuo primo viro uxor ejus alii nupserit, filios de secundo viro genitos ducere uxores de cognatione prioris viri, quia filii mediante matre, ad cognationem prioris viri pertinent, cum quo mater eorum una caro extiterat. Hoc idem etiam Innocentius papa ait, 25, q. 10, c. Si qua mulier: Si qua mulier ad secundas nuptias transierit, et ex eis sobolem genuerit, nullatenus potest ad consortium cognationis prioris viri pertingere. Hoc autem observandum est usque ad septimum generis gradum; sed maxime usque ad tertium et quartum, sicut supra positum est.

3. Si conjugium sit inter eos qui nota consanguinitate dividuntur. Et est sciendum quod Ecclesia infra praedictos gradus consanguinitatis conjunctos separat. Si autem ignoranter conjuncti fuerint in conspectu Ecclesiae, et postmodum probata consanguinitate ejusdem judicio separati, quaeritur utrum copula illa conjugium fuerit. Quibusdam videtur non fuisse conjugium, quia non erant legitimae personae; sed tamen de crimine excusantur per ignorantiam, et quasi conjugium reputatur, quia bona fide et per manum Ecclesiae convenerunt. Unde et filii eorum legitimi habentur. Alii vero dicunt fuisse conjugium, licet non essent legitimae personae, quia talium conjunctiones vocant canones conjugia, ubi de personis agitur, quarum testimonio consanguineorum sit dirimenda conjunctio. Unde Urbanus papa, 35, q. 6, c. Si duo viri: Si duo viri vel tres consanguinitatem jurejurando firmaverint, vel ipsi forte confessi fuerint, conjugia dissolvantur. Si vero neutrum contigerit, episcopi eos per fidem Christi obtestentur, quatenus palam fateantur, si se recognoscunt consanguineos. Si se judicio episcoporum segregaverint, alta matrimonia non prohibeantur contrahere. Idem, Richardo Januen. episcop., ubi sup. c. Notificamus: Notificamus tibi ut cum tres vel duo ex propinquioribus ejus qui accusatur, hanc propinquitatem juramento firmaverint; vel si duo vel tres ex antiquioribus Januensibus quibus haec propinquitas est nota, qui bonae famae et veracis testimonii sunt, remoto amore, timore, pretio et omni malo studio, praedicta firmaverint, sine mora conjugia dissolvantur. Consanguineos vero extraneorum nullus accuset, vel consanguinitatem in synodo computet; sed propinqui ad quorum notitiam pertinet. Si autem progenies tota defecerit, ab antiquioribus et veracioribus, quibus propinquitas tota nota sit, episcopus canonice perquirat; et si inventa fuerit, separentur. Ecce quibus accusantibus vel testificantibus dirimenda sit consanguineorum conjunctio, quae conjugium vocatur. (Fabianus papa, ibid., c. Consanguinitatis. )

4. Distinctio utilis, quid sit fornicatio, stuprum, adulterium, incestus et raptus. Hic dicendum est quod aliud est fornicatio, aliud stuprum, aliud adulterium, aliud incestus, aliud raptus. Fornicatio, licet sit genus omnis illiciti coitus qui fit extra uxorem, tamen specialiter intelligitur in usu viduarum, vel meretricum, vel concubinarum. Stuprum proprie est virginum illicita defloratio. Adulterium est alieni thori violatio, unde adulterium dicitur quasi alterius thori accessio. Incestus est consanguineorum, vel affinium abusus. Unde incestuosi dicuntur, qui consanguineis vel affinibus suis abutuntur. Raptus admittitur, cum puella violenter a domo patris educitur, ut corrupta in uxorem habeatur. Sive puellae, sive parentibus vis illata constiterit, hic morte mulctatur; sed si ad Ecclesiam cum rapta confugerit, privilegio Ecclesiae mortis impunitatem meretur. Addendum est etiam illud Alexandri, qui ait: Quod frater sororve uxoris tuae cognati dicuntur, aequivocationis jure fit, et necessitate vulgaris appellationis potius, quam ulla cognationis causa. Uxor enim fratris, fratrissa potius quam cognata vocatur. Mariti frater, levir dicitur. Duorum fratrum uxores, janitrices vocantur, quasi eamdem januam intrantes. Viri soror, glos appellatur. Sororis autem vir non habet speciale nomen, nec uxoris frater. (36, q. 1, c. Lex praeteritorum, parag. Sed non omnis. 35, q. 5, c. Quod autem frater.)

 

 

DISTINCTIO XLII.

DE SPIRITUALI COGNATIONE.

 

1. De parentalium graduum famosa quaestione, aliquid, licet minus sufficienter, diximus. Jam de spirituali cognatione addamus, quae etiam personas impedit ut non sint legitimae ad ineundas nuptias. Tria quidem sunt: consanguinitas, affinitas, et spiritualis germanitas. Consanguinitas est inter eos qui junguntur secundum lineam generis; affinitas, inter eos qui genere quidem non sunt conjuncti, sed mediante genere sunt sociati, verbi gratia, uxor filii fratris mei quae non est de genere meo, per ipsum qui est de genere meo, mihi affinis facta est, et ego illi. Spiritualis proximitas est inter compatrem et commatrem; et inter eos quorum unus alterum de sacro fonte levavit, vel in catechizatione aut Confirmatione tenuit. Est etiam inter filios ejusdem hominis carnales et spirituales. (Hugo, sent. 4, c. 13.)

2. Qui sint filii spirituales. Spirituales filii sunt quos de sacro fonte levamus, vel in catechizatione seu Confirmatione tenemus. Filii etiam et filiae spirituales eorum sunt, qui trinae mersionis vocabulo eos sacro Baptismate tingunt. Dicitur etiam spiritualis filia sacerdotis, quae ei peccata sua confitetur. Unde Symmachus papa, 30, q. 1, c. Omnes quos: Omnes quos in poenitentia suscipimus, ita nostri spirituales sunt filii, ut et ipsi quos vel nobis suscipientibus, vel sub trinae mersionis vocabulo mergentibus, unda Baptismi regeneravit. Sylvester etiam admonet ut ad suam filiam poenitentialem nullus sacerdos accedat, quia scriptum est: Omnes quos in poenitentia accipimus, ita nostri filii sunt, ut in Baptismo suscepti; quorum omnium flagitiosa est commixtio. Quod autem compater et commater sibi jungi nequeant, nec pater spiritualis nec mater filiae, vel filio spirituali, ex concilio Maguntinensi, 30, q. 7, c. De eo, docetur: De eo quod interrogasti, si aliquis filiolam suam duxerit in uxorem, et de eo qui concubuit cum matre spirituali; et de eo qui filium suum baptizavit, et uxor ejus eum de fonte suscepit, hac causa ut dissidium fieret conjugii, si post in tali copula non possunt permanere; sic respondendum est: Si filiolam aut commatrem suam aliquis in conjugium duxerit separandos esse judicamus, et gravi poenitentia plectendos. Si vero conjuges legitimi, vel unus, vel ambo ex industria hoc fecerint, ut filium suum de fonte susceperint, si innupti manere voluerint, bonum est; sin autem, gravis poenitentia insidiatori injungatur, et simul maneant; et si praevaricator conjugii supervixerit, acerrima poenitentia mulctetur, et sine spe conjugii maneat. Ex his apparet quod aliquis filiolam suam vel commatrem non potest sibi copulare nuptialiter; et si praesumptum fuerit, separandi sunt. Qui autem legitime conjuncti sunt, non ideo separandi sunt, quia alter eorum insidiose filium de fonte levavit. Quod etiam Nicolaus confirmat dicens, 30, q. 7, c. Nosse: Nosse desideras utrum mulier quae viri filium ex alia femina genitum de sacro fonte levaverit, postmodum possit cum eodem viro copulari. Quos ideo conjungi posse decernimus, quia secundum canones sacros, nisi amborum consensu, nullius religionis obtentu debet conjux dimittere conjugem, cum Apostolus praecipiat, 1 Cor. 7: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, etc. Ideo ex concilio Cabilonensi dictum est nobis quasdam feminas desidiose, quasdam vero fradulenter, ut a viris suis separentur, proprios filios coram episcopis ad confirmandum tenuisse. Unde nos dignum duximus ut si qua mulier filium desidia aut aliqua fraude coram episcopo tenuerit ad confirmandum, propter fallaciam vel fraudem, quamdiu vivat, poenitentiam agat; tamen a viro suo non separetur. Item Joan. papa, 30, q. 7, c. Ad limina: Ad limina sancti Petri homo nomine Stephanus veniens, nostro praesulatui innotuit, quod filium suum in extremo vitae positum, necdum Baptismi unda lotum, absentia sacerdotum cogente, baptizavit, eumque propriis manibus suscepit. Atque pro hujusmodi negotio, reverentia tua praefatum hominem a sua conjuge judicavit esse separandum. Quod fieri nullatenus debet, dicente Scriptura, Matth. 5 et 19: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Et Dominus non dimittere uxorem, nisi causa fornicationis, jubet. Et nos tanta auctoritate freti dicimus non dimittendum esse, et inculpabile judicandum quod necessitas intulit. Nam baptizandi opus laicis fidelibus, si tamen necesse fuerit, libere conceditur. Unde si supradictus homo filium morientem aspiciens, ne animam perpetuo perire dimitteret, unda Baptismi lavit, ut eum de potestate mortis eriperet, bene fecisse laudatur. Ideoque suae uxori, sibi jam olim legitime sociatae, impune dum vixerit judicamus manere conjunctum, nec ob hoc separari debere. His aliisque pluribus auctoritatibus edocetur conjuges non esse separandos, si post legitimam copulam alter alterius filium de fonte levarit, vel in Confirmatione tenuerit.

3. Quid praemissis obviat. His autem obviare videtur quod idem papa ait, ibid.: Pervenit ad nos diaconus sanctitatis vestrae epistolam deferens, quod quidam viri et mulieres praeterito sabbato paschali, pro magno populi incursu nescientes filios suos suscepissent de lavacro. Cupis ergo scire an propter hoc debeant viri ac mulieres ad proprium usum thori redire, vel non. Nos vero hac re moesti, priorum inquisivimus dicta; et invenimus in archivis, id est, in armariis Apostolicae Sedis, jam talia contigisse in pluribus ecclesiis; quarum episcopis ab hac Apostolica Sede volentibus scire utrum viri ac mulieres redirent ad proprium thorum, beatae memoriae sancti patres Julius papa, Innoc. et Coelestinus cum episcoporum plurimorum consensu in Apostolorum principis Ecclesia praesidentes, talia rescripserunt et confirmaverunt: ut nullo modo se in conjugio reciperent viri ac mulieres, quicumque hac ratione susceperunt natos, sed separarent se, ne suadente diabolo tale vitium invalescat. Item: Si quis filiastrum vel filiastram suam ante episcopum tenuerit ad Confirmationem, separetur ab uxore sua, et aliam nunquam accipiat. Haec autem vel ad terrorem dicta sunt, non quod ita esset faciendum, sed ne illud fieret summopere cavendum; vel de illis est intelligendum, qui prius filios suos vicissim de fonte susceperunt quam fierent conjuges. Praemissis autem auctoritatibus omnino censentiendum est; ut sive proprium, sive tantum viri filium mulier de fonte susceperit, non ideo a viro separetur, quod et de viro similiter oportet intelligi.

4. De copula spiritualium, vel adoptivorum, vel naturalium filiorum. Quod autem spirituales vel adoptivi filii naturalibus copulari nequeant, Nicolaus papa testatur ita inquiens, ad consulta Bulgarorum 35, q. 5: Ita diligere debet homo eum qui se suscepit de sacro fonte, sicut patrem. Inter fratres et filios spirituales gratuita et sancta communio est, quae dicenda non est consanguinitas, sed habenda spiritualis proximitas. Unde inter eos arbitror non posse fieri legale conjugium, quia nec inter eos qui natura et eos qui adoptione filii sunt venerandae leges matrimonia contrahi permittunt. Item: Si inter eos non contrahitur matrimonium quos adoptio jungit, quanto potius a carnali inter se contubernio cessare oportet, quos per coeleste sacramentum regeneratio sancti Spiritus vincit!

