BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carmina Burana

ca. 1230

 

Carmina potoria

 

187   188   189   190    191    191a    192    193

194   195   196    197   198   199    200

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

 

187

 

1.

O curas hominum,

quos curat curia!

o quorum studia

non habent terminum!

talium si fidem

incurreret,

desereret

Pylades Atridem;

alter enim Theseus

suum fastidit Thesea,

ubi regnat Proteus

et Fati ludit alea.

 

2.

Ab aula principis,

si nichil habeas,

oportet abeas.

spem vanam concipis,

tenuis fortuna.

omnimoda

ad commoda

omnium mens una:

a quo nil emungitur,

opus perdit et operam;

quod «habenti dabitur»,

tenent omnes ad litteram.

 

3.

In levum vertitur

censure levitas.

fracta severitas

danti reimttitur.

explicas decreta

ad libitum,

si sonitum

dederit moneta.

plenis ere sacculis

rei pena diluitur.

locum dic a loculis,

unde locus si queritur.

 

4.

Honorum titulis

carens ambitio

cum ficto gaudio

pretendit singulis

osculum amoris;

sed eminet,

cum obtinet

baculum pastoris.

quos mens intus clauserat,

mores ostentat libere;

quod occultum fuerat,

verbo prodit et opere.

 

5.

Indignos allici

verbis alliciunt,

dolose capiunt

nummosos aulici;

sed hi, quos invadunt,

per retia

subtilia

similes evadunt.

donum Sancti Spiritus

sic venit iam Simonibus.

conformatur penitus,

si danda fides canibus.

 

 

188

 

I.

Diligitur, colitur,    quem sors illuminat ere;

Spernitur et premitur,    qui nulla videtur habere.

 

II.

Si dives fueris,    multorum laude frueris;

At neglectus eris,    si copia nulla sit eris.

 

 

189

Philippus Cancellarius

(ca. 1170 - 1236)

 

1a.

«Aristippe, quamvis sero,

tuo tamen tandem quero

frui consilio.

quid Rome faciam?

mentiri nescio.

potentum gratiam

dat adulatio.

si mordaci nitar vero,

Verri numquam carus ero.

meretur histrio

virtutis premium,

dum palpat vitium

dulci mendacio.»

 

1b.

«Diogenes, quid intendas,

– vis honores? vis prebendas? –

id prius explices.

presunt ecclesiis

hi, quibus displices,

nisi te vitiis

ipsorum implices.

carus eris, si commendas

in prelatis vite mendas.

culparum complices,

ministros sceleris

amant pre ceteris

sacri pontifices.»

 

2a.

«Nec potentum didici

vitiis applaudire

nec favorem querere

corde loquens duplici.

veritate simplici

semper uti soleo,

dari famam doleo

cuiquam preter merita

nec impinguo capita

peccatoris oleo.»

 

2b.

«Ergo procul exsules,

si mentiri dubitas!

simplex enim veritas

multos fecit exsules.

cole nostros presules

mollibus blanditiis

nec insultans vitiis

verbis hos exasperes,

horum si desideres

frui beneficiis.»

 

3a.

«Ergo, sicut consulis,

expedit, ut taceam

blandiensve placeam

mollibus auriculis

potentium,

quibus me vis sic placere.

adulari vel tacere –

nichil ponis medium,

sicque, quasi faveam,

aliene subeam

culpe participium.»

 

3b.

«Culpe participio

ne formides pollui.

si potentum perfrui

vis favore, vitio

participes.

gaudent a convictu pari

suos sibi conformari

Giezi participes,

in promissis Protei

et sequaces Orphei

sacerdotum principes.»

 

4a.

«Vade retro, Satana,

tuas tolle fabulas!

quicquid enim consulas,

falsitatis organa,

voces adulantium, –

devoveo

nulliusque foveo

blandiendo vitium.

sed palponis nomen cavi,

cuius semper declinavi

fraudis artificium.»

 

4b.

«Ergo vivas modicus

et contentus modico;

nil est opus Cynico.

si vis esse Cynicus,

dicas vale curiis

et abeas

et nec te sic habeas,

ut applaudas vitiis.

cum perverso perverteris,

si potentum gratus queris

esse contuberniis.»

 

 

190

 

I.

Sunt detractores    inimicis deteriores.

Retro rodentes    et coram blanda loquentes

sunt magis infesti,    quoniam non sunt manifesti.

 

II.

