BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Liber de rebus in

administratione sua gestis

 

____________________________________________________________

 

 

 

II.

De Trembliaco.

 

Cum eadem villa multis angariis a comite Domni Martini, videlicet exactione talliae, frumenti scilicet quinque modiorum, quos ei pro pace concesseram, cum ipse talliam pro voluntate sua facere consuevisset, exactione arietum et hospitandi in villa multis vicibus in anno de rusticorum sumptibus [premeretur]; hanc pacem pro his omnibus cum comite fecimus, ut tota villa in pace nobis remaneret absque exactione et consuetudine aliqua, et nos pro ejus hominio decem libras singulis annis de marsupio nostro in octabis sancti Dionysii ei daremus. Nos autem eandem villam ob hoc libentius aedificavimus, et in introitu villae novam curiam cum granchia nova erigi fecimus; et ut in ea campipars universalis, et quatuor carrucarum; in altera vero, quae in municipio est, decimae terrarum reponerentur, et in utraque usibus nostris stramina reservarentur, Et cum de eadem villa aut vix aut nunquam quater viginti et decem modios annonarum olim habere possemus, ad hoc ipsum rem deduximus quod ducentos modios decem minus inde a majore nostro habemus, extra hoc quod seminant, et quod bubulcis et bubus quicquid necesse fuerit [160] amministrant, et carrucis boves et necessaria omnia suppeditant; propter quod furni redditum habent.

Nos vero censum nostrum, et tensamentum, et mortuas manus, et forisfacta, et talliam pro voluntate nostra habemus. Ubi incrementum annonae quater viginti et decem modiorum consistit. Curiam autem antiquam muro cinximus, domum ecclesiae inhaerentem pene defensabilem ibidem ereximus; qua munitione successores nostri et suos et sua, si placet, contra omnem hostem defendere poterunt.