5. Si filii ante compaternitatem vel post nati, valent conjungi. Hoc autem quidam volunt intelligere tantum de illis filiis quibus compatres facti sunt. De aliis vero qui ante compaternitatem vel post geniti sunt, concedunt quod legitime et licite jungi possunt. Quibus videtur consentire Urbanus II dicens: Super quibus consuluit nos tua dilectio, hoc videtur respondendum: ut Baptismus sit, si instante necessitate femina puerum in nomine Trinitatis baptizaverit; et quod spiritualium parentum filii vel filiae ante vel post compaternitatem genitae, possunt legitime conjungi, praeter illam personam qua compatres effecti sunt.

6. Paschalis papa. Paschalis vero II, ibid., post compaternitatem genitos copulari prohibet, scribens Regino episcopo: Post susceptum filium de fonte vel filiam spiritualem, qui ex compatre vel ex commatre fuerint nati, matrimonio jungi non possunt. Illud etiam notandum est, quod in Tiburiensi concilio legitur, ibid.: Si quis suae spiritualis commatris filiam fortuito et ita contingente rerum casu in conjugium duxerit, maturiori servato consilio habeat, atque legitimo connubio honeste operam det.

7. Si quis ducere possit duas commatres unam post alteram. Solet etiam quaeri si commatrem uxoris post ejus obitum quis ducere valeat. De hoc Nicolaus papa sic scribit, Constant. episc., 30, q. 4: Sciscitatur a nobis sanctitas vestra si quis duas commatres habere valeat, unam post alteram. In quo meminisse debes scriptum esse: Erunt duo in carne una. Cum ergo constet quod vir et mulier una caro efficiuntur, restat virum compatrem constitui mulieris, cujus assumpta uxor commater erat; et ideo virum illi feminae non posse conjungi, quae commater ejus erat, cum qua idem fuerat una caro effectus. Huic autem illud ex Tiburien. conc. contrarium videtur: Qui spiritualem habet compatrem cujus filium de lavacro susceperit, et uxor ejus commater non est, licet ei defuncto compatre suo ejus viduam ducere in uxorem, quos nulla generatio spiritualis secernit. Item ex epistola Paschalis papae, ibid.: Post uxoris obitum, cum commatre uxoris conjugio copulari, nulla ratio vel auctoritas videtur prohibere. Non enim per carnis unionem, ad unionem spiritus transitur. Sed sciendum quod auctoritas Nicolai de illo agit, qui uxori suae debitum reddidit postquam commater illius extitit. Aliae vero auctoritates de illo agunt cujus uxor postquam a viro suo derelinquitur, illius commater efficitur, nec post compaternitatem a viro suo cognoscitur; vel de illo potius agunt cujus uxor ante defungitur quam ab eo cognoscatur.

8. Si vir et uxor possint simul tenere puerum. Solet etiam quaeri si uxor cum viro simul debeat in Baptismo suscipere puerum. De hoc Urbanus ait, ibid.: Quod uxor cum marito in Baptismo simul non debeat suscipere puerum, nulla auctoritate videtur vel reperitur prohibitum; sed ut ipsa puritas spiritualis paternitatis ab omni labe et infamia conservetur immunis, decrevimus ut utrique simul ad hoc aspirare non praesumant. Quia vero piaculare flagitium commisit, qui duabus commatribus vel sororibus nupsit, magna poenitentia debet ei injungi.

9. De secundis et tertiis nuptiis, et deinceps. Sciendum est etiam quod non solum primae vel secundae nuptiae sunt licitae, sed etiam tertiae et quartae non sunt damnandae. Unde August., 51, q. 1, c. Deus masculum et c. sequenti: Secundas nuptias omnino licitas, Apostolus concedit. De tertiis autem et quartis, et de ultra pluribus nuptiis, solent homines movere quaestionem. Sed quis audeat definire quod nec Apostolum video definisse? Ait enim: Si dormierit vir ejus, cui vult nubat. Non dicit, primus, vel secundus, vel tertius, vel quotuslibet; nec a nobis definiendum est quod non definit Apostolus. Unde, ut breviter respondeam, nec illas nuptias debeo damnare, nec eis verecundiam numerositatis auferre; nec contra humanae verecundiae sensum audeo dicere ut quoties voluerint nubant; nec ex meo corde, praeter Scripturae auctoritatem, quotaslibet nuptias damnare. Idem testatur Hieron., ibid., cap. Aperiant, quaeso: Ego nunc libera voce exclamo, nec damnari in Ecclesia bigamam, imo nec trigamam; et ita licere quinto et sexto, quemadmodum secundo, marito nubere. Apostolus tamen bigamos a sacerdotali honore excludit; sed hoc non facit pro vitio bigamiae, imo pro sacramenti virtute, ut sit una unius, sicut unica unici. Illud tamen Caesarien. concilii videtur innuere, bigamiam esse peccatum. Presbyterum, inquit, ibid., c. De his qui, in nuptiis bigami prandere non convenit; quia cum poenitentia bigamus indigeat, quis erit presbyter qui talibus nuptiis possit praebere consensum? Sed hoc de illo intelligi potest qui primae uxori insidiatus putatur desiderio secundae; vel pro signaculo sacramenti illud dicitur, quod in bigamo non servatur. Ambros. etiam, super Epist. ad Cor., dicit quod primae nuptiae tantum a Domino sunt institutae, secundae vero sunt permissae. Et primae nuptiae sub benedictione Dei celebrantur sublimiter, secundae vero etiam in praesenti carent gloria.

 

 

DISTINCTIO XLIII.

DE RESURRECTIONIS ET JUDICII CONDITIONE.

 

1. Postremo de conditione resurrectionis et modo resurgentium, necnon et de die judicii et misericordiae qualitate breviter disserendum est. Omnibus quaestionibus quae de hac re moveri solent satisfacere non valeo: resurrecturam tamen carnem omnium quicumque nati sunt atque nascentur, et mortui sunt et morientur, nullatenus ambigere debet Christianus (August. in Ench.). Ait enim Isaias, c. 26: Resurgent mortui, et resurgent qui erunt in sepulcris. Et Apostolus, 1 Thes. 4: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent, scilicet, resurrectionis. Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce Archangeli, et in tuba Dei, descendet de coelo; et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. His verbis et veritas resurrectionis et causa atque ordo resurgentium praeclarissime insinuatur.

2. De voce tubae. Causa enim resurrectionis mortuorum erit vox tubae, quae in adventu judicis ab omnibus audietur; et cujus virtute excitabuntur mortui, et de monumentis resurgent. Unde Propheta, psal. 67: Dabit voci suo vocem virtutis, id est, effectum resuscitandi mortuos. Et Joan. evangelista ait, c. 5: Venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. Si vero quaeritur cujus vel qualis erit vox illa, Apostolus dixit quod erit Archangeli, id est, ipsius Christi, qui est princeps archangelorum. Vel vox erit alicujus, vel plurium angelorum. Eademque dicitur tuba, quia erit manifesta et novissima, quia post eam non erit alia. Haec tuba, ut ait August., de Gratia novi et veteris Testam., est clamor de quo dicitur in Evangelio, Matth. 25: Media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tubae nomine aliquod evidens et praeclarum signum intelligitur. Quod vox Archangeli et tuba Dei ab Apostolo dicitur, in Evangelio vox Filii Dei et clamor appellatur; quod signum mortui audient, et resurgent.

3. De media nocte. Media autem nocte dicitur venturus, ut August. ait, ubi supra, non pro hora temporis, sed quia tunc veniet cum non speratur. Media ergo nocte, scilicet, cum valde obscurum erit, id est, occultum, veniet. Dies enim Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Potest tamen non incongrue intelligi mediae noctis tempore venturus; quia, ut ait Cassiod., super Octonarium. hoc tempore primogenita Aegypti percussa sunt, quando etiam sponsus venturus est. Pluribus etiam locis contestantur auctores quod adventus Christi dies dicitur Domini, non pro qualitate temporis, sed rerum, quia tunc cogitationes et consilia singulorum patebunt. Unde in Daniele, Vetustus dierum sedit, et libri aperti sunt coram eo. Libri sunt conscientiae singulorum, quae tunc aperientur aliis. Et tunc implebitur: Nihil occultum quod non reveletur. Adveniente autem summo Judice, non solum aeris tenebrae illuminabuntur, sed abscondita corda manifestabuntur. Virtute ergo divina fiet ut cuique opera sua bona vel mala cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur; vel accuset vel excuset hominem conscientia, eaque teste damnetur vel salvetur.

4. De memoria electorum, si tunc praecedentia mala teneat. Hic quaeritur utrum electis tunc adsit memoria praecedentium malorum, sicut bonorum. Quaedam auctoritates videntur tradere bonos non habituros tunc memoriam praecedentium malorum, id est, peccatorum vel tormentorum. Ait enim Isaias, c. 65: Ego creo coelos novos, et terram novam; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor, sed gaudebitis in aeternum. Item, ibidem: Oblivioni traditae sunt angustiae priores, et absconditae ab oculis nostris. Quae de futuro exponens Hieron. ait: Oblivioni tradentur priora mala, quia forsitan in futuro pristinae conversationis memoria omnino delebitur, succedentibus bonis aeternis, ne sit pars malorum, prioris angustiae memorari. Sed haec et his similia possunt accipi sic, ut non excludant memoriam praecedentium malorum, sed ex ea molestiam et laesionem amoveant. Non enim eorum memoria sanctos contristabit, vel eorum beatitudinem obfuscabit, sed gratiores Deo reddet. Unde super psalmum 88 ait Greg.: Quomodo in aeternum misericordias Domini canit, qui miseriae non meminit? Quomodo autem plena beatitudo, si memoria reatus mentem tangit? Sed saepe laeti tristium meminimus, et sani dolorum meminimus sine dolore; et inde amplius laeti et grati sumus. Ex his apparet quod si priorum malorum memoriam sancti habebunt in futuro, non eis tamen erit ad poenam vel gloriae derogationem, sed ad gratiarum actionem. Si vero quaeritur utrum peccata quae fecerunt electi, prodeant tunc in notitiam omnium, sicut mala damnandorum omnibus erunt nota, non legi hoc expressum in Scriptura. Unde non irrationabiliter putari potest peccata hic per poenitentiam tecta et deleta, illic etiam tegi aliis, alia vero cunctis propalari.

5. De his qui vivi reperientur. Quaeri solet utrum illi quos vivos inveniet Christus, nunquam omnino morituri sint, an ipso temporis puncto quo rapientur obviam Christo, ad immortalitatem mira celeritate sint transituri. Non enim dicendum est fieri non posse ut dum per aera in sublime portentur, in illo spatio et moriantur et reviviscant. Ad hunc autem sensum, quo existimemus illos in parvo spatio et passuros mortem, et accepturos immortalitatem, Apostolus nos urgere videtur, ubi dicit, 1 Cor. 15: Omnes in Christo vivificabimur. Et alibi (ibidem): Quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Cur autem nobis incredibile videatur illam multitudinem corporum in aere quodammodo seminari, atque ibi protinus immortaliter et incorruptibiliter reviviscere, cum credamus in ictu oculi futuram resurrectionem, et in membra sine fine victura tanta velocitate rediturum antiquissimorum cadaverum pulverem? Sed vellem de his potius audire doctores. Si ergo sanctos qui reperientur Christo veniente viventes, eique obviam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros et ad eadem mox immortalia redituros; nullas in verbis Apostoli patiemur angustias, generaliter accipientes illud quod dictum est, 1 Cor. 15: Omnes quidem resurgemus, scilicet, tam boni quam mali; sed non omnes immutabimur, scilicet, in solemnitatem resurrectionis. De hoc etiam Ambrosius ait, super illud: Quoniam ipse Dominus: In ipso raptu eorum qui vivi reperientur, mors erit et resurrectio, ut anima quasi per soporem egressa de corpore, eidem in momento reddatur. Contra vero, scribens ad Marcellam, Hieron. testari videtur, dicens, Epist. c. 4, quosdam in fine seculi adveniente Christo non esse morituros, sed vivos repertos in immortalitatem repente mutandos; horum autem quid verius sit, non est humani judicii definire.

