<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Statuta communis Bugellae
1245/1348
 


 






 



S t a t u t a 
C o m m u n i s
B u g e l l a e



R U B R I C A   X V I I
D E   D A M P N I S
E T   G U A S T I S .

________________________________


292.
[I]
QUE QUOMODO ET QUANDO
PRO DAMPNIS ET GUASTIS
SIT RESTITUITIO FATIENDA.


Statutum est quod si combureretur aliqua domus uel cassina seu tectum uel blava uel fenum uel palea uel si Incideretur aliqua uinea uel Incissa seu ruscata fuerit aliqua arbor uel blaua uel caneua uel si occidetur uel mangagnabitur aliqua bestia uel si deuastabitur vinum. Incaneuatum. uel si factum fuerit aliquod dampnum uel guastum clam uel occulte seu furtiue alicui homini uel mulieri de bugella uel habitanti in bugella soluenti et substinenti fodra et dacia et omnia honera cum comuni et hominibus bugelle. et ipse uel ipsi uel quibus dampnum factum fuerit Iuruerit ad sancta dei euangelia quod nesciuit quis sibi hoc dampnum fecerit. Et si aliquo tempore habuerit aliquam restitucionem de ipso dampno quod eam rendent et restituent comuni bugelle quod ipsum dapnum estimetur per estimatores comunis bugelle. uel alios bonos homines ad hoc deputatos qui sciant illud dampnum. Et restituatur totum illud dampnum illi uel illis cui uel quibus factum fuerit. a comuni bugelle. Infra tempus ipsius consulatus nisi fieret tempore guerre pro rebelles comunis videlicet si nesiretur quis hoc fecisset. et si sciretur qui hoc fecisset debeat restitui per Comune de rebus ipsius qui hoc fecisset si haberet tantum vnde. et si esset de bugella et si ipse non haberet tantum uel si non esset de bugella residuum restituatur eis de communi begelle sicut supra dictum est. Eo saluo quod per hoc statutum non Intelligatur de porcis. nec de furtis. quod debeant emendari de comuni. et consules teneantur capere uel petere racionem illius qui fecisset dampnum. et dare et consignare comuni ed hoc teneantur facere infra tempus eorum consulatus per eorum Iuramentum.

293.
[II]
OFFENDENTES CLAUSURAS
ET FOSSATA QUID
SOLUERE TENEANTUR.


Item statutum est quod qui explanaret Inpleret uel uastaret aliquod fossatum comunis de placio uel de plano cum bestijs uel sine bestijs soluat bannum sol. LX. postea reficiat eum.

294.
Item statutum est quod qui runperet portaret seu seu deuastaret aliquod palenchatum uel aliquam claussuram de placio uel de plano. Soluat bannum sol. LX. pp. postea reficiat eam. et consules teneantur inquirere.

295.
[III]
OFFENDENTES ET HABITANTES
IN CAVANNIS SINE
LICENTIA DOMINORUM.


Item statutum est quod qui caperet fenum furtiue in cauanis siue in meis uel runperet uel deuastaret cauanas uel ramatas uel classsuras mearum feni soluat bannum sol. LX. pp. et emendet dampnum et quisque possit accusare et denunciare. Et consules teneantur inquirere et qui hospitatus fuerit in alienis cauannis siue licentia dominorum quorum fuerint cauanne soluat bannum. sol. XX. pp.

296.
[IIII]
PUNIATUR QUI FENUM
UEL HERBAM DE PRATIS
EXPORTAVERIT ALIENIS.


Item statutum est quod qui rapuerit fenum In aliquibus pratis alicuius hominis de bugella soluat bannum sol. XX. pp. de die et de nocte sol. XL. et emendet dapnum. Et qui rapuerit erbam In predictis locis soluat bannum sol. quinque. de die. et de nocte sol. X. et emendet dampnum.

297.
[V]
PUNIATUR QUI UINUM
POTAUERIT AD BUTALLOS.


Item statutum est quod aliqua non debeat bibere vinum ad botallos In aliqua parte loci bugelle nisi de licencia illius cuius esset dictum vinum. Et qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet vice sol. II. pp. Et quisque possit accussare.

