B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I


T i t u l u s   V I .
De electione et electi potestate.


_______________________________________________


Capitulum I.
Ecclesiae collegiatae non debet provideri de praelato per collationem seu provisionem, sed per electionem canonicam fiendam per ipsum collegium. H. d. Abbas.

Lucius Papa.

Nullus in ecclesia, ubi duo vel tres fratres fuerint in congregatione, nisi eorum electione canonica presbyter eligatur, +et eisdem convocatis, et parochianis, atque in unum consentientibus. Si vero aliter quis ecclesiam adeptus fuerit, eo, quod per cupiditatem illam acquisierit, atque contra canonicae regulae disciplinam egerit, expellatur.

Capitulum II.
Electus ad clamorem populi, non debet per superiorem confirmari.

Ex concilio Sardicensi.

Osius episcopus dixit: Si quis ita temerarius exstiterit, ut fortasse talem excusationem afferens, asseveret, quod literas populi acceperit, quum manifestum sit potuisse plures eorum qui sinceram fidem non habent, praemio et mercede corrumpi, ut clamarent in ecclesia, et ipsum petere viderentur episcopum, omnino fraudes has damnandas esse arbitror ita, ut nec laicam in fine communionem, nisi de hoc poenituerit, talis accipiat. Si vero omnibus placet, statuite. Synodus respondit: Placet.

Capitulum III.
Electio canonica confirmanda est; debet tamen superior ante confirmationem inquirere de conversatione et vita electi, ubi fuit conversatus.

Gregorius III.

Postquam +[is, qui ad episcopatum Surrentinae civitatis electus fuerat, aptus nobis visus non est, Amandum presbyterum oratorii S. Severini, quod in castro Lucullano situm est, elegerunt. Ea propter experientiae tuae praecipimus, ut eundem presbyterum excusatione postposita sub omni ad nos studeat festinatione transmittere, quatenus] Confirmationem petentium desideria, [cum Christi auxilio,] si nihil est, quod electum impediat, impleantur. Cuius vita vel actus, quia melius possunt illic, ubi [diu] est conversatus, cognosci, inquirantur ibidem. [Et si nulla etc.]

Capitulum IV.
Electo in archiepiscopum sedes apostolica pallium non tradet, nisi prius praestet fidelitatis et obedientiae iuramentum.
Paschalis Panormitano Archiepiscopo.

Significasti, frater carissime, reges et regni maiores admiratione permotos, quod pallium tibi ab apocrisariis nostris tali conditione oblatum fuerit, si sacramentum, quod a nobis scriptum detulerant, exhiberes. +In pallio, frater, plenitudo conceditur pontificalis officii, quia iuxta sedis apostolicae et totius Europae consuetudinem ante acceptum pallium metropolitanis minime licet aut consecrare episcopos, aut synodum celebrare. Mirentur in hac causa et Dominum nostrum Iesum Christum, qui, quum ovium suarum curam Simoni Petro committeret, conditionem posuit, dicens: «Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas.» Si conscientiarum factor et cognitor secretorum conditione hac usus est, nec semel tantum, sed et secundo, et usque ad contristationem: qua nos sollicitudine, qua provisione oportet tantam ecclesiae praelationem, tantam Christi ovium curam imponere fratribus, quorum conscientias non videmus? illis maxime, quos nullo usu novimus, quorum dilectionem penitus ignoramus? Aiunt omne iusiurandum in evangelio a Domino Deo esse prohibitum, nec ab [ipsis] Apostolis post Dominum, nec in conciliis inveniri posse statutum. Quid est ergo, quod idem Dominus subsequenter ait: «Quod amplius est, a malo est?» Hoc enim amplius ut exigamus, malum nos illo permittente compellit. Nonne malum est ab ecclesiae unitate et a sedis apostolicae obedientia resilire, et nonne malum est contra [sacrorum] canonum statuta prorumpere? Quod quam multi etiam post sacramentum praestitum praesumpserunt? +Nonne praedecessor tuus praeter Romani Pontificis conscientiam damnavit episcopum? Quibus hoc canonibus, quibus hoc conciliis legitur esse permissum? Quid super episcoporum translationibus loquar, quae apud vos non auctoritate apostolica, sed nutu regio praesumuntur? Propter haec mala et alia evitanda huiusmodi iuramentum exigitur. Cur autem Dominus iuramentum prohibuerit, Apostolus Iacobus manifeste adiiciens docet, ut non sub iudicium incidatis, ne quisquam, sicut et Augustinus exponit, assiduitate iurandi ad periurium per consuetudinem dilabatur. Quapropter iuratione [quis] non utatur, nisi necessitate, quum videt pigros homines esse ad credendum quod eis utile est credere, nisi iuratione firmetur. Hoc nimirum malo ac necessitate compellimur iuramentum pro fide, pro obedientia, pro unitate requirere. Porro pro auditorum diffidentia Apostolum Paulum iurasse, ipsius epistolae testantur. Aiunt in conciliis statutum non inveniri, quasi Romanae ecclesiae legem concilia ulla praefixerint, quum omnia concilia per Romanae ecclesiae auctoritatem et facta sint, et robur acceperint, et in eorum statutis Romani Pontificis patenter excipiatur auctoritas. +[Nonne in Chalcedonensis concilii actione decima sexta slatutum est, ante omnia quidem primatus honorem praecipuum secundum canones antiquae Romae reverendissimo archiepiscopo conservari? Itaque quod censuerunt rex et magnates a supradicta sacramenti conditione te quiescere, videturne vobis iudicium evangelicum? Videturne primatus nostri honor praecipuus? Numquid animo cecidit illa sententia Domini: non est discipulus super magistrum? Numquid Hungarico principi dictum est: et tu conversus confirma fratres tuos? Numquid haec nos commodi nostri profectione requirimus, et non unitatis catholicae statuimus firmamentum?] Possunt apostolicam sedem contemnere, possunt adversum nos calcaneum elevare, datum a Deo privilegium evertere vel auferre non possunt, quo Petro dictum est: «Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni coelorum.» Quibus tamen quatuor conciliorum decretis dandi pallii modus praescriptus est, et professionis vel obedientiae ordo sancitus [est]. Quum igitur a sede apostolica vestrae insignia dignitatis exigitis, quae a beati Petri tantum corpore assumuntur, iustum est, ut vos quoque sedi apostolicae subiectionis debitae signa solvatis, quae vos cum beato Petro tanquam membra de membro habere, et catholici capitis unitatem servare declarent. In quibus a praedecessoribus nostris ea est adhibita moderatio, ut nihil iniuriosum, nihil difficile sit appositum, quod non etiam praeter exactionem nostram ab omnibus debeat Episcopis observari, qui sub Apostolorum Petri et Pauli obedientia decreverunt, et unitate persistere. Numquid non ultra vos Saxones, Danique consistunt? Et tamen eorum Metropolitani et idem iuramentum asserunt, et legatos sedis Apostolicae honorifice tractant, et in suis necessitatibus adiuvant et Apostolorum limina per legatos suos non tantum per triennium sed annis singulis visitant. [Ita te etc.].

Capitulum V.
Si schismaticus ad unionem ecclesiae reversus, eligitur in episcopum, electio non tenet, sed ex dispensatione potest confirmari.

Alexander III. Petro Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.

Quia diligentia tua per dilectum filium nostrum S. a nobis sollicite requisivit, an electionem electi, qui nuper abiurato scismate ad unitatem ecclesiae et devotionem nostram rediit, debeas confirmare: id tibi duximus respondendum, quod, si a schismatico nullum ordinem susceperit, et eius electio unanimiter et concorditer secundum formam canonum fuerit celebrata, eum, dummodo alia non impediant, dispensative permittimus confirmari, mandantes, ut eum facias a catholicis episcopis suffraganeis Aquilegiensi ecclesiae in episcopum ordinari, salva tamen debita iustitia et reverentia eiusdem ecclesiae, quum ad catholicam redierit unitatem.

Capitulum VI.
Electus in Romanum Pontificem a duabus partibus cardinalium, nulla exceptione obstante est Papa; electus autem a minori numero gerens se pro Papa, incidit una cum sibi adhaerentibus in poenas hic contentas.

Idem in concilio Lateranensi.

Licet de vitanda discordia in electione Romani Pontificis manifesta satis a praedecessoribus nostris constituta manaverint, quia tamen saepe post illa per improbae ambitionis audaciam gravem passa est ecclesia scissuram: nos etiam ad malum hoc evitandum de consilio fratrum nostrorum et sacri approbatione concilii aliquid decrevimus adiungendum. §. 1. Statuimus ergo, ut, si forte, inimico homine superseminante zizaniam, inter cardinales de substituendo summo Pontifice non poterit esse plena concordia, et duabus partibus concordantibus pars tertia concordare noluerit, aut sibi alium praesumpserit nominare, ille absque ulla exceptione ab universali ecclesia Romanus Pontifex habeatur, qui a duabus partibus concordantibus electus fuerit et receptus. §. 2. Si quis autem de tertiae partis nominatione confisus, quia de ratione esse non potest, sibi nomen episcopi usurpaverit, tam ipse, quam ii, qui eum receperint, excommunicationi subiaceant, et totius sacri ordinis privatione mulctentur ita, ut viatici etiam eis, nisi tantum in ultimis, communio denegetur, et si non resipuerint, cum Dathan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, accipiant portionem. §. 3. Praeterea si a paucioribus quam a duabus partibus aliquis electus fuerit ad apostolatus officium, nisi maior concordia intercesserit, nullatenus assumatur, et praedictae poenae subiaceat, si humiliter noluerit abstinere. Ex hoc tamen nullum canonicis constitutionibus et aliis ecclesiis praeiudicium generetur, in quibus debet maioris et sanioris partis sententia praevalere, quia quod in eis dubium venerit superioris poterit iudicio diffiniri. In Romana vero ecclesia speciale aliquid constituitur, quia non poterit ad superiorem recursus haberi.

Capitulum VII.
Electio ad episcopatum fieri debet de digno scientia, moribus et aetate, et quod habeat trigesimuro annum completum, et sit de legitimo matrimonio natus. Hoc dic. usque ad §. Quum vero. - §. 1. Beneficia electi in episcopum vacant per confirmationem, adeptionem possessionis, et consecrationem secutam, vel postquam praefixum tempus ad petendam consecrationem lapsum fuerit. Hoc dic. usque ad §. Inferiora. Abbas Siculus. - §. 2. In dignitatibus et officiis citra episcopatum ac curatis beneficiis debet assumendus vigesimum quintum annum attigisae, et alias esse idoneus scientia et moribus; et si non est in ordine requisito, debet se facere promoveri in proximis temporibus; alias monitus non parens privatur beneficio, non obstante appellatione, nisi ex causa legitima excusetur. Hoc dic. usque ad §. Clerici. Abb. Siculus. - §. 3. Eligentes indignum contra formam huius c. privati sunt pro prima vice potestate eligendi, et idem in collatore; et defectum capituli supplet episcopus, et e converso. Et si capitulum negligit, fit devolutio ad metropolitanum. Hoc dic. usque ad finem.

Idem in eodem.

Quum in cunctis sacris ordinibus et ecclesiasticis ministeriis sint et aetatis maturitas, et gravitas morum, et literarum scientia inquirenda, multo fortius in episcopo haec oportet inquiri, qui ad curam aliorum positus in se ipso debet ostendere, qualiter alios in domo Dei oporteat conversari. Ea propter, ne quod de quibusdam pro necessitate temporis factum est trahatur a posteris in exemplum, praesenti decreto statuimus, ut nullus in episcopum eligatur, nisi qui iam trigesimum annum aetatis exegerit, et de legitimo matrimonio sit natus, qui etiam vita et scientia commendabilis demonstretur. §. 1. Quum vero electus fuerit, et confirmationem electionis acceperit, et ecclesiasticorum bonorum administrationem habuerit, decurso tempore de consecrandis episcopis a canonibus diffinito, is, ad quem spectant beneficia, quae habebat, de illis disponendi liberam habeat facultatem. §. 2. Inferiora etiam ministeria, ut puta decanatum, archidiaconatum, et alia, quae curam animarum habent annexam, nullus omnino suscipiat, sed nec parochialis ecclesiae regimen, nisi qui iam vigesimum quintum annum aetatis attigerit, et scientia et moribus commendandus exsistat. Quum autem assumptus fuerit, si archidiaconus in diaconum, et decanus et reliqui admoniti non fuerint praefixo a canonibus tempore in presbyteros ordinati, et ab illo removeantur officio, et aliis conferatur, qui et velint et possint illud convenienter implere. Nec prosit eis appellationis refugium, si forte in constitutionis istius transgressionem per appellationem voluerint se tueri. Hoc sane non solum de promovendis, sed etiam de his, qui iam promoti sunt, si canones non obsistant, praecipimus observari. §. 3. Clerici sane, si contra formam istam quemquam elegerint, et eligendi tunc potestate privatos, et ab ecclesiasticis beneficiis triennio noverint se [esse] suspensos. Dignum est enim, ut quos Dei timor a malo non revocat ecclesiasticae saltem coerceat severitas disciplinae. Episcopus autem si contra haec fecerit aut consenserit fieri, in conferendis praedictis officiis et beneficiis potestatem [suam] amittat, et per capitulum, aut per metropolitanum, si capitulum concordare nequiverit, ordinetur.

Capitulum VIII.
Compromittentes super electione tenentur recipere electum a compromissario, si est idoneus.

Idem Ravennati Archiepiscopo.

Causam, quae inter moniales sanctae Margaretae +super discordia et dissensione electionis, quam fecerunt, agitari dignoscitur, experientiae tuae iam pridem commisimus terminandam. Verum quoniam ipsa causa in tantum protrahitur, et nondum, sicut accepimus, processisti, et periculosum et damnosum est monasterio, quod causa ipsa in tantum protrahitur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus infra XL. dies, vel duos menses ad plus, secundum tenorem aliarum nostrarum literarum in eadem causa procedas, ita videlicet, quod si sorores ipsae in episcopum electionem contulerint, promittentes, quod illam, quam episcopus eis provideret, reciperent, ipsam, quam episcopus illis providerit, facias ab eis, appellatione remota, si tamen exsistat idonea, in suam recipi abbatissam. Si autem in causa procedere non poteris, dilectis filiis I. basilicae duodecim Apostolorum, presbytero Cardinali, Apostolicae sedis Legato et Priori S. Victoris ex parte nostra significes, ut in eadem causa procedant, et eam debito fine decidant.

Capitulum IX.
Electus ante confirmationem beneficia conferre vel aliter administrare non potest.

Idem Wigorensi Episcopo.

Nosti, sicut vir prudens et sapiens, quomodo dilectus filius noster G. Linconensis electus concedendi honores vel praebendas, aut alias disponendi de rebus ecclesiae, quum sua non sit electio confirmata, non habeat facultatem. +Inde est, quod fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, ut praedicto electo ex parte nostra non differas arctius inhibere, ne archidiaconatum de Norantine, vel praebendam, quam W. eiusdem loci archidiaconus tenuit, alicui conferre praesumat. Et si eundem archidiaconatum vel praebendam cuiquam, quod non arbitramur, concessit, Mandamus igitur, quatenus ei auctoritate nostra praecipias, ut concessionem suam quam citius, omni contradictione et appellatione cessante, si quam fecit de praedictis, studeat revocare. [Quodsi distulerit etc.]

Capitulum X.
Electio facta post appellationem, et prima non cassata, et contra privilegia ecclesiae, cassanda est.

Idem.

Consideravimus, quod electio Ioannis Frontini post appellationem ad nos interpositam et contra tenorem privilegiorum ecclesiae vestrae fuerit celebrata. Perpendimus etiam, quod electio B. post illam qualemcunque electionem non cassatam, nec non et post appellationem, per quam ad suum statum omnia debent reduci, facta fuit, +et illata violentia, quanquam rex penitus inficietur, violentiam aliquam in hoc de assensu vel conscientia sua unquam perpetratam fuisse. Quapropter nos utriusque electionem de communi fratrum nostrorum consilio omnino cassamus, et vobis in aliam personam idoneam et honestam conveniendi liberam tribuimus facultatem; ita tamen, quod utrique praedictorum fama sua non minus propter hoc integre conservetur, et quod in aliis ecclesiis possint, si Deus dederit, ad dignitatem promoveri. Vobis autem liceat praeter istam ecclesiae vestrae ordinationem in eorum alterum, si voluntas fuerit, iterum convenire, et eum vobis in abbatem atque magistrum canonice providere.

Capitulum XI.
Metropolitanus confirmatus, licet nondum receperit pallium, potest suum suffraganeum consecrari facere.

Idem.

Suffraganeis alicuius metropolitani, ad mandatum ipsius metropolitani, post confirmationem electionis suae, etiamsi pallium non receperit, licitum est aliquem electum, qui ad eius iurisdictionem pertinet, consecrare, et metropolitano aegritudine laborante vel alias praepedito, post susceptionem pallii, et etiam ante si eius est electio confirmata suffraganei sui ad mandatum ipsius possunt electo munus consecrationis conferre.

Capitulum XII.
Is, cuius electio fuit cassata, non vitio personae, sed electionis modo, iterum eligi potest; secus, si vitio personae.

Clemens III.

Super eo vero, quod quaerere voluisti, si alicuius electione cassata idem ad alterius ecclesiae regimen electus fuerit, an eius electio debeat confirmari, hoc tuam volumus discretionem tenere, quod, si prior electio non vitio personae, sed modo electionis cassatur, promotionem eius in eadem etiam ecclesia, nisi forte simoniacae pravitatis aliquid intercessisse constiterit, non debeat impedire.

Capitulum XIII.
Non professus potest postulari in abbatem, si ex aliqua bona causa fiat talis postulatio. Hoc dic. secundum lecturam, quae est magis singularis.

Coelestinus III.

Quum monasterium de Pellicia in tuo situm episcopatu, ad eam dissolutionem devenerit, sicut tuarum literarum insinuatio patefecit, quod fratres eiusdem domus observantiam religionis et ordinem abiecerunt, +et, bonis eius dilapidatis atque consumptis, ad eligendum sibi abbatem de ipsius ecclesiae gremio non potuerunt hactenus convenire, ad tuae tamen admonitionis et exhortationis instantiam in unum convenientes, in quendam, qui cum fratribus suis in eremo est laudabiliter conversatus, boni testimonii virum unanimiter consenserunt, et eum in abbatem totis desideriis postulantes, eius subiici disciplinis et habitui postulabant. Tu vero postulationi eorum de prudentum et discretorum virorum consilio praebuisti assensum, et humiliter postulasti eandem ordinationem a sede apostolica confirmari. Nos autem petitioni tuae facorem nostrum et assensum liberaliter impertientes ordinationem ipsam, sicut facta est canonice, confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. [Super eo vero etc. (cf. c. 1. de confessis II. 18)]

Capitulum XIV.
Electio debet esse in libertate eligentium, nec valet contraria consuetudo.

Idem.

Quum terra, quae funiculus hereditatis Domini censebatur (Et infra:) Sicut autem ex quarundam literarum tenore pluriumque relatione accepimus, quidam olim in electionibus pravae consuetudinis morbus irrepsit, ut videlicet, quum alicuius praelati electio debet celebrari, conventus, ad quem pertinere dignoscitur, duas personas nominet latenter auribus patriarchae vel principis exprimendas, ut sic illarum alterius eligendae, vel totius electionis penitus irritandae idem patriarcha vel princeps plenariam habeat facultatem. Quia igitur hoc redundat in gravamen et perniciem ecclesiasticae libertatis, praescriptam consuetudinis pravitatem sancimus penitus abolendam, statuentes, ut forma electionis canonicae in omnibus conventualibus ecclesiis observetur, videlicet, ut, quum debet ecclesiae consuli pastoris regimine destitutae, electores in unum locum, in quo fuerit electio celebranda, conveniant, et invocata Spiritus sancti gratia personam solemniter nominent, in qua omnes, vel [maior] pars sanioris consilii potuerint convenire, et ea sine ullius contradictione, dummodo persona idonea fuerit, et electio sine simoniaca pravitate celebrata, ad illius regimen ecclesiae admittatur. Quod si in persona fuerit vel in electionis modo peccatum, tamdiu electores in electione diligentiam inquisitionis apponant, donec secundum praescriptam formam vacanti ecclesiae de persona idonea valeant providere. Quo facto non prohibemus, quin regis seu patriarchae, qui pro tempore fuerit, requiratur assensus; sed propter hoc ipsam electionem nolumus impediri.

Capitulum XV.
Per confirmationem electionis non transfertur potestas exercendi ea, quae sunt ordinis. Illa enim transferuntur per consecrationem. Abbas.

Idem.

Transmissam +dudum, sicut insinuare curasti, ad nostram audientiam quaestionem, tua nunc dilectio replicavit. Quaesivisti, quid faciendum sit tibi super eo, quod clerici tuae dioecesis, quum pro suis excessibus suspensionis, vel interdicti, vel excommunicationis sententia percelluntur, parvipendentes eam, dimittunt ecclesias, et transferunt se ad mercimonia laicorum; nonnulli quoque ipsorum habitu clericali postposito vestes induunt laicales, et sicut laici mercatores se turpibus quaestibus implicantes, consimilium sibi laicorum manus associant, et correctionem ecclesiasticam per contemptum eludunt, dicentes, quod potestatem non habeas eos, nisi tibi specialiter apostolica sedes indulserit, corrigendi? Respondemus igitur, quod, si quando tales repereris, si commoniti noluerint a tam turpibus actibus revocari, et de contemptu satisfacientes plenarie ad clericale schema redire, tu eos auctoritate nostra suffultus excommunicationi appellatione cessante subiicias, faciasque eos arctius ab omnibus evitari, donec reatum suum congrua satisfactione diluerint, praesertim si qui eorum in sacris sunt ordinibus constituti. Etiam haec sine speciali mandato exsequi posses, quum ex quo electionis tuae confirmationem accepisti, de talibus et consimilibus, praeter ea, quae maioris inquisitionis discussionem exigunt, et ministerium consecrationis desiderant, quod iustum est et ecclesiasticae convenit utilitati statuendi habeas liberam facultatem.