Lingua susurronis    est peior felle draconis.

 

 

191

Archipoeta

(ca. 1161/67)

 

1.

Estuans intrinsecus    ira vehementi

in amaritudine    loquor mee menti.

factus de materia    levis elementi

folio sum similis,    de quo ludunt venti.

 

2.

Cum sit enim proprium    viro sapienti,

supra petram ponere    sedem fundamenti,

stultus ego comparor    fluvio labenti,

sub eodem aere    numquam permanenti.

 

3.

Feror ego veluti    sine nauta navis,

ut per vias aeris    vaga fertur avis;

non me tenent vincula,    non me tenet clavis,

quero mei similes    et adiungor pravis.

 

4.

Michi cordis gravitas    res videtur gravis,

iocus est amabilis    dulciorque favis.

quicquid Venus imperat,    labor est suavis,

que numquam in cordibus    habitat ignavis.

 

5.

Via lata gradior    more iuventutis,

implico me vitiis    immemor virtutis,

voluptatis avidus    magis quam salutis,

mortuus in anima    curam gero cutis.

 

6.

Presul discretissime,    veniam te precor,

morte bona morior,    dulci nece necor,

meum pectus sauciat    puellarum decor,

et quas tactu nequeo,    saltem corde mechor.

 

7.

Res est arduissima    vincere naturam,

in aspectu virginis    mentem esse puram;

iuvenes non possumus    legem sequi duram

leviumque corporum    non habere curam.

 

8.

Quis in igne positus    igne non uratur?

quis Papie demorans    castus habeatur,

ubi Venus digito    iuvenes venatur,

oculis illaqueat,    facie predatur?

 

9.

Si ponas Hippolytum    hodie Papie,

non erit Hippolytus    in sequenti die.

Veneris in thalamos    ducunt omnes vie,

non est in tot turribus    turris Alethie.

 

10.

Secundo redarguor    etiam de ludo,

sed cum ludus corpore    me dimittit nudo,

frigidus exterius,    mentis estu sudo;

tunc versus et carmina    meliora cudo.

 

11.

Teruo capitulo    memoro tabernam:

illam nullo tempore    sprevi neque spernam,

donec sanctos angelos    venientes cernam,

cantantes pro mortuis:    «Requiem eternam.»

 

12.

Meum est propositum    in taberna mori,

ut sint vina proxima    morientis ori;

tunc cantabunt letius    angelorum chori:

«Sit Deus propitius    huic potatori.»

 

13.

Poculis accenditur    animi lucerna,

cor imbutum nectare    volat ad superna.

michi sapit dulcius    vinum de taberna,

quam quod aqua miscuit    presulis pincerna.

 

14.

Loca vitant publica    quidam poetarum

et secretas eligunt    sedes latebrarum,

student, instant, vigilant    nec laborant parum,

et vix tandem reddere    possunt opus clarum.

 

15.

Ieiunant et abstinent    poetarum chori,

vitant rixas publicas    et tumultus fori,

et ut opus faciant,    quod non possit mori,

moriuntur studio    subditi labori.

 

16.

Unicuique proprium    dat Natura munus:

ego numquam potui    scribere ieiunus,

me ieiunum vincere    posset puer unus.

sitim et ieiunium    odi tamquam funus.

 

17.

Unicuique proprium    dat Natura donum:

ego versus faciens    bibo vinum bonum,

et quod habent purius    dolia cauponum;

vinum tale generat    copiam sermonum.

 

18.

Tales versus facio,    quale vinum bibo,

nichil possum facere    nisi sumpto cibo;

nichil valent penitus,    que ieiunus scribo,

Nasonem post calices    carmine preibo.

 

19.

Michi numquam spiritus    poetrie datur,

nisi prius fuerit    venter bene satur;

dum in arce cerebri    Bacchus dominatur,

in me Phebus irruit    et miranda fatur.

 

20.

Ecce mee proditor    pravitatis fui,

de qua me redarguunt    servientes tui.

sed corum nullus est    accusator sui,

quamvis velint ludere    seculoque frui.

 

21.

Iam nunc in presentia    presulis beati

secundum dominici    regulam mandati

mittat in me lapidem    neque parcat vari,

cuius non est animus    conscius peccati.

 

22.

Sum locutus contra me,    quicquid de me novi,

et virus evomui,    quod tam diu fovi.

vita vetus displicet,    mores placent novi;

homo videt faciem,    sed cor patet Iovi.

 

23.