6. Quomodo intelligitur Christus judex vivorum et mortuorum. His autem adjiciendum est dupliciter intelligi quod dicitur Christus judicaturus vivos et mortuos. Aut enim vivi accipiuntur, qui in adventu ejus vivi reperientur, licet in raptu moriantur; et mortui, qui ante decesserant; vel vivi et mortui accipiuntur, justi et injusti. (Aug. in Enchirid., c. 55)

7. Quomodo omnes incorrupti. Cumque ex praedictis sane credi valeat omnes resurrecturos, credendum est etiam quod omnes resurgent incorrupti; non utique impassibiles, quia reprobi mortem patientur aeternam, sed sine diminutione membrorum, omnia humani corporis habituri membra, nec tamen gloria ac spe impassibilitatis induentur.

 

 

DISTINCTIO XLIV.

DE AETATE ET STATURA RESURGENTIUM.

 

1. Solent autem nonnulli percontari et quaerere an in eadem aetate et statura corporis omnes resurrecturi sint. Quidam putaverunt omnes resurrecturos secundum mensuram aetatis et staturae Christi, ideo quia Apostolus ait, Ephes. 4: Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis et plenitudinis Christi. Sed his verbis non eadem resurgentibus assignatur statura, sed aetas. Omnes enim in eadem aetate resurgent, in qua Christus mortuus est et resurrexit, cujuscumque aetatis mortui fuerint. Virum autem posuit, non ut distingueret sexum, sed ut significaret perfectionem virium quam tunc habebunt; sed non omnes eamdem staturam corporis obtinebunt. Unde Aug., in lib. 22 de Civit. Dei, c. 14: Non ait in mensuram corporis vel staturae, sed aetatis, quia unusquisque suam recipiet mensuram corporis, quam vel habuit in juventute, etiam si senex obiit, vel fuerat habiturus si ante est defunctus. Aetas vero erit illa ad quam pervenit Christus, scilicet juvenilis, ut circa 30 annos. Triginta enim duorum annorum et trium mensium erat aetas Christi, in qua mortuus est, et resurrexit. Non est autem fas dicere quod in resurrectione accedat corpori magnitudo, quam nec habuit hic, nec erat habiturus diu vivendo; nec majora corpora redigenda sunt ad modum dominici corporis. Periret enim multum de illis corporibus, cum nec periturus sit capillus, ut ait Dominus, Lucae 21: Capillus de capite vestro non peribit.

2. Quod resurget quidquid fuit de substantia et natura corporis, et in eadem parte corporis. Non enim perit Deo terrena materies, de qua mortalium creatur caro; sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, et in quamcumque aliorum corporum substantiam, vel in ipsa elementa vertatur; in quorumcumque etiam animalium vel hominum cibum carnemque mutetur, illi animae in puncto temporis redibit, quae illam carnem primitus ut homo fieret, cresceret, viveret, animavit. Ipsa ergo terrena materies quae discedente anima fit cadaver, non ita in resurrectione reparabitur, ut ea quae dilabuntur et in alias atque alias rerum species vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt, redire necesse sit. Alioquin si capillus redit, quem tam crebra tonsura detraxit; si unguibus, quos toties depressit exsectio, immoderata et indecens cogitantibus resurrectionem carnis, et ideo non credentibus, occurrit infirmitas. Sed quemadmodum si statua cujuslibet solubilis metalli igne liquesceret, vel contereretur in pulverem, vel confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursum ex illius materia et quantitate reparare, nihil interesset ad ejus integritatem, quae particula materiae cui membro statuae redderetur; dum tamen totum ex quo constituta fuerat, restituta resumeret; ita Deus, mirabiliter atque ineffabiliter artifex, de toto quo caro nostra extiterat eam mirabili celeritate restituet, nec aliquid attinebit ad ejus redintegrationem, utrum capilli ad capillos redeant, et ungues ad ungues; an quidquid eorum perierat, mutetur in carnem, et in partes alias corporis revocetur; curante artificis providentia ne quid indecens fiat. Indecorum quippe aliquid ibi non erit; sed quidquid ibi futurum est, hoc decebit, quia nec futurum est, si non decebit. (Aug., in Enchir., cap. 88. Hugo, lib. 2 de Sacramentis, parte 1, cap. 19. Idem Aug., in Ench. c. 90.)

3. Quod sancti sine omni deformitate resurgent. Hoc autem in corporibus sanctorum intelligendum est, de quibus consequenter adjungit Aug., in eodem, cap. 91: Resurgent ergo sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, onere, difficultate; in quibus tanta facilitas, quanta felicitas erit; propter quod et spiritualia dicta sunt, cum procul dubio corpora sint futura, non spiritus. Ex his apparet quod una erit aetas omnium resurgentium, scilicet, juvenilis; statura vero, diversa, scilicet, quam quisque habuerat in juvenili aetate, vel erat habiturus, si ante est defunctus. Nec de substantia de qua hominis caro creatur, aliquid peribit; sed omnium particularum ante dispersarum collectione redintegrabitur naturalis substantia corporis. Sanctorum quoque corpora sine omni vitio fulgida sicut sol, resurgent, praecisis cunctis deformitatibus quas hic habuerunt.

4. Si mali tunc habeant quas hic habuerunt deformitates. De reprobis autem quaeri solet an cum deformitatibus hic habitis resurgant. Hoc autem August. non asserit, sed dubium relinquit, ita inquiens, in Ench. c. 2: Quicumque ab illa perditionis massa quae per Adam facta est, non liberantur per Christum, resurgent quidem etiam ipsi, unusquisque cum sua carne, sed ut cum diabolo ejusque angelis puniantur. Utrum vero ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum corporum resurgant, quaecumque in eis gestarunt, inquirendo laborare quid opus est? Non enim fatigare nos debet incerta eorum habitudo vel pulchritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio. Ecce non definit, an tunc habeant deformitates quas hic habuerunt reproborum corpora.

5. Quod non consumentur corpora quae tunc ardebunt. Si vero quaeritur de corporibus malorum, quomodo in igne ardeant et non consumantur, August., de Civit. Dei, lib. 21, cap. 1 et 3, variis exemplis astruit, et sempiternis ignibus ea ardere, et non consumi illa combustione, sicut anima cujus praesentia corpus vivit, et dolorem pati potest, mori autem non potest. Hoc enim erit tunc in corporibus damnatorum, quod tunc esse scimus in animis omnium.

6. Si daemones corporali igne cremantur. Quaeri etiam solet an daemones corporali igne ardeant. Ad quod August. respondens ait, super Gen. et de Civ. Dei, lib. 21: Cur non dicamus (quamvis miris, veris tamen, modis) etiam spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum etiam incorporei, et nunc potuerunt includi corporalibus membris, et tunc poterunt corporum suorum vinculis insolubiliter alligari? Gehenna illa quae stagnum ignis et sulphuris dicta est, corporeus ignis erit, et cruciabit damnatorum corpora vel hominum, vel daemonum; sed solida hominum, aerea daemonum. Unus enim utrisque ignis erit, ut Veritas ait. De quo igne si quaeritur qualis vel ubi sit, Augustinus sic respondet, de Civit. Dei, lib. 20, cap. 16: Ignis aeternus cujusmodi sit, et in qua mundi vel rerum parte futurus sit, hominem scire arbitror neminem, nisi forte cui Spiritus divinus ostendit.

7. Si animae sine corporibus sentiunt ignem corporalem. Cum autem constet animas igne materiali in corporibus cruciandas, quaeri solet an interim ante resurrectionem corporum animae defunctorum reproborum materiali igne crementur. De hoc Julianus, Toletanae ecclesiae episcopus, Greg. dicta secutus, dialogo 4, cap. 18, ita scripsit: Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem etiam corpore igneo teneatur? Teneri autem per ignem spiritum dicimus, ut in tormento ignis videndo atque sentiendo puniatur. Quod autem non solum videndo, sed etiam experiendo anima ignis tormentum patiatur, ex Evangelio colligitur, Luc. 16, ubi Veritatis voce dives mortuus dicitur in inferno sepultus; cujus anima, quod in igne teneatur, insinuat, cum Abraham deprecatur dicens: Mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Dum ergo peccatorem divitem damnatum in ignibus Veritas perhibet, quis sapiens reproborum animas teneri ignibus neget? Praecipue, cum humanam animam corporis similitudinem habere doceat August., ita inquiens, super Gen., lib. 12, c. 33: Profiteri animam habere posse similitudinem corporis et corporalium omnino membrorum quisquis renuit, potest negare animam esse quae in somnis videt vel ambulare se, vel sedere, vel huc atque illuc gressu vel etiam volatu ferri; hoc sine quadam similitudine corporis non fit. Proinde si hanc similitudinem etiam apud inferos gerit, non corporalem, sed corpori similem, ita etiam in locis videtur esse non corporalibus, sed corporalium similibus sive in requie, sive in doloribus. In Cassiani etiam voluminibus legitur quod non sint otiosae, neque nihil sentiant, cum dives ille in inferno se flamma cruciari clamet. Unde probatur animas defunctorum non solum suis sensibus non privari, sed nec istis affectibus, scilicet, spe, tristitia, gaudio ac metu carere; et ex his quae sibi in illo generali examine reservantur, eas quaedam jam incipere praegustare.

8. De abortivis foetibus et monstris. Illud etiam investigari oportet si abortivi foetus et monstra resurgent, et qualia. De quo August. ita ait, in Enchir., cap. 85: Occurrit de abortivis foetibus quaestio, qui jam nati sunt in uteris matrum, sed non ita ut jam possint renasci. Si enim resurrecturos eos dixerimus, de his qui jam formati sunt tolerari potest utcumque quod dicitur. Informes vero quis non proclivius perire arbitretur, sicut semina quae concepta non fuerunt? Scrupulose quidem inter doctores quaeri ac disputari potest, quando incipit homo in utero vivere, an sit quaedam vita occulta quae nondum motibus viventis appareat. Negari enim vixisse puerperia, quae ideo membratim exsecantur, ut ejiciantur ex uteris praegnantium, ne matres etiam, si mortua ibi relinquantur, occidant, impudentia nimia videtur. Ex quo autem incipit homo vivere, ex illo utique jam mori potest; mortuus vero, ubicumque illi potuit mors evenire, quomodo ad resurrectionem non pertineat reperire nequeo. Neque enim et monstra quae nascuntur et vivunt, quantumlibet cito moriantur, aut resurrectura negabuntur, aut ita resurrectura credenda sunt, sed potius correcta eorum emendataque natura. Absit enim ut illum bimembrem, quem nuper natum in Oriente fratres fidelissimi qui eum viderunt retulerunt, et sanctus Hieron. scriptum reliquit, ut unum hominem duplicem, ac non potius duos, quod futurum erat, si gemini nascerentur, resurrecturos existimemus. Ita et caetera quae nimia deformitate monstra dicuntur, ad humanae naturae figuram in resurrectione revocabuntur (ibid., c. 87).

 

 

DISTINCTIO XLV.

DE DIVERSIS ANIMARUM RECEPTACULIS.