Capitulum XVI.
Qui electioni de se factae renunciat appellare nequit ad impediendam electionem alterius. Et electio, quae est a suspensis celebrata, non tenet.

Innocentius III. de Cella sancti Petri et Mutinensi Abbatibus.

Quum inter dilectum filium R. seniorem, et R. iuniorem super abbatia Scaphusensi quaestio verteretur, eis in nostra praesentia constitutis dilectos filios G. SS. Cosmae et Damiani, et G. S. Mariae in Aquiro diaconos cardinales dedimus auditores, in quorum praesentia [pro R. seniore] fuerunt proposita [quae sequuntur. Quod quum H., quondam abbas ipsius coenobii onus regiminis invito capitulo suo spontanee resignasset, et ab obedientia sua monachos absolvisset, ipsi praedictum R. seniorem, etiam dicto H. consentiente, sibique obediente cum aliis, in abbatem unanimiter elegerunt. Postea vero electus dioecesano episcopo praesentatus, munus ab eo benedictionis accepit, ecclesiam ipsam per biennium et amplius sicut abbas proprius administrans. Verum quoniam moniales S. Agnetis eiusdem villae, quae peccandi materiam iunioribus monachis ministrabant, arctiori custodiae mancipavit, exinde occasione inventa iuvenes monachi contra ipsum alios concitarunt, tanquam praedicti H. resignatio minus canonica exstitisset. Quod audiens episcopus antedictus ad locum accessit, causam dissensionis requirens, et praedictum H. paterne redarguens, tanquam odii fomitem in ecclesia seminasset, accepit ab eo, quod per ipsum talia non fiebant. Et quum quidam de monachis ipso episcopo praesente se dicerent ab obedientia praefati H. nullatenus absolutos, idem H. quod eos absolverat est professus. Et ut omnem a se suspicionis materiam amoveret, cum iureiurando vehementer asseruit coram episcopo antedicto, quod neque illam nec aliam habere vellet ulterius abbatiam. Monachi vero post recessum episcopi ad artes solitas nihilominus recurrentes, coram dicto episcopo et capitulo Constantiensi adversus eundem R. controversiam agitarunt, tanquam minus canonice dictus H. dimiserit abbatiam. Quum dictus R. paratus esset de iustitia sua in continenti probare, monachi defectum causae suae videntes, in nullo gravati sedem apostolicam appellarunt, et per literas infra terminum appellationis per subreptionem obtentas, contra ipsum R. per nuncios appellantem iniqua sententia promulgata, eius fuit adversarius restitutus. Ipse vero R. appellationem interpositam per nuncium prosequens, et termino constituto commissionis literas ad certos iudices impetravit, ut quod occasione prioris commissionis contra eum iudicatum fuerat ad statum debitum revocato, et ei restituerent abbatiam, et a monachis sibi facerent debitam reverentiam exhiberi. Sed monachis obstinatis et sibi obedire nolentibus], ambae partes ad sedem apostolicam accesserunt, quibus a bonae memoriae Coelestino Papa praedecessore nostro nos ipsi, dum in minori eramus officio constituti, et dilectus filius noster Ioannes tt. S. Stephani presbyter cardinalis, dati fuimus auditores. Et quum utrimque coram nobis esset diutius allegatum, et eidem praedecessori nostro per nos esset processus negotii declaratus, ipse bonae memoriae Coelestinus praedecessor noster praedictum R. seniorem, sententiam cum instantia postulantem, ad componendum coegit invitum; et sic abbatiae renuncians, de manu eius custodiam et etiam prioratum recepit, ab eo, dum viveret, sine quaestione qualibet possidendos. Cui ordinationi licet consentiret invitus, domum tamen reversus, adversariis compositionem ipsam nolentibus observare, non potuit quae [sibi] concessa sunt obtinere, +quin potius in eum, quod deterius est, manus iniecerunt postea violentas. Sed adiutus ab illius loci hominibus et monachorum manus evadens, ad appellationis subsidium convolavit. Interim vero dilectus filius noster P. S. Mariae in Via lata diaconus cardinalis apostolicae sedis legatus, ad partes illas accedens, pro iam dictis et aliis multis excessibus et suspendit monachos, et monasterium interdixit. Ipsi vero contempta sententia cardinalis divina promptius quam antea celebrarunt, et in hac suspensione praedictus adversarius eius de medio est sublatus. Quo comperto ad ecclesiam venit, et, quum vellet praedictae compositioni parere, parte altera hoc nolente, ne ad electionem abbatis procederetur, quousque quaestio inter eos finiretur, obicem provocationis obiecit; sed monachi per omnia contumaces, et dictum R. iuniorem pariter eligentes, ipsum benedicendum dioecesano episcopo praesentarunt, qui post appellationem interpositam benedixit eum, et in ecclesia interdicta. [Unde idem R. iterato ad sedem apostolicam accedens, a nobis literas impetravit, ut quod post appellationem legitime interpositam perperam fuerat a monachis attentatum ad statum debitum revocato, si constaret a suspensis et interdictis electionem factam fuisse, denunciarent eam penitus non tenere, super restitutione vero ipsius R. senioris et aliis, quae utrinque ducerent proponenda, statuerent, appellatione remota, quod ordo posceret rationis. Ceterum iudices delegati literis his receptis, partes ad suam praesentiam citaverunt, et quum monachi per suggestionem falsi probare vellent literas impetratas, iudicibus nolentibus ipsarum probationem recipere, sedem apostolicam appellarunt. Delegati vero, quia remota erat in literis appellatio, in causa nihilominus procedentes, quum per depositiones testium eis de veritate negotii constitisset, pro saepedicto R. seniore sententiam protulerunt, adiudicantes ei ecclesiam memoratam. Petebat itaque quod factum erat ex delegatione apostolicae sedis per nos obtinere debitam firmitatem, ut repressa contumacia monachorum pacifica ipsius abbatiae possessione gauderet. Ceterum contra eundem R. seniorem fuit ex parte altera taliter allegatum, quod, quum dictus H. quondam abbas minus legitime resignasset, et monachi de electione tractarent, senior R. fraude adhibita procuravit, quod, quum vesperae cantarentur, et die sequenti esset electio celebranda, homines burgi ad ecclesiam accedentes ipsum R. fere omnibus monachis reclamantibus ibidem per violentiam intruserunt, Monachi vero postea cognoscentes renunciationem praefati H. minime tenuisse, pariterque pensantes, quod sub eius conversatione laudabili monasterium proficere posset, ipsum tanquam abbatem proprium requirebant. Unde factum est, quod post multas altercationes et commissiones factas tandem de utriusque partis assensu commissio est obtenta, quod, si de informi resignatione H. et inutili substitutione R. senioris constaret iudicibus delegatis, R. remoto, saepe dicto H. restituerent abbatiam, et ita fuit effectui mancipatum. Post haec ipso R. nihilominus murmurante, ambo pariter ad praedecessoris nostri praesentiam accesserunt, qui, sicut iam praemisimus, nos et praefatum presbyterum cardinalem eis tribuit auditores, et tandem causa diutius actitata per eundem praedecessorem nostrum de utriusque partis assensu fuit compositio taliter celebrata, quod H. abbatiam, R. vero prioratum et custodiam obtineret, propter quod ipsi H. obedientiam promisit. Sic ergo eis reversis ad propria, praefatam compositionem idem R. coram dioecesano episcopo approbavit. Sed ab ipso abbate postea requisitus tertio, si custodiam et prioratum vellet habere, post trinam citationem veniens dixit, quod non per eum, sed per Romanum Pontificem volebat habere praemissa, unde nullam obedientiam ei voluit exhibere. Recedens igitur absque abbatis licentia, quum extra monasterium moram faceret longiorem, ab ipso H. de fratrum consilio fuit excommunicationis vinculo innodatus; et quum per longum tempus non rediret ad monasterium, abbas dicta officia, consulentibus fratribus, aliis assignavit, qui, quamdiu abbas vixit, ea pacifice tenuerunt. Abbate vero defuncto, fratres convenerunt in unum, nonnullis abbatibus et aliis viris religiosis praesentibus, qui ad defuncti convenerant sepulturam, et R. iuniorem, seniore absente, in abbatem unanimiter elegerunt, quem praesentatum sibi dioecesanus episcopus confirmavit et benedixit. Consequenter vero senior R. ad praesentiam nostram accedens, literas ad remotos per diaetas quatuor iudices et suspectos monachis per mendacium impetravit, ad quos pars monachorum ante aliquam citationem accedens, copia commissionis obtenta, literas per falsi suggestionem proposuit impetratas pro eo, quod dicebatur in eis, compositionem sibi non fuisse servatam, monasterium interdictum, et se appellasse prius, quam R. iunior electus fuerit in abbatem, quae falsa penitus asserebat. Tacuit etiam, se excommunicatum ab hoc abbate defuncto, et alia quaedam, quibus expressis literas ipsas nullatenus impetrasset. Quumque omnia, quae praemisimus, sufficienter probare vellent, et iudices eorum probationes recipere, tanquam demandatum eis non fuerit, recusarent, ipsi monachi ante ingressum iudicii appellarunt, sicut ex depositionibus testium est probatum. Delegati vero nihilominus procedentes, et recipientes testes partis adversae, seniorem R. instituendum sententialiter decreverunt, quorum factum, tanquam iniquum, irritari a nobis monachi suppliciter postulabant.] Quum autem quae praemissa sunt et alia quaedam praefati cardinales nobis et fratribus nostris prudenter et fideliter retulissent, Nos attendentes, quod ex consensu compositionis receptae, quam praedecessor noster etiam confirmaverat, ius, si quod sibi competierat, R. senior amisisset, ac per hoc, ne monachi ad electionem procederent, de iure minime appellare potuisset, quum, nisi quorum interest, audiri non soleant appellantes, de consilio fratrum nostrorum appellationem illam dicimus legitimam non fuisse. Unde per eam electio non potuit impediri. +[Quia vero constitit nobis, monachos ante litis exordium rationabiliter appellasse pro eo, quod super falsi suggestione probationem nolebant admittere delegati, et per consequentiam eo ipso, quod bene appellatum fuerat, iurisdictionem iudicum exspirasse, quicquid ab eis est perperam attentatum, vel de recipiendis ante litem contestatam testibus, vel de sententia proferenda denunciamus sententialiter non tenere.] Sane quamvis dilecti filii P. praepositus et capitulum Constantiense de interdicto, quod cardinalis posuerat, in suis literis inseruerint, quia tamen per id, quod R. iuniori dioecesanus episcopus munus benedictionis impendit, ei videtur quod praemisimus obviare, unde vel scriptura facto, vel factum scripturae praeiudicat, nec probatum fuit, licet obiectum, quod ab interdictis electio fuerit celebrata, ipsam non potuimus irritare, praesertim quum contra personam electi nihil fuerit intentatum. Ideoque causam ipsam sub ea forma vobis duximus de consensu partium committendam, ut, si constiterit, quod electio fuerit facta a suspensis, ea omnino cassata ipsi monasterio, post satisfactionem condignam, suspensionis et interdicti sententia relaxata, de persona idonea consulatur. Alioquin ne utilitas monasterii retardetur, praemissam electionem per vos appellatione remota volumus confirmari, et R. iuniorem abbatiae pacifica possessione gaudere, [aliam vero etc. Dat. Later. VII. Id. Apr. 1199.]

Capitulum XVII.
Si electus non habet sufficientem scientiam, vel ante confirmationem administrat, eius electio cassari debet.

Idem Capitulo Pennensi.

Qualiter post obitum +bonae memoriae Pennensis episcopi ecclesia vestra vacante, receptis prius super electione facienda literis nostris, primicerium vestrum vobis elegeritis in pastorem, vos tanquam auctores electionis ipsius plenius cognovistis. Verum quoniam electus a vobis ante confirmationem obtentam administrationi episcopatus se irreverenter immiscuit, recipiendo tam a clericis quam a laicis iuramenta, non attendens, quod secundum Apostolum nemo debet sibi honorem assumere, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron, praecipue quia nec donum scientiae pontifici conveniens fuerat assecutus, quum iuxta verbum dominicum: «Qui fecerit et docuerit magnus vocetur in regno coelorum,» postquam nobis praesentastis eundem electum, sufficienti examinatione praemissa, communicato fratrum consilio, electionem de ipso factam exigente iustitia duximus irritandam, quicquid ex ea et ob eam factum est denunciantes penitus non tenere. [Ne autem gregi etc. Dat. Lat. XI. Kal. Oct. 1199.]

Capitulum XVIII.
Si vocantur ad electionem non vocandi, valet electio facta eis non exspectatis. H. dic. secundum lecturam communem.

Idem Capitulo Capuano.

Quum inter universas metropoles +Capuana sit apostolicae sedi vicinior, ad provisionem ipsius specialius adspiramus, talem ipsi personam praefigi cupientes, quae sicut alios metropolitanos loci vicinitate, sic et devotionis affectu praecellat, per quam et ipsa metropolis tam in spiritualibus quam in temporalibus optatum suscipiat incrementum. Intelleximus autem per dilectos filios I. et F. canonicos vestros, et per literas, quas ad sedem apostolicam detulerunt, quod ad decanum et alios canonicos vestros Panormi manentes, quum ex eorum parte fuisset vobis per literas intimatum, ut ecclesiae Capuanae damna pensantes sic tractaretis super electione substituendi pastorem, quod nullum deberetis in eorum absentia nominare, quendam socium vestrum cum literis destinastis, duodecim dierum terminum assignantes, infra quem post receptionem literarum vestrarum iter arriperent redeundi, quamvis ecclesiastica consuetudo non exigat, ut ad electionem pastoris canonici tam remoti vocentur, et illi praecipue, qui longe antequam vos metropolitani vestri obitum praesentialiter cognoverunt, quorum aliqui post eius decessum ad Capuanam ecclesiam sunt reversi. Quia vero mora longior est in electionibus valde suspecta, immo saepe damnosa, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus invocata Spiritus sancti gratia personam idoneam per electionem canonicam concorditer assumatis ad regimen Capuanae ecclesiae, consequenter ad audientiam nostram nuncios idoneos transmissuri, per quos a nobis vice regia postuletis assensum, et apostolicae confirmationis gratiam requiratis, attentius provisuri ut eo discretionis et caritatis studio procedatis, quod nec in electione vitium, nec in electo defectus valeat inveniri. Alioquin et factum electionis revocaremus in irritum, et personas eligentium puniremus.

Capitulum XIX.
Non debet inspici, an post appellationem, sed an contra fuerit electio celebrata. Et penes vocantes, quibus competit vocandi potestas, remanet ius eligendi, si vocati venire contemnunt. Et ad officium confirmatoris spectat examinare electum, etiam nemine opponente. Et nisi electus doceatur, legitimae aetatis et literaturae, habetur pro non legitime electo.

Idem Archi. et Capitulo Capuano.

Quum nobis olim de obitu +[bonae memoriae archiepiscopi Capuani tam per vestras literas quam nuncios constitisset, volentes, prout officii nostri sollicitudo deposcit, in pastorem provideri celerius ecclesiae viduatae, vobis dedimus in mandatis, ut electionem canonicam de persona idonea faceretis, per quam in spiritualibus et temporalibus Capuana ecclesia posset congrue gubernari. Vos autem mandatum nostrum suscipientes humiliter et devote, statuto die in metropolitana ecclesia convenistis, et, quum ad tractandum de facienda electione in capitulo sederetis, et tu, fili archidiacone, hymnum ad invocandam Spiritus sancti gratiam incepisses, dilectus filius M. archidiaconus Theatinus, canonicus Capuanus, silentium indicens, sic ait: «Dominus Papa ut faceremus canonicam electionem praecepit, et ego ne fiat, nisi canonica, interdico, et ad ipsum vocem appellationis emitto.» Quumque a quibusdam vestrum quaesitum fuisset ab archidiacono memorato, quid intelligeret per canonicam electionem, respondit, ut secundum decreta canonica nullus in episcopum de aliena eligeretur ecclesia, dum in propria posset idoneus inveniri. Et sic aliquantulo facto tumultu, quum tu, fili archidiacone, hymnum iterum incepisses, ipse archidiaconus Theatinus cum quibusdam complicibus suis chorum exivit, et coepit in quodam angulo ecclesiae commorari, et vos hymnum in choro solenniter complevistis. Sed quum post invocatam Spiritus sancti gratiam foret de electione tractandum, unum presbyterum, et unum diaconum, et alium acolythum vicem gerentem subdiaconi, qui etiam est cancellarius ecclesiae Capuanae, ut vota singulorum seriatim perquirerent, elegistis. Qui universorum perquirentes diligentius voluntates, vos omnes, qui ad eligendum in capitulo remansistis, invenerunt in electione concordes, dilectum filium R. subdiaconum et capellanum nostrum, filium dilecti filii nobilis viri P. comitis Celanensis, unanimiter nominantes. Demum vero praedictum archidiaconum, et qui cum eo exierant, per quosdam de vestris admonere curastis, ut ad electionem accederent faciendam. Sed quum ipsi venire penitus recusassent, et diceret idem archidiaconus, quod non ei feceratis tantum honoris et gratiae quod vobiscum vellet in electione facienda persistere, vos publicata electione vestra cantastis «Te Deum laudamus,» et pulsari fecistis cum solennitate companas, ut quod per vos factum fuerat innotesceret civitati. Ad quarum sonitum quum universus populus ad ecclesiam advenissent, et audissent, qualiter a vobis electio fuerat celebrata, factum vestrum communiter approbarunt; et quidam eorum, ut archidiaconum et alios, qui ab electione discordabant, ad concordiam revocarent, multipliciter institerunt. Verum ipse archidiaconus, ut proponitur, se tunc ipsi electioni minime consentire, sed in nostra praesentia suum assensum ipsi velle praestare respondit, quod etiam, sicut dicitur, saepe ac saepius in multorum praesentia replicavit. Tu vero, fili archidiacone, cum multis de canonicis Capuanis decretum electionis afferens, eligentium subscriptionibus roboratum, ad nostram praesentiam accessisti, et, quum apud nos fuissetis aliquamdiu commorati, tres canonici Capuara pro parte adversa post aliquot dies nostro se conspectui praesentarunt. Vobis igitur et ipsis in nostra et fratrum nostrorum praesentia constitutis, utrique partium praecepimus dicere veritatem, et quantum quidem erat in narratione facti usque ad exitum archidiaconi praedicti de choro, neutra partium discordabat. Dicebant tamen clerici antedicti, quod multi, qui exierant cum archidiacono, minis et terroribus fuerant inducti electioni a vobis postmodum factae consentire. Quumque tam a vobis quam clericis illis quaesiverimus diligenter, quot erant clerici Capuani, qui electioni debuerant interresse, inventi non fuistis in responsione discordes, sed tam vos quam ipsi certum super hoc numerum designastis. Et quum quaereremus sollicite, quot exierant cum archidiacono Theatino, quum appellationem opposuit, interpositae appellationi faventes, licet in hoc a vobis praefati tres clerici discordarent, quod scilicet XII. vel XIII. ad plus de canonicis ab electione facta proponerent dissentire, et vos eos esse V. aut VI. solummodo diceretis, secundum tamen expressum a vobis et ipsis canonicorum numerum tres partes et amplius erant in electione concordes, si etiam praedictorum clericorum assertio vera esset, quod scilicet XIII. canonici dissentirent. Quamquam autem, ut praediximus, diligenter inquisivimus publice veritatem, ne tamen aliqua videremur omittere, de quibus fides nobis erat plenior exhibenda, per quosdam de fratribus nostris singulatim vos et ipsos clericos examinari praecepimus, ut quisque vestrum coram ipsis plenius et securius exponeret veritatem; qui non aliud, quam ante propositum fuerat, invenerunt. Interrogati vero clerici antedicti, qui quosdam canonicorum dixerant minis et terroribus ad consentiendum inductos, si viderunt aliquibus quamlibet coactionem inferri, taliter responderunt, quod post factam electionem audiverunt quosdam de canonicis aliis comminantes et dicentes: «De civitate trecenti vocentur armati, et tunc apparebit, quis electioni nostrae noluerit consentire.» Sed licet hoc dictum fuerit, non viderunt tamen propter hoc cum armis aliquem venientem, vel ipsis coactionem aliquam intulisse.] Quum autem ex utriusque partis assertione constaret, interpositam fuisse appellationem canonicam, quando ne fieret electio, nisi canonica, secundum mandati nostri tenorem, ad nostram fuit audientiam appellatum, videri poterat, quod post eam medio tempore nihil debuit innovari, unde talis electio iudicanda erat irrita et inanis, utpote post appellationem canonice interpositam attentata. Sed contra, quum appellatum fuisset, non ut nulla electio fieret, sed ut fieret canonica, si factum electionis canonice fuerit subsecutum, non utique contra formam appellationis huiusmodi, sed magis secundum eam videbatur esse processum, et ideo, licet post appellationem, non tamen contra eandem fuit electio celebrata, propter quod non erat aliquatenus irritanda. +Nam quum duae partes et amplius electioni consenserint et consentiant, licet cautum reperiatur in canone, ut tunc alter de altera eligatur ecclesia, quum nullus in propria fuerit repertus idoneus, quia tamen hoc in favorem introductum est clericorum, et cuique licet renunciare iuri, quod pro se noscitur introductum, vos, qui duae partes eratis et amplius, quum quod duae partes capituli faciunt totum facere videatur, in hac parte iuri, quod pro vobis facere videbatur, renunciare potuistis, et electionem de persona alterius ecclesiae celebrare, praesertim quum illud decretum locum videatur habere, quando clericis renitentibus et invitis per alicuius violentiam potestatis extraneus ingeritur ex adverso, propter quod sequitur in decreto, ut sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari, et quos ingeri sibi viderint ex adverso, non timeant refutare. Praeterea quum sedes apostolica caput omnium ecclesiarum exsistat, et Romanus Pontifex iudex sit ordinarius singulorum, quando de ipsa quis assumitur in praelatum alterius, ei posse obiici non videtur, propter capitis privilegium, quod obtinet plenitudinem potestatis, quod de alia ecclesia eligatur, quum a capite membra reputari non debeant aliena. Item quum post appellationem emissam, non ut non fieret electio, quia talis appellatio nulla foret, sed ut fieret canonica, archidiaconus Theatinus cum suis fautoribus chorum exiisset, et vos illos, ut interessent electioni faciendae vobiscum, curassetis sollicite revocare, quoniam ad electionem faciendam accedere noluerunt, alienos se fecisse videntur, propter quod electioni a vobis iuxta formam mandati apostolici concorditer celebratae de iure non posse contradicere videbantur, +praesertim quum idem archidiaconus postea requisitus responderit, quod in praesentia nostra vellet suum ei praebere consensum. Et ideo quum secundum statuta concilii Lateranensis appellatione remota semper id debeat praevalere, quod a pluribus et sanioribus fuerit ordinatum, nisi forte a paucioribus et inferioribus aliquid rationabile obiectum fuerit et ostensum, a vobis celebrata electio, tanquam a maiori et saniori parte, non obstante contradictione vel appellatione paucorum, debebat et poterat rationabiliter confirmari, quum id, quod obiectum exstitit et ostensum, rationibus praemissis appareat rationabile non fuisse. His igitur et aliis allegatis, quanquam contra personam illius, quem elegistis, nihil unquam dictum fuerit vel obiectum, quia tamen iuxta verbum Apostoli, dicentis: «Nemini cito manum imponas,» debemus attendere diligenter ad ea, quae circa personam inquirenda fuerant, duximus ex officio nostro, sicut decuit, procedendum. +Et quidem, quum tria sint in persona electi praecipue inquirenda, videlicet aetas legitima, morum honestas, et literatura sufficiens, licet de honestate morum, tanquam ei, qui nobiscum est aliquamdiu laudabiliter conversatus, possimus ipsi laudabile testimonium perhibere, Illius quoque literaturae, licet non eminentis, tamen convenientis electus exsistit, ut pro defectu scientiae, sicut plenius intelleximus ab his, qui eum melius cognoverunt, ab electione non deberet excludi. De legitima tamen aetate scire plene non potuimus veritatem, de qua nec vos, ut accepimus, aliquid cogitastis, quia, quum a multis, cuius aetatis exsisteret, curaverimus indagare, a nemine unquam audivimus, quod annum aetatis tricesimum attigisset. +Quum autem secundum praedicti statuta concilii nullus debeat in episcopum eligi, qui tricesimum aetatis non egerit annum, licet senectus venerabilis sit non diuturna, nec annorum numero computata, sed cani hominis sint sensus eius, et aetas senectutis vita immaculata, quia tamen post illa tria, quae Salomon asserit difficilia, quartum quasi reputet impossibile, viam videlicet viri in adolescentia sua, tanquam investigari non possit: Nos ecclesiae pariter et personae providere volentes, et tam rationes quam canones observare, habito super hoc cum fratribus nostris diligenti tractatu, quia propositum vestrum providum intelleximus, et ideo propter urgentem necessitatem et evidentem utilitatem ecclesiae Capuanae, quam in hac parte potius approbamus, volumus ipsum firmiter perdurare, praefatum subdiaconum nostrum de communi fratrum nostrorum consensu vobis in procuratorem concedimus, liberam administrationem ei tam in temporalibus quam in spiritualibus committentes. [Quapropter etc. Dat. Laterani. 1220.]