Iam virtutes diligo,    vitiis irascor,

renovatus animo    spiritu renascor;

quasi modo genitus    novo lacte pascor,

ne sit meum amplius    vanitatis vas cor.

 

24.

Electe Colonie,    parce penitenti,

fac misericordiam    veniam petenti,

et da penitentiam    culpam confitenti;

feram, quicquid iusseris,    animo libenti.

 

25.

Parcit enim subditis    leo, rex ferarum,

et est erga subditos    immemor irarum;

et vos idem facite,    principes terrarum:

quod caret dulcedine,    nimis est amarum.

 

 

191a

 

1.

Cum sit fama multiplex    de te divulgata,

veritati consonent    omnia prolata;

colorare stultum est    bene colorata,

et non decet aliquem    serere iam sata.

 

2.

Raptus ergo specie    fame decurrentis,

veni non immodicum    verba dare ventis;

sed ut rorem gratie    de profundo mentis,

precepit ut Dominus,    traham offerentis.

 

3.

Vide, si complaceat    tibi me tenere:

in scribendis litteris    certus sum valere,

et si forsan accidat    opus imminere,

vices in dictamine    potero supplere.

 

4.

Hoc si recusaveris,    audi, quod attendas:

paupertatis oneri    pie condescendas,

et ad penas hominis    huius depellendas

curam aliquatenus    muneris impendas.

 

5.

Pater mi, sub brevi tam    multa comprehendi,

quia doctis decens est    modus hic loquendi,

et ut prorsus resecem    notam applaudendi,

non in verbo latius    placuit protendi.

 

 

192

 

I.

Si quis displiceat pravis, non sollicitetur;

Cum non sit pravus, nemo placere potest.

 

II.

Opto placere bonis, pravis odiosus haberi;

Namque solent odio semper habere bonos.

 

 

193

De conflictu vini et aque

Petrus

 

1.

Denudata veritate

succinctaque brevitate

ratione varia

dico, quod non copulari

debent, immo separari,

que sunt adversaria.

 

2.

Cum in scypho reponuntur,

vinum aqua coniunguntur;

sed talis coniunctio

non est bona nec laudari

debet, immo nuncupari

melius confusio.

 

3.

Vinum sentit aquam secum.

dolens inquit: «quis te mecum

ausus est coniungere?

exi! surge! vade foras!

non eodem loco moras

mecum debes facere.

 

4.

Super terram debes teri

et cum terra commisceri,

ut in lutum transeas.

vilis et inverecunda

rimas queris, ut immunda

mundi loca subeas.

 

5.

Mensa per te non ornatur,

nullus homo fabulatur

in tui presentia.

sed qui prius est iocundus,

ridens verboque facundus,

non rumpit silentia.

 

6.

Cum quis de te forte potat,

si sit sanus, tunc egrotat,

conturbas precordia;

venter tonat, surgit ventus,

qui inclusus, non ademptus

multa dat supplicia.

 

7.

Quando venter est inflatus,

tunc diversos reddit flatus

ex utroque gutture,

et cum ita dispensatur

ventus, aer perturbatur

a corrupto murmure.»

 

8.

Aqua contra surgit ita:

«turpis iacet tua cita

cum magna miseria.

qui sunt tui potatores,

vitam perdunt atque mores

tendentes ad vitia.

 

9.

Tu scis linguas impedire.

titubando solet ire

tua sumens basia;

verba recte non discernens,

centum putat esse cernens

duo luminaria.

 

10.

Et qui tuus est amator?

homicida, fornicator,

Davus, Geta, Byrria!

tales tibi famulantur,

tales de te gloriantur

tabernali curia.

 

11.

Propter tuam pravitatem

nullam habes libertatem,

domos tenes parvulas.

ego magna sum in mundo,

dissoluta me diffundo

per terre particulas.

 

12.

Potum dono sitienti,

et salutem sum querenti

valde necessaria,

quia veho peregrinos

tam remotos quam vicinos

ad templi palatia.»

 

13.

Vinum hec: «te plenam fraude

probas esse tali laude.

verum est, quod suscipis

naves. post hec intumescis;

dum franguntur, non quiescis

et sic eas decipis.

 

14.

Qui non potest te potare

et te totam desiccare,

tendit ad pericula.

tibi credens sic declinat;

ita per te peregrinat

ad eterna secula.

 

15.