 

1. Praeterea sciendum est quod omnes animae, ut ait August., super Joan., tract. 49, cum de hoc seculo exierint, diversas habent receptiones: bonae habent gaudium, malae vero tormenta. Sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et malorum tormenta graviora, quando cum corpore torquebuntur. Ex his ostenditur quod majus erit gaudium sanctorum in resurrectione et post, quam fuerit ante; et quod diversa receptacula habebunt animae sanctorum. De quibus idem August. ait, de Verb. Apost.: Tempus quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est vel requie, vel aerumna, pro eo quod sortita est in carne dum viveret.

2. De suffragiis defunctorum. Neque negandum est, ut ait August., in Enchir. c. 19, defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur, vel eleemosynae fiunt in Ecclesia. Sed haec eis tantum prosunt, qui, cum viverent, haec sibi ut postea possent prodesse meruerunt. Est enim quidam vivendi modus nec tam bonus ut non requirat ista post mortem, nec tam malus ut ei non prosint ista quidquam. Est vero talis in bono, ut ista non requirat; et est rursus talis in malo, ut nec his valeat, dum ex hac vita transierit, adjuvari. Quocirca hic omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam quispiam gravari vel relevari. Nemo autem speret quod hic neglexit, cum obierit, apud Deum promereri. Non ergo ista quae pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia, illi Apostolicae sunt adversa sententiae qua dictum est, Rom. 14: Omnes stabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, scilicet, bona vel mala; quia etiam hoc meritum sibi quisque, cum in corpore viveret, comparavit, ut possint ei ista prodesse, non enim omnibus prosunt. Et quare? Non nisi propter differentiam vitae, quam quisque gessit in corpore. Cum ergo sacrificia, sive altaris, sive quarumcumque aliarum eleemosynarum, pro baptizatis omnibus offeruntur, pro valde bonis, gratiarum actiones sunt; pro non valde malis, sunt propitiationes. Sed pro valde malis etsi nulla sunt adjumenta mortuorum, tamen qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus vero prosunt, vel ad hoc prosunt ut sit plena remissio, vel certe ut tolerabilior sit ipsa damnatio. Orationibus ergo sanctae Ecclesiae, et sacrificio salutari, et eleemosynis quae pro eorum spiritibus offeruntur, non est dubium mortuos adjuvari, ut cum eis misericordius agatur a Domino, quam eorum peccata meruerunt. Hoc enim a Patribus traditum tota observat Ecclesia, ut pro eis qui in communione corporis et sanguinis Domini defuncti sunt, cum ad ipsum sacrificium loco suo commemorentur, oretur, ac pro illis quoque id offerri commemoretur. Non est ergo ambigendum ista prodesse defunctis, sed talibus qui ita vixerunt ante mortem, ut possint eis haec utilia esse post mortem. Nam qui sine fide operante per dilectionem, ejusque sacramentis, de corpore exierunt, frustra illis a suis hujusmodi pietatis officia impenduntur; cujus, dum hic essent, pignore, caruerunt, non misericordiam sibi thesaurizantes, sed iram. Non ergo mortuis nova merita comparantur, cum pro eis aliquid boni operantur sui, sed eorum praecedentibus consequentia ista redduntur. Nam istam quisque fimens vitam, nisi quod in ea meruerit, non poterit habere post eam. Ecce quibus et qualiter prosunt illa quae pro defunctis frequentat Ecclesia. Mediocriter malis suffragantur ad poenae mitigationem; mediocriter bonis ad plenam absolutionem; qui non habent tantae perfectionis merita, ut non indigeant juvari per pauperes quorum est regnum coelorum, quos sibi fecerunt amicos de mammona iniquitatis; quorum tanta est perfectio, ut his adjutoriis non indigeant: quales sunt apostoli et martyres. Ut enim ait August.: Injuria est pro martyre orare in Ecclesia, cujus nos debemus orationibus commendari; pro aliis autem defunctis oratur. (August., in sermone de Verbis Apostoli, et in Glos. super illud 1 Thess. 4, c. Nolumus vos.)

3. De officiis sepulturae. De pompis vero exequiarum, idem August. ita dicit: Pompa funeris, agmina exequiarum, sumptuosa diligentia sepulturae, vivorum sunt qualiacumque solatia, non adjutoria mortuorum. Quia si aliquid prodest impio sepultura pretiosa, oberit pio vilis, vel nulla. Praeclaras exequias in conspectu hominum purpurato illi diviti exhibuit turba famulorum; sed multo clariores in conspectu Domini, ulceroso illi pauperi ministerium exhibuit angelorum, qui eum extulerunt non in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium. Sit tamen cura mortuos sepeliendi, et sepulcra construendi, quia haec in Scripturis sanctis inter bona opera deputata sunt; nec solum in corporibus patriarcharum aliorumque sanctorum, sed etiam in ipsius Domini corpore qui ista fecerunt, laudati sunt. Impleant igitur homines erga suos officia postremi muneris, et sui humani lenimenta moeroris. Verum illa quae adjuvant spiritus defunctorum, scilicet, oblationes, orationes, multo observantius procurent. (In sermone de Verbis Apost., et de Civ. Dei, lib. 1, c. 12; et in lib. de Cura pro mort. gerenda, cap. 2.)

4. De duobus aeque bonis, quorum alter plura post mortem habet auxilia. Solet moveri quaestio de duobus, uno divite, altero paupere, pariter sed mediocriter bonis, qui praedictis suffragiis indigent, et meruerunt pariter post mortem juvari; pro altero vero, id est, pro divite, speciales et communes fiunt orationes, multaeque eleemosynarum largitiones; pro paupere vero non fiunt nisi communes largitiones et orationes. Quaeritur ergo an tantum juvetur pauper paucioribus subsidiis, quantum dives amplioribus. Si non pariter juvatur, non ei redditur secundum merita. Meruit enim pariter juvari, quia pariter boni extiterunt. Si vero tantum suffragii consequitur pauper, quantum dives, quid contulerunt diviti illa specialiter pro eo facta? Sane dici potest, non ei magis valuisse generalia et specialia, quam pauperi sola generalia suffragia. Et tamen profuerunt diviti specialia, non quidem ad aliud vel majus aliquid, sed ad idem ad quod generalia, ut ex pluribus et diversis causis unum perciperetur emolumentum. Potest tamen dici aliter, illa plura subsidia contulisse diviti celeriorem absolutionem, non pleniorem. (In serm. de Verbis Apost., lib. 1.)

5. Quibus suffragiis juvabuntur mediocriter boni, qui in fine invenientur. Sed iterum quaeritur de aliquo mediocriter bono, qui talibus indigens suffragiis in ipso consummationis articulo cum reliquis migrabit, si salvus fuerit: pro eo non offertur ulterius sacrificium, vel oratio, vel eleemosyna; nec habebat tantae perfectionis merita, quae his suffragiis non egerent, numquid ergo salvabitur? Existimo eum quasi per ignem transeuntem, salvari meritis et intercessionibus coelestis Ecclesiae, quae pro fidelibus semper intercedit voto et merito, donec impleatur Christus.

6. Quomodo sancti glorificati audiunt preces supplicantium; et quomodo intercedunt pro nobis ad Dominum. Sed forte quaeris numquid preces supplicantium sancti audiunt, et vota postulantium in eorum notitiam perveniunt. Non est incredibile animas sanctorum, quae in abscondito faciei Dei veri luminis illustratione laetantur, in ipsius contemplatione ea quae foris aguntur intelligere, quantum vel illis ad gaudium, vel nobis ad auxilium pertinet. Sicut enim angelis, ita et sanctis qui Deo assistunt, petitiones nostrae innotescunt in Verbo Dei, quod contemplantur. Unde et dicuntur angeli orationes et vota nostra offerre Deo; non quia eum doceant, sed quia ejus voluntatem super eis consulunt. (Hug., de Sacram., lib. 2, part. 16, c. ult.) Unde Aug., in lib. de Orando ad Deum; Angelis, qui sunt apud Deum, innotescunt petitiones nostrae, ut quodammodo offerant Deo, et de his consuiant; et quod Deo jubente implendum esse cognoverint, hoc nobis evidenter vel latenter reportent. Unde et angelus hominibus ait, Tobiae 12: Cum oraretis, orationem vestram obtuli Deo. Ad omnia quidem scienda sufficit Deo sua perfectio; habet tamen nuntios, id est, angelos, non qui ei quae nescit annuntient (non enim sunt ulla quae nesciat), sed bonum eorum est de operibus suis ejus consulere veritatem; et hoc est quod ei dicuntur nonnulla nuntiare, non ut ipse ab eis discat, sed ut ab eo ipsi per Verbum ejus sine corporali sono nuntient etiam quod voluerit, ab eo missi ad quos voluerit, totum ab illo per illud Verbum ejus audientes, id est, in ejus veritate invenientes, quid sibi faciendum, quibus et quando nuntiandum sit (in lib. 15 de Trin., c. 13). Nam et nos orantes eum, non eum docemus, quia novit (ut ait Verbum ejus) Pater vester quid vobis necessarium sit priusquam petatis ab eo. Nec ista ex parte cognovit; sed futura omnia temporalia, atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus; et quos et de quibus rebus vel exauditurus, vel non exauditurus esset, sine initio ante praescivit. Non ergo dicitur angelus orationes nostras offerre Deo, quasi Deus tunc noverit quid velimus et quo indigeamus; quae omnia antequam fiant, sicut et postquam facta sunt, novit; sed quia necesse habet rationalis creatura temporales causas ad aeternam Veritatem referre, sive petendo quid erga se fiat, sive consulendo quid faciat. (Aug., ibid. continue, et in lib. de Gratia novi et veteris Test., et super illud. Phil. c. Gaudete. )

7. Quod dictum est de angelis attribuit sanctis animabus. Si autem angeli a Deo per Verbum ejus discunt petitiones nostras, et quid de his implendum sit, et quid non, cur non credamus et animas sanctorum Dei faciem contemplantium, in ejus veritate intelligere preces hominum, et quae implendae sint vel non? Inde est quod Deus dicitur exaudire preces quorumdam, non solum quando effectui mancipat, sed etiam quando innotescit curiae angelorum et sanctarum animarum quid inde futurum sit vel non; et quod cognoscunt in Dei voluntate esse, volunt et ipsi. Adeo enim supernae voluntati addicti sunt, ut nihil praeter ejus voluntatem queant velle. Intercedunt ergo ad Deum pro nobis sancti, et merito, dum illorum merita suffragantur nobis, et affectu, dum vota nostra cupiunt impleri; quod tamen non faciunt, nisi in voluntate Dei implenda didicerint. Oramus ergo ut intercedant pro nobis, id est, ut merita eorum nobis suffragentur, et ut ipsi velint bonum nostrum, quia eis volentibus Deus vult, et ita fiet. Ex praemissis constat quod cum quibusdam misericordiis agit Deus quam eorum peccata meruerint, scilicet, cum mediocriter malis, qui suffragiis Ecclesiae juvantur.

 

 

DISTINCTIO XLVI.

SI VALDE MALIS DETUR MITIGATIO POENAE.