Capitulum XX.
Illegitimus potest postulari, non autem eligi, et electores, nisi probaverint, illum ignoranter elegisse, incidunt in poenas Lateranensis concilii.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.

Innotuit nobis olim tam per tuas literas, quam quorundam suffraganeorum tuorum et dilectorum filiorum prioris et conventus Wigorniensis ecclesiae , quod, Vigoriensi ecclesia destituta pastore, dicti prior et conventus eiusdem dilectum filium magistrum M. archidiaconum Eboracensem in episcopum unanimiter elegerunt, cuius, quum eius tibi fuisset electio praesentata, confirmationem usque in adventum ipsius, qui absens eligebatur et inscius, distulisti; qui tandem, quod factum fuerat audito, ad praesentiam tuam devotus accessit, et praeter opinionem omnium, qui nihil obstare credebant, quin statim concors et canonica deberet electio confirmari, spontanea tibi et secreta confessione monstravit, quod conscientia eius aliquantisper ex natalibus esset laesa, +et, quod ad tantae dignitatis apicem praeter indulgentiam sedis apostolicae nollet aliquatenus promoveri, proposuit, etiamsi promoventem benignum et facilem inveniret. Tu autem, sicut vir providus et discretus, intellecta conscientia eius, noluisti protinus ad confirmationem procedere, sed nobis rei seriem per tuas insinuans literas, et per eas ipsius magistri merita et conscientiam commendasti; capitulum autem eiusdem ecclesiae, quare per te fuisset electionis confirmatio protelata, se ignorare, per literas suas nobis transmissas exposuit, cuius electionem capitulum petiit per sedem apostolicam confirmari, praesentato nobis electionis decreto subscriptionibus eligentium roborato. Quidam autem suffraganeorum tuorum, quod per tuas literas videbaris obscure aliquantulum innuisse, per suas literas in aliquibus asseruerunt, eum fuisse filium cuiusdam militis, et ab eo ex quadam ingenua et non coniugata susceptum. Interim vero idem quoque magister ex insperato ad praesentiam nostram accessit, et quod nobis de nativitate ipsius per literas aliquorum suffraganeorum tuorum fuerat intimatum exposuit, et adiecit, quod nunquam pater eius habuerat uxorem, sed matris eius virginitatis florem praeripuit quasi furtim, +et ipsa infra quadriennium a nativitate ipsius matrimonium non contraxit. Nos ergo cum fratribus nostris habito super hoc diligenti tractatu, relectis canonibus, quosdam invenimus, qui non legitime genitos promoveri vetant ad officium pastorale, causam forte trahentes ex lege divina, per quam spurii et manzeres usque in decimam generationem in ecclesiam Dei prohibentur intrare. Invenimus etiam alios, qui undecunque genitos non prohibent ad sacros ordines promoveri, dummodo sibi merita suffragentur, asserentes, quod culpa parentum non est filiis imputanda. Et ad hoc probandum inducunt, quod Dominus noster Iesus Christus non tantum ex alienigenis, sed etiam ex adulterinis voluit commixtionibus nasci, qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Hi etiam scripturae divinae videntur inniti, qua dicitur; «Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii,» per quam antiquum videtur proverbium removeri, quod inter filios Israel dici solebat: «Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt.» Quidam vero ad concordiam discordantia revocantes, repugnantiam canonum praedictorum sopire quodammodo videbantur, dicentes, quod illegitime geniti si religiose fuerint aut in coenobiis, aut in canonicis conversati, a sacris ministeriis minime revocentur, et inter illegitime genitos quidam asserunt eos solos a sacris officiis prohibendos, qui paternam incontinentiam imitantur. Et hi quoque videntur auctoritate divinae legis inniti, qua dicitur: «Ego sum Deus zelotes visitans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem in iis, qui oderunt me [gratis],» quasi dicat, in his, qui circa me paternum odium imitantur. Verum canon concilii Lateranensis a bonae memoriae Alexandro Papa praedecessore nostro editus in synodo generali, primis concordans canonibus non solum tales vetat in episcopos promoveri, verum etiam eligentibus talem personam poenam infligit, immo ipso facto eandem poenam asserit incurrisse, ut secundum hoc canon latae sententiae esse videatur, cuius tenor talis est: «Ne videlicet, quod de quibusdam pro necessitatibus temporis factum est, in exemplum trahatur a posteris, nullus in episcopum eligatur, nisi qui de legitimo matrimonio sit natus,» circa finem subiungens: «Clerici sane si contra formam istam quemquam elegerint, et eligendi tunc potestate privatos, et ab ecclesiasticis beneficiis triennio se noverint esse suspensos.» Sane praedictus canon, qui non per eum, qui canones non nosset antiquos, sed [per] illum, qui plene noverat canonicas sanctiones, in concilio multorum iurisperitorum est editus et ipsius approbatione concilii roboratus, natis de non legitimo matrimonio omnem videtur in episcopos promovendi aditum praeclusisse, quum id etiam ad consequentiam trahi prohibeat, quod pro necessitate innuit prioribus temporibus esse factum, licet nihil amplius quam necessitas dispensantem ad dispensationem inducat. Praeterea electionem talium innuit nullam esse, dum in poenam statuit electorum, ut tunc eligendi potestate se noverint privatos, quod nihil esset, si tunc non occurreret electio facienda; quod fieri non posset, priori electione seu etiam nominatione durante. Ex quo patet, electionem huiusmodi per ipsum canonem irritatam. Quamvis autem canon Lateranensis concilii, ab Alexandro praedecessore nostro editus, non legitime genitos adeo persequatur, quod electionem talium innuit nullam esse, nobis tamen per eum adempta non fuit dispensandi facultas, quum ea non fuerit prohibentis intentio, qui successoribus suis nullum potuit in hac parte praeiudicium generare, pari post eum, immo eadem potestate functuris, quum non habeat imperium par in parem, +sed ea tantum fuerit mens ipsius, ut, quia ex eo, quod aliquando ex dispensatione pro necessitate temporis factum fuerat, quidam gratiam in licentiam extendentes, et inde sumentes exemplum, se licite credebant eligere tales, et indifferenter huiusmodi eligebant, [quum] talia fieri prohiberet. Unde gravem electoribus poenam inflixit. Deliberavimus tamen cum fratribus nostris, utrum in tali casu et cum tali persona deberemus misericorditer dispensare, vel iuris potius servare rigorem. Invenimus enim, a bonae memoriae Urbano Papa praedecessore nostro in casu multo difficiliori cum Cenomanensi dispensatum electo, qui fuerat filius sacerdotis, et Legionensi episcopo, qui post consecrationem suam humiliter fuerat et sponte confessus, quod fuisset ex matre non legitima procreatus, quam pater, vivente uxore propria, cognovisset. Sed idem Urbanus prohibuit, ne id quasi pro regula in poslterum ad consequentiam traheretur. Videbatur enim, quod, quum cum illegitime natis fuisset aliquamdiu dispensatum, et ex certa causa forsitan in posterum dispensandum, in hac causa celerius deberet dispensatio indulgeri, illi personae videlicet, quae minus imperfectionis, plus perfectionis habebat. Multa enim in hoc casu dispensationem inducere videbantur, literarum scientia, morum honestas, vitae virtus, et fama personae, multipliciter a quibusdam etiam ex fratribus nostris, qui eum in scholis cognoverant, approbatae. Faciebant etiam ad id non modicum concors capituli Vigoriensis electio, petitio populi, assensus principis, votum tuum, suffraganeorum suffragia, et humilis devotio confitentis, qui sponte ac humiliter suum maluit confiteri reatum, quam laesa conscientia thronum conscendere pastoralem. Habito ergo super hoc cum fratribus nostris diligenti tractatu, intelligentes, Vigoriense capitulum eundem magistrum non humiliter postulasse, sed improvide potius elegisse, quum ad obtinendum dispensationis beneficium procedendum fuisset, non per electionem inhibitam, sed per postulationem permissam, electionem ipsam praedicti canonis auctoritate cassatam denunciamus irritam et inanem, parcentes non modicum Vigoriensi capitulo, quod eis nec poenam infligimus expressam in canone supradicto, nec probare cogimus ignorantiam, quam allegant. Et quamvis post cassationem huiusmodi a nobis a multis fuerit humiliter supplicatum, ut propter causas praedictas dignaremur cum eo misericorditer dispensare, quum ad dispensandum in talibus nullus se casus habilior posset afferre, quia tamen praedicto capitulo liberam facultatem eligendi vel postulandi volumus reservare, supplicationem huiusmodi, quae nomine capituli non fiebat, quum non ad postulandam dispensationem, sed ad petendam confirmationem ipsius capituli fuerint nuncii destinati, ad praesens non duximus admittendam, decernentes irritum et inane quicquid super ordinatione ipsius episcopatus ante susceptionem literarum nostrarum fuerit attentatum. +Volumus igitur et mandamus, quatenus per Cantuariensem provinciam ex parte nostra facias districtius inhiberi, ne, quod de multis in eadem provincia, quod sine pudore non dicimus, inordinate noscitur esse factum, de cetero contra formam praescriptam nullatenus attentetur. Quod si Vigoriense capitulum eundem magistrum propter praerogativam meritorum ipsius duxerit postulandum, postulationem ipsius apud sedem apostolicam praesentare procuret.

Capitulum XXI.
Non possunt electores in praeiudicium electi compromittere; sed, si consenserit electioni suae vel consentire velit, non obstante laudo in contrarium lato, est confirmandus, si aliud canonicum sibi non obsistat, licet non sit de gremio illius ecclesiae, quamcunque ob causam a maiori parte fuerit appellatum. Et in hoc ultimo est iste textus multum notabilis.

Idem Genuensi Archiepiscopo, et Placentino et Bobiensi Episcopis.

Quum inter dilectos filios canonicos Saonenses super electione pontificis quaestio verteretur, eligentium votis in diversa divisis, ad sedem apostolicam dilecti filii S. subdiaconus Saonensis et I. procurator capituli accesserunt, quibus venerabilem fratrem nostrum I. Albanensem episcopum et dilectum filium nostrum A. tit. S. Martini presbyterum cardinalem dedimus auditores. Proposuit autem procurator praedictus, quod singuli requisiti communi assensu in Hastensem praepositum, excepto praedicto subdiacono, convenerunt, quo in sua duritia permanente, aliorum consensus redactus fuit in scriptum publicum consequenter. Ceterum pro parte altera fuit propositum ex adverso, quod, quum septem essent canonici Saonenses, in capitulum se receperunt, de futura electione pontificis tractaturi, ubi diversi a diversis nominati fuere. Sed archidiacono, archipresbytero et praeposito dictum Hastensem praepositum nominantibus, fuit a praefato S. fortiter obviatum, asserente, ipsum morbo epileptico laborare, pro quo alia vice tanquam inhabilis fuerat recusatus; nec ad aliam ecclesiam debere fieri transitum, donec reperiretur idoneus in ecclesia Saonensi. (Et infra:) Sed praepositus Saonensis spretis appellationibus interpositis praepositum Hastensem elegit, obiiciente parte adversa, quod huiusmodi electio propter appellationes interpositas et alia etiam obstacula non teneret. (Et infra:) Sed et civitatem idem praepositus et alii omnes egressi, exceptis presbytero et subdiacono saepedictis, secum sigillum ignorantibus eis detulerunt, et ad Mediolanensem archiepiscopum accedentes petierunt electionem, quam fecerant, confirmari, licet a solo praeposito, et post appellationem facta fuisset. Sed quoniam indebitus electionis processus archiepiscopo antea innotuerat, petitioni eorum non annuens, quendam de fratribus suis ad investigandum electionis processum Saonam direxit. Sed quum testes producerentur coram eo, et postularetur, ut nuncium pariter ipsum procurarent, pars adversa iam dictum archiepiscopum, altera vero sedem apostolicam invocavit. Sed quum ad mandatum nuncii partes Mediolanum ivissent apostolus petiturae, ab archiepiscopo, ut ad pacem redirent, fuerunt monitae diligenter, cuius arbitrio praepositus se velle stare constanter asseruit, si hoc et ipsum pars faceret adversa, quod deliberato consilio praefatus subdiaconus repromisit. Post haec reversi ad propria, et demum ab archiepiscopo evocati, archipresbyter pro parte altera de rato, ut dicebat, literis praemunitus, ipse vero S. pro parte sua in Mediolanensem archiepiscopum compromittere curaverunt, qui magistrum G. Modicensem canonicum eis dedit in episcopum, et etiam confirmavit, +quem in Saonensi ecclesia, praesente clero et populo civitatis, adhibitis solennitatibus consuetis, electum publice nunciarunt, cui archiepiscopus, praeposito sedem apostolicam provocante, consecrationis manus distulit impertiri. (Et infra:) Postquam igitur coram praefatis auditoribus fuit super his et similibus diutius disputatum, qui nobis ea sufficienter ac fideliter retulerunt, quoniam de ipsis nobis non potuit fieri plena fides, causam ipsam vestro duximus examini committendam, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, quum constet, electionem de praeposito memorato a maiori et saniori parte capituli celebratam etiam et subscriptam, si dictus praepositus eidem electioni consenserit, ut per mutuum consensum eligentium et electi quasi coniugale vinculum spiritualiter sit contractum, nisi sufficienter sit ostensum, eundem praepositum morbo epileptico laborare, super quo contra ipsum dicitur appellatum, vos, non obstante appellationis obiectu, si qua forsan ex aliis causis superius memoratis proponitur interposita, quum ex iis, quae coram nobis allegata fuerunt, eas appellationes certa ratione frivolas reputemus, electionem nostra freti auctoritate, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, confirmetis ipsius, non obstante, quod post talem electionem a praefato archiepiscopo proponitur esse factum, etiamsi a partibus in eum fuerit compromissum, quum electores a tali electione sic resilire nequiverint. Quod si electores illius non compromiserint in archiepiscopum memoratum, etiamsi dictus praepositus nondum electioni de se factae consenserit, eo tamen consentire volente, dummodo a morbo sit immunis obiecto, vos electionem ipsius nihilominus confirmetis.

Capitulum XXII.
Electus a maiori et saniori parte capituli, si est et erat idoneus tempore electionis, confirmabitur; si autem erat indignus in ordinibus, scientia vel aetate, et fuit scienter electus, electus a minori parte, si est dignus, confirmabitur.

Idem Praenestino Episcopo, apostolicae sedis Legato.

Dudum ad audientiam nostram quaestione perlata, quod, vacante praepositura Colocensis ecclesiae, in duo se vota eligentium divisissent, causam iudicibus duximus committendam, + quod auditis, quae proponerentur hinc inde, si de partium procederet voluntate, definitivam sententiam promulgarent; alioquin causam sufficienter instructam ad nostram remitterent audientiam; statuentes partibus terminum competentem, quo per se, vel idoneos responsales ad sedem apostolicam accederent sententiam recepturae . Ipsi vero, mandatum apostolicum fideliter exsequi cupientes, partes ad suam praesentiam convocarunt, receperunt testes hinc inde productos, examinaverunt eligentium conscientias, audiverunt allegationes utrinque. Et quoniam praepositus sancti Georgii eorum sententiae se tandem asseruit nolle stare, processum ad sedem apostolicam destinarunt, partibus festum beati Michaelis tunc proximo venturum veniendi ad sedem apostolicam terminum praefigentes, [quem praepositus SS. Apostolorum, allegans, quod terminus tam prolixus dispendium ecclesiae generaverat, ad festum S. Servatii breviavit.] Quumque nuncii praepositi sanctorum Apostolorum statuto termino ad praesentiam nostram accessissent, praepositus sancti Georgii nec venit, nec pro se misit idoneum responsalem. [Sed venerabilis frater noster Coloniensis archiepiscopus eius absentiam excusavit, asserens eum captum, arrepto itinere ad sedem apostolicam veniendi, a nobili viro W. Iuliacensi comite detineri. Nos autem ne aliquid disponere in eius praeiudicium videremur, per dilectum filium praepositum S. Gereonis et B. concanonicum suum mandavimus ad festum Resurrectionis dominicae sub peremptorio partem utramque citari. Qui, sicut ex literis ipsorum accepimus, SS. Apostolorum praepositum viva voce, praepositum vero S. Georgii per literas et nuncios pariter citaverunt; qui citatione recepta se scripsit ad sedem apostolicam accessurum. Verum, quum nec ad terminum, nec ultra terminum, etiam per VIII. hebdomades exspectatus venerit, vel miserit idoneum responsalem, eum reputavimus contumacem, eundem in expensas legitimas parti condemnantes adversae.] Visis attestationibus et Gestis igitur iudicum diligenter inspectis, invenimus, quod pro praeposito sanctorum Apostolorum auctoritas, pro praeposito vero sancti Georgii numerus eligentium faciebat, quum primus a quatuordecim, tum personis, tum canonicis, qui alios dignitate, aetate et tempore praecedebant, secundus vero a viginti quatuor fuisset electus. +Obiiciebatur autem praeposito S. Georgii minor scientia, defectus aetatis, et quod in minoribus erat ordinibus constitutus. Unde quum praepositurae illi esset archidiaconatus annexus, nondum erat ei dignitas conferenda, ratione cuius cogebatur infra praefixum a canonibus spatium in diaconum promoveri. Proponebatur autem pro altero, quod vir erat aetate, scientia et moribus commendandus. Unde meliori ducti zelo propter hoc electores ipsius in eum se confessi fuerant convenisse; non solum sui, sed quidam alterius etiam electores eum prudentiorem esse praesertim in spiritualibus asserebant, quamvis alium magis utilem maxime circa temporalia propter potentiam fuerint protestati. Quum autem allegationes pro eodem praeposito sancti Georgii coram iudicibus ipsis praepositae nobis non fuerint praesentatae, propter quod non potuimus scire per nos, quid obiecerit, vel quid responderit ad obiecta, sicque causa remissa non fuit sufficienter instructa, [tunc] ad diffinitivam sententiam non duximus procedendum, sed decisionem causae ipsius iudicibus commisimus sub hac forma, ut, vel si notorium esset, vel per ea, quae iam dicta erant, constaret, quod praepositus S. Georgii electionis tempore pateretur vel in ordinibus, vel in scientia, vel in aetate defectum, qui eum iuxta canonum sanctiones impediret ad huiusmodi officium promoveri, ei, sublato appellationis obstaculo, non obstante ipsius absentia corporali, silentium imponentes, praeposito sanctorum Apostolorum praeposituram adiudicarent eandem, et eum in possessionem corporalem mittentes pacifica facerent possessione gaudere. Alioquin, quum in eum non solum plures, sed duae paene partes convenerint, et impedimentis cessantibus appareat, quod eum bono zelo elegerint, praepositi sanctorum Apostolorum electione appellatione remota cassata, electionem confirmarent ipsius, et ei facerent praeposituram assignari praedictam, et de cetero tanquam praeposito responderi, [contradictores etc. Dat. Lat. V. Id. Apr. 1203.]

