BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber secundus

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput X.

Quomodo fiant vasa de vitro.

 

VASA vero facturus compone vitrum ordine quo supra, et cum sufflaveris secundum quantitatem quam volueris, non facies foramen in fundo sicut superius, sed integrum ita separabis a fistula cum ligno aquae intincto, quam fistulam mox calefactam adhaerere facies in ipso fundo. Elevans vero vas, calefacies in flamma, et cum ligno rotundo dilatabis foramen illud unde fistulam secundum libitus tuos, amplificabisque circa fistulam fundum ut inferius cavum sit. Quod si volueris ansas in eo facere, quibus possit pendere, accipe gracile ferrum, et mittens illud summotenus in vas vitri, cum ei modicum adhaeserit, auferens pone super vas, in quo loco placuerit, et cum adhaeserit, calefacies ut firmiter haereat. Fac ex his ansis quod velis, interim tenens vas juxta flammam ut calidum sit nec tamen liquescat. Aufer etiam modicum vitri a furno ita ut filum post se trahat, et adponens vasi in quo loco volueris, circumvolve juxta flammam ut adhaereat. Quo facto secundum consuetudinem amovebis fistulam, mittens vas in furnum refrigerii; atque hoc modo operaberis, quantum velis.