BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Lombardus

ca. 1095 - 1160

 

Sententiarum libri IV

 

Liber III

Distinctio I

 

Cap. 1.

Quare Filius carnem assumpsit,

non Pater vel Spiritus Sanctus.

Cap. 2.

Utrum Pater vel Spiritus Sanctus

potuerit incarnari.

Cap. 3.

An Filius qui tantum carnem accepit,

aliquid fecerit quod non Pater vel Spiritus Sanctus.

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

Cap. 1.

1. Quare Fillus carnem assumpsit, non Pater vel Spiritus Sanctus. Diligenter vero est annotandum quare Filius, non Pater vel Spiritus Sanctus, est incarnatus: solus namque Filius hominem assumpsit.

2. Prima ratio*. Quod utique ordine congruo atque alto Dei sapientia fecit consilio, ut Deus qui in sapientia sua mundum condiderat, secundum illud: 'Omnia in sapientia fecisti, Domine', in eadem 'quae in caelis sunt et quae in terris' restauraret. Haec est mulier evangelica quae 'accendit lucernam', et drachmam decimam quae perdita fuerat reperit, Sapientia scilicet Patris, quae testam humanae infirmitatis lumine suae divinitatis accendit, perditumque hominem reparavit, nomine regis et imagine insignitum.

3. Secunda ratio*. Ideo etiam Filius missus est, et non Pater, quia congruentius mitti debebat qui est ab alio, quam qui est a nullo; Filius autem a Patre est, Pater vero a nullo alio est. – Augustinus*. Ut enim ait Augustinus in libro De Trinitate, «non habet de quo sit». «Sicut ergo Pater genuit, Filius genitus est, ita congrue Pater misit, Filius missus est». «Ab illo enim convenienter mittitur Dei Verbum, cuius est Verbum; ab illo mittitur, de quo natum est: mittitur quod genitum est». Pater vero qui misit, a nullo est; ideoque Pater missus non est, ne si mitteretur, ab alio esse putaretur.

4. Tertia ratio*. Missus est ergo primo Filius, qui a solo Patre est; deinde etiam Spiritus Sanctus, qui est a Patre et Filio; sed Filius solus in carne missus est, non Spiritus Sanctus, sicut nec Pater. Quod ideo factum est, ut qui erat in divinitate Dei Filius, in humanitate fieret hominis filius. Non Pater vel Spiritus Sanctus carnem induit, ne alius in divinitate esset Filius, alius in humanitate, et ne idem esset pater et filius, si Deus Pater de homine nasceretur. – In ecclesiasticis dogmatibus*. Unde in Ecclesiasticis Dogmatibus: «Non Pater carnem assumpsit neque Spiritus Sanctus, sed Filius tantum, ut qui erat in divinitate Dei Filius, ipse fieret in homine hominis filius: ne filii nomen ad alterum transiret, qui non esset nativitate filius. Dei ergo Filius hominis factus est filius, natus secundum veritatem naturae ex Deo Dei Filius, et secundum veritatem naturae ex homine hominis filius: ut veritas geniti non adoptione, non appellatione, sed in utraque nativitate filii nomen nascendo haberet, et esset verus Deus et verus homo unus Filius. Non ergo duos Christos, neque duos filios, sed Deum et hominem unum Filium, quem propterea et unigenitum dicimus, manentem in duabus substantiis, sicut ei naturae veritas contulit: non confusis naturis neque immixtis, sicut Timothiani volunt, sed societate unitis». Ecce habes quare Filius, non Pater vel Spiritus Sanctus, carnem assumpserit.

 

Cap. 2.

Utrum Pater vel Spiritus Sanctus potuerit incarnari vel possit. Si vero quaeritur utrum Pater vel Spiritus Sanctus incarnari potuerit, vel etiam modo possit, sane responderi potest et potuisse olim et posse nunc carnem sumere et hominem fieri tam Patrem quam Spiritum Sanctum. Sicut enim Filius homo factus est, ita Pater vel Spiritus Sanctus potuit et potest.

 

Cap. 3.

1. An Filius qui tantum carnem accepit, aliquid fecerit quod non Pater vel Spiritus Sanctus. Sed forte aliqui dicent: Cum indivisa sint opera Trinitatis, si Filius carnem assumpsit, tunc Pater et Spiritus Sanctus: quia si Filius carnem assumpsit nec hoc fecit Pater vel Spiritus Sanctus, non omne quod facit Filius, facit Pater et Spiritus Sanctus; at «omnia simul Pater et Filius et amborum Spiritus pariter et concorditer operantur».

2. Responsio*. Ad quod dicimus quia nihil operatur Filius sine Patre et Spiritu Sancto, sed una est horum trium operatio, indivisa et indissimilis; et tamen Filius, non Pater vel Spiritus Sanctus, carnem assumpsit. Ipsam tamen carnis assumptionem Trinitas operata est, sicut Augustinus dicit in libro De Fide ad Petrum: «Reconciliati sumus per solum Filium secundum carnem, sed non soli Filio secundum deitatem. Trinitas enim nos sibi reconciliavit per hoc quod solum Verbum carnem ipsa Trinitas fecit». Trinitas igitur carnis assumptionem fecit, sed Verbo, non Patri vel Spiritui Sancto. Si enim Pater sibi et Filius sibi, vel Pater Filio et Filius Patri carnis assumptionem operatus esset, iam non eadem esset operatio utriusque, sed divisa. – Augustinus in primo libro De Trinitate*. Sed sicut inseparabilis et indivisa est unitas substantiae trium, ut ait Augustinus in libro De Trinitate, ita et operatio: «Non tamen eandem Trinitatem natam de Virgine, crucifixam et sepultam, catholici tractatores docuerunt, sed tantummodo Filium; nec eandem Trinitatem in specie columbae descendisse super Iesum, sed tantum Spiritum Sanctum; nec eandem dixisse de caelo: 'Tu es Filias meus', sed tantum Patris vocem fuisse ad Filium factam: quamvis Pater et Filius et Spiritus Sanctus, sicut inseparabiles sunt, ita et inseparabiliter operentur. Haec et mea fides est, quando haec est catholica fides». – Licet igitur solus Filius carnem assumpserit, ipsam tamen incarnationem cum Patre et Spiritu Sancto operatus est.