Capitulum XXIII.
Recipientes postulatum ad ecclesiam tanquam institutum vel administratorem ante admissionem postulationis a superiore factam, privati sunt potestate eligendi, et ad alios, licet pauciores, devolvitur potestas eligendi; et si omnes privati sunt, devolvitur ad Papam in ecclesiis cathedralibus. Hoc dic. secundum principaliorem intellectum, qui magis congruit literae.

Idem Canonicis Maguntinensibus.

Bonae memoriae C. Maguntinensi archiepiscopo, episcopo Sabinensi, viam universae carnis ingresso, quum vota vestra se in varia divisissent, et quibusdam petentibus Wormaciensem episcopum quibusdam vero venerabilem fratrem nostrum nunc archiepiscopum vestrum, tunc praepositum sancti Petri Maguntinensis, sibi eligentibus in pastorem, dilectus filius magister P. scholasticus Maguntinus cum quibusdam aliis pro illis, qui Warmatiensem episcopum postularunt, procurator ad apostolicam sedem accessit; pro aliis vero dilecti filii E. et R. clerici [Maguntini] venerunt, quorum alter institutus fuit procuratur. Partibus igitur in nostra praesentia constitutis, et eis in consistorio nostro diligenter et sufficienter auditis, de fratrum nostrorum consilio venerabili fratri nostro Praenestino episcopo, a sede apostolica legato, dedimus in mandatis, ut, si eundem episcopum quoad temporalia vel spiritualia recepisse constaret ecclesiam Maguntinensem, vel ministrasse in temporalibus aut spiritualibus in eadem, prout obiectum fuerat ex adverso, postulationem factam de ipso, sublato cuiuslibet appellationis obstaculo, nunciaret irritam, +de gratia nostra concedens eidem, ut Warmatiensem sibi ecclesiam retineret. Nam de iure communi, quia praeter auctoritatem nostram transire praesumpsit, utraque erat spoliandus, ut [et] ea careret, quam concupivit avare, et ea, quam superbe despexit. Quod si parere contemneret, utraque ipsum ecclesia denunciaret auctoritate nostra privatum. Deinde inquireret de ipsius electione archiepiscopi diligentius veritatem, et, si ei de vi, quam ipse et sui metuebant, constaret, eo non obstante, quod post appellationem ad nos interpositam fuerat in ipsius electione processum, quum alii, qui appellationi ad nos interpositae, ne sine ipso ac sociis eius haberent in electione processum, non duxerint deferendum, uti contra ipsum hac exceptione non possent, quia frustra legis auxilium invocat qui committit in legem, unde nec ab eis posse obiici videbatur, quod idem esset a paucioribus secundum eorum assertionem electus, quum ipsi, appellationem ad nos legitime interpositam contemnentes, et praeter licentiam nostram recipientes episcopum memoratum, reddiderint se indignos, electionem archiepiscopi, dummodo nihil obstaret de canonicis institutis, sublato appellationis obstaculo confirmaret. +Quod si nec recepisse praefatam ecclesiam quoad spiritualia vel temporalia, nec in spiritualibus vel temporalibus ministrasse constaret episcopum memoratum, idem legatus audiret quae super postulatione ipsius et electione archiepiscopi proponerentur hinc inde, testes utrinque reciperet, et eorum depositionibus publicatis usque ad calculum sententiae definitivae procedens, gesta omnia sub sigillo suo ad nostram praesentiam destinaret, statuens partibus terminum competentem, quo apostolico se conspectui praesentarent sententiam recepturi. Licet autem essent notoria, quae contra dictum Wormaciensem episcopum et eius fautores fuerant obiecta, praedictus tamen legatus ad maiorem cautelam multos et magnos testes recepit, ex ipsius archiepiscopi parte productos, qui super praedictis deposuere iurati. Unde ipse iuxta mandati nostri tenorem procedens, postulationem factam de Wormaciensi cassavit, et electionem archiepiscopi memorati, quamvis a paucissimis celebratam, curavit auctoritate apostolica confirmare, ipsumque ordinavit in presbyterum, et tandem in archiepiscopum consecravit. +Ipse autem humiliter ad nostram praesentiam accedens, suppliciter postulavit, ut pallium sibi, videlicet insigne pontificalis officii, de consueta sedis apostolicae benevolentia conferremus. Verum quidam simplex nuncius ab adversariis eius ad sedem apostolicam destinatus ex eorum parte apertas nobis cum sigillo pendente literas praesentavit, per quas iidem significabant canonici, quod praedictus legatus corruptus pecunia iniquam sententiam protulisset. Addebant etiam, quod Maguntini cives pariter iuraverunt, quod eum nunquam haberent episcopum, et quod universi clerici, paucis exceptis, suo favebant electo. Quum autem super his coepissemus deliberare cum fratribus nostris, electioni eiusdem archiepiscopi duo videbantur obstare, videlicet quod a paucissimis, et post interpositam a se ipso appellationem videbatur electus. Nam quum postulatio Warmaciensis episcopi fuerit praecedentis appellationis ratione cassata, archiepiscopi electio debebat etiam ex eadem causa cassari. Sed econtra, sicut superius est expressum, qui in appellationem deliquerant, appellationem contra eundem archiepiscopum non poterant allegare. Poterat quoque dici, quod, etsi post appellationem, non tamen contra formam appellationis fuisset electus archiepiscopus saepe dictus, quum appellaverit in hac forma, ne canonici Maguntiae residentes sine ipso ac sociis suis haberent in electione processum. Nec nocet, quod posset ex altera parte replicari; quia nec ipse et socii sui debuerant procedere sine ipsis, quia ipsi appellationem apud nos interpositam contemnendo reddiderant se indignos, et abusi fuerant iure suo. Unde, quum in Lateranensi concilio de his, qui quasdam personas inhibitas eligunt, sit statutum, ut eligendi tunc potestate privatos, et ab ecclesiasticis beneficiis triennio noverint se suspensos, illis pro longe maiori delicto tanquam indignis ab electionis potestate cadentibus, penes eundem ac socios suos tantum ius remanserat eligendi. Quare, si multo pauciores in ipsum quam convenerint convenissent, intelligendum est tamen, quod omnes, qui tunc eligere poterant, elegerunt eundem. Contra legati vero processum hoc facere videbatur, quod non citatis Wormaciensi episcopo et eius fautoribus processisset. Porro iuxta canonicas sanctiones excessus notorius examinatione non indiget, et pro his, quae a iudice sunt acta, praesumitur, quod omnia rite fuerint celebrata; quamvis et, quod citati non fuerint, non posset de facili comprobari, quia negantis factum per rerum naturam nulla est directa probatio, quum, etsi quilibet de se posset asserere, quod ad eum citatio minime pervenisset, singuli tamen vestrum essent in suo testimonio singulares. Ad ipsum quoque legatum, si voluissent, secure potuissent procuratorem idoneum destinare, sicut [et] nuncium destinarant, +quemadmodum ex ipsorum ad nos directis literis comprobatur, qui secure ad eundem legatum accessit, et ad propria remeavit, quum et ipse legatus paratus fuerit securitatem omnimodam providere. Nec obest, quod idem nuncius dicitur appellasse, quum appellationi renunciaverit, et in commissione nostra, quam pars reportavit utraque, obstaculum fuisset appellationis amotum. Sed nec apparebat etiam, qui contra factum legati quicquam posset obiicere ac probare, quum non procurator sufficiens, sed simplex ad nos contra praedictum archiepiscopum fuisset nuncius destinatus. [Praeterea si appareret etiam, non esset aliquatenus audiendus, quum adversarii eius per praesumptionem, contemptum et blasphemiam audientia nostra se reddiderint indignos. Praesumptio enim fuit, quod virum, pastorali praeditum dignitate, alteri ecclesiae spirituali coniugio copulatum, praeter auctoritatem nostram contra formam canonicam non solum eligere, sed recipere praesumpserunt. Contemptus accessit ex eo, quod postquam procurator eorum nostras literas reportavit, in quibus mandabatur expresse, quod si Warmaciensis episcopus Maguntinam ecclesiam quoad spiritualia vel temporalia recepisset, vel in spiritualibus vel temporalibus ministrasset in ea, ipsius postulatio cassaretur, et eisdem non veniret in dubium, sed potius manifeste constaret, quod Warmaciensis temporalia saltem receperat, et ministrarat in iis, ipsi postmodum tanquam electo suo, sicut ex literis ipsorum apparet, in quibus eum electum suum nominant et ei se asserunt unanimi consensu favere, temere paruerunt, et consenserunt in ipsum, spirituale cum eo adulterium perpetrantes, quum et per nuncium ad nos ultimo destinatum electionem ipsius in publico consistorio postulaverunt confirmari. Blasphemia vero in eo fuerat subsecuta, quod, ponentes in coelo os suum, legatum nostrum, qui fungebatur in illis partibus vice nostra, et qui prius etiam, quam assumeretur ad officium pastorale, multae religionis exstiterat, utpote qui in Cisterciensi ordine fuerat primo abbas, quantum in eis exstitit infamantes, eum corruptum fuisse pecunia sunt mentiti.] Nos igitur, etsi propter auctoritatem iudiciariam praesumamus pro his, quae acta sunt a legato, illi tamen plus innitimur rationi, quod adversarii archiepiscopi ex tribus causis praedictis se usque adeo reddiderunt indignos, quod contra eum non debebant audiri. Unde quod de ipso factum fuerat non poterat impediri per eos, quin etiam si electores eiusdem partis pariter deliquissent, ut se reddidissent indignos, ad nos devoluta fuisset hac vice ordinatio ecclesiae Maguntinensis, quare dictum archiepiscopum sine iuris iniuria potuissemus eidem ecclesiae praeficere in pastorem, praesertim quum per legatum apostolicae sedis fuisset in Maguntinum episcopum consecratus. Super his ergo cum fratribus nostris habito diligenti tractatu, de ipsorum consilio cassationem postulationis factae de Wormaciensi episcopo ratam habemus, electionem memorati archiepiscopi confirmantes. [Dat. Lateran. X. Kal. April. 1202.]

Capitulum XXIV.
Sufficit electo ad obtinendum docere, eligentem fuisse in quasi possessione tempore electionis, licet non probet, quod proprietas iuris eligendi ad illum pertineret.

Idem Clericis sanctae Agathes.

Querelam, quam dilectus filius G. tituli sancti Vitalis nunc presbyter, tunc sanctae M. in Aquiro diaconus cardinalis per oeconomum ecclesiae vestrae, cuius idem cardinalis est gubernator, contra P. nunc presbyterum, tunc vero diaconum ecclesiae sancti Salvatoris, quae dicitur de Cornutis, coram bonae memoriae C. Papa praedecessore nostro super ecclesia ipsa proposuit, C. papa praedecessor noster nobis, in minori officio constitutis, audiendam et examinandam commisit. Petebat igitur idem oeconomus praefatum P. ab ecclesia sancti Salvatoris, quam in praeiudicium vestrae ecclesiae ad iniuriam cardinalis praedicti occupare praesumpserat, removeri, quum ipsa ecclesia sancti Salvatoris pertineat ad ecclesiam sanctae Agathes pleno iure, petens etiam pensionem sexdecim denariorum Papiensium, debitam ecclesiae sanctae Agathes, pro eadem ecclesia Salvatoris de Thermis sibi restitui de novo subtractam. Praedictus vero P. clericus respondebat, quod ipse nullam iniuriam irrogaverat cardinali, nec in praeiudicium ecclesiae vestrae receperat dictam ecclesiam, quum haec ad illam nullo iure pertineat, nec aliquam sibi debeat reddere pensionem; sed ipse per electionem populi, ad quem de antiqua consuetudine pertinet electio, a cardinali sanctae Susannae, cui eadem ecclesia Salvatoris, tanquam capella suo titulo, in spiritualibus est subiecta, canonice fuerat institutus. +Quumque ad suam assertionem probandam utraque pars multoties testes produxisset, nos illos recepimus et examinavimus diligenter, quorum depositionibus publicatis disputationem audivimus super illis. Sed antequam huiusmodi controversia finem accipere potuisset, praefatus praedecessor noster debitum carnis exsolvit. Demum autem utraque pars a nubis cum instantia postulavit, ut causam ipsam decidere dignaremur. Nos igitur, rationibus utriusque partis diligenter auditis, et plenius intellectis, habito fratrum nostrorum consilio, dictum P. ab impetitione oeconomi vestri, super electione ac institutione de se facta in ecclesia sancti Salvatoris absolvimus, et super his praefato oeconomo silentium duximus imponendum, quum per testes idoneos nobis constiterit evidenter, quod populus in quasi possessione praesentandi clericum ad illam ecclesiam exsistebat, quando ipsum presbyterum ad illam elegit, et ecclesia eadem spectat ad titulum sanctae Susannae in spiritualibus pleno iure, salva quaestione super iure patronatus inter ecclesiam vestram, et populum saepe dictae ecclesiae sancti Salvatoris. Quia vero per testes omni exceptione maiores fuit liquide comprobatum, quod pensio sexdecim denariorum Papiensis monetae fuerit clericis ecclesiae vestrae pro ecclesia sancti Salvatoris de Thermis annuatim per multa tempora persoluta, sed de novo subtracta, nos in eundem statum percipiendi pensionem huiusmodi de ecclesia sancti Salvatoris de Thermis ecclesiam vestram decernimus reducendam, et ad solutionem pensionis subtractae condemnamus presbyterum antedictum, salva quaestione proprietatis inter ecclesias memoratas. [Dat. II. Non. Iun. 1205.]

Capitulum XXV.
Eligentes scienter indignum privati sunt potestate eligendi in electione, quae primo occurrit facienda.

Idem.

Quum Wintoniensis ecclesia pastore vacaret, archidiaconus cum suis fautoribus Salubriensem decanum, prior vero et complices eius praecentorem Linconensem in episcopum elegerunt. + [Quumque propter hoc partes ad nostram praesentiam accessissent, quoniam super serie rei gestae non modicum discordabant, testes utrinque recipi fecimus, et attestationes iussimus publicari, quibus perspicaciter intellectis, postquam ab utraque parte sufficienter exstitit allegatum, super ferenda sententia cum fratribus nostris deliberavimus diligenter. Invenimus autem, electionem utramque fuisse contra formam canonicam attentatam, et ut de coniurationibus, appellationibus et excommunicationibus taceamus, primam per inordinatam praesumptionem, secundam vero per violentam impressionem comperimus esse factam; ideoque, via regia procedentes, utramque duximus exigente iustitia sententialiter irritandam. Post aliquot vero dies pars illa, quae praecentorem Lincolniensem elegerat, ad praesentiam nostram accedens, quoddam sub sigillo capituli protulit instrumentum, in quo continebatur expressum, quod Wintoniensis conventus vices suas priori et quibusdam fratribus super electione pontificis in nostra praesentia celebranda commiserat, eisque plenam et liberam eligendi sibi pontificem contulerat potestatem, unde suppliciter postulabat a nobis licentiam eligendi. Nos autem alteri parti exhiberi fecimus instrumentum, quod quum fuisset ab omnibus comprobatum, quaesivimus, utrum isti cum illis eligere vellent, an potius sine illis. Qui habito consilio responderunt, quod salvis exceptionibus, quas contra illos habebant, ipsi cum eis electionem volebant unanimem celebrare.] Licet igitur omnes in communi de facienda electione tractaverint, quia tamen nequiverunt esse concordes, infecto negotio ad nos habuere recursum. Et hi quidem, qui praecentorem elegerant, [firmiter] asserebant, quod illi, qui decanum elegerant, eligendi erant potestate privati pro illa maxime causa, quod hominem non legitime natum scienter eligere praesumpserunt, unde secundum Lateranense concilium et eligendi hac vice perdiderant potestatem, et per triennium ecclesiasticis beneficiis carere debebant, suppliciter postulantes, ut super hoc inlerloqui dignaremur. Illi vero taliter respondebant, quod, licet is, quem elegerant, fuisset minus legitime natus, per gratiam tamen apostolicae sedis legitimari promeruit, et hoc asserebant se legitime probaturos. Nos igitur attendentes, quod isti post primam electionem admiserant illos ad celebrandam secundam, et quod decretum memorati concilii decrevit, huiusmodi praesumptores una vice duntaxat eligendi potestate privatos, quoniam electio, quam coram nobis celebrare volebant, non iam secunda, sed tertia concurrebat, ad eligendum illos censuimus admittendos, ita ut procurator archidiaconorum sine monachorum praeiudicio interesset. Cumque rursus in unum locum ad tractandum super electione facienda communiter convenissent, nequiverunt tamen in unum votum concorditer convenire, quamvis in hoc utrique communiter concordarent, quod, nisi celebraretur electio coram nobis, irreparabile detrimentum Wintoniensi ecclesiae imminebat. Verum, eo faciente qui fecit utramque unum ad unanimem tandem concordiam redierunt, praefatum praecentorem sibi pari consensu in episcopum eligentes. Nos autem, et honestati nostrae providere volentes, et ecclesiasticae libertati, non prius electionem illam decrevimus confirmandam, quam in consisitorio nostro publice iuravissent, quod nec per aliquam obligationem erant astricti nec per aliquam coactionem inducti, ut electionem huiusmodi celebrarent. Iuramentis igitur sic receptis, et electionem examinavimus et electum. Quumque per literas venerabilis fratris nostri Turonensis archiepiscopi, nec non aliorum multorum, de ipsius ordinatione canonica et procreatione legitima nobis et fratribus nostris plenissime constitisset, et carissimus in Christo filius noster I. rex Anglorum illustris, cui libente animo, quantum possumus, cum honestate deferimus, sicut ex patentibus eius literis nobis innotuit, suum praestitisset assensum, ceteris regulariter concurrentibus, quia rectis dispositionibus nihil morae vel difficultatis debet afferri, ne gregi dominico diu desit cura pastoralis, electionem ipsam, de communi fratrum nostrorum consilio, duximus confirmandam. [Quocirca universitati etc. Dat. XI. Kal. Iul. Ao. VIII. 1205.]

Capitulum XXVI.
Eligens scienter indignum in episcopum, est ob hoc suspensus a beneficiis ecclesiae per triennium, nec potest interim ad dignitatem illius eligi vel assumi.

Idem Abbati Cisterciensi, R. et P. Monachis Fontis frigidi.

Per inquisitionem, quam de mandato nostro fecistis super statu episcopatus et episcopi Tholosani, perspicaciter intelleximus, quod Mascaron cancellarius iuratus asseruit, se scivisse pro certo, R. olim Tholosanum episcopum et amicos ipsius ante suam electionem habuisse colloquium cum quibusdam canonicis nominatim expressis, eosque sollicitasse precibus, ut ipsum eligerent in episcopum, seque vidisse pariter et audivisse, quando praedictus episcopus, exsistens in domo S. Petri de Coquinis recognovit in quorundam canonicorum praesentia, se canonicis illis, qui adversati fuerant suae primae electioni, iurasse in domo Actonis de Montibus , credens pro certo, quod iuramentum illud illicitum fuit, et praestitum, ut idem R. eligeretur ex pacto, et quod ipsemet post primam electionem ipsius cassatam domum episcopalem eius nomine detinebat, recipiens quosdam reditus et proventus, quos de ipsius conscientia et consensu in eiusdem negotiis expendebat. Quum igitur talem scienter in episcopum eligendo, sicut ipse suo iuramento firmavit, ecclesiasticis beneficiis reddiderit se indignum, grave gerimus et molestum, quod dilecto filio Tholosano praeposito in episcopum Convennarum electo idem Mascaron in praepositum dicitur substitutus. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, eundem Mascaronem ab officio praepositurae penitus amoventes, faciatis virum idoneum ad officium illud assumi. [Contradictores etc. Dat. II. Non. Iul. An. VIII. 1205.]

Capitulum XXVII.
Si non professus eligitur ad regimen ecclesiae regularis, cassatur electio, consuetudine in contrarium non obstante.

Idem Priori sancti Frigidiani, G. et G. Canonicis Lucanensibus.

