BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Morbecca

ca. 1215 - ca. 1286

 

Aristotelis Metaphysica

 

Liber XII (Λ)

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Pal.lat.1031, fol. 110v   col. 2

 

 

 

 

 

intellectus actus vita, illud autem ipse actus; actus autem que secundum se illius vita optima et sempiterna. Dicimus autem Deum esse animal sempiternum optimum. Quare vita et duratio continua eterna existit Deo; hoc enim Deus.

Quicumque autem putant, ut Pytagorici et Speusippus, optimum et nobilissimum non in principio esse, quia et plantarum et animalium principia cause sunt, bonum vero et perfectum in his que ex hiis, non recte existimant. Nam sperma ex alteris est prioribus perfectis, et primum {1073a} non est sperma sed perfectum; ut priorem hominem dicat aliquis esse spermate, non eum qui ex hoc fit sed alterum ex quo sperma.

Quod quidem igitur est substantia aliqua sempiterna et immobilis, separata a sensibilibus, manifestum ex dictis. Ostensum est autem et quia magnitudinem nullam contingit habere hanc substantiam, verum sine parte et indivisibilis est. Movet enim per infinitum tempus, et non habet potentiam infinitam finitum. Quoniam autem omnis magnitudo aut infinita est aut finita, finitam quidem propter hoc utique non habebit magnitudinem, infinitam vero quia totaliter non est nulla infinita magnitudo. At vero et quia impassibilis et inalterabilis; omnes enim alii motus posteriores sunt eo qui est secundum locum. Hec quidem igitur manifesta quia hunc habent modum.

 

[8] Utrum autem unam ponendum est talem substantiam aut plures, et quot, oportet non latere, sed reminisci et aliorum negationes, quia de pluralitate nichil dixerunt quod et planum dicere. Que enim circa ydeas