BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Lombardus

ca. 1095 - 1160

 

Sententiarum libri IV

 

Liber I

De Mysterio Trinitatis

 

________________________________________________________________

 

 

 

Incipiunt capitula primi libri.

 

[Distinctio I]

Cap. 1.

Omnis doctrina est vel de rebus vel de signis.

Cap. 2.

De rebus quibus fruendum est vel utendum est, et de his quae fruuntur vel utuntur.

Cap. 3.

Quid sit frui vel uti.

 

[Distinctio II]

Cap. 4 (1).

De trinitate et unitate.

Cap. 5 (2).

Quae fuerit intentio scribentium de Trinitate.

Cap. 6 (3).

Quis ordo sit servandus cum de Trinitate agitur.

Cap. 7 (4).

De testimoniis veteris Testamenti quibus Trinitatis mysterium declaratur.

Cap. 8 (5).

De testimoniis novi Testamenti ad idem pertinentibus.

 

[Distinctio III]

Cap. 9 (1).

De cognitione Creatoris per creaturas in quibus Trinitatis vestigium apparet.

Cap. 10 (2).

De imagine et similitudine Trinitatis in anima humana.

Cap. 11 (3).

De similitudine creantis et creatae trinitatis.

Cap. 12 (4).

De Trinitatis unitate.

 

[Distinctio IV]

Cap. 13 (1).

Utrum Deus Pater se Deum genuerit.

Cap. 14 (2).

Utrum trinitas de uno Deo praedicetur, sicut unus Deus de tribus personis.

 

[Distinctio V]

Cap. 15 (1).

Utrum divina essentia genuerit Filium vel genita sit a Patre, vel de ipsa natus sit Filius

vel Spiritus Sanctus procedens.

Cap. 16 (2).

Quod Filius non est de nihilo, sed de aliquo, non tamen de materia, sic et Spiritus Sanctus.

Cap. 17 (3).

Quare Verbum Patris dicatur filius naturae.

 

[Distinctio VI]

Cap. 18 (1).

Utrum Pater voluntate genuerit Filium an necessitate,

et an volens vel nolens sit Deus.

 

[Distinctio VII]

Cap. 19 (1).

Utrum Pater potuerit vel voluerit gignere Filium.

Cap. 20 (2).

An posse gignere Filium sit aliqua potentia in Patre, quae non sit in Filio.

 

[Distinctio VIII]

Cap. 21 (1).

De veritate ac proprietate divinae essentiae.

Cap. 22 (2).

De incommutabilitate eiusdem.

Cap. 23 (3).

De simplicitate eiusdem.

Cap. 24 (4).

De corporali et spirituali creatura, quomodo sit multiplex et non simplex.

Cap. 25 (5).

Quod Deus cum sit simplex, tamen multipliciter dicitur.

Cap. 26 (6).

Quod Dei simplicitas nulli praedicamentorum subicitur.

Cap. 27 (7).

Quod Deus abusive dicitur substantia.

Cap. 28 (8).

Quod non est in Deo aliquid quod non sit Deus.

 

[Distinctio IX]

Cap. 29 (1).

De distinctione trium personarum.

Cap. 30 (2).

De coaeternitate Patris et Filii.

Cap. 31 (3).

De ineffabili et inintelligibili generationis modo.

Cap. 32 (4).

Utrum debeat dici 'semper gignitur Filius' vel 'semper genitus est'.

Cap. 33 (5).

De obiectionibus haereticorum nitentium probare

Filium non esse coaeternum Patri.

 

[Distinctio X]

Cap. 34 (1).

De Spiritu Sancto: quod amor Patris et Filii est et proprie dicitur,

cum sit in Trinitate amor qui est Trinitas; sicut Verbum proprie dicitur sapientia,

et tamen tota Trinitas dicitur sapientia.

Cap. 35 (2).

Quod eadem nomina proprie et universaliter accipiuntur.

Cap. 36 (3).

Quod Spiritus Sanctus, sicut Patri et Filio est communis,

ita commune nomen habet proprium.

 

[Distinctio XI]

Cap. 37 (1).

Quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio,

quem tamen Graeci a Filio procedere diffitentur.

Cap. 38 (2).

De convenientia Latinorum et Graecorum in sensu et differentia in verbis.

 

[Distinctio XII]

Cap. 39 (1).

Utrum Spiritus Sanctus proprius vel plenius procedat a Patre quam a Filio.

Cap. 40 (2).

Quod Spiritus Sanctus principaliter et proprie dicitur procedere a Patre.

 

[Distinctio XIII]

Cap. 41 (1).

Quare Spiritus Sanctus, cum sit de substantia Patris, non dicatur genitus,

sed tantum procedens.

Cap. 42 (2).

Cur Filius dicatur procedere, cum Spiritus Sanctus non dicatur gigni.

Cap. 43 (3).

Quod non potest mortalis distinguere inter generationem Filii

et processionem Spiritus Sancti.

Cap. 44 (4).

Utrum Spiritus Sanctus debeat dici ingenitus, cum non sit genitus.

 

[Distinctio XIV]

Cap. 45 (1).

De gemina processione Spiritus Sancti, temporali et aeterna.

Cap. 46 (2).

Quod non solum dona Spiritus Sancti, sed etiam ipse Spiritus Sanctus

Deus datur hominibus et mittitur.

Cap. 47 (3).

An viri sancti possint dare Spiritum Sanctum.

 

[Distinctio XV]

Cap. 48 (1).

Quod Spiritus Sanctus a se ipso datur et Filius a se ipso mittitur.

Cap. 49 (2).

Quomodo intelligenda sit missio utriusque.

Cap. 50 (3).

Quod a Spiritu Sancto etiam Filius sit missus.

Cap. 51 (4) Quod Filius etiam sit datus a se ipso.

Cap. 52 (5).

Quomodo intelligendum sit 'a me ipso non veni'.

Cap. 53 (6).

Utrum semel tantum sit missus Filius, an saepe.

Cap. 54 (7).

De duobus modis missionis Filii.

Cap. 55 (8).

Quod secundam alterum modum semel sit missus, secundum alterum saepe;

et secundum alterum modum dicitur missus in mundum, secundum alterum non.

Cap. 56 (9).

Quare Pater non dicitur missus.

Cap. 57 (10).

Quod Filius et Spiritus Sanctus non sunt quasi minores Patre quia missi.

 

[Distinctio XVI]

Cap. 58 (1).

De missione Spiritus Sancti, quae fit duobus modis: visibiliter et invisibiliter.

Cap. 59 (2).

Quod Filius, secundam quod homo, non modo Patre

sed Spiritu Sancto etiam minor est.

 

[Distinctio XVII]

Cap. 60 (1).

Quod Spiritus Sanctus est caritas qua diligimus Deum et proximum.

Cap. 61 (2).

Quod fraterna dilectio est Deus, nec Pater vel Filius,

sed tantum Spiritus Sanctus.

Cap. 62 (3)

Quod non est dictum per causam illud: 'Deus caritas est',

sicut illud: 'Tu es patientia mea et spes mea'.

Cap.63 (4).

Quomodo Spiritus Sanctus mittatur vel detur nobis.

Cap. 64 (5).

Utrum Spiritus Sanctus augeatur in homine, vel minus et magis habeatur vel detur,

et an detur habenti et non habenti.

Cap. 65 (6).

Quod aliqui dicunt caritatem Dei et proximi non esse Spiritum Sanctum.

 

[Distinctio XVIII]

Cap. 66 (1).

Utrum concedendum sit per donum dari dona.

Cap. 67 (2).

Utrum Spiritus Sanctus eadem ratione dicatur donum, qua datum sive donatum.

Cap. 68 (3).

Quod sicut Filius nascendo accepit non tantum ut esset Filius, sed etiam essentia,

ita Spiritus Sanctus procedendo accepit non tantum ut esset donum, sed ut esset essentia.

Cap. 69 (4).

Quod Spiritus Sanctus dicitur donum et donatum secundum duos modos

praedictos processionis: quod secundum quod donum est, refertur ad Patrem;

et secundum quod datum, ad eum qui dedit et ad eos quibus datur.