Quum causam, quae inter Bonum presbyterum et Brunum canonicum ecclesiae sancti Petri Lucanensis vertitur super eo, quod dictus presbyter Bonus a maiori parte canonicorum eiusdem ecclesiae, praedicto B. et quodam alio contradicentibus, in priorem, sicut dicitur, est electus, olim vobis duximus committendam, +vos, sicut ex literis vestris accepimus, partes citare curastis, ut iuxta mandatum nostrum causam ipsam fine possetis canonico terminare. Quumque in vestra essent praesentia constitutae, dictus presbyter Bonus cum instantia postulabat, ut electionem de se factam auctoritate curaretis apostolica confirmare. Sed praefatus Brunus e contrario respondebat, illum non esse dignum regimine prioratus, crimen ei obiiciens simoniae, quodque ipsius electio non erat canonice celebrata. Et, quia professus non erat, ipsum asserebat merito repellendum. Verum quum de simonia nihil fuisset probatum, nec aliquid contra modum electionis ostensum, movit vos vehementer ipsius ecclesiae privilegium, in quo continebatur expressum, ut nullus ibi qualibet subreptionis astutia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et B. Augustini regulam, providerint eligendum. Quamvis autem multi priores continue unus post alium in ipsa ecclesia per multa et longa tempora fuerint non professi, quia tamen praefatus presbyter B. non est professus observantiam regularem, dubitatis, et merito, nobis procedere inconsultis contra privilegium sedis apostolicae concessum ecclesiae memoratae. Quia igitur non debemus attendere solummodo, quid factum sit, sed potius, quid sit faciendum, consultationi vestrae taliter respondemus, quod, quum secundum legem divinam non sit in bove arandum et asino, nec quisquam debeat vestem induere de lana linoque contextam, sublato cuiuslibet appellationis obstaculo irritetis electionem praedictam, et compellatis praefatum presbyterum, aliosque clericos non professos, ut vel beati Augustini regulam in eadem ecclesia constitutam profiteantur et servent, aut ipsam ecclesiam omnino dimittant. [Contradictores etc. Dat. Ferentini VIII. Id. Iul. 1203.]

Capitulum XXVIII.
Nominatio vel appellatio eius, cuius non interest, electionem non impedit. Sed si vocandus contemnitur, eo prosequente contemptum, cassatur electio etiam confirmata; et potest prosequi, nisi consenserit electioni; quod potest etiam ex post facto. H. d. usque ad §. Super eo. - §. 1. Episcopus, dum celebratur missa consecrationis suae, vel archiepiscopus ante receptum pallium, ordines conferre non debet. H. d. usque ad ver. Quod autem. - §. 2. Iste vers. non summatur, tum propter diversitatem lecturarum, tum quia non facit ad titulum. Abb.

Idem I. tit. sancti Stephani in Celio monte Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.

Quod, sicut ex literis tuis +[nostro nuper apostolatui praesentatis accepimus, post multos labores maris et terrae, ac diversitatem gentium ad iniunctum tibi legationis officium exsequendum prospere per Dei gratiam pervenisti, et Hibernicanam ecclesiam studuisti pro posse in melius reformare, sicut ipsa operis exhibitio manifestat, gratum gerimus admodum et acceptum, et tuae sollicitudinis studium plurimum in Domino commendamus. Verum ecclesiae Armachanae negotium, quod tibi videbatur arduum et difficile, sine nostro noluisti consilio terminare, sed nobis eiusdem duxisti negotii seriem tuis literis intimandam, ut ex nostro postmodum rescripto cognosceres, qualiter tibi foret in ipso negotio procedendum. Sicut enim in tuis perspeximus literis contineri, bonae memoriae Armachano archiepiscopo viam universae carnis ingresso, a iustitiario regio vocatus fuit archidiaconus Armachanus, ut pro substituendo pontifice, ne regni pax posset aliquatenus impediri, suffraganeos Armachanae ecclesiae convocaret, et omnes illos, qui ad faciendam conventionem debuerant convenire; ac sic per eum, ut dicebatur, omnes vocati fuerunt; sed pauci apud villam de Ponte, ad quos pertinebat electio, convenerunt, duo videlicet suffraganei Armachanae ecclesiae, abbas de Mellifonte, qui privilegium demonstrabat, se primam in electione vocem habere, ac praedictus archidiaconus Armachanus. Qui deliberato consilio in tres personas, ut dicitur, convenerunt; in Midensem videlicet episcopum, qui unus erat ex suffraganeis, in archidiaconum Midiae, et magistrum Manfredum, regium capellanum. Unus vero de duobus episcopis, qui ad talem nominationem convenerat requisitus, firmiter asserebat, quod interfuit illi electioni, sed tacuit, nec praebuit in ipsa electione consensum; aliis e contrario asserentibus, quod ipsum consensisse crediderant, quia interfuit et nullatenus contradixit. Postmodum autem, plurimis diebus elapsis, praefatus archidiaconus Armachanus apud Armachanum episcopos suffraganeos convocavit, et omnes convenientes in ipsam metropolim, exceptis Midensi episcopo et abbate Mellifontis, qui nulla ratione per Hibernienses illuc poterant convenire, abbatem canonicurum regularium de Benger in archiepiscopum elegerunt, et ipsum, sicut consuetudinis esse dicebant, sequenti die dominica in episcopum consecraverunt; qui post inunctionem suam, antequam missarum solennia finirentur, quendam in acolythum ordinavit, et administrare praesumpsit. Quumque ipsum super hoc graviter redargueres, dicebat ipse, ac confitebantur alii de partibus ipsius, quod talis consuetudo erat hactenus in Hibernia observata. Contentio vero maxima ex electione huiusmodi erat inter Hibernienses et Anglicos, quoniam Anglici firmiter asserebant, se nolle penitus Hiberniensem aliquem eorum esse archiepiscopum, nullatenus paterentur, ac sic multa plurima in tua praesentia proponentes quidam Anglici et Hibernici asserebant, quod, si Anglicus praeficeretur Armachanae ecclesiae, non provideretur utiliter ipsi ecclesiae ac totius terrae quieti. Postmodum autem, quum dicto electo administratio per te interdicta fuisset, et concessa archidiacono memorato, ei unus suffraganeorum obiecit, quod quandam tabulam argenteam distraxerat ab ecclesia Armachana, qui tibi tandem confessus exstitit tabulam ipsam ab Armachanis clericis et laicis recepisse, ac vendidisse pro XXV. marchis eandem, sed firmiter promittebat, quod quicquid de ipso contingeret, ipsius ecclesiae super hoc indemnitatibus praecaveret. Significasti praetera nobis, quod facta prima electione apud villam de Ponte, ne quid fieret in praeiudicium illius electionis et dignitatis regis, qui assensum suum in electionibus asserit requirendum, ad nostram fuit audientiam appellatum.] Nos igitur, literarum tuarum tenore diligenter inspecto, sex in eis perspicimus contineri, quorum tria contra praedictum electum; et alia tria contra eius electionem facere videbantur. Primum, nominatio facta de tribus, quam in literis tuis aliquoties electionem appellas, contra quam, si electio vera fuit, antequam cassaretur, non debuerat aliquid aliquatenus attentari. Secundum, appellatio interposita, quae si legitima fuit, sequentem electionem penitus impedivit. Tertium, quia Midensis episcopus et abbas Mellifontis, qui interesse debuerant, ad electionem minime convenerunt. Unde si contempti fuerunt vel alter vel ambo, plus eorum contemptus, quam multorum contradictio praedictam electionem debuit impedire. Quartum, quia praefatus abbas sic electus ante confirmationem obtentam administrare praesumpsit. Quintum, quia in die consecrationis suae ordines celebravit, quum nondum pallium obtineret. Sextum, dilapidatio, quia tabulam argenteam alienare minime formidavit. Verum quum ex prima electione, quae facta est de tribus, dicenda videtur potius nominatio, non nisi quatuor de omnibus, ad quos electio pertinebat, videlicet duo suffraganei ecclesiae Armachanae, et praedictus abbas Mellifontis, et archidiaconus Armachanus convenerint, et ex illa tali nominatione nihil iuris acquisitum fuerit nominatis, licite procedi potuit ad electionem regulariter celebrandam, praesertim in ecclesia Armachana, quum iuxta constitutiones canonicas, si fieri potest, in cathedrali ecclesia debeat electio celebrari. Nec talis appellatio interposita electionem illam potuit impedire, quum in ea nihil attentatum fuerit in praeiudicium regiae dignitatis, quia non simplex nominatio, sed solennis electio debet principi praesentari, ut postulationi praestet assensum, etsi secus aliquando per usurpationem aliqui faciant abusive. Si autem praefati Miridiensis episcopus et abbas Mellifontis, qui interesse debuerant, non contempti fuerunt, sed ad electionem vocati, si tamen sine periculo potuerint convocari, sive nequiverint sive noluerint ad electionem celebrandam accedere ipsorum absentia non potuit electionem impedire, +quoniam, si ad locum illum inter Hibernienses secure non poterant proficisci, nec ceteri ad alium locum inter Anglicos tute poterant convenire, propter quod tibi super hoc credimus veritatem diligentius inquirendam, et, si eos vocatos fuisse constiterit, si vocati absque periculo poluerunt, et illos noluisse, vel non potuisse ad electionem celebrandam venire, propter eorum absentiam, si canonicum aliud non obstitit, electio ipsa non debet aliquatenus irritari. Quodsi eos vocatos non fuisse constiterit, sed contemptos, infirmanda erit penitus electio taliter celebrata, nisi postea propter bonum pacis diligenter admoniti curaverint consentire. +Ceterum, quum, antequam tu ad partes Hibernicas pervenisses, illa fuerit electio celebrata, et electus ipse statim coeperit ministrare, tu satis id potes sub dissimulatione transire, quum id, sicut nosti, de metropolitanis Angliae, Franciae, Alemaniae et aliarum partium remotarum, qui concorditer sunt electi, Romana ecclesia patiatur, ecclesiarum utilitate pensata, quia, si tanto tempore, quousque posset electus confirmationem cum pallio a sede apostolica obtinere, regalia non reciperet, ecclesia, quae interim administratore careret, non modicum incurreret detrimentum. §. 1. Super eo autem, quod in die consecrationis suae, antequam missarum solemnia finirentur, acolythum ordinavit, pro tali excessu eum corripias et castiges, nisi forte hoc esse de antiqua consuetudine cognoveris ecclesiae Armachanae. De qua si tibi constiterit, quod nunc factum est propter simplicitatem et ruditatem gentis illius poteris misericorditer sustinere. Districte tamen ex parte nostra prohibeas, ne de cetero aliquid simile attentetur, quum solus Romanus Pontifex, qui, sicut nosti, ante hymnum angelicum consecratur, et postmodum ipse missarum sollennia incipit et perficit consecratus, in die consecrationis suae valeat ordines celebrare. Ceteri vero, qui inter epistolam et evangelium consecrantur, quia consecrati concelebrant principaliter celebranti, ne dividatur mysterium unitatis, non debent tunc ordines celebrare. Praeterea quum non liceat archiepiscopo sine pallio convocare concilium, conficere chrisma, dedicare basilicas, ordinare clericos, et episcopos consecrare, multum profecto praesumit, qui, antequam impetret pallium, clericos ordinare festinat, quum id non tanquam simplex episcopus, sed tanquam archiepiscopus facere videatur. §. 2. Quod autem tabulam argenteam dicitur vendidisse, dummodo ecclesiam Armachanam, sicut promisit, reddat indemnem, aequanimiter poteris praeterire, quum id de cleri et populi processerit voluntate. Sane secundum ea, quae nobis tuis literis intimasti, tibi praescripto modo duximus rescribendum; sed quum tu de circumstantiis eiusdem negotii habere valeas notitiam pleniorem, et nos de discretione tua plurimum confidamus, in isto et aliis negotiis, te sic credimus auctore Domino processurum, quod tuae sollicitudinis prudentia merito poterit commendari, et tua legatio ad honorem et commodum sedis apostolicae multipliciter redundabit. [Postquam autem literae etc. Datum. 1202.]

Capitulum XXIX.
Electio per minorem partem capituli facta non tenet, nec per subsequentem consensum ratificari potest. Hoc dicit secundum communem intellectum.

Idem Toletano Episcopo, et Sagonensi et de Ardenna abbatibus.

Auditis et intellectis meritis causae de duabus electionibus celebratis in ecclesia Baiocensi, unam de G. archidiacono, et alteram de R. subdiacono invenimus utramque contra formam canonicam attentatam. Quum enim, inquisitis voluntatibus singulorum, decanus cum paucioribus in ipsum R., et cantor cum pluribus in dictum G. archidiaconum convenissent, solo cantore postmodum quendam alium, videlicet magistrum R. de Algediis nominante, ad nostram fuit audientiam appellatum, ne decanus, qui primam in electione vocem habebat, ad electionem procederet sine consensu totius capituli, vel maioris et sanioris partis ipsius, ut discordiae ianua, quae iam videbatur aperta, per appellationis obstaculum clauderetur. Ipse vero decanus, non habito consensu maioris partis capituli, sed longe minoris, subito in electionem prorupit, appellans, ne quis contra ipsam electionem aliquid attentaret, quamvis asseveret, quod electioni factae statim plures alii consenserunt; quum tamen ex postfacto nequiuerit convalescere quod ab initio non valebat, quoniam electio, quae fuerat irrita ipso iure, per subsequentem consensum, maxime appellatione pendente, non poterat esse rata. Eis ergo ad propria recedentibus, cantor et alii, qui remanserant in capitulo, post illam electionem nondum cassatam, et appellationem ad nos interpositam, a nominatione dicti archidiaconi recedentes, de novo praefatum subdiaconum absque Romani Pontificis vel etiam metropolitani proprii conscientia, quum subdiaconus esset, non solum eligere praesumpserunt, verum etiam pulsatis campanis cum processione solenni, cantando hymnum, in ecclesiam deportare. Nos igitur his et aliis, quae coram nobis fuere proposita, diligenter auditis, de communi fratrum nostrorum consilio electionem utramque duximus irritandam. [Per apostolica etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. X. Kal. Maii Ao. VIII. 1205.]

Capitulum XXX.
Potestas data compromissariis ad eligendum praelatum, re non integra revocari non potest, et desinit res esse integra, postquam compromissarii coeperunt habere tractatum.

Idem Grandissylvae et Bellaeperticae Abbatibus.

In causis, +quae [apostolicae sedis deferuntur examini iura debent subtiliter observari quia quod in una causa per Romanum Pontificem iudicatur in aliis causis formam tribuit iudicandi.] Nimirum quum in ecclesia Tholosana vacante duo per dissensionem capituli sui, videlicet venerabilis frater noster episcopus Convenarum, et dilectus filius R. archidiaconus Agennensis nominati fuissent, et R. canonicus S. Licerii, B. archidiaconus, et R. canonicus S. Stephani Tholosani pro parte dicti episcopi, pro parte vero altera dilectus filius magister P. de Rama et G. socius eius ad nostram praesentiam accesserunt, quibus venerabilem fratrem nostrum Albanensem episcopum et dilectum filium H. tit. S. Martini presbyterum cardinalem deputavimus auditores. Coram quibus proposuerunt nuncii praedicti, quod, Quum capitulum Tholosanensis ecclesiae ad tractandum de electione episcopi convenissent, duos, scilicet R. de Ponte, et M. cellerarium, elegerunt, ut quinque de eodem capitulo eligerent electores, qui praestito iuramento de substituendi pontificis electione tractarent, et a singulis de capitulo statutum est et concessum, ut ille, quem illi quinque concorditer, vel tres ex illis eligerent, ab eis, si persona esset idonea, pro episcopo sine contradictione aliqua haberetur. +Et etiam statutum fuit expresse, quod, si quinque electores in unam personam convenire non possent, tribus ex eis concordantibus reliqui duo illorum sequi tenerentur assensum, et electionem eorum ratam habere. Postmodum vero, quum a praedictis duobus quinque electores electi fuissent, et ad tractandum de electione secessissent in partem, et non possent omnes in unam pariter concordare personam, tres ex eis convenerunt in praedictum episcopum Convennarum, qui erat archidiaconus ecclesiae Tholosanae et antequam praenunciarent nominationem ipsius, eam sub protectione apostolica posuerunt, et deinde electionem, quam de postulando eodem episcopo fecerant, capitulo publicarunt; ac reliqui duo subsequenter tertia die cum paucis de capitulo, reliquis absentibus, elegerunt praedictum archidiaconum Agennensem. +Adiecerunt insuper praedicti R. et alii nuncii memorati quod a dilecto filio I. tit. S. Priscae presbytero cardinali apostolicae sedis legato fuit ex parte illa specialis nuncius destinatus. Et quoniam episcopus ipse postulandus erat a nobis, et legatus nullum concedendi vel transferendi eum potestatem habebat, quum huiusmodi dispensatio sedi duntaxat apostolicae reservetur, ne quid contra fieret, nostram audientiam appellavit. Nuncii vero praedicti archidiaconi coram praedictis auditoribus e contrario responderunt, quod, quum praedicti quinque electores, in quos totum capitulum eligendi transtulerat potestatem, seorsum de electione tractantes, inter se dissiderent ita, quod contentiosae voces eorum a fratribus, qui remanserant in capitulo, auditae fuissent, capitulum, ipsos propter huiusmodi contentiones suspectos habentes, ad eos duos de canonicis destinarunt, per quos inhibuerunt eis ex parte nostra et praedicti legati, ne ulterius in facto procederent. Et ita potestatem eligendi, quam eis commiserant, revocarunt, mandantes eis, ut redirent ad capitulum, et pariter cum aliis fratribus de electione tractarent, et huiusmodi revocationi duo ex ipsis electoribus adhibentes consensum, reliquis tribus non contradicentibus, cum nunciis capituli ad ipsum capitulum sunt reversi. Sed alii tres, usque ad fores capituli subsecuti, ab eis postmodum discesserunt. Capitulum vero, illorum absentiam admirantes, quum tota die illa ipsorum praesentiam exspectassent, subsequenti die campanam pulsari fecerunt, sicut moris est, ad capitulum congregandum, et praedictis tribus cum paucis complicibus suis sese contumaciter absentantibus, prior, sacrista et maior cellarius ecclesiae sancti Stephani quia speciale super hoc praepositi absentis mandatum habebant, cum maiori et saniori parte capituli, convocatis abbatibus, prioribus ac monachis et aliis viris religiosis, elegit in episcopum archidiaconum supradictum. +Exhibuerunt etiam eiusdem archidiaconi nuncii literas praedicti legati, quas nobis super hoc destinavit. [Quarum erat continentia, quod quum capitulum Tholosanum de electione pontificis tractatum haberet, quibusdam episcopum Convenarum, reliquis archidiaconum Agenensem eligentibus in duos sua vota divisit, et utraque electio fuit illi a partibus diversis diversis temporibus praesentata] (et infra.) Quum autem praedicti auditores praemissa nobis et fratribus nostris fideliter retulissent, nos memoratum legatum piam intentionem in hoc facto habuisse pro certo credentes, ex ipso tamen tenore literarum suarum intelleximus, eum circumventum fuisse et per subreptionem, tacita veritate, perpendimus elicitum et extortum quicquid ab eo fuit obtentum, quum in ipsis literis non expresserit formam postulationis. Quia vero postulatio de episcopo Convennarum, quae praecesserat, et facta erat per eos, in quos totum capitulum eligendi transtulerat potestatem, propter quod unanimiter de consensu totius capituli intelligitur esse facta, quam potestatem, quum res non esset integra, quia in tractatu iam processerant electores, et tres, duobus discordantibus, convenerant in unam personam, capitulum minime potuit revocare, praesertim ex illa causa, quia illi quinque erant discordes, quum in translatione potestatis illius manifeste fuisset expressum, quod, si illos quinque contingeret dissidere electionem trium ratam haberent et firmam. Praeterea liquet, eundem legatum fuisse deceptum, quoniam in commissione sua, praetermisso de electione episcopi, qui erat a nobis solummodo postulandus, inquisitionem de sola electione archidiaconi sub forma superius expressa commisit, super quibus nequaquam taliter processissent, si omnia ex ordine, prout fuit in veritate processum, sibi enarrata fuissent. Unde, communicato fratrum nostrorum consilio electionem ipsius archidiaconi non ex vitio vel culpa personae ipsius, sed quia processum eius minus canonicum esse cognovimus, et ipsum legatum multipliciter circumventum, decernimus penitus irritandam. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus, si personam ipsius episcopi utilem et necessariam inveneritis ad regimen ecclesiae Tholosanae, et idoneam tam scientia literarum, quam suae conversationis exemplo ad haereticorum perfidiam de Tholosana dioecesi exstirpandam, quae ibi per negligentiam praesulum miserabiliter et damnabiliter hactenus pullulavit, et si vobis ita constiterit, transeundi ad ecclesiam Tholosanam, propter urgentem necessitatem, et eorundem utilitatem auctoritate nostra, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ei licentiam tribuatis; alioquin, ipsius postulatione repulsa, capitulo eiusdem ecclesiae auctoritate apostolica iniungatis, ut personam ad hoc idoneam eligant in pastorem.

Capitulum XXXI.
De consuetudine potest canonicorum electio ad solum capitulum pertinere. Hoc dicit, et solet quotidie allegari.

Idem Episcopo Florentino.