 

1. Sed quaeritur hic de valde malis, utrum et ipsi in aliqua poenarum mitigatione Dei misericordiam sentiant, ut minus quam meruerint puniantur. Quidam autumant eos nullam relevationem poenae habituros; quod confirmant Jacobi auctoritate dicentis, c. 2: Judicium sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam. Aug. etiam, super octonarium, 19 Matth. 5, ait: Misericordia hic, judicium in futuro. Idem distinguens quomodo omnes viae Domini sint misericordia et veritas, ait: Erga sanctos, omnes viae Dei misericordia; erga iniquos, omnes veritas: quia et in judicando subvenit, et ita non deest misericordia; et in miserando id exhibet quod promisit, ne desit veritas. Erga omnes autem quos liberat et condemnat, omnes viae sunt misericordia et veritas; quia ubi non miseretur, vindictae veritas datur. Dicens ubi non miseretur, dat intelligi aliquid a Deo fieri, ubi ipse non miseretur. Sed his occurrit quod ait Cassiod. super psal. 50, loquens de misericordia et pietate Dei: Hae duae, inquit, res judicio Dei semper adjunctae sunt. Ergo et in punitione malorum non est justitia sine misericordia. Idem, super psal. 100, de judicio et misericordia ait: Haec duo mutua societate sibi junguntur. In his breviter omnia opera Dei includit. August. quoque, in Ench., respondens illis qui reproborum supplicia finem habitura contendunt, ita illorum repellit opinionem, asserens reprobos perpetuo puniendos, ut eorum supplicia mitigari aliquatenus non neget. Frustra, inquit, nonnulli aeternam damnandorum poenam et cruciatus sine intermissione perpetuos humano miserantur affectu, atque ita futurum esse non credunt; non quidem Scripturis adversando divinis, sed pro suo motu dura quaeque molliendo, et leviorem flectendo sententiam; quae putant in eis terribilius esse dicta quam verius. Non enim (inquiunt) obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordias suas, psal. 76. Hoc quidem in psalmo legitur; sed de his intelligitur qui sunt vasa misericordiae, Rom. 9, quia et ipsi non pro meritis suis, sed Deo miserante de miseria liberantur. Aut si hoc ad omnes existimant pertinere, non ideo necesse est ut damnationem opinentur finiri posse eorum de quibus dictum est, Matth. 25: Ibunt hi in supplicium aeternum; ne hoc modo putetur habitura finem felicitas eorum de quibus e contrario dictum est: Justi autem in vitam aeternam. Sed poenas damnatorum certis temporibus existiment (si hoc his placet) aliquatenus mitigari. Et sic quippe intelligi potest manere ira Dei in illis, id est, ipsa damnatio. Haec enim vocatur ira Dei, non divini animi perturbatio, ut in ira sua, id est, manente ira sua, non contineat miserationes suas, non aeterno supplicio finem dando, sed levamen adhibendo vel interponendo cruciatibus; quia nec psalmus ait ad finiendam iram suam, vel post iram suam, sed in ira sua. Quae si sola esset, alienari a regno Dei, et carere magna multitudine dulcedinis Dei, tam grandis tamen est poena, ut ei possint nulla tormenta quae novimus comparari; si illa sit aeterna, ista autem sit quamlibet multis seculis longa. Manebit ergo sine fine mors perpetua damnatorum; et ipsa omnibus erit communis, sicut manebit communiter omnium vita aeterna sanctorum. Ecce ita asserit hic poenas reproborum non esse finiendas, quod non improbat, si dicatur eorum supplicio aliquod levamen adhiberi. Unde non incongrue dici potest Deum, etsi juste id possit, non omnino tantum punire malos in futurum quantum meruerunt; sed eis aliquid, quantumcumque mali sint, de poena relaxare.

2. Determinat praemissas auctoritates. Quod ergo dictum est judicium sine misericordia fieri illi qui non fecit misericordiam, ita intelligi potest, quod judicium damnationis fiet illi qui non fecit misericordiam, pro eo quod fuit sine misericordia. Vel fiet judicium ei sine misericordia liberante et salvante, qui tamen in aliqua poenae alleviatione misericordiam Dei sentiet. Ita, cum dicitur misericordia hic, judicium in futuro, non negatur quin in futuro sit misericordiae effectus, et in electis, qui per misericordiam ab omni miseria liberabuntur, et in reprobis, qui minus quam meruerint cruciabuntur. Sed hic non sine causa dicitur fieri Dei misericordia, et judicium in futuro, quia et hic multis modis miseretur Deus, quibus non miserebitur tunc. Vocat enim Deus nunc peccatores et justificat, quod tunc non faciet; et tunc reddens singulis secundum merita sua, manifeste judicabit, qui nunc occulte judicat. Cujus occultum judicium (ut ait Aug.) intelligitur poena qua quisque vel exercetur ad purgationem, vel admonetur ad conversionem; vel, si contemnit, excaecatur ad damnationem. Occultum ergo judicium Dei poena dicitur, qua judicat purgando, convertendo, vel excaecando. Judicia quoque Dei interdum appellantur dispensationes ejus de omnibus rebus. Unde, Rom. 11: Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus! Et, psalm. 35: Judicia ejus abyssus multa. Judicium autem quo in futuro judicabit, intelligitur sententia judicis, qua ventilabitur area, id est, dividentur localiter boni a malis ministerio angelorum, et isti in vitam ducentur, illi in supplicium mittentur, qui nunc simul mixti sunt.

3. De justitia et misericordia Dei. Sed quomodo justitiam Dei et pietatem, id est, misericordiam, supra Cassiodorus duas esse res dixit, quae semper adjunctae sunt judicio Dei? Justitia enim Dei et misericordia non duae res sunt, sed una res, id est, una divina essentia est, sicut supra pluribus auctoritatibus ostensum est; quia non est Deo aliud esse misericordem quam misericordiam; nec justum quam justitiam; sed idem prorsus. Nec aliud est ei esse misericordem quam justum, vel misericordiam quam justitiam; sed omnino idem, quia non denominative, sed essentialiter haec de Deo dicuntur. Cur ergo dicit Scriptura de operibus Dei, quaedam esse misericordiae, quaedam justitiae? Si enim justitia Dei, misericordia est, quaecumque sunt opera misericordiae, esse videntur justitiae, et e converso. His responderi potest sic: illis locutionibus quibus hujusmodi operum fiunt distinctiones, ut alia misericordiae, alia justitiae, alia bonitati attribuantur, non diversitas subjacentis, id est, rei, his vocabulis significate exprimitur, sed varietas sensuum et effectuum in creaturis monstratur. Cum enim dicitur Deus justus vel justitia, essentia divina praedicatur; et etiam quod ipse sit distributor et judex meritorum intelligi datur. Ita et cum dicitur misericors, essentia divina praedicatur, et insuper quod ipse sit miserorum liberator intelligi datur. Similiter cum dicitur bonus, essentia divina praedicatur. Et cum dicitur Deus, et insuper auctor omnium bonorum ostenditur. Ita et cum dicitur Deus, essentia divina praedicatur, et ipse timendus ostenditur. Inde ergo quaedam opera misericordiae, quaedam justitiae dicuntur, non quin divina essentia haec et illa operetur, et quin haec et illa sint opera divinae essentiae, quae dicitur misericordia et justitia; sed quia quaedam sunt quibus ostenditur judex et aequus distributor, quaedam quibus ostenditur miserator. Misericors enim dicitur in natura, miserator in exhibitione. Et in quibusdam operibus dicitur effectus esse misericordiae, in quibusdam effectus justitiae; non quod aliud efficiat justitia, aliud misericordia Dei, si ad essentiam referas; sed quia ex quibusdam effectibus intelligitur judex, ex quibusdam miserator, vel, ut quibusdam placet, justus et misericors. Sed secundum hoc occurrit quaestio, quomodo ex aliis ostendatur justus, et ex aliis misericors, cum sit idem ei esse justum et esse misericordem? Si enim secundum eamdem rationem dicitur justus et misericors, ex eo opere quo intelligitur justus, intelligitur misericors, et e converso. Sed dixi supra quia, cum dicitur Deus justus et misericors, ita eadem divina essentia significatur, et secundum eam idem praedicatur, ut etiam quaedam diversa intelligantur. Intelligimus enim per hoc eum esse miseratorem et justum judicem. Quod evidenter Orig. ostendit dicens: Omnia quae Dei sunt, Christus est; ipse sapientia ejus, ipse fortitudo, justitia, sanctitas, ipse prudentia, ipse veritas. Sed cum unum sit in subjacenti, pro varietate sensuum diversis nuncupatur vocabulis. Aliud enim significat sapientia, aliud justitia. Quando enim sapientia dicitur, disciplinis te divinarum humanarumque rerum instruere intelligitur; quando justitia, distributor vel judex meritorum insinuatur. Ita et prudentia cum dicitur, doctor et demonstrator bonarum vel malarum rerum, vel neutrarum intelligitur.

4. Auctoritatibus probat quaedam justitiae, alia misericordiae, alia bonitati attribui. Quod autem quaedam opera misericordiae, quaedam justitiae, quaedam bonitati attribuantur, in Scripturis facile est reperire. Et de misericordia quidem et justitia manifestum est; de bonitate vero et misericordia amplius latet. Sed August. docet, super psalm. 135, illa opera proprie ad misericordiam pertinere, quibus aliqui a miseria liberantur. Ad bonitatem vero non solum illa, sed facturam et gubernationem naturalium, ita dicens: Ad misericordiam pertinet, quod a peccatis mundat, et de miseria liberat; ad bonitatem vero, quod coelum et terram, et omnia valde bona creavit ut essent. Idem, super psalm. 32: Coeli non indigent misericordia, ubi nulla est miseria; et in terra hominis abundat miseria, et superabundat Dei misericordia. Miseria ergo hominis et misericordia Dei plena est terra, non coeli, qui non indigent misericordia, indigent tamen regente Domino. Omnia enim indigent Domino, et misera, et felicia, quia sine illo miser non sublevatur, felix non regitur. Item alibi, super illud: Secundum misericordiam tuam memento mei tu: Misericordia est erga miseros, bonitas erga quoslibet. Interdum tamen misericordia large accipitur ut bonitas.

5. Quomodo universae viae Domini dicuntur misericordia et veritas. Post haec considerari oportet ex quo sensu universae viae Domini dicuntur misericordia et veritas. Hoc multiplicem recipit expositionem. Universae enim viae Domini misericordia et veritas quibus ad nos venit, ut ait August. super psal. 24, intelliguntur duo adventus: primus in quo manifestam et multiplicem misericordiam nobis exhibuit; et secundus, in quo requirendo merita justitiam exhibebit. Universae etiam viae Domini, id est, quibus ad Dominum ascendimus, sunt justitia, qua a malo declinamus; et misericordia, qua bonum facimus. In his enim duobus omne bonum meritum includitur. Sed cum superius Cassiod., ad psal. 100, dixerit in his duobus omnia opera Dei includi, merito quaeri potest an in omni opere Domini haec duo mutuo sibi jungantur. Quibusdam placuit non in omni opere Domini haec duo concurrere, secundum effectum dico; nam secundum essentiam non dividitur misericordia a justitia, sed unum est. Verum secundum effectum non in omni opere Domini dicunt esse misericordiam et justitiam, sed in quibusdam fatentur tantum misericordiam, in aliis justitiam, atque in aliis misericordiam et justitiam. Fatentur tamen Dominum omnia quae fecit misericorditer agere et juste; referentes rationem dicti ad Dei voluntatem quae justitia est, et misericordia, non ad effectus misericordiae et justitiae, qui sunt in rebus. Aliis autem videtur quod sicut dicitur Deus omnia opera sua juste facere et misericorditer, ita concedendum sit in omni opere Dei justitiam esse et misericordiam, id est, clementiam, secundum effectum vel signum, quia nullum opus Dei est in quo non sit effectus vel signum aequitatis et clementiae, sive occultae, sive apertae. Aliquando enim manifesta est clementia sive benignitas, et occulta aequitas, aliquando e converso.

 

 

DISTINCTIO XLVII.

DE SENTENTIA JUDICII.