Cap. 70 (5).

An Filius, cum sit nobis datus, possit dici 'noster', ut Spiritus Sanctus.

Cap.71 (6).

Utrum Spiritus Sanctus ad se ipsum referatur.

 

[Distinctio XIX]

Cap. 72 (1).

De aequalitate trium personarum.

Cap. 73 (2).

Quod aeternitas et magnitudo et potentia in Deo est unum, etsi videantur diversa.

Cap. 74 (3).

Quod aliqua personarum aliam non excedit magnitudine,

quia non est maior una persona quam alia, nec maius aliquid duae quam una,

nec tres quam duae vel una.

Cap. 75 (4).

Quomodo dicitur Pater esse in Filio et Filius in Patre et Spiritus Sanctus in utroque.

Cap. 76 (5).

Quod nulla personarum pars est in Trinitate.

Cap. 77 (6).

Quare tres personae dicantur summe unum.

Cap. 78 (7).

Cum dicimus tres personas esse unam essentiam, nec ut genus de speciebus,

nec ut speciem de individuis praedicamus, quia non est essentia genus et persona species,

vel essentia species et personae individua.

Cap. 79 (8).

Quod nec secundum materialem causam dicuntur tres personae una essentia.

Cap. 80 (9).

Nec ita dicuntur tres personae una essentia ut tres homines unius naturae.

Cap. 81 (10).

Utrum tres personae differant numero, quae proprietatibus distinctae sunt.

Cap. 82 (11).

Quare tres personae simul non sunt maius aliquid quam una.

Cap. 83 (12).

Quod Deus non est dicendus triplex, sed trinus.

 

[Distinctio XX]

Cap. 84 (1).

Quod aliqua personarum non excedit aliam potentia.

Cap. 85 (2).

Quod non minus potest Filius quam Pater.

Cap. 86 (3).

De obiectionibus haereticis contra hoc et responsionibus catholicis.

 

[Distinctio XXI]

Cap. 87 (1).

Quomodo possit dici 'solus Pater' vel 'solus Fillus' vel 'solus Spiritus Sanctus',

cum sint inseparabiles.

Cap. 88 (2).

Utrum debeat dici 'solus Pater est Deus' vel 'solus Filius est Deus'

vel 'solus Spiritus Sanctus est Deus', an 'Pater est solus Deus', 'Filius est solus Deus',

'Spiritus Sanctus est solus Deus'.

Cap. 89 (3).

Quomodo dicatur 'Trinitas est solus Deus', cum ipsa sit cum spiritibus et animabus sanctis.

 

[Distinctio XXII]

Cap. 90 (1).

De nominum differentiis quibus utimur loquentes de Deo.

Cap. 91 (2).

De his quae temporaliter Deo conveniunt et relative dicuntur.

Cap.92 (3).

De hoc nomine quod est 'trinitas'.

Cap. 93 (4).

De illis quae temporaliter Deo conveniunt et non dicuntur relative.

Cap. 94 (5).

De his quae proprie ad singulas personas pertinent,

et de his quae unitatem essentiae significant.

 

[Distinctio XXIII]

Cap. 95 (1).

De hoc nomine quod est 'persona': quod secundum substantiam dicatur,

non singulariter, sed pluraliter accipitur in summa.

Cap. 96 (2).

Qua necessitate dictum sit 'tres personae' a Latinis,

et a Graecis 'tres hypostases vel substantiae'.

Cap. 97 (3).

Quare non dicimus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum

esse tres deos ut tres personas.

Cap. 98 (4).

Cur non dicimus tres essentias ut tres personas.

Cap. 99 (5).

Quod in Trinitate non est diversitas vel singularitas vel solitudo,

sed unitas et trinitas, et distinctio et identitas.

Cap. 100 (6).

Quod non debet dici Deus multiplex.

 

[Distinctio XXIV]

Cap. 101 (1).

Quid significetur his nominibus: unus, duo vel duae, tres vel tria, trinus vel trinitas,

plures vel pluralitas, distinctio vel distinctae, cum his utimur loquentes de Deo.