Quum ecclesia Vulterana debito canonicorum obsequio longo fuisset tempore destituta, venerabilis frater noster Vulteranus episcopus, volens ministrorum defectum in eadem ecclesia restaurare, canonicos quosdam elegit, et instituit in eadem, quos residentes canonici recipere noluerunt, asserentes, quod talis electio fuerat in eorum praeiudicium attentata. +Quumque super hoc suam ad nos ipse episcopus querimoniam destinasset, causam ipsam tibi commisimus fine canonico terminandam. [Partibus autem in tua praesentia constitutis, idem episcopus a te per suum petit responsalem ut dilectos filios, magistrum Mitidum, Ildebrandum, Placitum, Tholomaeum et Sofredum ab iniuria, quam ei super electione canonicorum Vulteranae ecclesiae inferunt, prohiberes, et ut ipsum iure electionis uti libere patiantur, nec ipsi eligenti, vel volenti eligere contradicant, asserens idem episcopus, quod ius eligendi canonicos ad ipsum multipliciter pertinebat. Iure siquidem communi hoc sibi competere proponebat, quia, secundum quod sacrorum canonum statuta declarant, in sua ecclesia dispositionem, provisionem et iurisdictionem episcopus plenam habet; nam, etsi subditorum quisquam in suo officio et honore praecedat, episcopus tamen provisor est et ordinator in cunctis. Proposuit etiam, quod ex approbata consuetudine canonicorum electio ad ipsum in eadem ecclesia pertinet, sicut ad praelatos ceteros regionis, qui vel per se vel cum sociis consueverunt electionem facere clericorum. Sed, etsi dubium esset, cuiusmodi consuetudo in talibus servaretur ibidem, ad sedem esset apostolicam recurrendum, quum in aliis ecclesiis, quae sunt metropolitano subiectae, in huiusmodi dubiis ad consuetudinem metropoleos recurratur. Unde, quum apud Romanam ecclesiam solus summus Pontifex eligat cardinales, canonicorum electionem in sua ecclesia idem episcopus ad se solum proposuit pertinere. Allegabat insuper, quod etsi nullo iure talis ad ipsum pertinuisset electio, propter canonicorum tamen negligentiam eligendi auctoritas ad ipsum fuerat devoluta. Sacris siquidem constitutionibus est permissum, ut episcopus quilibet pastorali diligentia suorum suppleat negligentiam clericorum. In Lateranensi quoque concilio noscitur esse statutum, ut, quum donatio dignitatis vel beneficii ad capitulum pertinet, si infra sex mensium spatium conferre distulerit, hoc episcopus exsequatur. Pro parte vero capituli fuit ex adverso responsum, quod de iure communi non ad episcopum, sed ad ipsum capitulum canonicorum electio pertinebat, ad quod probandum quosdam canones allegabant. Verum, quum circa hoc diversa canonum edita sint statuta, videbatur potius ad diversorum locorum consuetudines huiusmodi diversitas referenda, quum canonicorum electio alicubi ad solum spectet episcopum, alibi ad capitulum tantum, et alicubi pariter ad utrosque. Sed, nec consuetudo sedis apostolicae, quam pro se praedictus episcopus introduxit, obesse posse canonicis videbatur, quia, licet summus Pontifex solus eligat cardinales, in sua tamen ecclesia cathedrali, Lateranensi videlicet, vel principis Apostolorum basilica, capitulum sibi concanonicos eligere consuevit, quamvis et in ipsis, sicut et in aliis ecclesiis, Romanus Pontifex interdum canonicos eligat ex plenitudine potestatis. Ad hoc autem, quod episcopus consequenter obiecit, quia videlicet propter capituli negligentiam eligendi ius ad ipsum fuerat devolutum, pars capituli respondebat, quod, propter neglectum huiusmodi episcopus eligendi ius sibi non potuit vendicare, nisi canonica monitione praemissa, quum in tali casu tempus minime sit determinatum a canone, quod vicem commonitionis suppleat, vel interpellare fingatur, praesertim, quum electos a canonicis et episcopo praesentatos ipse pro suae voluntatis arbitrio noluit confirmare. Quum itaque ordinarii iuris sit, ut admonitio debeat praeire vindictam, et praetextu negligentiae, monitione omissa episcopus poenam inflixerit, pars eadem proponebat merito improbandum quod ab ipso temere noscitur attentatum. Adiecit et pars capituli, quod Lateranensis statutum concilii sibi locum non vendicat in illis ecclesiis, in quibus nequaquam ecclesiastica beneficia sunt distincta, sed in quibus certus est canonicorum numerus et distinctae praebendae. Praeterea, si, iuxta tenorem concilii, deprehenderentur praedicti canonici negligentes, episcopus tamen, qui diuturniori tempore fuit negligens, ex hoc ius minime acquisivit, qui propter hoc esset merito puniendus, quum nemo ex eodem facto poenam debeat et praemium promereri; quin immo in hoc casu eligendi potestas ad superiorem exstitit merito devoluta, sicut ex concilii tenore coniicitur manifeste, unde in alienam messem non debuit mittere falcem suam. Quum autem haec et alia coram te fuissent proposita, et tu tamen deliberare velles super sententia proferenda, quia nimis diversa concilia reperisti, et fere quilibet, cuius in hac parte volebas uti consilio, suspectus alterutri parti ex causis aliquibus habebatur, causam instructam ad nostram praesentiam remisisti, sub tuo sigillo attestationes et allegationes partis utriusque transmittens.] Nos vero utriusque partis attestationibus et rationibus diligenter inspectis, de consilio fratrum nostrorum fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus super primo articulo petitionis episcopi, in quo postulavit a te, ut praenominatos canonicos ab iniuria, quam ei super electione canonicorum Vulteranensis ecclesiae inferunt, prohiberes, ab impetitione ipsius episcopi saepe dictos canonicos appellatione postposita absolvere non postponas; quia, sicut iuris regula dicit, non videtur iniuriam facere qui utitur iure suo, quum per testes longe melius sit probatum, quod canonici supradicti hoc iure usi fuerint, ante quam episcopus memoratus. In secundo quoque praescriptae petitionis articulo, quo idem petebat episcopus, ut dicti canonici ipsum iure electionis uti libere paterentur, absolvere studeas canonicos saepedictos, maxime si sit notorium, quod in Thuscia generalis consuetudo servetur, ut in cathedralibus ecclesiis solum capitulum, irrequisito episcopo, eligendi canonicos habeat facultatem. [Ne vero etc. Dat. Lat. XVI. Kal. Nov. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XXXII.
Compromittentes tenentur recipere electum a compromissariis, si sit dignus, nisi contra formam compromissi eum appareat electum.

Idem Abbati sancti Victoris, et Decano Parisiensi, et Magistro R. Decortonensi, Canonico Morinensi.

Quum dilectus filius, archidiaconus Morinensis nobis intimasset (Et infra:) Ecclesia Morinensi episcopi solatio destituta, canonici eiusdem ecclesiae de pastoris substitutione tractantes, in tres canonicos Morinenses potestatem eligendi episcopum unanimiter contulerunt, iuramento interposito promittentes, ut illum reciperent in pastorem, quem de gremio ipsius ecclesiae ducerent in episcopum eligendum; qui, postmodum examinatis voluntatibus singulorum, Ioannem archidiaconum eiusdem ecclesiae, virum literatum, providum et discretum, in episcopum elegerunt. Metropolitanus quoque tam electionem et electi personam diligenter examinans, quam etiam super ipsius aetate, de cuius defectu fuerat ab aliquibus dubitatum, inquirens sollicite veritatem, per sententiam declarando electum ipsum minime sustinere in aetate defectum, electionem factam de ipso utpote canonice celebratam solenniter confirmavit. +Qui postea, regalibus receptis a rege ad petitionem eiusdem capituli a venerabili fratre nostro Atrebatensi episcopo de mandato metropolitani praedicti fuit in presbyterum ordinatus, et aliquamdiu nullo contradicente liberam et pacificam tam in spiritualibus quam in temporalibus administrationem obtinuit in ecclesia Morinensi. Unde procuratores ipsi a nobis humiliter petierunt, ut his, qui post haec omnia invidiae stimulis agitati, contra factum proprium temere veniendo, adversus electum ipsum materiam discordiae suscitare praesumunt, silentium imponentes, et memoratam electionem tam concorditer celebratam et confirmatam solenniter approbantes, eidem faceremus electo munus consecrationis impendi, multorum super hoc non solum abbatum et capitulorum civitatis et dioecesis Morinensis, sed etiam aliorum presbyterorum nobis literis praesentatis, qui super praemissis omnibus testimonium perhibentes, electum ipsum de literatura, discretione ac honestate reddiderunt apud nos multipliciter commendatum, quinimmo et electorum ipsorum super hoc nobis literas obtulerunt, quibus erat illarum literarum de verbo ad verbum, sicut iidem asserunt electores, tenor insertus, quae de potestate ipsis tradita iuxta praemissam formam confectae in capitulo fuerant, et sigillo capituli sigillatae. Verum supradictus B., qui contra electum venerat memoratum, proposuit ex adverso, quod, quum supradictis tribus sub hac forma iuramento praestito fuerat eligendi concessa potestas, ut capitulum eum recipere teneretur, quem illi tres ab omnibus, vel maiori et saniori parte de gremio ipsius ecclesiae nominatum eligerent in pastorem, electores ipsi terminos potestatis sibi traditae non servantes, praedictum archidiaconum eligere praesumpserunt, quem pauci de capitulo nominarant. Unde canonici Morinenses postmodum admirantes, qualiter archidiaconus electus fuerat memoratus, quum plures essent in eadem ecclesia digniores, super electionis processu invicem colloquendo coeperunt fere omnes publice profiteri, quod nullatenus archidiaconum nominarant supra dictum, et reputantes, se in hac parte delusos, quod super hoc factum fuerat, per eundem B., cui suas testimoniales literas assignarunt, nostro curaverunt apostolatui reserare. +Qui coram nobis sollicite postulavit, ut eadem electione cassata faceremus ipsi ecclesiae de persona idonea canonice provideri, quum vere omnes canonici Morinenses sint parati, sicut asseruit, praestito iuramento firmare, quod praefatum archidiaconum nunquam in episcopum nominarant, et legitime possit ostendi, quod iuxta praemissam formam supradictis tribus collata fuerit auctoritas eligendi, ut videlicet de gremio ecclesiae illum eligerent, in quem omnes, vel maior et sanior pars capituli consentirent, asserens idem B., se nihilominus probaturum, quod saepe dictus electus patitur in aetate defectum. Nos vero attendentes, quia res perniciosa esset exemplo, si per surreptionis astutiam quis ascenderet ad apicem dignitatis, de consilio fratrum nostrorum ita duximus providendum, ut, praestito a contradictoribus iuramento, quod ipsi malitiose contra praefatum electum non moveant quaestionem huiusmodi, praedicti tres electores iuramenti vinculo adstringantur dicere veritatem, quot ex canonicis examinationis tempore in praefatum archidiaconum convenerunt. Et si tres simul aut duo saltem ex ipsis iurati dixerint, maiorem canonicorum partem in ipsum archidiaconum convenisse, vos contradictoribus silentium imponatis, quum contra hoc eorum esset probatio insufficiens, eo, quod singuli essent in suis testimoniis singulares. Si vero per eorum depositiones constiterit, saepedictum archidiaconum exstitisse a paucioribus nominatum, tunc demum sollicite audiatis quicquid utraque pars proposuerit, ad probandum formam, secundum quam eligendi potestas praefatis tribus electoribus asseritur fuisse concessa, et, si fuerit sufficienter ostensum, quod illum de gremio ecclesiae secundum formam sibi traditam debebant eligere, in quem omnes, vel maior et sanior pars capituli conveniret, vos electionem ipsius archidiaconi omnino cassetis, et faciatis ecclesiae Morinensi per electionem canonicam de persona idonea in pontificem provideri. Alioquin, quod de ipso factum est ratum habentes, contradictores ab eius impetitione per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatis, praefatum B. praebenda Morinensis ecclesiae spoliantes, qui se ad hanc poenam, si forsan in probatione deficeret, obligavit; non obstante, quod super aetatis defectu obiectum est contra illum, quum idem canonicus huic obiectioni non multum institerit, et super hoc a metropolitano fuerit iudicatum, cuius sententia in rem transiit iudicatam, quum infra decendium non fuerit legitima provocatione suspensa. [Quod si non omnes etc. Dat. Lat. IV. Non. April. Ao. XI. 1208.]

Capitulum XXXIII.
Si ex septem compromissariis tres eligunt quartum, et ille consentit, et est idoneus, confirmabitur electio.

Idem Episcopo Baiocensi.

Quum in iure peritus exsistas, +et copiam habeas peritorum non possumus non mirari, quod super quibusdam iuris articulis nos consulere voluisti, qui nihil aut modicum dubitationis continere noscuntur. Primus siquidem tuae consultationis articulus continebat, quod cuiusdam ecclesiae decano defuncto, eiusdem loci capitulum sub hac forma in septem ex ipsis canonicis compromisit, ut illum, quem ex se vel aliis de gremio ipsius ecclesiae omnes pariter, vel maior eorum pars nominaret, idem capitulum reciperet in decanum. Unde, quum unus ex illis septem a tribus ipsorum, et alius, qui non erat de numero eorundem, a tribus aliis in decanum fuerint nominati, requisisti, uter eorum assumi debeat a capitulo in decanum. Super quo tibi taliter respondemus, quod is, qui de numero septem a tribus eorum dignoscitur nominatus, iuxta compromissi tenorem debet in decanum assumi, dummodo electioni de se factae consentiat, et aliquod canonicum non obsistat. Praeterea etc. (cf. c. 31. de off. iud. del. I. 29.) [Dat. Lat. X. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. XI. 1208.]

Capitulum XXXIV.
Electio imperatoris, spectat ad principes Germanos, tres praelatos, et quatuor laicos, et electio facta per eorum maiorem partem, ceteris non contemptis, tenet. Et ad Papam pertinet electum examinare, approbare, et inungere, consecrare, et coronare, si est dignus; vel reiicere, si est indignus, ut quia sacrilegus, excommunicatus, tyrannus, fatuus et haereticus, paganus, periurus, vel ecclesiae persecutor. Et electoribus nolentibus eligere, Papa supplet. Et data paritate vocum eligentium, nec accedente maiori concordia, Papa potest gratificari cui vult. H. d. notanter iste textus.

Idem Duci Caringiae.

Venerabilem + fratrem nostrum Salzburgensem archiepiscopum, et dilectum filium abbatem de Salem et nobilem virum marchionem orientalem, quorundam principum nuncios ad sedem apostolicam destinatos benigne recepimus, et eis benevolam duximus audientiam indulgendum. Literas quoque, quas per eos quidam nobiles principes destinarunt, diligenter perlegi fecimus, et quae continebantur in eis, notavimus universa . Inter cetera vero quidam principes hac praecipue obiectione sunt usi, dicentes, quod venerabilis frater noster Praenestinus episcopus apostolicae sedis legatus aut electoris gessit aut cognitoris personam; si electoris, in messem alienam miserat falcem suam, et electioni se ingerens principum derogaverat dignitati; si cognitoris, absente altera partium, videtur perperam processisse, quum citata non fuerit, et ideo non debuit contumax iudicari. +Verum nos, qui secundum apostolicae servitutis officium sumus singulis in iustitia debitores, sicut iustitiam nostram ab aliis nolumus usurpari, sic ius principum nobis nolumus vindicare. Verum illis principibus ius et potestatem eligendi regem, in imperatorem postmodum promovendum, recognoscimus, ut debemus, ad quos de iure ac antiqua consuetudine noscitur pertinere; praesertim, quum ad eos ius et potestas huiusmodi ab apostolica sede pervenerit, quae Romanum imperium in personam magnifici Caroli a Graecis transtulit in Germanos. Sed et principes recognoscere debent, et utique recognoscunt, sicut iidem in nostra recognovere praesentia, quod ius et auctoritas examinandi personam electam in regem et promovendam ad imperium ad nos spectat, qui eum inungimus, consecramus et coronamus. Est enim regulariter et generaliter observatum, ut ad eum examinatio personae pertineat, ad quem impositio manus spectat. Numquid enim, si principes non solum in discordia, sed etiam in concordia sacrilegum quemcunque, vel excommunicatum in regem, tyrannum, vel fatuum, haereticum eligerent, aut paganum, nos inungere, consecrare ac coronare hominem huiusmodi deberemus? Absit omnino. Obiectioni ergo principum respondentes, asserimus, quod legatus noster episcopus Praenestinus carissimum in Christo filium nostrum approbando regem Ottonem, et reprobando Philippum ducem Suaviae, nec electoris gessit personam, iuxta quod nobis per literas suas quidam principum opponebant, utpote qui nec fecit aliquem eligi, nec elegit, et sic electioni nequaquam ingessit se, nec cognitoris personam exhibuit, quum neutrius electionem quoad factum eligentium confirmandam duxerit, aut etiam infirmandam. Et sic ius sibi principum nullatenus usurpavit, aut venit contra illud, Exercuit autem denunciatoris officium, quia personam ducis eiusdem indignam, et personam regis denunciavit idoneam quoad imperium obtinendum, non tam propter studia eligentium, quam propter merita electorum; quamvis plures ex illis, qui eligendi regem in imperatorem promovendum de iure ac de consuetudine obtinent potestatem, consensisse perhibeantur in ipsum regem Ottonem, et ex eo, quod fautores Philippi ducis, absentibus aliis et contemptis, ipsum eligere praesumpserunt, pateat, eos perperam processisse, quum explorati sit iuris, quod electioni plus contemptus unius, quam contradictio multorum obsistat. +Unde, quia privilegium meruerunt amittere, qui permissa sibi abusi sunt potestate, videri non immerito potest, quod iniuria huiusmodi non obstante ceteri uti poterint iure suo. Et quoniam dux praedictus nec ubi debuit, nec a quo debuit coronam et unctionem accepit, memoratus vero rex et ubi debuit, videlicet Aquisgrani, et a quo debuit, scilicet a venerabili fratre nostro Coloniensi archiepiscopo recepit utrumque; Nos utique non ducem, sed reliquum reputamus et nominamus regem iustitia exigente. +In reprobatione vero praefati Philippi ducis Suaviae propter manifesta impedimenta personae non accusatione, sed condemnatione potius fuit opus, quia non accusatione, sed condemnatione indigent manifesta. Quod autem, quum in electione vota principum dividuntur, post admonitionem et exspectationem alteri partium favere possimus, maxime postquam a nobis unctio, consecratio et coronatio postulantur, sicut utraque pars a nobis multoties postulavit, ex iure patet pariter et exemplo. Numquid enim, si principes admoniti et exspectati vel non potuerunt, vel noluerunt in unum propositum convenire, sedes apostolica advocato et defensore carebit, eorumque culpa ipsi redundabit in poenam? Sciunt autem principes et tua nobilitas non ignorat, quod, quum Lotharius et Corradus in discordia fuissent electi, Romanus Pontifex Lotharium coronavit, et imperium obtinuit coronatus, eodem Corrado tunc demum ad eius gratiam redeunte. Eos igitur duximus commonendos, ut, sicut nos a iuris ipsorum cessamus iniuria, sic ipsi contra ius nostrum se nequaquam iniuriosos ostendant, sed a praefato duce, iusto quidem a nobis iudicio reprobato, recedant, et praefato regi Ottoni non abnuant adhaerere, nisi tunc demum contra personam vel factum legitimum quid ab eis obiectum fuerit et ostensum. (Et infra:) Sunt enim notoria impedimenta ducis Suaviae, scilicet excommunicatio publica, periurium manifestum, et persecutio divulgata, quam progenitores eius et ipse praesumpserunt in apostolicam sedem et alias ecclesias exercere. Fuit quoque a bonae memoriae Coelestino Papa praedecessore nostro propter invasionem et devastationem patrimonii beati Petri, commonitione saepe praemissa, publice ac solenniter excommunicationis vinculo innodatus, quum in Tuscia moraretur, quod ipse postmodum recognovit, dum per nuncium suum ab ipso praedecessore nostro absolutionis beneficium postulavit, et postmodum a tunc Sutrino episcopo, quem cum abbate sancti Anastasii pro liberatione venerabilis fratris nostri Salernitani archiepiscopi nos in Theutoniam miseramus, contra formam mandati nostri de facto solummodo, quia de iure non potuit, post suam electionem apud Wormatiam occulte se fecit absolvi. Unde patet, quod fuit excommunicatus electus. +Et videtur non immerito, quod adhuc sit ex eadem causa excommunicationis sententia innodatus, quum praedictus episcopus eum sua auctoritate non posset absoluere, auctoritate vero nostrae delegationis nec posset plus, nec aliter liceret hoc ipsi, quam ei fuerat ab apostolica sede concessum. Ex eo etiam excommunicationis sententiae subiacere creditur manifeste, quod, quum perfidus Marcualdus, Dei et ecclesiae inimicus, cum universis fautoribus tam Theutonicis quam Latinis, excommunicationis vulgatae vinculis suae iniquitatis meritis sit adstrictus, sicut iam vobis per literas nostras directas per P. iudicem Placentinum ipsius Philippi nuncium intimasse meminimus, quas ad ipsius Philippi audientiam credimus pervenisse, ipse nihilominus, quamvis id non tantum ex relatione ipsius iudicis, sed etiam per publicam famam ad notitiam eius devenerit, eidem excommunicato non solum communicat, sed eum in malitia sua fovet, et per nuncios et literas suas exacuit furorem ipsius, ut carissimum in Christo filium nostrum Fridericum, Siciliae regem illustrem, nepotem suum, quem iam hereditate paterna privavit, adhuc privet possessione materna. Idem etiam contra proprium iuramentum, super quo nec consilium a sede apostolica requisivit, ambitionis vitio regnum sibi usurpare praesumpsit, non alium causa necessitatis in regem eligere, quod utcunque tolerabilius videretur, quum super illo iuramento prius Romana ecclesia consuli debuisset, sicut et eam quidam consuluere prudenter, apud quam ex institutione divina plenitudo residet potestatis. Nec valet ad plenam excusationem ipsius, si iuramentum illud dicatur illicitum, quum nihilominus super eo nos prius consulere debuisset, quam contra ipsum propria temeritate venire, praesertim illo exemplo, quod quum Gabaonitae a filiis Israel per fraudem surripuerint iuramentum, ipsi tamen cognita fraude contra illud venire temere noluerunt. Utrum vero dictum iuramentum sit licitum vel illicitum, et ideo servandum an non servandum exstiterit, nemo sanae mentis ignorat ad nostrum iudicium pertinere. +Quod autem Philippus de genere persecutorum exsistat, principes non credimus dubitare, quum Henricus, qui primus imperium de genere hoc accepit, bonae memoriae Paschalem Papam praedecessorem nostrum cum episcopis, cardinalibus et multis nobilibus Romanorum praesumpserit captivare. Fridericus autem pater ipsius Philippi contra felicis recordationis Alexandrum Papam praedecessorem nostrum longo tempore schisma fovit. Henricus frater ipsius Philippi, qualiter se habuerit circa interfectores sanctae memoriae Alberti Leodiensis episcopi, quem ipse prius coegerat exsulare, ac Conradus, qui praedictum Ostiensem episcopum ceperat, satis nostis. Qui etiam qualiter venerabilem fratrem nostrum Auximanum episcopum alapis caedi fecerit, et pilos de barba eius avelli, et tractari eum in pluribus inhoneste, qualiter quoque quosdam familiares ecclesiae Romanae naso fecerit mutilari, qualiter praedictum Salernitanum archiepiscopum captivarit, et quosdam, viros ecclesiasticos flammis torreri fecerit, quosdam vero viros in mare submergi, ad tuam et aliorum principum credimus audientiam pervenisse. Insuper, si praedictus dux, quod absit, imperium obtineret, libertas principum in electione periret, et imperium obtinendi de cetero ceteris fiducia tolleretur. Nam si, prout olim frater dicti ducis patri eorum, sic dux ipse fratri suo succederet, videretur imperium non ex electione, sed ex successione deberi, et in praeiudicium principum redundaret, si non nisi de domo ducis praedicti videretur aliquis ad imperium assumendus. +Quum ergo nos flecti a nostro proposito nulla penitus occasione possimus, sed in ea potius firmissime persistamus, et tu nobis saepe per literas tuas duxeris suggerendum, ut eidem duci nullatenus faveremus, nobilitatem ergo tuam monentes per apostolica scripta mandamus, quatenus, sicut de gratia nostra confidis, et nos de tua devotione speramus, de cetero a praefato duce Philippo recedas omnino, non obstante iuramento, si quod ei ratione regni fecisti, quum, eo quantum ad obtinendum imperium reprobato, iuramentum huiusmodi non debeat observari. Praedicto vero regi Ottoni, quem nos, concedente Domino, ad coronam imperii disponimus evocare, patenter adhaereas et potenter; ut quum ei ad commonitionem nostram adhaeseris, inter primos gratiam et benevolentiam eius obtinere praecipue merearis, ad quod nos pro tuae nobilitatis amore dabimus operam efficacem [Dat. Laterani.]