 

1. Solet etiam quaeri: Qualiter dabitur judicii sententia? Sed non est perspicuum id explicare. Non enim Scriptura aperte definit an voce illa proferatur, Matth. 25: Venite, benedicti, et: Ite, maledicti; an virtute judicis ita fiet, conscientiis singulorum attestantibus, ut modo dicitur futurum ut judicis potentiae effectus ipsius dictione significetur. Illa etiam, ibid.: Esurivi, et non dedistis mihi manducare, et hujusmodi, magis conscientiis exprimenda plurimi putant quam verbis, quia Apostolus in momento et in ictu oculi mysterium consummandum tradit. Sed illud ad resurrectionis statum tantum referunt, non ad judicium, qui alii judicii sententiam, et malorum increpationes, et bonorum praemia verbis exprimenda asserunt.

2. Quod judicabunt sancti, et quomodo. Non autem solus Christus judicabit, sed et sancti cum eo judicabunt nationes. Ipse enim apostolis ait, Matth. 19: Sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel. Nec est putandum quod duodecim apostolis tantum hoc promiserit Christus. Ubi enim sedebit Paulus, qui plus omnibus laboravit, si non ibi sedebunt nisi duodecim? Per duodecim ergo sedes perfectio tribunalis, id est, universitas judicantium intelligitur, scilicet, omnes perfecti, qui relictis omnibus secuti sunt Christum. Per duodecim tribus, universitas judicandorum. Judicabunt vero eos sancti, non modo cooperatione, sed etiam auctoritate et potestate. Unde, psal. 149: Gladii ancipites in manibus eorum, id est, sententia de bonis et malis in potestate eorum. Si vero quaeritur, quae erit eorum potestas vel auctoritas in judicando, puto non ante posse sciri quam videatur, nisi divina revelatione quis didicerit.

3. De ordinibus eorum qui judicandi erunt. Erunt autem quatuor ordines in judicio. Duae quippe sunt partes: electorum, scilicet, et reproborum, ut Greg. in Moralibus ait, super Job., lib. 26, c. 24. Sed bini ordines eisdem singulis partibus continentur. Alii enim judicantur, et pereunt; alii non judicantur, et pereunt; alii judicantur, et regnant; alii non judicantur et regnant. Judicantur et pereunt quibus dominica inclamatione dicetur, Matth. 25: Esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc. Non judicantur, et pereunt, quibus Dominus ait, Joan. 3: Qui non credit, jam judicatus est. Eorum enim damnatio toti Ecclesiae nota est, et certa; et ideo dicuntur tunc non judicari, quia ad conspectum districti judicis cum aperta damnatione suae infidelitatis accedent. Qui vero professionem fidei sine operibus habent, judicabuntur, et peribunt, id est, redarguentur ut pereant. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem judicis in se fieri non audient, quia infidelitatis suae tenebris praejudicati, ejus quem despexerant invectione redargui non merentur. Illi autem saltem verba judicis audient, qui ejus fidem saltem verbo tenuerunt. Illi autem in damnatione sua aeterni judicis nec verba percipient, qui ejus reverentiam nec verbo tenus servare voluerunt; et ideo illi judicandi, sed isti non judicandi dicuntur. Ex electorum vero parte alii judicantur, et regnant, scilicet, qui vitae maculas lacrymis tergunt, et eleemosynarum superinductione operiunt; quibus judex veniens in dextra consistentibus dicet: Esurivi, et dedistis mihi manducare. Alii autem non judicantur, et regnant, qui etiam praecepta legis perfectionis virtute transcendunt, quia non hoc solum quod lex praecipit, implere contenti sunt, sed et quod ad perfectionem consulitur, implere student. De quibus Propheta ait (Isai., c. 3): Dominus ad judicium veniet cum senatoribus populi sui. Et Salomon de Ecclesiae sponso loquens ait, Prov. ult.: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae. Et Job ait, c. 36: Non salvat impios, et pauperibus judicium tribuit. Hi ergo recte sub generali judicio non tenentur, sed judices veniunt, quia et praecepta generalia vivendo vicerunt, et omnibus relictis Christum secuti sunt. Recte pauperibus judicium tribuit, qui quanto huic mundo magna humilitate despecti sunt, tanto tunc majori culmine potestatis excrescent. De talibus dicitur, Apoc. 3: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Vincens Dominus, cum Patre in throno sedit, quia post passionis certamen et resurrectionis palmam, quod Patri esset aequalis omnibus claruit. Nobis vero in throno Filii sedere, est ex ejusdem Filii potestate judicare. Quia enim judicandi principatum ex ejus virtute percipimus, quasi in throno ejus residemus. Ex his apparet quod etiam perfectiores sancti cum Christo judicabunt potestate; et quare quidam dicuntur judicandi, alii non judicandi.

4. De ordine judicii, et ministerio angelorum. Cum autem in Evangelio legatur quod Dominus mittet angelos suos qui colligent de regno ejus omnia scandala, et mittent iniquos in caminum ignis; et item, Matth., 13: Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis; et item, Matth., 24: Mittet angelos suos cum tuba, et congregabunt electos a quatuor ventis; et Propheta dicit, ps. 49: Congregate illi sanctos ejus; ministerio angelorum illa impleri dubitandum non est. Domino enim veniente ad judicium, praecedet ante eum ignis, quo comburetur facies mundi hujus; et peribit coelum et terra, non secundum substantiam, sed secundum speciem quae immutabitur; coelum quidem aereum, non aethereum. Tantum enim ascendet ignis in judicio, quantum ascenderunt aquae in diluvio. Ille autem ignis malis qui reperti fuerint vivi erit consumptio, bonis vero non, ut ait Augustinus, de Civ. Dei lib. 20, cap. 18. Hoc erit incendium mundi sanctis, quod fuit caminus tribus pueris. In quibus si aliquid purgandum fuerit, per illum ignem purgabitur. Aliis vero nullam ingeret molestiam. Purgato vero per ignem mundo, et ad judicium veniente Domino, emittetur vox illa magna qua resurgent omnes mortui; et tunc ministerio angelorum ventilabitur area, quia boni congregabuntur ibi de quatuor partibus mundi angelico ministerio; quo et rapientur obviam Christo in aera, 1 Thess. 4, reprobis in terra quam dilexerunt, remanentibus. Et tunc praeconia illa bonorum: Esurivi, et dedistis mihi manducare, et increpationes illae malorum: Esurivi, et non dedistis mihi manducare, Matth., 25, etc., proferentur vel sono vocali, vel alio modo. Denique proferetur sententia super utrosque, ibid.: Venite, benidicti; et: Ite, maledicti, etc.; et ministerio angelorum virtute Dei cooperante mittentur mali in caminum ignis, hoc est, infernum.

5. Si post judicium daemones praeerunt hominibus ad puniendum. Et solet quaeri utrum in inferno malis ad puniendum praesint daemones post judicium, quos carnifices tortoresque animarum Scriptura appellat. Apostolus dicit, 1 Cor. 15, quod Christus tunc evacuabit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Dum enim durat mundus, angeli angelis, daemones daemonibus, homines hominibus praesunt. Sed omnibus collectis, jam omnis praelatio cessabit. Hinc quidam putant post judicium daemones non habere potestatem cruciandi homines, sicut modo. Sed ut daemones virtute Dei cruciari sine creaturae ministerio asserunt, sic reprobos homines ibi non per operationem daemonum, sed virtute divina tantum aeternis subjici cruciatibus. Praemissa tamen auctoritas non id cogit sentire; quae etsi asserat tunc nec daemones daemonibus, nec homines hominibus praeesse, non definit tamen an daemones praesint hominibus ad torquendum. Unde quibusdam videtur, eos sic extare hominibus tortores in poena, sicut extiterunt incentores in culpa.

 

 

DISTINCTIO XLVIII.

DE FORMA JUDICIS.

 

1. Solet etiam quaeri in qua forma Christus judicabit. In forma utique servi judicabit; quae omnibus in judicio apparebit, ut videant mali in quem pupugerunt. Divinitatem vero ejus mali non videbunt. Unde Isaias, c. 16: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Humanitatem videbunt, ut timeant; divinitatem vero non, ne gaudeant. Divinitas enim sine gaudio videri non potest.

2. Qualis apparebit tunc in forma servi. Sed cum in forma humana constet eum appariturum, quaeritur an in forma illa gloriosa appareat, sicut vere est, an in forma qualis in passione extitit. Quidam putant a malis talem videri, qualem crucifixerunt, id est, infirmum; quia dicit Scriptura, ut videant in quem pupugerunt. Sed aperte Augustinus, super Joan., et tract. de Trin., lib. 1, cap. 16 et 17, dicit formam servi glorificatam, a bonis et malis tunc videri; sic: Cum in forma servi glorificata judicantem viderint boni et mali, tolletur impius, ut non videat claritatem Dei qua Deus est; quam soli mundo corde videbunt, quod erit eis vita aeterna. Forma ergo humana in Christo glorificata videbitur a cunctis; unde et Christus dicitur judicaturus, quia filius hominis est. Ita enim legitur in Evangelio Joannis, c. 5: Et potestatem dedit ei judicium facere; quia filius hominis est. Non quod ipse ex virtute hominis sit judicaturus, vel quod ipse solus sine Patre et Spiritu sancto judicium sit facturus, sed quia ipse solus in forma servi judicans, bonis et malis videbitur. Cum ergo Pater non judicat quemquam sed omnem potestatem dedit Filio, non ita est intelligendum, quasi Filius solus judicet, et non Pater, sed quia forma Filii humana cunctis in judicio apparebit, non in forma infirma, sed gloriosa. Judicabit autem ex virtute divinitatis, non sine Patre et Spiritu sancto; et apparebit terribilis impiis, et mitis justis. Erit enim terror malis, et lumen justis.

3. Quare secundum formam servi dicitur Christus suscitaturus corpora. Et sicut dicitur Christus secundum formam servi judicaturus, propter causam praemissam, ita etiam dicitur suscitaturus corpora mortuorum, secundum humanitatem, cum tamen virtute divinitatis sit suscitaturus, non humanitatis. Sed hac ratione illud dicitur, quia in humanitate suscepit quod est causa nostrae resurrectionis, id est, passionem et resurrectionem. Ideo ei ascribitur secundum hominem suscitatio mortuorum. Unde Augustinus: Per Verbum Filium Dei fit animarum resurrectio. Per Verbum factum in carne filium hominis, fit corporum resurrectio. Item: Judicat et suscitat corpora non Pater, sed Filius secundum dispensationem humanitatis, in qua minor Patre est Christus. In eo quod est Filius Dei, est vita quae vivificat animas: in eo quod est filius hominis, judex. Ecce secundum formam humanitatis dicitur suscitaturus corpora, et judicaturus. Judicaturus autem, quia illa forma cunctis in judicio apparebit; et suscitaturus, quia in eadem forma meritum et causam resurrectionis nostrae suscepit; et quia secundum eamdem formam vocem dabit, qua mortui de monumentis resurgent et procedent. Secundum quod Deus est, vivificat animas, et non Pater tantum; quia non tantum Pater vita est, sed et Filius cum eo, et Spiritus sanctus eadem vita est, quae pertinet ad animam, non ad corpus. Corpus enim non sentit vitam sapientiae, sed anima quae illuminatur a lumine aeterno. Licet ergo Christus potentia divinitatis vivificet animas, et suscitet corpora, et judicet, non otiose tamen et praeter rationem ei secundum formam Dei tribuitur vivificatio animarum, et secundum formam servi judicium et resuscitatio corporum.

4. De loco judicii. Putant quidam Dominum descensurum in vallem Josaphat in judicio, eo quod ipse per Joelem prophetam sic loquitur, c. 2: Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo ibi cum eis. In cujus capituli expositione ita reperi: Hoc quidam pueriliter intelligunt, quod in valle quae est in latere montis Oliveti descensurus sit Dominus ad judicium, quod frivolum est, quia non in terra, sed in spatio hujus aeris sedebit contra locum montis Oliveti, ex quo ascendit. Et sicut Joannes Chrysostomus dicit: Angeli deferent ante eum signum crucis; unde in Evangelio Veritas dicit, Matth. 21: Et tunc apparebit signum Filii hominis, etc. Josaphat autem interpretatur judicium Domini. In vallem ergo Josaphat, id est, judicii Domini, congregabuntur omnes impii. Justi vero non descendent in vallem judicii, id est, damnationem, sed in nubibus elevabuntur obviam Christo.