 

[Distinctio XXV]

Cap. 102 (1).

Quid significetur hoc nomine 'persona' in plurali numero, scilicet cum dicitur 'personae'.

Cap. 103 (2).

De triplici acceptione huius nominis 'persona' in Trinitate.

Cap. 104 (3).

Ex quo sensu dicatur alia persona Patris et alia Filii,

sive alius in persona Pater, alius Filias.

 

[Distinctio XXVI]

Cap. 105 (1).

De hoc nomine 'hypostasis'.

Cap. 106 (2).

De proprietatibus personarum et de nominibus earum relativis.

Cap. 107 (3).

Quod non omnia dicuntur de Deo secundum substantiam:

quaedam enim secundum relationem, nihil tamen secundum accidens.

Cap. 108 (4).

Quare dicatur proprium esse Unigeniti filium Dei esse,

cum etiam homines sint filii Dei.

Cap. 109 (5).

Quod homo dicitur filius Trinitatis et Trinitas pater hominum.

Cap. 110 (6).

Quod Spiritus Sanctus eadem proprietate 'donum' dicitur qua 'spiritus sanctus',

et utroque modo relative ad Patrem vel Filium.

Cap. 111 (7).

Utrum Pater vel Trinitas ipsa vel Filius possit dici 'spiritus sanctus'.

Cap. 112 (8).

Quod non omnia quae relative dicuntur suis ad se vicissim respondent vocabulis.

 

[Distinctio XXVII]

Cap. 113 (1).

Quae sint illae proprietates quibus distinguuntur personae.

Cap. 114 (2).

Quod non omnino idem dicere est 'esse patrem' et 'genuisse' vel 'habere filium'.

Cap. 115 (3).

Quod proprietates determinant hypostases, non substantiam, id est naturam.

Cap. 116 (4).

De generali regula eorum quae ad se, et eorum quae relative dicuntur.

Cap. 117 (5).

An secundum substantiam dicatur 'Deus de Deo' et huiusmodi.

 

[Distinctio XXVIII]

Cap. 118 (1).

Quod non tantum tres sunt proprietates personarum.

Cap. 119 (2).

An solus Pater debeat dici non-genitus vel non-filius, sicut dicitur ingenitus.

Cap. 120 (3).

De proprietate quam notat ingenitus.

Cap. 121 (4).

Responsio Ambrosii contra Arianos de ingenito.

Cap. 122 (5).

An diversum sit esse Patrem et esse Filium.

Cap. 123 (6).

Si sapientia genita dicitur secundum relationem vel secundum substantiam.

Cap. 124 (7).

De imagine.

 

[Distinctio XXIX]

Cap. 125 (1).

De principio.

Cap. 126 (2).

Quod ab aeterno Pater est principium, et Filius, sed non Spiritus Sanctus.

Cap. 127 (3).

Quomodo Pater sit principium Filii, et ipse cum Filio Spiritus Sancti.

Cap. 128 (4).

An eadem notione Pater et Filius sint principium Spiritus Sancti.

 

[Distinctio XXX]

Cap. 129 (1).

De his quae temporaliter de Deo dicuntur et relative,

secundum accidens quod non Deo, sed creaturis accidit.

Cap. 130 (2).

An Spiritus Sanctus dicatur datum vel donatum relative ad se, cum a se detur.

 

[Distinctio XXXI]

Cap. 131 (1).

An Filius dicatur aequalis vel similis Patris secundam substantiam.

Cap. 132 (2).

De sententia S. Hilarii, qua in Trinitate personarum propria ostendit.

Cap. 133 (3).

Quare Patri attribuitur unitas.

Cap. 134 (4).

Quare Pater et Filius dicantur esse 'unum' vel 'unus Deus', sed non 'unus'.

Cap. 135 (5).

Quare dicitur esse aequalitas in Filio.

Cap. 136 (6).

Quare in Spiritu Sancto dicitur esse utriusque concordia vel connexio.

 

[Distinctio XXXII]

Cap. 137 (1).

Utrum Pater vel Filius ea dilectione diligat quae procedit ab utroque,

id est Spiritu Sancto.

Cap. 138 (2).

