BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Vita Sugerii abbatis auctore Guillelmo

Sandionysiano monacho

 

____________________________________________________________

 

 

 

Gaufredo suo suus Willelmus.

 

Quoniam te praesente nullum mihi tempus ad scribendum videbatur vacuum, post discessum statim memor precum tuarum et meae promissionis, arripui calamum, et institi, ut potui, scribere, scilicet de Sugerio nostro, aliquid quod et tibi sit gratum, et multis utile. Quotiens enim viri illius venerandi mecum virtutes intueor, quotiens verborum recordor et operum, in exemplar certe mihi videtur editus, ut tam ex verbis ejus quam operibus vivendi formam successura trahat posteritas. Cujus quia vitae aliquandiu tecum interfui et secreta perspexi, vereor satis ne ingratitudinis merito arguar, si non ea quae ad meam pervenere notitiam quibus possum verbis extulero; maxime cum et praeter meritum usus sim ejus gratia et senserim beneficia; licet virtutum haec sit natura, ut latere non possint, etiamsi consciis omnibus silentium livor indixerit, et latuisse earum non sit detrimentum. Veniet enim aliquando, veniet dies, qui abscondita et seculi malignitate compressa in lucem bona efferet. Unum itaque a te oportet impetrem, ne in his quae de illo memoraturus sum certum aliquem me sequi velis ordinem; cum scribere proposuerim prout mihi potuerint oc-[378]currere pauca de multis, vix aliqua de innumeris, quamvis omnia melius ipse noveris, et a te potius ista scribi oportuerit. Sed quia ita vis, quia praecipis, faciam ut potero, quia tibi nihil negandum aestimo.