5. De qualitate luminarium, et temporis, post judicium. Veniente autem ad judicium Domino in fortitudine et potestate magna, sol et luna dicuntur obscurari, non sui luminis privatione, sed superveniente majoris luminis claritate. Virtutes quoque coelorum, id est, angeli, dicuntur moveri, non metu damnationis, vel aliqua perturbatione pavoris, sed quadam admiratione eorum quae viderint. Unde Job, c. 16: Columnae coeli pavent ad adventum ejus. Ante diem vero judicii sol et luna eclipsim patientur, sicut Joel testatur dicens, c. 2: Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Magnus vero dicitur, propter magna quae ibi fient. Cum autem factum fuerit coelum novum, et terra nova, tunc erit lux lunae sicut lux solis, testante Isaia, c. 30: Et lux solis septempliciter, id est, sicut lux septem dierum; quia quantum luxit sol in prima conditione septem dierum ante peccatum primi hominis, tantum lucebit post judicium. Minorata enim fuit lux solis et lunae, aliorumque siderum, per peccatum primi hominis; sed tunc recipiet sol mercedem sui laboris, quia septempliciter lucebit; et tunc non erit vicissitudo diei et noctis, sed tantum dies. Unde Zacharias, c. 14: Et erit dies una quae nota est Domino, non dies neque nox; et in tempore vesperae erit lux, quia tunc non erit varietas diei et noctis quae modo est, sed continua dies et lux. Isaias tamen videtur dicere quod tunc non luceat sol vel luna, loquens congregationi sanctorum: Non erit ibi, inquit, c. 60, amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam. Sed his verbis non negat solem et lunam tunc lucere, sed significat his qui tunc erunt in aeterna beatitudine, nullum lucis usum praestare. Quia, ut ait Hieron., lib. 10, super eumdem locum, coeli et terrae, solis atque lunae nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen suis in perpetuum. Potest etiam intelligi illud Isaiae ea ratione dictum, quia sol et luna tunc non habebunt ortum et occasum sicut nunc. Unde Isidor., illud Isaiae quasi exponens, ait, 1, c. 5: Post judicium sol laboris sui mercedem suscipiet. Unde Propheta: Lucebit septempliciter, et non veniet ad occasum nec sol nec luna, sed in ordine quo creati sunt stabunt, ne impii in tormentis sub terra positi fruantur luce eorum. Unde Abacuc, c. 3: Sol et luna steterunt in ordine suo. Ecce aperte dicit solem et lunam tunc lucere, sed stabiliter permanere; ubi etiam significat infernum esse sub terra. Si vero quaeritur quis usus lucis solis et lunae tunc, fateor me ignorare, quia in Scripturis non memini me legisse.

 

 

DISTINCTIO XLIX.

DE DIFFERENTIA MANSIONUM IN COELO

ET IN INFERNO.

 

1. Post resurrectionem vero facto universo impletoque judicio, suos fines habebunt civitates duae: una Christi, alia diaboli; una bonorum, altera malorum, utraque tamen angelorum et hominum. Istis voluntas, illis facultas non poterit esse peccandi, vel ulla conditio moriendi. Istis in aeterna vita feliciter viventibus, illis infeliciter in aeterna morte sine moriendi potestate durantibus, quoniam utrique sine fine. Sed in beatitudine isti, alius alio praestabilius; in miseria vero illi, alius alio tolerabilius permanebunt (Aug., in Enchirid., c. 111). Ex his apparet quod sicut boni differenter glorificabuntur, alii magis, alii minus, ita et mali differenter in inferno punientur. Sicut enim in domo Patris, id est, in regno coelorum mansiones multae sunt, id est, praemiorum differentiae; ita et in gehenna diversae sunt mansiones, id est, suppliciorum differentiae. Omnes tamen aeternam poenam patientur, sicut omnes electi eumdem habebunt denarium, quem paterfamilias dedit omnibus qui operati sunt in vinea. Nomine denarii aliquid omnibus electis commune intelligitur, scilicet, vita aeterna, Deus ipse quo omnes fruentur, sed impariter. Nam sicut erit differens clarificatio corporum, ita differens gloria erit animarum. Stella enim a stella, id est, electus ab electo, differt in claritate, mentis et corporis. Alii enim aliis vicinius clariusque Dei speciem contemplabuntur; et ipsa contemplandi differentia diversitas mansionum vocatur. Domus ergo est una, id est, denarius est unus; sed diversitas est ibi mansionum, id est, differentia claritatis; quia unum est et summum bonum beatitudo et vita omnium, id est, Deus ipse. Hoc bono omnes electi perfruentur, sed alii aliis plenius. Perfruentur autem videndo per speciem, non per speculum in aenigmate. Habere ergo vitam, est videre vitam, id est, cognoscere Deum in specie. Unde Veritas ait in Evangelio, Joan. 17: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum esse unum et solum verum Deum; hoc est habere vitam, id est: Cognoscere te non est ipsa cognitio quae tu es, sed per cognitionem habere bonum quod tu es, id est, vita.

2. Si omnes homines volunt esse beati. Solet etiam quaeri de beatitudine, utrum eam omnes velint, et sciant quae sit vera beatitudo. De hoc August. in lib. 13 de Trin., cap. 4, ita disserit: Mirum est cum capessendae retinendaeque beatitudinis voluntas una sit omnium, unde tanta existat de ipsa beatitudine rursus diversitas voluntatum; non quod eam aliquis nolit, sed quod non omnes eam norint. Si enim eam omnes noscerent, non ab aliis putaretur esse in virtute animi, ab aliis in voluptate corporis, ab aliis atque aliis alibi atque alibi. Quomodo ergo omnes amant quod non omnes sciunt? Quis potest amare quod nescit, sicut supra disputavi? Cur ergo beatitudo amatur ab omnibus, nec tamen scitur ab omnibus? An forte sciunt omnes quae ipsa sit, sed non omnes sciunt ubi sit, et inde contentio est? An forte falsum est quod pro vero posuimus, beate vivere omnes homines velle? Si enim beate vivere est, verbi gratia, secundum animi virtutem vivere, quomodo beate vivere vult, qui hoc non vult? Nonne verius diximus: Homo ille non vult beate vivere, quia non vult secundum virtutem vivere, quod solum est beate vivere? Non ergo omnes beate vivere volunt, imo pauci hoc volunt, si non est beate vivere, nisi secundum virtutem animi vivere, quod multi nolunt. Itane falsum erit, unde nec ipse Cicero dubitavit? Ait enim in Hortensio: Beati certe omnes esse volumus. Absit ut hoc falsum esse dicamus. Quid ergo? An dicendum est, etiamsi nihil aliud sit beate vivere quam secundum virtutem animi vivere, tamen et qui hoc non vult, beate vivere vult? Nimis quidem hoc videtur absurdum. Tale enim est ac si dicamus: Qui non vult beate vivere, vult beate vivere. Istam repugnantiam quis audiat? quis ferat? et tamen ad hanc contrudit necessitas, si et omnes beate vivere velle verum est, et omnes volunt sic vivere quomodo solum vivitur beate. An illud ab his angustiis poterit nos eruere, si dicamus nihil esse beate vivere, nisi vivere secundum delectationem suam; et ideo falsum non esse quod omnes beate vivere velint, quia omnes ita volunt ut quemque delectat? Sed id quidem falsum est. Velle enim quod non deceat, est esse miserrimum. Nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat. Quis ita caecus sit, ut dicat aliquem ideo beatum, quia vivit ut vult? cum profecto etsi miser esset, minus tamen esset, si nihil eorum quae perperam voluisset, habere potuisset. Mala enim voluntate sed sola miser quisque efficitur; sed miserior, cum desiderium malae voluntatis impletur. Quapropter, quoniam verum est quod omnes homines esse beati velint, idque ardentissimo amore appetant, et propter hoc caetera quaecumque appetant; nec quisquam potest amare quod omnino quid vel quale sit nescit, nec potest nescire quid sit, quod se velle scit, sequitur ut omnes beatam vitam sciant. Omnes autem beati habent quod volunt, quamvis non omnes qui habent quod volunt continuo sint beati. Continuo autem miseri sunt, qui vel non habent quod volunt, vel id habent quod non recte volunt. Beatus ergo non est nisi qui et habet omnia quae vult, et nihil vult male. Ille quippe beate vivit, qui vivit ut vult, nec male aliquid vult. Cum ergo ex his duobus constet beata vita, licet in malis sit aliquis bonus, non tamen nisi finitis omnibus malis est beatus. Cum ergo ex hac vita, qui in his miseriis fidelis et bonus est, venerit ad beatam vitam, tunc erit vere quod nunc nullo modo esse potest, ut sic homo vivat quomodo vult. Non enim ibi volet male vivere, aut volet aliquid quod deerit, aut deerit aliquid quod voluerit. Quidquid amabitur aderit, nec desiderabitur quod non aderit. Et omne quod ibi erit, bonum erit, et summus Deus summum bonum erit: et quod est omnino beatissimum, ita semper fore certum erit. Beatos autem esse se velle, omnium hominum est. Beatos se esse velle, omnes in corde suo vident, nec tamen omnium est fides, qua ad beatitudinem pervenitur. (Ibid., c. 3 et 7.)

3. Si quid de Deo cognoscit aliquis, quod ibi non intelligant omnes. Solet etiam quaeri utrum aliquid de Deo cognoscat aliquis magis meritus, ut Petrus, quod non cognoscat aliquis minus meritus, ut Linus. Pluribus videtur quod omnia de Deo ad beatitudinem spectantia omnes communiter electi cognoscant, sed differenter. Nihil enim in Deo noscibile majus digniusque videtur, quam eum intelligere trinum et unum. Hoc autem omnes tunc per speciem cognoscent. Unde sequitur ut non sit aliquid beatitudini pertinens incognitum alicui beatorum. Omnes ergo cuncta illa videbunt, quorum cognitio servit beatitudini; sed in modo videndi different. Alius enim alio magis, alius alio minus fulgebit.

4. De paritate gaudii. Solet etiam quaeri an in gaudio dispares sint, sicut in claritate cognitionis differunt. De hoc August. ait, in lib. de Civ. Dei: Multae mansiones in una domo erunt, scilicet, variae praemiorum dignitates: sed ubi Deus erit omnia in omnibus, erit etiam in dispari claritate par gaudium; ut quod habebunt singuli, commune sit omnibus, quia etiam gloria capitis omnium erit per vinculum charitatis. Ex his datur intelligi quod par gaudium omnes habebunt, etsi disparem cognitionis claritatem, quia per charitatem quae in singulis erit perfecta, tantum quisque gaudebit de bono alterius, quantum gauderet si in seipso haberet. Sed si par erit cunctorum gaudium, videtur quod par sit omnium beatitudo; quod constat omnino non esse. Ad quod dici potest quod beatitudo par esset si ita esset par gaudium, ut etiam par esset cognitio: sed quia hoc non erit, non faciet paritas gaudii paritatem beatitudinis. Potest etiam sic accipi par gaudium, ut non referatur paritas ad intensionem affectionis gaudentium, sed ad universitatem rerum de quibus laetabitur; quia de omni re unde gaudebit unus, gaudebunt omnes. (In lib. de Virg., c. 26.)