Capitulum XXXV.
Absentes ad electionem de provincia sunt vocandi, et confirmatur electio maioris et sanioris partis.

Idem.

Coram dilecto filio nostro tituli sanctae Pudentianae presbytero cardinali (Et infra:) Si vero utriusque partis fuerit cassata electio, vos, fratribus omnibus, qui fuerint in provincia, convocatis, quod maiori et saniori parti eorum super praedictis videritis complacere, per censuram ecclesiasticam faciatis firmiter observari.

Capitulum XXXVI.
Cassatur electio partis maioris facta, contempta minori parte, etiam si est unus solus; non tamen ius eligendi devolvitur ad minorem. H. d. secundum intellectum communem.

Idem Parmensi Episcopo et eius Coniudicibus.

Bonae memoriae S. Cremonensi episcopo in extremis agente, quum de convalescentia ipsius desperaretur, Cremonense capitulum H. canonicum suum, Regii disciplinis scholasticis insistentem, ad certum terminum in vigilia Pentecostes pro futuri electione pontificis citari fecerunt. +Verum secunda feria post Pentecosten, dicto episcopo viam universae carnis ingresso, capitulum, antequam corpus illius esset sepulturae traditum, absente canonico memorato, in quatuor de ipso capitulo et tres de clero civitatis potestatem eligendi pontificem contulerunt, expresso, ut minor pars illorum VII. sequeretur in electione maiorem. Habito itaque post mortem, sed ante sepulturam tamen ipsius episcopi, de futuri pastoris electione tractatu, quum vota illorum scinderentur in partes, quatuor in archipresbyterum, duobus in archidiaconum, uno in alium consentientibus, tandem, illo sepulto, minoris partis arbitrio ad iudicium accedente maioris, eundem archipresbyterum concorditer elegerunt. Cui electioni archidiaconus cum capitulo et clero civitatis nullo contradicente consensit. Verum adveniens postmodum Hu., et asserens se fuisse contemptum ac propter hoc electionem huiusmodi nullius fuisse momenti, quasi ius eligendi devolutum fuisset ad ipsum pro se, prout potuit archidiaconum memoratum elegit . Constituto autem dicto H. pro sua electione, et dilecto filio nostro I. pro electione archipresbyteri coram nobis, electionem ab ipso H. post electionem archipresbyteri non cassatam, licet de viro multae literaturae, honestae vitae et clarae famae, non tamen sine multa temeritate praesumptam, quum de priori nostrum deberet exspectare iudicium, antequam procederet ad secundam, duximus irritandam, in poenam interdicentes eidem contradictionis vocem, in primo consensu capitulo permanente. Electionem autem archipresbyteri, quamvis laudabile testimonium perhibeatur de ipso, iustitia exigente cassavimus, tum quia, corpore dicti episcopi nondum tradito sepulturae, habuerunt de ipsa electione tractatum contra canonicas sanctiones, tum quia inventus est H. fuisse contemptus, licet unus solus exstiterit, quum plus in talibus consueverit contemptus unius obesse, quam multorum contradictio in praesenti. Nec praedicta debet dici citatio valuisse, quia, quum episcopi mortem praevenerint, temeraria nimis exstitit, et ideo non potuit arcere citatum. Adhaec volentes Cremonensi ecclesiae speciali sollicitudine providere, concedimus et mandamus ut si capitulum voluerit in suo perdurare consensu, ipsum archiepiscopum auctoritate nostra in pastorem Cremonensi ecclesiae concedatis, alioquin nisi forte infra VIII. dies de persona idonea in pontificem sibi et ecclesiae suae providerint per electionem canonicam et concordem, vos eisdem auctoritate sedis apostolicae de ipso archipresbytero vel archidiacono seu alio viro idoneo providere curetis.

Capitulum XXXVII.
Non monachus in praelatum regularem eligi non potest.

Idem.

Quum ad nostram nuper notitiam pervenisset, quod H., qui se pro abbate Lexoviensi gerebat, non fuit ante monachus quam electus, nos attendentes, quod contra regulares traditiones illud fuerat attentatum, quum nullam spem vel promissionem habens, ut abbas fiat, debeat monachari, electionem de ipso factam de consensu fratrum nostrorum curavimus irritare. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus tam monachis quam aliis fidelibus monasterii memorati studeatis ex parte nostra districtius inhibere, ne praefato H. ullam obedientiam vel reverentiam propter iam dictam electionem audeant exhibere, et si quid in eodem monasterio, disponendo iam perperam attentavit, nullius robur habere volumus firmitatis, sed penitus irritari lang=EN-US . [Quod si contra etc. Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.]

Capitulum XXXVIII.
In abbatem eligi non potest, nisi instructus in regula monachali.

Idem Magistro C. Presbytero cardinali, sedis apostolicae Legato.

Officii tui + prosequeris laudabilem actionem, quum super illis, de quibus dubitas, per nos postulas edoceri . Sane nobis tuis literis intimasti, quod, quum monasterium quoddam possessionibus convenienter ditatum, sed positum in medio nationis pravae pariter et perversae, pastore careret, monachi de electione abbatis tractantes, necessarium duxerint personam eligere aliquam, cuius potentia valeret a persecutoribus liberari; quum non possent sui ordinis idoneam invenire personam, in quendam virum nobilem oculos direxerunt, per quem poterant melius defensari, et consilio quorundam iuris peritorum patrem adierunt ipsius, humiliter postulantes, quod filium suum induceret, ut habitum susciperet monachalem, nullam patri de ipsius promotione fiduciam tribuentes. Et pater ad hoc induxit filium providum et discretum, literatum, XXV. annorum aetatis, qui effectus est monachus, nulla spe, ut asserit, de sublimatione tributa; sed die, in quo monachus est effectus, fuit in abbatem electus: cuius electio exstitit per dilectum filium nostrum G. de Lab. subdiaconum nostrum rectorem Messanensem apostolicae sedis legatum, qui omnibus praedictis interfuit, confirmata. Quum autem idem sit paratus purgare se, quod nulla fuit ad hoc ambitione inductus, per literas nostras postulas edoceri, utrum dictus legatus electionem huiusmodi confirmare, vel dispensare potuit, vel quod factum est stare possit, et utrum, electione rite cassata, iterum valeat eligi in abbatem? Nos autem consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum ex his, quae in continenti subsecuta sunt, ostendatur, quod talis taliter non possit eligi in abbatem, maxime pro eo, quod ante, quam esset discipulus, voluit esse magister, electionem illam irritam esse decrevimus et inanem. Verum, postquam fuerit in regula competenter instructus, si urgens necessitas et evidens utilitas ipsius monasterii postulaverit, purgatione recepta poterit in abbatem assumi, ne monasterium opprimatur incursibus malignorum. [Secundo etc. - cf. c. 11. de testam. III. 26.]

Capitulum XXXIX.
Electio alias canonica confirmatur, licet quidam eligentium essent minori excommunicatione ligati.

Idem.

Illa quotidiana instantia, +[sollicitudo videlicet ecclesiarum omnium, quae ministerium cingit apostolicae servitutis, potissimum nos inducit, ut ad illarum consolationem intendamus sollicite, ac benigne iusta desideria earundem effectu celeri prosequendo, quae pastorum sunt solatio destitutae, ne pro pastoris carentia in spiritualibus et temporalibus sustineant detrimentum, et grex dominicus luporum morsibus relinquatur, si non sit qui noctis vigilias custodiat super eum. Sane quum venerabilis frater noster, Albertus archiepiscopus vester, tunc electus, ad nostram praesentiam accessisset, nos ecclesiae Magdeburgensi, quae non solum in prosperis, verum etiam in adversis sacrosanctae Romanae ecclesiae, matri suae, devota semper exstitit, tanquam filiae speciali sollicitudine volentes paterna consulere, iam pridem diligenter auditis et intellectis, quae dilecti filii S. Sebastiani, S. Mariae, et de Mildense praepositi, et C. et C. maioris ecclesiae, et magister Gernandus S. Nicolai, et Litulfus S. Petri canonici Magdeburgenses tam verbis quam scriptis proposuerant sollicite coram nobis.] Quia pro certo didicimus, electionem de ipso factam canonicam exstitisse, ipsam auctoritate apostolica duximus confirmandam, supplentes de plenitudine potestatis, si quis in ea ex eo fuisset defectus, quod quidam interfuerunt electioni eiusdem, qui ex sola participatione in simplicis excommunicationis laqueum inciderunt, [sicut etc. Dat. Romae ap. S. Petrum VI. Id. Febr. Ao. IX. 1207.]

Capitulum XL.
Si postulatio cum electione concurrit, et numerus postulantium est duplo maior, et postulatus est idoneus, postulatio admittitur reiecta electione. Si vero indignus, et hoc maior pars postulantium ignoravit, postulatio et electio reprobatur. Si vero sciebant, et electus est idoneus, confirmatur electio, et idem, si numerus postulantium non est duplo maior. Hoc dicit intelligendo secundum quod continet ius commune.

Item Magister Maximo Notario nostro.

Scriptum est in Apocalypsi Ioannis, quod in medio sedis et in circuitu sedis erant quatuor animalia, +[plena oculis ante et retro; primum animal simile leoni, secundum animal simile vitulo tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti; et quatuor animalia singula eorum alas senas habebant. Sedes ista Romana ecclesia intelligitur, quae usitato vocabulo sedes apostolica nuncupatur, utique sedes agni sedes viventis in saecula saeculorum; in medio cuius quasi filiae in gremio resident et in circuitu adstunt quasi famulae in obsequio quatuor patriarchales ecclesiae, Alexandrina, Antiochena, Hierosolymitana et Constantinopolitana, quae per illa quatuor animalia designantur. Marcus enim Alexandrinam fundavit et rexit ecclesiam, qui secundum visionem Ezechielis accipitur per leonem, eo, quod evangelium inceperit a rugitu, dicendo: «Vox clamantis in deserto,» et quia, quemadmodum leo catulum suum post diem tertium suo asseritur excitare rugitu, sic Deus Pater filium suum, qui leo de tribu Iuda esse describitur, de cuius resurrectione principaliter tractat Marcus, divinitatis suae potentia post triduum a mortuis suscitavit. Unde in die resurrectionis dominicae ipsius evangelium antonomastice in ecclesia recitatur. Lucas autem fuit natione Antiochenus; qui propterea in vituli figura describitur, in quo sacerdotalis hostia designatur, quoniam a sacerdotio inchoans evangelium, de immolatione tractavit praecipue summi sacerdotis et veri, qui est hostia salutaris, vitulus videlicet saginatus, quem pater iussit occidi pro filio prodigo redeunte. Unde bene per ipsum Antiochena ecclesia designatur, in qua primum Apostolorum princeps in summi sacerdotii cathedram a fidelibus exstitit sublimatus. Matthaeus quidem fuit natione Iudaeus, et evangelium primus descripsit etiam hebraice in Iudaea, et ob hoc per hominis speciem designatur, quod ab incarnatione Christi suum inchoans evangelium, principaliter humanam eius nativitatem ostendit, quam ipse Christus de Iudaeis et in Iudaea pro nobis assumens, Hierosolymitanam ecclesiam metropolim Iudaeorum sua humana praesentia consecravit, de qua dictum fuerat per Prophetam: «Homo factus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus.» Ioannes vero Asianam fundavit ecclesiam, et Apocalypsim septem ecclesiis, quae sunt in Asia, ipse descripsit, quibus et ceteris Graecorum ecclesiis Constantinopolitana tandem praeferri meruit et praeponi per aquilam merito designata, quia sicut aquila volatu omnes aves excellit, et oculorum eius intuitum solis radius non offendit, sic Ioannes tribus aliis animalibus in terra relictis, supra coelos coelorum ascendens, veram lucem oculis inverberatis adspexit, et a divina verbi nativitate suum evangelium inchoavit; qui, licet inter universos Evangelistas fuerit ultimus tempore, praecipuus tamen exstitit dignitate quoniam, in coena supra pectus Christi recumbens, fluenta doctrinae de ipso sacri dominici pectoris fonte potavit. Sic Constantinopolitana ecclesia, licet posterior tempore, postmodum propter honorificentiam piissimi Constantini praelata est aliis dignitate; sicque facti sunt primi novissimi, et novissimi primi, ut merito ipsi dicatur: «Multae filiae congregaverunt divitias, sed tu sola supergressa es universas.» Ad cuius ecclesiae regimen talis est pontifex assumendus, qui ad similitudinem illorum quatuor animalium ante et retro plenus sit oculis, ut pleno lumine veteris et novi testamenti mysteria contempletur, per experientiam videns praeterita, et futura praevidens per cautelam. Debet etiam habere sex alas, scilicet sex legum notitiam, naturalis, Mosaїcae, et propheticae, evangelicae, apostolicae et canonicae, quibus perfecto libramine inter coelum volans et terram, de terris ad coelestia et de temporalibus transvolet ad aeterna.] Sane ad hanc ecclesiam, scilicet Constantinopolitanam, duo [quaedam] animalia sunt vocata, utinam plena oculis, et alas habentia senas, videlicet venerabilis frater noster Eradiensis archiepiscopus, et dilectus filius plebanus sancti Pauli de Venetiis, sicut per procuratores tam postulantium archiepiscopum, quam eligentium plebanum fuit propositum coram nobis. +[Proposuerunt siquidem procuratores electorum plebani, quod, quum ecclesia Constantinopolitana vacante canonici Ph. decanum suum sibi elegerint in pastorem, et nos cassaverimus electionem eandem, quia quibusdam exclusis, qui adesse debuerunt, exstitit celebrata, ne diu gregi fidelium deesset cura pastoris, tam canonici quam quidam alii, qui se in electione Constantinopolitani patriarchae ius habere dicebant, ut de electione tractarent, adinvicem convenerunt. Quumque septem personae pro septem praepositis se offerrent, et quidam alii pro ceteris praelatis se tractatui electionis ingererent, post multam concertationem tam illas septem personas quam duas alias ad universitatis instantiam, quae tamen duas tantum voces haberent, salvo in omnibus iure suo tam in praesenti quam in futuro, pro bono concordiae receperunt. Sed factum est, quod humani generis inimico, qui unitatem ecclesiae scindere nititur, superseminante zizania messi dominicae, in duas partes sunt vota divisa, novem de canonicis et novem aliis praenominatis personis postulantibus archiepiscopum memoratum, et quindecim canonicis et praeposito sanctorum Apostolorum plebanum eligentibus supradictum; cuius electioni cantor, qui pro utilitate absens erat ecclesiae, et ante tractatum electionis per literas suas consensum expresserat de plebano, si aliis complaceret, et octo alii canonici, qui electionis tempore non fuere praesentes, suum praestitere consensum; et sic in plebanum praedictum vota viginti quatuor canonicorum et unius praepositi convenerunt. Dicebant ergo postulantium numerum esse minorem, quum decem et octo tantum archiepiscopum postularent; de quibus quosdam eorum, quos cum praefata protestatione sui iuris admiserant, excludere nitebantur, duos videlicet de Blakerna et Buccaleone praepositos; quia, quum per exemptionis privilegium a sede apostolica impetratum se subtraxerint oneri, tacite renunciasse videbantur honori, ut ad electionem non pertinerent illius, cui electo nullatenus subiacerent. Alii quatuor non erant praepositi, sed aliarum ecclesiarum clerici, qui se tractatui electionis suorum praepositorum nomine ingerebant, quia eorum domini adeo erant absentes, quod ad tractatum electionis vocari commode nec poterant, nec debebant; quoniam, si absentes possent per procuratores adesse, vix iura devolverentur absentium ad praesentes, quum raro contingeret, quod per se vel per alios interesse non possent. Septimus autem, qui praesens exstiterat, iam electus et confirmatus in archiepiscopum Verricensem et translatus ad suam ecclesiam, possessionem eiusdem adeptus fuerat corporalem. Et licet universitas clericorum quatuor prius pro se postularet admitti, quia tamen pars canonicorum tot nolebat admittere, ne numerus aliorum nimis excresceret, ita tandem pro bono pacis exstitit ordinatum, ut duo tantum admitterentur ex illis cum protestatione praedicta, et ideo eligentes asserebant illos duas tantum voces et non ceterorum habere, maxime quum triginta praepositurae fuerint ad septem redactae, quae tamen nondum fuerunt auctoritate sui iudicis approbatae. Conventuales autem ecclesias ultra quinque vel sex tunc temporis esse negabant, et, si plures fuissent, tempore tamen electionis praedictae praelatos earum dicebant non fuisse praesentes. De malo denique zelo intendebant arguere postulantes eo, quod, ut proponebant, illiteratum et impudicum ex certa scientia postularant; cuius incontinentiam dicebant per filium in monachatu genitum paternae libidinis testem posse probari. Eundem etiam archiepiscopum de ambitione notabant eo, quod in vigilia Nativitatis dominicae se suae subtraxit ecclesiae, et esset in urbe regia, ubi tunc erat postulatio celebranda, et passus est cum hymno «Te deum laudamus» se in sede locari, in qua profestis diebus residere consueverat patriarcha. Qui etiam auctoritate propria bona patriarchatus post mortem patriarchae distribuens, eiusdem sigillo violenter arrepto de scrinio camerarii, literas quasdam, quibus illud impressit, misit Ravennam, et quandam pecuniae summam ibi depositam auctoritate literarum illarum sibi fecit afferri, eandemque distribuit pro suae voluntatis arbitrio in ecclesiae Constantinopolitanae praeiudicium et gravamen, quod totum et alia in capitulo fuere proposita, quum quidam de ipso postulando tractarent. Unde petebant, ut, quum pars postulantium archiepiscopum esset numero minor, inferior zelo, et a suo iure ceciderit postulando scienter indignum, electionem confirmare factam de dicto plebano canonice dignaremur; maxime quum ipsi usi fuerint iure communi personam eligibilem eligendo, quod ordinarii iuris exsistit, et alii iuris communis contempto beneficio ad extraordinarium auxilium transvolarint. Ad haec procuratores partis alterius responderunt, quod universi praelati conventualium ecclesiarum apud Constantinopolim exsistentium per nostram constitutionem in electione Constantinopolitani patriarchae ius habent. Unde universitas praelatorum, de qua in eadem constitutione cavetur expresse, restringi non debet ad septem, quum ratione suae dignitatis in hoc bene fuerit ecclesiae memoratae provisum; tum ut sanior haberetur super electione tractatus, quum integrum sit iudicium plurimorum sententiis confirmatum; tum etiam, ut per numerum praelatorum illis posset occurri, qui Dei sanctuarium iure volebant hereditario possidere. Addebant etiam, quod praefatae constitutionis beneficium duo exempti praepositi per exemptionis privilegium nullatenus amiserunt, quum ea, quae in favorem alicuius introducta sunt, in eius laesionem non debeant redundare, et per privilegia Pontificum Romanorum addi, non subtrahi consueverit illis, quibus specialiter indulgentur, propter praedictam maxime rationem, ut illis obsisterent prudenter, qui Domini sanctuarium moliuntur in ius hereditarium usurpare. Unde iidem excludi non poterant nec debebant, ea etiam ratione, quod septem nomine septem praepositorum et duo vice ac nomine viginti trium praelatorum pro ipsa universitate fuerint a canonicis ad tractatum electionis admissi; et sic, quum in postulatum vota septem praepositorum et decem et octo praelatorum praesentium, et aliorum sex absentium, quorum procuratores erant in civitate praesentes, consensu mediante illorum concurrerint, pro parte sua ultra duplo maiorem numerum allegabant; quum in plebanum quindecim tantum canonici et unus praepositus a principio consensissent, nec aliquid ei iuris accreverit in hoc casu per subsequentem consensum novem canonicorum, qui electionis tempore non fuere praesentes, nec vocari potuerint commode nec deberent; praesertim quum octo ex illis tanto tempore fuissent absentes, quod secundum constitutionem patriarchae ac capituli Constantinopolitanorum pro canonicis nullatenus haberentur. Auctoritatem etiam introducebant pro se, quum regulariter maioris auctoritatis praelatus quam simplex canonicus habeatur. Bonum vero zelum ea ratione probabant, quod Venetum pro vitando scandalo longa conversatione notum, laudabili administratione probatum, carum clericis, et acceptum laicis postularant; in quem assensus principis, suffraganeorum vota plebisque desiderium concurrebant; nec debebant aliquid sinistrum de ille praesumere, quem et excellentia dignitatis et communis reddebat fama praeclarum. Nec etiam erant adversarii audiendi, qui promotionis eius tempore tacuerunt, nisi forte aliquid novum proponerent, vel quod postmodum didicissent, maxime quum obiectam notam incontinentiae, si qua forsitan praecessisset in ipso, quod tamen inficiabantur omnino, subsequens longae conversationis delevisset honestas. Proposuerunt etiam, quod nisi pars altera se ab iniuriis temperaret, intendebant quaedam proponere tam in personas eligentium quam electi. Ad excusationem vero eiusdem archiepiscopi super obiectione ambitus proponebant, quod idem ex honesta et probabili causa Constantinopolim venerat, et habebat necesse frequenter accedere, tum propter negotia patriarchalis ecclesiae, tum etiam propter exsecutionem ultimae voluntatis patriarchae defuncti suae discretioni commissae; qui licet interfuerit vesperis et matutinis in patriarchali ecclesia ob solennitatem diei, in loco tamen decani resedit, nec aliquid de patriarchalibus usurpavit. Ipsum etiam literatum, etsi non eminenter, competenter tamen esse dicebant, sufficientem intelligentiam et eloquentiam de scripturis et in scripturis habentem; nihilominus allegantes, quod, etsi quaedam conventuales ecclesiae tunc vacarent, aut forsan propter pauperiem non haberent numerum clericorum, ipsum capitulum, aut etiam unus, qui vicem capituli retineret, ad electionem pro praelato deberet admitti, quum in talibus saepe capitulum vicem consueverit supplere praelati, et nomen ac ius universitatis multotiens devolvatur ad unum et retineatur in uno. De malo nihilominus zelo arguebantur electores plebani eo, quod hominem elegerant, quem electionis tempore credebant in minoribus ordinibus constitutum, asserentes, quod in vigilia nativitatis dominicae altera pars apud Constantinopolim consenserat in plebanum, qui se paulo ante apud Venetias fecerat in subdiaconum promoveri. Ex quo inferebatur, quod, si hoc actum fuerit ex condicto, non poterat ambitione carere. Si vero praeordinatum non exstitit, quum propter locorum distantiam hoc ad eligentes tam brevi tempore nequiverit pervenisse, sequitur, quod secundum conscientias suas ineligibilem eligebant; vel si error ad excusationem accusatione non vacuam allegetur, in confessionem negligentia veniet, quae super iis non multum distat a culpa. Adiiciebant etiam, quod magis erat extraordinarium consentire in hominem, non solum extra totum patriarchatum, verum etiam extra totum imperium constitutum, quam in vicinum et familiarem, suffraganeum eiusdem ecclesiae, de cuius pastoris electione tractatur. Personam quoque plebani de vehementi ambitione notabant, dicentes, quod ipse per literas suas quosdam Constantinopolitanos canonicos expresse rogaverat, ut eum in suum eligerent patriarcham; quod pars adversa negabat. Unde petebant postulatores archiepiscopi saepedicti, ut, quum esset altera pars zelo, auctoritate ac numero minor, cassato quod factum fuerat de plebano, postulationem ipsorum admittere dignaremur.] Verum quia de his, quae per assertionem partium in iudicium deducta fuerant, nobis non potuit fieri plena fides, quamvis super his, quae de numero dicta sunt postulantium, per quoddam instrumentum publicum, nec non per confessionem procuratoris adversae partis in iudicio quidem factam, sed postea revocatam, pars altera assereret suam intentionem esse fundatam, causam discretioni tuae duximus committendam, per apostolica scripta mandantes, quatenus super his et aliis inquiras diligentissime veritatem, de meritis electi et postulati apud Venetias, ubi nati fuerunt et diutius conversati, de studiis autem eligentium et postulantium, et omnibus generaliter, quae causam possunt instruere, apud Constantinopolim, ubi huiusmodi postulatio et electio celebratae fuerunt, et, si partes consenserint, procedas hoc modo, ut, si constiterit de mutuo convenisse consensu, quod ad electionem patriarchae septem admitterentur praepositi, sive per se ipsos sive per alios, et duo alii ex parte universitatis pro ceteris conventualium ecclesiarum praelatis, totque tunc temporis conventuales ecclesias habuisse praelatos, quod cum septem praepositis et novem canonicis, quos quidem canonicos constat in postulatione praefati archiepiscopi convenisse, duplo maiorem facerent numerum quam sexdecim electores plebani, tu vice nostra postulationem admittas, (nisi probatum fuerit, postulato aliquid obviare de canonicis institutis, quod promotionem ipsius debeat impedire), ac plebani electione cassata ipsum archiepiscopum absolvas a vinculo, quo Eradiensi ecclesiae tenetur, concedendo ipsum Constantinopolitanae ecclesiae in pastorem. Quod si ad faciendum duplo maiorem numerum simul omnes praedicti minime sufficerent, sive dignus sive indignus fuerit postulatus, tu, postulatione repulsa, electionem plebani auctoritate nostra confirmes, dummodo nihil obsistat eidem, quod ipsum tanto praesulatu reddat indignum. Si vero numerus postulantium inventus fuerit duplo maior, quemadmodum praedictum est, et persona postulata reperta fuerit indigna, tu tam postulationem, quam electionem non differas reprobare, nisi forsan omnes aut maior pars postulantium praesumptione damnabili postulaverint scienter indignum, ut hac vice merito debeant eligendi seu postulandi potestate privari. Et hoc quoque casu electionem confirmes, si eam de persona idonea constiterit celebratam. [Porro etc. Dat. Signiae XV. Kal. Sept. Pont. nostr, Ao. XV. 1212.]