Ego deus, et testatur

istud Naso; per me datur

cunctis sapientia.

cum non potant me magistri,

sensu carent, et ministri

non frequentant studia.

 

16.

Non a falso potest verum

separare, ni qui merum

me potare nititur.

claudus currit, cecus videt,

eger surgit, deflens ridet,

per me mutus loquitur.

 

17.

Per me senex iuvenescit,

per te ruit et senescit

iuvenum lascivia.

per me mundus reparatur,

per te nunquam generatur

filius vel filia.»

 

18.

Aqua inquit: «tu es deus,

per quem iustus homo reus

malus, peior, pessimus.

verba facis semiplena

balbutire; cum lagena

sic fit sciens Didymus.

 

19.

Execretur tale numen,

lima fraudis et acumen,

fons, origo criminis,

quod et bonis novercatur,

quod e terris se furatur

per adventum fluminis.

 

20.

Ego loquor veritatem,

dono terris ubertatem,

per me vernant omnia.

cum non pluit, exarescunt

herbe, fruges et marcescunt

flores atque folia.

 

21.

Mater tua tortuosa

numquam surgit fructuosa;

sed omnino sterilis,

sua coma denudata,

serpit humi desiccata,

vana fit et fragilis.

 

22.

Fames terras comitatur

me cedente, perturbatur

deflens omnis populus;

pro me Christo Christianus,

tam Iudeus quam paganus

preces fundit sedulus.»

 

23.

Vinum ait: «de te canis,

te collaudas verbis vanis,

alibi te vidimus.

universis cum sis nota

vilis et immunda tota,

credis, quod non novimus?

 

24.

Tu fex rerum et sentina,

que descendunt de latrina,

suscipis, quod taceo.

sordes, feces et venena

multa rapis ut effrena,

que narrare nequeo.»

 

25.

Aqua surgens se defendit

atque vinum reprehendit

de turpi colloquio:

«quis et qualis sit, non latet,

iste deus, immo patet

tali vaticinio.

 

26.

Sermo tuus me non ledet,

tamen turpis male sedet

ore dei ratio.

ultra passus novem ferre

nolo virus nec sufferre,

sed a me proicio.»

 

27.

Vinum ait: «exornata

verba sunt post terga data;

non excludis vitium.

multi ferre te viderunt

sordes, que non perierunt

per diei spatium!»

 

28.

Audiens hec obstupescit

aqua, deflens obmutescit,

geminat suspiria.

vinum clamat: «quare taces?

patens est, quod victa iaces

rationis nescia.»

 

29.

Ego Petrus disputator

huius cause terminator

omni dico populo:

quod hec miscens execretur

et a Christo separetur

in eterno seculo. Amen.

 

 

194

Hugo Primas

(ante 1160)

 

I.

In cratere meo    Thetis est sociata Lyeo;

Est dea iuncta deo,    sed dea maior eo.

Nil valet hic vel ea,    nisi cum fuerint pharisea

Hec duo; propterea    sit deus absque dea.

 

II.

Res tam diverse,    licet utraque sit bona per se,

Si sibi perverse    coeant, perdunt pariter se.

 

III.

Non reminiscimini,    quod ad escas architriclini

In cyathis Domini    non est coniunx aqua vini?

 

 

195

 

1a.

Si quis Deciorum    dives officio

gaudes in vagorum    esse consortio,

vina numquam spernas,

diligas tabernas.

 

1b.

Bacchi, qui est spiritus, infusio

gentes allicit bibendi studio;

curarumque tedium

solvit et dat gaudium.

 

1c.

Terminum nullum teneat nostra contio,

bibat funditus confisa Decio.

nam ferre scimus eum

Fortune clipeum.

 

1d.

Circa frequens studium sis sedula,

apta digitos, gens eris emula,

ad fraudem Decii

sub spe stipendii.

 

2a.

Qui perdit pallium,

scit esse Decium

Fortune nuntium

sibi non prospere,

dum ludit temere

gratis volens bibere.

 

2b.

Lusorum studia

sunt fraudis conscia;

perdentis tedia

sunt illi gaudium,

qui tenet pallium

per fraudis vitium.

 

3.

Ne miretur homo, talis

quem tus es nudavit;

nam sors item cogit talis

dare penas factis malis

Iovemque beavit.

 

4a.

Ut plus iudat,

quem sors nudat,

lucri spes hortatur;

sed dum testes

trahunt vestes

non auxiliatur.

 

4b.