5. Si major sit beatitudo sanctorum post judicium. Post hoc quaeri solet si beatitudo sanctorum major sit futura post judicium quam interim. Sine omni scrupulo credendum est eos habituros majorem gloriam post judicium quam ante; quia et majus erit gaudium eorum, ut supra testatus est August., super Osee 6, et amplior erit eorum cognitio. Unde Hieron., super Gen., ad lib. 12, cap. 35: Peracto judicio, ampliorem gloriam suae claritatis Deus demonstrabit electis. Si quem movet quid opus sit spiritibus defunctorum corpora sua in resurrectione recipere, si eis potest sine corporibus summa beatitudo praeberi, difficilis quaestio est, nec potest a nobis perfecte definiri. Sed tamen dubium non est, et raptam a carnis sensibus hominis mentem, et post mortem ipsa carne deposita non sic videre posse incommutabilem substantiam, id est, Deum, sicut sancti angeli vident, sive alia latentiori causa, sive ideo, quia inest ei naturalis quidam appetitus corpus administrandi, quo retardatur quodammodo, nec tota intentione pergat in illud summum coelum, donec ille appetitus conquiescat. Porro si tale sit corpus, cujus sit difficilis et gravis administratio, sicut haec caro quae corrumpitur, multo magis avertitur mens ab illa visione summi coeli. Proinde cum hoc corpus jam non animale, sed spirituale receperit aequata angelis, habebit perfectum naturae suae modum, obediens et imperans, vivificata et vivificans, tam ineffabili facilitate, ut sit ei gloriae, quod fuit sarcinae.

 

 

DISTINCTIO L.

SI MALI IN INFERNO PECCABUNT.

 

1. Hic oritur quaestio ex praemissis ducens originem. Supra enim August., Ench. c. 111, loquens de malis in inferno damnatis, et bonis in coelo glorificatis, dixit quod nec bonis voluntas, nec malis facultas esse peccandi poterit. Et de bonis quidem constat, sed de malis a quibus voluntatem malam non removet, quaeritur quomodo sit verum eos non posse peccare; imo, quomodo verum sit eos non peccare, cum malam habeant voluntatem. Quidam autumant illam voluntatem non esse peccatum, sed supplicium tantum. Alii vero peccatum esse fatentur, sed per illud eos non mereri aliquam poenam, quia non est ibi locus merendi. Illud ergo peccatum dicunt non esse meritum supplicii, sed supplicium mali meriti, quod in hac vita praecessit. De hoc autem Augustinus ita dicit, in lib. de Fide ad Petrum, c. 3, 26: Tempus acquirendi vitam aeternam in hac tantum vita Deus hominibus dedit, ubi voluit etiam poenitentiam esse fructuosam. Ideo hic poenitentia fructuosa est, quia potest hic homo deposita nequitia bene vivere, et mutata voluntate merita simul operaque mutare, et ea gerere quae Deo placeant. Quod qui in hac vita non fecerit, habebit quidem poenitentiam in futuro seculo de malis suis, sed indulgentiam in conspectu Domini non inveniet; quia etsi erit stimulus poenitudinis, tamen nulla erit ibi correctio voluntatis. A talibus enim ita culpabitur iniquitas sua, ut nullatenus ab eis possit vel diligi, vel desiderari justitia. Voluntas enim eorum talis erit, ut habeat semper in se malignitatis suae supplicium, nunquam tamen recipere possit bonitatis affectum. Quia sicut illi qui cum Christo regnabunt, nullas in se malae voluntatis reliquias habebunt, ita illi qui erunt in supplicio aeterni ignis cum diabolo et angelis ejus deputati, sicut nullam habebunt ulterius requiem, sic bonam nullatenus poterunt habere voluntatem. Et sicut cohaeredibus Christi dabitur perfectio gratiae ad aeternam gloriam, ita consortibus diaboli cumulabit ipsa malignitas poenam, quando exterioribus deputati tenebris, nullo illustrabuntur interiori lumine veritatis (Ench., c. 111). Ex his apparet reprobos in inferno poenitentiam sic gesturos, ut per eam pravam voluntatem non deserant; et illa maligna voluntas erit eis ad cumulum poenae, per quam tamen non merebuntur, quia nullus meretur nisi in hac vita.

2. Quare dicuntur tenebrae exteriores. Hic quaeri potest quare illae tenebrae quibus involventur mali in gehenna, dicuntur tenebrae exteriores. Quia tunc mali penitus extra lucem corporalem et spiritualem, scilicet, Deum, erunt. Nunc enim etsi patiantur tenebras in caecitate mentis, non tamen penitus extra lucem Dei sunt, nec corporali luce privantur. De hoc August. sic ait, super psalm. 6: Ira Dei et in judicio erit, et hic est in caecitate mentis, cum dantur mali in reprobum sensum. Ibi exteriores tenebrae erunt, quia tunc peccatores penitus erunt extra Deum. Quid est enim penitus esse extra Deum, nisi esse in summa caecitate, siquidem habitat Deus lucem inaccessibilem? Hae autem tenebrae hic jam incipiunt in peccante, cum ab interiori Dei luce secluditur, sed non penitus dum in hac vita est. Ecce quare ibi peccator dicitur pati exteriores tenebras, et non hic, quia ibi secludetur penitus a luce Dei, quod non hic. Sed quomodo intelligenda est illa seclusio? An quia non videbunt Deum per speciem? sed nec aliquis videt hic Deum per speciem. An per dissimilitudinem quam facit peccatum inter Deum et hominem? sed et hic multi per gravia peccata elongantur a Deo. An quia Deum odiunt, ita ut velint Deum non esse? sed et hic multi Deum oderunt; de quibus scriptum est, psal. 73: Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Quae est ergo illa elongatio? Sane exteriores tenebrae intelligi possunt, quaedam malignitas odii et voluntatis, quae tunc excrescet in mentibus reproborum, et quaedam oblivio Dei, quia tormentorum interiorum et exteriorum doloribus adeo afficientur et turbabuntur, ut ab illis ad cogitandum aliquid de Deo vix, vel raro, vel nunquam mentem revocent. Ut qui nimio premuntur pondere, adeo stupescunt et turbantur, ut interim in aliam cogitationem non se extendant; sed illuc tendit impetus cogitationis, ubi sentitur vis doloris. Sed in hac vita nullus adeo malus est, ut penitus secludatur a cogitatione Dei, quia nec perdit appetitum beatitudinis, et quemdam boni amorem quem naturaliter habet rationalis creatura. Illas autem exteriores et profundissimas tenebras reprobos perpessuros post judicium dicit Aug., opponens de illo divite qui in inferno positus, elevans oculos, vidit Abraham, et in sinu ejus Lazarum, cujus comparatione coactus est confiteri mala sua, usque adeo ut fratres roget ab his praemoneri; quod ante judicium factum legitur. Sed post judicium in profundioribus tenebris erunt impii, ubi nullam Dei lucem videbunt cui confiteantur.

3. De animabus damnatorum, si quam habent notitiam eorum quae hic fiunt. Praeterea quaeri solet si reproborum animae quae nunc in inferno cruciantur, notitiam habeant eorum quae circa suos in hac vita geruntur, et si aliquo modo doleant super infortuniis suorum charorum. Hanc quaestionem August. commemorat, super psal. 168, ex parte eam explicans, ex parte vero insolutam relinquens, ait enim: Quaeret aliquis an ullus dolor tangat mortuos de his quae in suis post mortem contingunt, vel quomodo ea quae circa nos aguntur noverint spiritus defunctorum. Cui respondeo magnam esse quaestionem, nec in praesenti disserendam. Verumtamen breviter dici potest quod est cura mortuis de suis charis, ut de divite legitur, qui dum tormenta apud inferos pateretur, levavit oculos ad Abraham, et inter alia dixit, Luc. 16: Habeo enim quinque fratres, mitte aliquem ex mortuis, ut testetur illis ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Habent enim mortui curam de vivis, quos sciunt vivere, quia nec in locis poenarum vident eos, ubi dives sine fratribus erat; nec in requie beatorum, ubi Lazarum et Abraham, quamvis longe, agnoscebat. Non tamen ideo consequens est eos scire quae circa charos suos aguntur hic, vel laeta, vel tristia.

4. Quomodo accipienda sunt quae de Lazaro et divite leguntur. Si quis autem quaerat quomodo intelligatur quod de Lazaro et divite legitur, audiat Augustini responsum dicentis, super Gen., ad lib. 8, cap. 5: Si quis putat animas corpore exutas locis corporalibus contineri, cum sint sine corpore, non deerunt qui faveant, et divitem sitientem in loco corporali fuisse contendant, ipsamque animam corpoream praeparasse linguam, et stillam de Lazari digito cupisse. Sed melius est dubitare de occultis, quam litigare de incertis. Divitem in supplicio, pauperem in refrigerio esse non dubito. Sed quomodo intelligatur divitis lingua, digitus Lazari, flamma inferni, sinus Abrahae, et hujusmodi, vix a mansuetis et contentiosis nunquam invenitur.

5. Si se vident boni et mali. Solet etiam quaeri utrum vicissim se videant illi qui sunt in inferno, et illi qui sunt in gloria. Sicut sancti tradunt, et boni malos, et mali bonos vident usque ad judicium. Post judicium vero boni videbunt malos, sed non mali bonos. Unde Greg., super illud: Factum est autem, homil. 40: Infideles in imo positi ante diem judicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt.

6. De chaos inter bonos et malos. Sed cum sancti malos in tormentis videant, nonne aliqua compassione erga eos moventur? nonne eos de tormentis liberari cupiunt? Recole illud evangelicum quod Abraham diviti respondit, Luc. 16: Inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos non possint, neque inde huc transmeare. Quid est illud chaos inter bonos et malos, nisi hinc justitia, inde iniquitas, quae nullatenus sociari valent? Adeo enim sancti Dei justitiae addicti sunt, ut nulla compassione ad reprobos transire valeant, nulla pro eis inter sanctos fiat intercessio. Quomodo ergo inde volunt aliqui transire ad illos, sed non possunt? Quia si Dei justitia admitteret, non fieret eis molesta liberatio eorum. Vel ita dicuntur velle et non posse, non quia velint et non possint, sed quia etsi vellent, non possent eos juvare. De hoc ita Gregor. ait, super Lucam: Sicut reprobi a poenis ad gloriam sanctorum transire volunt, et non possunt, et ita justi per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis, ut eos liberent, sed non possunt; quia justorum animae etsi in naturae suae bonitate misericordiam habent, jam nunc auctoris sui justitiae conjunctae tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur.

7. Quod visa impiorum poena non minuit beatorum gloriam. Postremo quaeritur an poena reproborum visa decoloret gloriam beatorum, an eorum beatitudini proficiat. De hoc ita Greg. ait, super Luc. 16, hom. 40: Apud animum justorum non offuscat beatitudinem aspecta poena reproborum, quia ubi jam compassio miseriae non erit, minuere beatorum laetitiam non valebit. Et licet justis sua gaudia sufficiant, ad majorem tamen gloriam vident poenas malorum, quas per gratiam evaserunt, quia qui Dei claritatem vident, nil in creatura agitur quod videre non possint. Non est autem mirandum si sancti jam immortales reprobos videant mentis intelligentia, cum prophetae mortales adhuc videre haec omnia meruerunt. Egredientur ergo electi, non loco, sed intelligentia vel visione manifesta, ad videndum impiorum cruciatus; quod videntes non dolore afficientur, sed laetitia satiabuntur, agentes gratias de sua liberatione, visa impiorum ineffabili calamitate (Hier., lib. 8, c. 66, super Isaiam). Unde Isaias impiorum tormenta describens, et ex eorum visione laetitiam bonorum exprimens, ait c. ult.: Egredientur, electi scilicet, et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis non extinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni, id est, electis. Laetabitur enim justus, cum viderit vindictam, psal. 57. Haec de pedibus sedentis super solium excelsum, quos seraphin duabus alis velabant, scriptori, etsi non auditori, commemorasse sufficiat; qui a facie exorsus sedentis per media ad pedes usque via duce pervenit.