Utrum Pater sit sapiens sapientia quam genuit.

Cap. 139 (3).

An Filius sit sapiens se ipso vel per se ipsum.

Cap. 140 (4).

An una tantum sit sapientia Patris.

Cap. 141 (5).

Sicut in Trinitate est dilectio quae est Trinitas, et tamen Spiritus Sanctus est dilectio quae non est Trinitas,

nec ideo sant duae dilectiones, ita et de sapientia.

Cap. 142 (6).

Quare Pater non dicitur sapiens sapientia genita, sicut dicitur diligens dilectione quae ab ipso procedit.

 

[Distinctio XXXIII]

Cap. 143 (1).

Utrum proprietates personarum sint ipsae personae vel divina usia.

Cap. 144 (2).

Quomodo proprietates possint esse in natura Dei nec eam determinent.

 

[Distinctio XXXIV]

Cap. 145 (1).

De verbis Hilarii quibus, secundum pravorum intelligentiam,

videtur dicere non idem esse divinam naturam et rem naturae,

et non idem esse Deum et quod Dei est.

Cap. 146 (2).

Utrum ita possit dici 'unus Deus trium personarum' ut dicitur

'una essentia trium personarum', et 'tres personae unius Dei'

ut 'tres personae unius essentiae'.

Cap. 147 (3).

Quod potentia, sapientia, bonitas in Scriptura interdum

ad personas distincte referuntur.

Cap. 148 (4).

Quare Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui Sancto bonitas tribuatur,

cum sit una potentia, sapientia, bonitas trium.

Cap. 149 (5).

De hoc nomine 'homousion', ubi in auctoritate receptum sit et quid significet.

 

[Distinctio XXXV]

Cap. 150 (1).

De scientia et praescientia, providentia, dispositione et praedestinatione Dei.

Cap. 151 (2).

De quibus sit praescientia vel praevidentia Dei.

Cap. 152 (3).

De quibus dispositio.

Cap. 153 (4).

De quibus praedestinatio.

Cap. 154 (5).

De quibus providentia.

Cap. 155 (6).

De quibus sapientia vel scientia.

Cap. 156 (7).Utrum praescientia vel dispositio vel praedestinatio Dei esse potuerit,

si nulla essent futura.

Cap. 157 (8).

Quod scientia Dei est de temporalibus et aeternis.

Cap. 158 (9).

Quomodo omnia dicuntur esse in Deo et vita in eo.

 

[Distinctio XXXVI]

Cap. 159 (1).

Utrum omnia debeant dici esse in Dei essentia, ut in Dei cognitione

vel praesentia esse dicuntur.

Cap. 160 (2).

Qua ratione bona dicuntur esse in Deo et non mala.

Cap. 161 (3).

Utrum idem sit omnia esse ex Deo et per ipsum et in ipso.

Cap. 162 (4).

Quod omnia sunt in quolibet trium et per ipsum et in ipso.

Cap. 163 (5).

Quod non omnia quae ex Deo sunt, etiam de ipso sunt.

 

[Distinctio XXXVII]

Cap. 164 (1).

Quibus modis dicitur Deus esse in rebus.

Cap. 165 (2).

Quod Deus non ubicumque est habitat, sed e converso.

Cap. 166 (3).

Ubi erat Deus antequam esset creatura.

Cap. 167 (4).

Quod Deus, cum sit in omnibus rebus essentialiter,

non tamen coinquinatur sordibus rerum.

Cap. 168 (5).

Cum Deus sit ubique et semper, non tamen localis, nec loco nec tempore movetur.

Cap. 169 (6).

Quibus modis aliquid dicatur locale aut circumscriptibile.

Cap. 170 (7).

Quid sit mutari secundum tempus.

Cap. 171 (8).

Utrum spiritus creati sint locales et circamscriptibiles.

Cap. 172 (9).

Quod Deus est ubique sine locali motu.

 

[Distinctio XXXVIII]

Cap. 173 (1).

An scientia vel praescientia Dei sit causa rerum vel e converso.

Cap. 174 (2).

Utrum praescientia Dei possit falli.