In taberna

fraus eterna

semper est in ludo.

hanc qui amat,

sepe clamat

sedens dorso nudo:

 

5.

«Ve tuis donis, Decie,

tibi fraus et insidie;

turbam facis lugentium,

paris stridorem dentium.

 

6a.

Lusorum enim studia

sunt fraudes et rapina,

que michi supplicia

merso dant in ruina.

 

6b.

Fortune bona primitus

voluntas est inversa,

in meque michi penitus

novercatur aversa.

 

6c.

In vase parapsidis

stat fronte capillata,

que nunc aures aspidis

habet, retro calvata.»

 

7.

«Schuch!» clamat nudus in frigore,

cui gelu riget in pectore,

quem tremor angit in corpore:

– ut sedeat estatis tempore

sub arbore!

 

8a.

Per Decium

supplicium

suis datur cultoribus,

quos seviens

urget hiems

semper suis temporibus.

 

8b.

Sub digito

sollicito

latet fraus et deceptio;

hinc oritur,

dum luditur,

sepe litis dissensio.

 

9a.

Deceptoris est mos

velocis, ut tardos

et graves fraudet sors;

sint secum Decii,

sed furti conscii,

dum ludunt, socii.

 

9b.

Sub quorum studio

fraus et deceptio

regnant cum Decio;

non equis legibus

damna notavimus,

sed nexis retibus.

 

10.

Corde si quis tam devoto

ludum imitatur,

huius rei testis Otto,

colum cuius regit Clotho,

quod sepe nudatur.

 

11a.

Causa ludi

sepe nudi

sunt mei consortes;

dum sic prestem,

super vestem

meam mittunt sortes.

 

11b.

Heu, pro ludo

sepe nudo

dat vestire saccus!

sed tum penas,

mortis venas

dat nescire Bacchus.

 

12.

Tunc salutant peccarium

et laudant tabernarium,

excluditur denarius,

profertur sermo varius:

 

13a.

«Deu sal, misir bescher de vin!»

Tunc eum osculamur

Wir enachten niht uf den Rin,

sed Baccho famulamur.

 

13b.

Tunc rorant scyphi desuper

et canna pluit mustum,

et qui potaverit nuper,

bibat plus quam sit iustum.

 

13c.

Tunc postulantur tessere,

pro poculis iactatur,

nec de furore Boree

quisquam premeditatur.

 

 

196

 

1.

In taberna quando sumus,

non curamus, quid sit humus,

sed ad ludum properamus,

cui semper insudamus.

quid agatur in taberna,

ubi nummus est pincerna,

hoc est opus, ut queratur,

sed quid loquar, audiatur.

 

2.

Quidam ludunt, quidam bibunt,

quidam indiscrete vivunt.

sed in ludo qui morantur,

ex his quidam denudantur;

quidam ibi vestiuntur,

quidam saccis induuntur.

ibi nullus timet mortem,

sed pro Baccho mittunt sortem.

 

3.

Primo pro nummata vini;

ex hac bibunt libertini.

semel bibunt pro captivis,

post hec bibunt ter pro vivis,

quater pro Christianis cunctis,

quinquies pro fidelibus defunctis,

sexies pro sororibus vanis,

septies pro militibus silvanis.

 

4.

Octies pro fratribus perversis,

novies pro monachis dispersis,

decies pro navigantibus,

undecies pro discordantibus,

duodecies pro penitentibus,

tredecies pro iter agentibus.

tam pro papa quam pro rege

bibunt omnes sine lege.

 

5.

Bibit hera, bibit herus,

bibit miles, bibit clerus,

bibit ille, bibit illa,

bibit servus cum ancilla,

bibit velox, bibit piger,

bibit albus, bibit niger,

bibit constans, bibit vagus,

bibit rudis, bibit magus,

 

6.

Bibit pauper et egrotus,

bibit exul et ignotus,

bibit puer, bibit canus,

bibit presul et decanus,

bibit soror, bibit frater,

bibit anus, bibit mater,

bibit ista, bibit ille,

bibunt centum, bibunt mille.

 

7.

Parum durant sex nummate,

† ubi ipsi immoderate

bibunt omnes sine meta,

quamvis bibant mente leta.

sic nos rodunt omnes gentes,

et sic erimus egentes.

qui nos rodunt, confundantur

et cum iustis non scribantur.

 

 

197

 

1.

Dum domus lapidea

foro sita cernitur,

et † a fratris rosea

visus dum allicitur,

«dulcis» ferunt socii

«locus hic est hospitii.

