BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Poeta Astensis

floruit ca. 1100

 

Avianus novus

 

Liber I

 

____________________________________________________________

 

 

 

Fabula III

[De Phoebo et Borea]

Avianus IV

 

Durior es saxis, nisi nostris comminus adsis

auspiciis laetis, Calliopea, metris.

ut faveas, opto, comitata sororibus octo,

me sine parte doli laudibus adde fori.

5

conputo scire parum vel vivere more ferarum,

qui recitare tacent quae recitata placent.

haec igitur Phoebi placeat cum fabula plebi,

famam praeclaram fer, mea Musa, palam.

ante Jovis vultum fecit nolendo tumultum

10

cum Borea Phoebus, mitis hic, ille ferus.

iste parum fatur, plus quam queat ille minatur,

hic loquitur plane, plus latrat ille cane.

hic planis verbis respondet et ille protervis,

cernitur hic suavis, hunc premit ira gravis.

15

hic vultu maesto respondet et ille modesto,

iste loquens ludit, ventus ad ista furit.

saepius hic perdit, qui plus sermone superbit,

huius et in fine nil valuere minae.

si Boreas scisset, non hoc certamen inisset,

20

et quia non tacuit, nil sua vis valuit.

Poscitur, exemplo quod uterque probetur agendo,

litis causa novae fit modo teste Jove.

Juppiter agnoscit, quis eorum plurima poscit,

cuncta licet videat, conplacet ut sileat.

25

dum sic contendunt, dum verbis verba rependunt,

quem palla privent pergere forte vident.

protinus ista nimis placuit sententia divis,

ut, si quis demat pallia, victor eat.

intonat, insufflat Boreas, pluit, omnia fuscat,

30

turbine cuncta movet, se magis ille fovet.

hic se veste ligat, Boreas quem flando fatigat,

cumque magis saevit, se magis ille tegit.

ventus ad hoc pugnat, quod tollat, et ille repugnat,

cumque magis nocuit, tollere nil potuit.

35

postquam nil egit Boreas, sine laude quievit,

ut res ipsa docet, dicere multa nocet.

pandit ab his rebus mundo sua lumina Phoebus,

frigus ut excludat, nubila cuncta fugat.

iam pluvias sedat, iam terras luce serenat,

40

et iam sole calet, qui prius imbre madet.

tunc homo praedictus, madidos ut siccet amictus,

suspendens dumo nudus adhaesit humo.

sic Phoebus vicit, Boreas superatus abivit,

et risere dei, quod male cessit ei.

45

praemittendo minas aptat sibi quisque ruinas

cumque minando velit vincere, victus erit.