BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Leonardus Pisanus (Fibonacci)

ca. 1170 - ca. 1250

 

Liber Abaci

 

Capitulum XI

 

________________________________________________________________

 

 

 

Incipit capitulum undecimum

de consolamine monetarum.

 

――――――

 

MONETA quidem dicitur quelibet denariorum quantitas; et efficitur ex quavis argenti, et eris commixtione. Maior autem moneta dicitur, in cuius libra fuerit plus argenti, quam in ea, que fieri desideratur. Minor vero, in qua minus. Moneta consolari dicitur, quando ponitur in libra ipsius aliqua data argenti quantitas. Et cum dicimus: habeo monetam ad uncias quantaslibet, ut dicamus [fol. 60r] ad 2, intelligimus quod in libra ipsius monete habeantur uncie 2 argenti. Consolatur enim moneta tribus modis. Primus modus est, quando consolatur ex data quantitate argenti vel eris. Secundus cum consolatur ex quibuslibet datis monetis cum argenti, vel eris, vel utriusque additione tertius: quando tantum ex datis monetis consolatur; que omnia, ut in hoc capitulo perfecte contineantur, ipsum in differentiis septem dividimus; quarum prima erit de consolamine monete ex data argenti, vel eris quantitate: secunda erit de consolamine, in quo monete ponuntur quantitative, ex quibus alia moneta informatur, in cuius libra minus argenti babeatur, quam in prepositis monetis. Quod consolamen sine aditione cupri esse non potest. Tertia cum monete similiter ponuntur quantitative; et volueris ex eis facere monetam; in cuius libra sit plus argenti, quam in ipsa, que sine aditione argenti esse non potest. Quarta cum monete ponuntur sine quantitate, ex quibus volueris facere aliquam positam quantitatem cuiuslibet minoris monete cum additione eris. Quinta cum monete ponuntur similiter sine quantitate, ex quibus volueris facere aliquam positam quantitatem cuiuslibet maioris monete cum additione argenti. Sexta quidem differentia est de ipsis monetis, que sunt minores et maiores illa moneta, quam volueris facere; quod consolamen sit sine eris, vel argenti additione. Septima vero differentia erit de regulis ad consolamen pertinentibus.

 

[...]