 

[Distinctio XXXIX]

Cap. 175 (1).

Utrum scientia Dei possit augeri vel minui, vel aliquo modo mutari.

Cap. 176 (2).

An Deus possit noviter vel ex tempore scire vel praescire aliquid.

Cap. 177 (3).

Utrum Deus possit scire plura quam scit.

Cap. 178 (4).

Quod Deus et semper et simul scit omnia.

 

[Distinctio XL]

Cap. 179 (1).

An aliquis praedestinatus possit damnari vel reprobus salvari.

Cap. 180 (2).

Quid sit reprobatio Dei et in quibus consideretur,

et quis sit praedestinationis effectus.

 

[Distinctio XLI]

Cap. 181 (1).

Utrum aliquod sit meritum obdurationis vel misericordiae.

Cap. 182 (2).

De variis super hoc carnalium opinionibus.

Cap. 183 (3).

An ea quae semel scit Deus vel praescit, semper sciat et praesciat,

et semper scierit et praescierit.

 

[Distinctio XLII]

Cap. 184 (1).

De omnipotentia Dei: quare dicatur omnipotens,

cum nos multa possimus quae ipse non possit.

Cap. 185 (2).

Quomodo dicatur Deus omnia posse.

Cap. 186 (3).

Quod omnipotentia Dei secundam duo consideretur.

 

[Distinctio XLIII]

Cap. 187 (1).

Invectio contra illos qui dicunt Deum nil posse nisi quod vult et facit.

 

[Distinctio XLIV]

Cap. 188 (1).

An Deus possit facere aliquid melius quam facit, vel alio vel meliori modo.

Cap. 189 (2).

Utrum Deus semper possit omne quod potuit.

 

[Distinctio XLV]

Cap. 190 (1).

De voluntate Dei quae essentia Dei est et de signis eius.

Cap. 191 (2).

Quod licet idem sit Deo velle quod esse, non tamen potest dici

Deus omnia esse quae vult.

Cap. 192 (3).

De intelligentia harum locutionum: Deus scit vel Deus vult,

Deus scit omnia vel vult aliquid.

Cap. 193 (4).

Quod Dei voluntas summe bona causa est omnium quae naturaliter sunt,

cuius causa non est quaerenda, quia prima est et summa causa omnium.

Cap. 194 (5).

Quibus modis accipitur Dei voluntas.

Cap. 195 (6).

Quod praeceptio, prohibitio, permissio, consilium,

operatio nomine voluntatis interdum intelliguntur.

Cap. 196 (7).

Utrum Deus velit ab omnibus fieri ea quae praecipit, vel non fieri quae prohibet.

 

[Distinctio XLVI]

Cap. 197 (1).

Quod voluntas Dei quae ipse est in nullo cassari potest.

Cap. 198 (2).

Quomodo intelligendum sit illud: Volui congregare filios tuos et noluisti, et illud:

Qui vult omnes homines salvos fieri.

Cap. 199 (3).

Utrum mala Deo volente vel nolente fiant.

Cap. 200 (4).

Quomodo intelligendum sit illud Augustini: Mala fieri bonum est.

Cap. 201 (5).

De multiplici acceptione boni.

Cap. 202 (6).

Quod mala universitati valent.

Cap. 203 (7).

Quod in Deo non est causa ut sit homo deterior.

 

[Distinctio XLVII]

Cap. 204 (1).

Quomodo voluntas Dei de homine impletur quocumque se vertat.

Cap. 205 (2).

Ex quo sensu quaedam dicuntur fieri contra Dei voluntatem.

Cap. 206 (3).

Quare praecipit Deus omnibus bona facere et mala vitare,

si non id ab omnibus vult impleri.

 

[Distinctio XLVIII]

Cap. 207 (1).

Quod homo aliquando bona voluntate aliud vult quam Deus,

et mala idem quod Deus.

Cap. 208 (2).

Quod Dei voluntas per malas hominum voluntates impletur.

Cap. 209 (3).

Utrum placuerit viris sanctis quod Christus pateretur et moreretur.

Cap. 210 (4).

Utrum passiones sanctorum debeamus velle.