Bacchus tollat,

Venus molliat

vi bursarum pectora

et immutet

et computet

vestes in pignora.

 

2.

Molles cibos edere,

impinguari,

dilatari

studeamus ex adipe,

alacriter bibere.»

 

3.

Hei, quam felix est iam vita potatoris,

qui curarum tempestates sedat et meroris!

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

dum flavescit vinum in vitro subrubei coloris.

 

4.

Bibuli lagenam

absorbent vino plenam,

vinum mixtum mellifluo odore,

claretum forte nectareo sapore.

scyphos crebros repetunt in sede maiestatis,

in qua iugum inops perdit sue paupertatis.

 

5.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

omnes dicunt: «surgite, eamus!

venter exposcit, ut paululum edamus.

stomachus recusat potum diu carens cena,

et simplex erit gaudium, si cutis non sit plena.»

 

6.

Ex domo strepunt gressu inequali;

nasturcio procumbunt plateali.

fratres nudi carent penula;

ad terram proni flectunt genua.

in luto strati dicunt: «orate!»

per posteriore dorsi vox auditur: «levate!

exaudite iam vestre sunt orationes,

quia respexit Bacchus vestras compunctiones.»

 

 

198

Godefridus Vincestriensis

(ca. 1050 - 1107)

 

I.

Mella, cibus dulcis, sunt sepe nocentia multis;

Divitie dulces pluribus, Alle, graves.

 

II.

Esca quidem simplex sanum facit atque valentem,

Sed sanum multi destituere cibi.

 

 

199

 

1.

Puri Bacchi meritum

licitat illicitum:

pocula festiva

non sunt consumptiva.

Bacchum colo

sine dolo,

quia volo,

quod os meum bibat.

 

2.

Hac in plana tabula

mora detur sedula.

pares nostri, sortes,

pugnant sicut fortes;

nam per ludum

fero dudum

dorsum nudum

ut mei consortes.

 

3.

Numquam erit habilis,

qui non sit instabilis

et corde iocundo

non sit vagus mundo

et recurrat

et transcurrat

et discurrat

in orbe rotundo.

 

4.

Simon in Alsatiam

† visitare patriam

venit ad confratres

visitare patres,

ubi vinum

et albinum

et rufinum

potant nostri fratres.

 

 

200

 

1.

Bacche, bene venies    gratus et optatus,

per quem noster animus    fit letificatus.

Refl.

Istud vinum, bonum vinum,    vinum generosum,

reddit virum curialem,    probum, animosum.

 

2.

Bacchus forte superans    pectora virorum

in amorem concitat    animos eorum.

Refl.

Istud vinum, bonum vinum,    vinum generosum,

reddit virum curialem,    probum, animosum.

 

3.

Bacchus sepe visitans    mulierum genus

facit eas subditas    tibi, o tu Venus.

Refl.

Istud vinum, bonum vinum,    vinum generosum,

reddit virum curialem,    probum, animosum.

 

4.

Bacchus venas penetrans    calido liquore

facit eas igneas    Veneris ardore.

Refl.

Istud vinum, bonum vinum,    vinum generosum,

reddit virum curialem,    probum, animosum.

 

5.

Bacchus lenis leniens    curas et dolores

confert iocum, gaudia,    risus et amores.

Refl.

Istud vinum, bonum vinum,    vinum generosum,

reddit virum curialem,    probum, animosum.

 

6.

Bacchus mentem femine    solet hic lenire

cogit eam citius    viro consentire.

Refl.

Istud vinum, bonum vinum,    vinum generosum,

reddit virum curialem,    probum, animosum.

 

7.

Bacchus illam facile    solet expugnare,

a qua prorsus coitum    nequit impetrare.

Refl.

Istud vinum, bonum vinum,    vinum generosum,

reddit virum curialem,    probum, animosum.

 

8.

Bacchus numen faciens    hominem iocundum,

reddit eum pariter    doctum et facundum.

Refl.

Istud vinum, bonum vinum,    vinum generosum,

reddit virum curialem,    probum, animosum.

 

9.

Bacche, deus inclite,    omnes hic astantes

leti sumus munera    tua prelibantes.

Refl.

Istud vinum, bonum vinum,    vinum generosum,

reddit virum curialem,    probum, animosum.

 

10.

Omnes tibi canimus    maxima preconia,

te laudantes merito    tempora per omnia.