299.
[VI]
PENA SUBTRAHENTIUM
TEMPORE INCENDIJ
UEL RUMORIS.


Item statutum est quod qui Iuerit ad ignem uel ad domum aliquius et Inde aliquid portauerit de alienis rebus et eas non rediderit ipsa die soluat bannum sol. XX. pp. et quisque possit accussare et habeat Inde sol. V. pp.

300.
[VII]
DE DAMPNIS DATIS
EXTRA TERRITORIUM BUGELLE
ET UERNATI RESTITUTIO
NULLA FIAT
PRO BESTIJS ALIENIS.


Item statutum est quod si quis haberet aliquam bestiam uel deceret seu duci faceret extra poderium bugelle uel Vernati et ibi mangagnarentur uel occiderentur non debeant sibi emendari. a comuni bugelle.

301.
[VIII]
EUNTES IN PREDAM
ET EMENTES
QUALITER PUNIANTUR.


Item statutum est quod qui Iret in predam uel robariam soluat bannum sol. C. pp. pro qualibet vice. Et consules teneantur inquirere. quod statutum non intelligatur contra rebelles et inimicos comunis bugelle.

302.
Item statutum est quod si quis emerit predam uel robarium siue furtum soluat bannum sol. LX. pp. nisi ipsa preda uel robarium seu furtum esset guerreriorum comunis bugelle. et consules teneantur Inquirere.

303.
[VIIII]
EUELLENTES TERMINOS
PUNIANTUR.


Item statutum est quod qui aranchauerit. uel strepauerit aliquem sepem uel terminos soluat bannum pro qualibet vice sol. XX. pp. nisi habeat Iustum causam.

304.
[X]
FRANGENTES ET
ROBANTES ARIZARIAS
ALIENAS.


Item statutum est quod aliquis non debeat capere castaneas ad alienas erizarias nec frangere uel guastare alienas erizarias. et qui contrafecerit. soluat pro quolibet et qualibet vice sol. XX. de die. et de nocte sol. LX. et emendet dapnum.

305.
[XI]
PRO DAMPNO DATA
IN PREDIO IMBANDATO
AB ALIO QUAM A CONSULE
RESTITUTIO NULLA FIAT.


Item statutum est quod qui fecerit preconizari aliquam possessionem quam habeat super curia bugella. In banno. per alium quam per nuncium consulum et de precepto ipsorum. Et si quod dampnum ei factum fuerit. In ipsa possessione non habeat de ipso dampno emendationem aliquam a comuni.

306.
[XII]
PENA PONENTIUM IGNEM
IN NATIUITATE CUM CEREI
AD SANCTUM STEPHANUM
DEFERUNTUR.


Item statutum est quod aliqua persona. In die natiuitatis domini quando cerei portantur de placio ad sanctum stephanum non debeat nec pressumat ponere ignem in aliqua cessia seu uel capillis uel pannis alicuius et qui contrfecerit soluat bannum sol. quinque. et emendet dapnum Et quilibet possit accussare.

298.
[XIII]
NON RESTITUATUR
DAMPNUM ILLATUM
EIS QUIS COMUNIS RECUSANT
HONERA SUBSTINERE.


Item statutum est quod non emendetur de comuni bugelle. illi. cui factum fuerit dampnum aliquod uel guastum. In aliqua terra uel possessione de qua soluerit fodrum alibi quam communi bugelle. Seu que sit extra curiam uel destrictum comunis bugelle seu uernati.

307.
Item statutum et ordinatum est quod si factum fuerit aliquod dampnum uel uastum uel iniuria alicui persone de bugella seu habitanti in bugella in bonis suis et rebus mobilibus et immobilibus terris uel possessionibus siue sint in curte et territorio bugelle et Vernati siue alibi. et dicta persona homo uel femina se defendat de iure uel de facto. a frodis. fictis. talijs. bannis. dacitis. et collectis. impositis et imponendis per comune et homines bugelle. uel qui non soluat fodra dacita colecta et honera substineat cum comuni et hominibus de bugella. quod illud dapnum iniuria uel uastum ei uel eis non restituatur nec restitui debeat a comuni nec ab hominibus de bugella.
 
 
 
<<< operis indicem  <<< retro  porro >>>