BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Morbecca

ca. 1215 - ca. 1286

 

Aristotelis Metaphysica

 

Liber XII (Λ)

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Pal.lat.1031, fol. 111r   col. 1

 

 

 

 

 

existimatio nullam habet perscrutationem propriam. Numeros enim dicunt ydeas dicentes ydeas, sed de numeris quandoque quidem ut de infinitis dicunt quandoque autem ut usque ad decadem determinatis; propter quam vero causam tanta pluralitas numerorum, nichil dicitur cum studio demonstrativo. Nobis autem est ex suppositis et determinatis dicendum.

Principium quidem enim et primum entium est immobile et secundum se et secundum accidens, movens vero primum sempiternum et unum motum. Quoniam autem quod movetur necesse ab aliquo moveri, et primum movens immobile esse secundum se, et sempiternum motum sempiterno moveri et unum ab uno. Videmus autem preter universi simplicem lationem, quam movere dicimus primam substantiam et immobilem, alias lationes existentes planetarum sempiternas. Sempiternum enim et instabile circulare corpus; ostensum est autem in phisicis de hiis. Necesse et harum lationum unamquamque ab immobili moveri secundum se et sempiterna substantia. Astrorum enim natura sempiterna substantia quedam ens, et movens sempiternum et prius eo quod movetur, et quod prius substantia substantiam esse necesse est. Palam itaque quia tot substantias est esse necesse, natura sempiternas et immobiles secundum se et sine magnitudine, {1073b} propter predictam causam.

Quod quidem igitur sint substantie, et harum que prima et secunda secundum ordinem eundem lationibus astrorum, palam. Pluralitatem vero iam lationum ex maxime propria philosophia mathematicarum scientiarum intendere oportet, ex astrologia; hec enim de substantia sensibili quidem sempiterna autem facit theoriam, alie