BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Morbecca

ca. 1215 - ca. 1286

 

Aristotelis Metaphysica

 

Liber XII (Λ)

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Pal.lat.1031, fol. 109v   col. 1

 

 

 

 

 

modo proportionaliter principia eadem, ut actus et potentia; sed et hec aliaque aliis et aliter. In quibusdam quidem enim idem quandoque actu est quandoque potentia, ut vinum aut caro aut homo. Cadunt autem et hec in dictas causas. Actus quidem enim species, si sit separabilis, et quod ex ambobus, privatio vero, ut puta tenebre aut laborans potentia autem materia; hoc enim est quod potest fieri ambo.

Aliter autem actu et potestate differunt quorum non est eadem materia, quorum non est eadem species sed altera. Quemadmodum hominis causa elementa, ignis et terra ut materia et species propria; et si quid aliud extra ut pater et preter hec sol et obliquus circulus, neque materia entia neque species neque privatio neque conforme sed moventia.

Adhuc autem videre oportet quia hec quidem universaliter est dicere, hec autem non. Omnium etiam prima principia quod actu primum hoc et aliud quod potentia. Illa quidem igitur que universalia non sunt; principium enim singularium singulare. Homo quidem enim hominis universaliter, sed non est nullus, verum Pileus Achillis, tui vero pater, et hoc B huius BA, totaliter vero B simpliciter BA.

Deinde iam que substantiarum; alie autem aliorum cause et elementa, sicut dictum est, eorum que non in eodem genere, colorum et sonorum, substantiarum, quantitatis, preterquam proportionaliter; et eorum que sunt in eadem specie diversa, non specie sed quia singularium aliud, tua materia et species et movens et mea, universali autem ratione eadem.

Querere vero que principia aut elementa substantiarum et ad aliquid et qualitatum, utrum eadem aut diversa, palam quia multipliciter dictorum sunt uniuscuiusque. Divisorum