Capitulum XLI.
Si illi, ad quos spectat electio, negligunt eligere praelatum cathedralis vel regularis ecclesiae infra tres menses, proximus superior ecclesiam ordinabit; quod si intra tres alios menses non fecerit, canonice punietur.

Idem in concilio generali.

Ne pro defectu pastoris gregem dominicum lupus rapax invadat, aut in facultatibus suis ecclesia viduata grave dispendium patiatur, volentes in hoc etiam occurrere periculis animarum, et ecclesiarum indemnitatibus providere, statuimus, ut ultra tres menses cathedralis vel regularis ecclesia praelato non vacet. Infra quos, iusto impedimento cessante si electio celebrata non fuerit, qui eligere debuerant, eligendi potestate careant ea vice, ac ipsa eligendi potestas ad eum, qui proximo, praeesse dignoscitur, devolvatur. Is vero, ad quem fuerit devoluta potestas, Deum prae oculis habens, non differat ultra tres menses cum consilio capituli sui et aliorum virorum prudentium viduatam ecclesiam de persona idonea ipsius quidem ecclesiae, vel alterius, si digna non reperiatur in illa, canonice ordinare, si canonicam voluerit effugere ultionem.

Capitulum XLII.
Per aliquam de tribus formis hic contentis, scilicet scrutinii, compromissi et inspirationis, procedi debet ad electionem in ecclesiis cathedralibus; aliter electio celebrata non valet, et contra facientes privandi sunt ea vice potestate eligendi. H. d. usque ad §. Illud. - §. 1. Interdicit procuratorem in electionis negotio constitui, nisi concurrant hic contenta usque ad §. Electiones. Abbas Siculus. - §. 2. Praecipit electiones solenniter publicari, et clandestinas reprobari. H. d. usque ad finem. Abbas Siculus.

Idem in eodem.

Quia propter diversas electionum formas, quas quidam invenire conantur, et multa impedimenta proveniunt, et magna pericula imminent ecclesiis viduatis, statuimus, ut, quum electio fuerit celebranda, praesentibus omnibus, qui debent, et volunt et possunt commode interesse, assumantur tres de collegio fide digni, qui secrete et sigillatim vota cunctorum diligenter exquirant, et in scriptis redacta mox publicent in communi, nullo prorsus appellationis obstaculo interiecto, ut is collatione habita eligatur, in quem omnes, vel maior et sanior pars capituli consentit. Vel saltem eligendi potestas aliquibus viris idoneis committatur, qui vice omnium ecclesiae viduatae provideant de pastore. Aliter electio facta non valeat, nisi forte cornmuniter esset ab omnibus, quasi per inspirationem abque vitio celebrata. Qui vero contra praescriptas formas eligere attentaverint, eligendi ea vice potestate priventur. §. 1. Illud autem penitus interdicimus, ne quis in electionis negotio procuratorem constituat, nisi sit absens in eo loco, de quo debeat advocari, iustoque impedimento detentus venire non possit, super quo, si opus fuerit, fidem faciat iuramento, et tunc, si voluerit, uni committat de ipso collegio vicem suam. §. 2. Electiones quoque clandestinas reprobamus, statuentes, ut, quam cito electio fuerit celebrata, solenniter publicetur.

Capitulum XLIII.
Consentiens electioni de se factae per abusum potestatis saecularis, efficitur ineligibilis ad dignitatem, et electio est nulla. Eligentes autem a beneficiis per triennium suspenduntur, et tunc sunt privati potestate eligendi.

Idem in eodem.

Quisquis electioni de se factae per saecularis potestatis abusum consentire praesumpserit contra canonicam libertatem, et electionis commodo careat, et ineligibilis fiat, nec absque dispensatione ad aliquam valeat eligi dignitatem. Qui electionem huiusmodi, quam ipso iure irritam esse censemus, praesumpserint celebrare, ab officiis et beneficiis penitus suspendantur per triennium, eligendi tunc potestate privati.

Capitulum XLIV.
Si praelatus per negligentiam confirmavit indignum electum ad regimen animarum, perdit potestatem confirmandi primum successorem, et a perceptione proprii beneficii suspenditur, et promotus deiicitur. Si vero per malitiam hoc fecit, gravius punitur. Electi vero immediate subiecti Papae, per se aut per personas instructas debent adire Papam, et petere confirmationem. Et si sint electi in concordia, et valde remoti, videlicet ultra Italiam constituti, interim administrant, ita tamen, quod nil alienent; benedicuntur autem et consecrantur, prout consueverunt.

Idem in eodem.

Nihil est, quod ecclesiae Dei magis officiat, quam quod indigni assumantur praelati ad regimen animarum. Volentes igitur huic morbo adhibere necessariam medelam, irrefragabili constitutione sancimus, quatenus, quum quisquam ad regimen animarum fuerit electus, is, ad quem pertinet ipsius confirmatio, diligenter examinet et electionis processum, et personam electi, ut, quum omnia rite concurrerint, munus ei confirmationis impendat, quia, si secus fuerit incaute praesumptum, non solum deiiciendus est indigne promotus, verum etiam indigne promovens puniendus. Ipsum quoque decernimus hac animadversione puniri, ut, quum de ipsius constiterit negligentia, maxime si hominem insufficientis scientiae, vel inhonestae vitae, vel aetatis illegitimae approbaverit, non solum confirmandi primum successorem illius careat potestate, verum etiam, ne aliquo casu poenam effugiat, a perceptione proprii beneficii suspendatur, quousque, si aequum fuerit, indulgentiam valeat promereri. Si vero convictus fuerit in hoc per malitiam excessisse, graviori subiaceat ultioni. §. 1. Episcopi quoque tales ad sacros ordines et ecclesiasticas dignitates promovere procurent, qui commissum sibi officium digne valeant adimplere, si et ipsi canonicam cupiunt effugere ultionem. §. 2. Ceterum qui ad Romanum pertinent immediate Pontificem, ad percipiendam sui confirmationem officii eius se conspectui, si commode fieri potest, personaliter repraesentent, aut personas transmittant idoneas, per quas diligens inquisitio super electionibus et electis possit haberi, ut sic demum per ipsius circumspectionem consilii sui plenitudinem officii assequantur, quum eis nihil obstiterit de canonicis institutis, ita, quod interim valde remoti, videlicet ultra Italiam constituti, si electi fuerint in concordia, dispensative propter necessitates ecclesiarum et utilitates in spiritualibus et temporalibus administrent; sic tamen, ut de rebus ecclesiasticis nihil penitus alienent. Munus vero benedictionis seu consecrationis recipiant, sicut hactenus recipere consueverunt.

Capitulum XLV.
Expensae necessariae, quas facit capitulum pro electione praelati, de bonis praelaturae debent fieri vel reddi.

Honorius III. Capitulo Constantinopolitano.

Ut praeteritae contentionis decisa materia futuris litigiis occasio amputetur, praesentium auctoritate statuimus, ut expensae necessariae, quas capitulum Constantinopolitanum vel eius nuncii vacante sede pro electionis negotio fecerint, de bonis patriarchatus fiant totaliter vel reddantur, dummodo ipsi bona decedentis patriarchae non occupent vel usurpent.

Capitulum XLVI.
Electio post collationem ex intervallo celebrata non valet. H. d. secundum opinionem magis communem.

Idem Electo Lugdunensi.

Quum post petitam instanter et demum obtentam venerabilis fratris nostri quondam Lugdunensis archiepiscopi cessionem vota canonicorum Lugdunensium in te, tunc ipsorum praepositum, concorditer convenisset, quia tandem examinato, sicut decuit, processu electionis tuae, invenimus eam post publicationem consensuum et collationis tractatum aliquamdiu fuisse protractam, assensumque tuum prius, quam electus fueris, requisitum, electionem eandem ex ipsius duntaxat inordinato processu iustitia cassavimus exigente. [III. id. Ian. Ao. VIII. - 1224.]

Capitulum XLVII.
Monachus unius monasterii alterius factus abbas, in electione abbatis prioris monasterii vocem non habet, etiamsi tale ius ab abbate et monachis prioris monasterii sibi fuit reservatum.

Idem Eboracensi Priori, et Magistro Guidoni de Canopo.

Constitutis in praesentia nostra procuratoribus dilectorum filiorum sancti Taurini Eboracensis et sancti Leofredi de Cruce abbatum, +ac monasterii Fiscanensis, dilectum fratrem nostrum B. tit. SS. Ioannis et Pauli presbyterum cardinalem dedimus auditorem, coram quo proposuerunt procuratores praedictorum abbatum, quod vacante praefato monasterio, quod immediate ad Romanam ecclesiam pertinet, monachi eiusdem loci contemptis praefatis abbatibus, qui commode poterant et debebant de iure vocari, ad electionem abbatis temere procedentes, Ethard. quondam abbatem S. Iudoci ad eiusdem regimen minus idoneum eligere praesumpserunt, quare petebant electionem huiusmodi penitus irritari. Quum autem procuratores ipsorum abbatum iussi essent exprimere, quo iure ipsi abbates deberent electioni abbatis Fiscanensis monasterii interesse responderunt, quod olim, quum assumerentur in suorum monasteriorum abbates, fuit specialiter indultum eis ab abbate et conventu monasterii Fiscanensis, ut haberent vocem in capitulo eorundem. Nos autem rationem huiusmodi frivolam reputantes, de consilio fratrum nostrorum super hoc perpetuum silentium imponimus abbatibus supradictis.

Capitulum XLVIII.
Electio debet fieri verbo, et de illo, in quem consenserit maior pars capituli, et non respectu aliarum partium.

Idem Rothomagensi Capitulo.

Ecclesia vestra destituta pastore, et votis vestris, quum de futura praelati haberetis successione tractatum, in diversa divisis, quidam in Thomam, quidam in cancellarium, et quidam singulares in singulares personas eiusdem ecclesiae consensistis. Verum quum super his in nostra et nostrorum fratrum praesentia multa fuissent hinc inde proposita, invenimus, quod illi, qui sua in Thomam desideria dirigebant, licet maiorem partem facerent partium comparatione minorum, non tamen ad maiorem partem capituli pervenerunt. Consideravimus nihilominus, quod post publicationem consensuum et collationis tractatum ad electionem nullus habitus est processus, quamvis deportationis solennitas etiam post appellationem legitimam fuerit subsecuta, quam pro electione nec deceret, nec etiam expediret haberi. Unde de fratrum nostrorum consilio quod factum est de T. praedicto cassavimus, petitione consentientium etiam in cancellarium non admissa.

Capitulum XLIX.
Non professus in abbatem eligi non potest.

Gregorius IX.

Quum in magistrum assumi non debeat qui formam discipuli non assumpsit, nec sit praeficiendus qui subesse non novit, nos, intellecto per te, quod in quibusdam regularibus domibus, iure tibi dioecesano subiectis, sunt quidam in abbates non professi ordinem regularem assumpti, mandamus, quatenus, quum tales abbates esse non debeant, qui per professionem monachi et regulares canonici non fuerint, ad amotionem eorum, quos tales inveneris, sublato appellationis impedimento, procedas.

Capitulum L.
Electio facta a non maiori parte capituli et omissa collatione non valet.

Idem Cumanensi Capitulo.

Cumana ecclesia pastoris solatio destituta, et congregatis die ad celebrandam electionem praefixa, qui praesentes erant de Cumanis canonicis, ac tribus abbatibus, [videlicet S. Abundii, S. Carpophari et S. Iuliani Cumani] qui vocem in electione habere noscuntur, capellani et clerici civitatis, electioni se debere interesse dicentes, sub huiusmodi protestatione admissi fuerunt, quod vox eorum, qui non deberent interesse de iure vel consuetudine, non valeret. Tandem praemisso iuxta formam concilii generalis scrutinio, VII. de canonicis, unus abbatum, XI. capellani et novem clerici in eiusdem ecclesiae archipresbyterum convenerunt, novem canonicis, uno de abbatibus, uno capellano et XI. clericis in ipsius ecclesiae archidiaconum dirigentibus vota sua. +[Quumque super electione utriusque procuratores eorum ad nostram praesentiam accessissent, dil. filium nostrum O. S. Nicolai in Carcere Tulliano diaconum Cardinalem eis deputavimus auditorem, qui quum ea quae fuerunt proposita coram ipso nobis fideliter retulisset,] Quum decem et octo fuerint canonici, tres abbates, XX. clerici et XIV. capellani, neutram electionem comperimus ad maiorem partem totius capituli pervenisse. Nec probatum fuerat, [ab eisdem procuratoribus] quod clerici admitti debuerint, nec quod capellani admissi fuerint de consuetudine vel de iure. Nam etsi capellani duabus electionibus episcoporum interfuerint, et scrutatores dederint voluntatum, non tamen inquisita vota sua fuisse, vel eos aliquos elegisse probatur. Sed et si inquisita fuissent vota, vel ipsi aliquos elegissent, per hoc tamen non constitit, id eis de iure competere, vel ex consuetudine iam praescripta. Unde nos electiones ipsas praesumptas etiam contra formam concilii generalis, quum collatio in communi omissa fuerit, quae post publicationem scrutinii fieri debuisset, de fratrum nostrorum consilio sententialiter duximus irritandas, [et] electores hac vice eligendi potestate privantes, [Dat. Laterani XII. Kal. April Ao. II. - 1228.]

Capitulum LI.
Per compositionem factam cum praelato et capitulo non potest ius eligendi competere laico, etiam patrono in ecclesia collegiata.

Idem Abbati Cluniacensi.

Sacrosancta Romana ecclesia (Et infra:) Sane proposuisti in nostra praesentia, quod super ordinatione prioris monasterii sancti Pancratii, ad Cluniacensem ecclesiam pertinentis, cum comite de Varenna patrono ipsius quidam praedecessor tuus de consensu capituli sui compositionem quandam inivit iuri contrariam et ecclesiae ipsi damnosam, videlicet, ut in optione sit ipsius comitis, assumere ad prioratum dicti monasterii, Cluniacensi et de Caritate prioribus duntaxat exceptis, unum de duobus melioribus totius Cluniacensis ordinis, quos abbas duxerit nominandos. (Et infra:) Attendentes itaque, quod ius eligendi in collegiata ecclesia non cadit in laicum, et ideo id esset perniciosum exemplo, et redundaret in dispendium ecclesiasticae libertatis, volumus, ut dictum prioratum libere possis, non obstante compositione ipsa, sicut alios prioratus tibi subditos ordinare, denunciando ordinationem factam patrono, ut suum, si voluerit, honestum impertiatur assensum.

Capitulum LII.
Si per Papam mandatur habentibus eligere, quod eligant cum consilio aliquorum, alioquin conciliarii provideant, eligentes debent consilium requirere in tractatu electionis, et congruo tempore exspectare responsum; alias electio non tenet.

Idem Decano et Capitulo S. Ioannis et sancti Stephani Bisuntinensis.

Quum in veteri lege (Et infra:) Porro iam dudum vobis dedimus in mandatis, ut infra quadraginta dies post susceptionem literarum nostrarum cum consilio sancti Benigni et Morismundi abbatum et fratris G. de ordine Praedicatorum eligeretis personam idoneam canonice in pastorem; alioquin dicti consiliarii vobis de archiepiscopo providerent. Verum die ad eligendum praefixa sex ex vobis potestatem eligendi dedistis, usque ad consumptionem cuiusdam candelae, quae ibidem accensa exstitit, duraturam. Tandem quum electores huiusmodi convenissent in praedictum abbatem sancti Benigni, et super hoc sociorum eius consilium requisissent, proponente uno ex illis, quod deliberato consilio responderent, et differentibus eis festinanter dare responsum, praefati electores, quum candela ipsa deficeret, non exspectato ipsorum consilio, dictum abbatem in Bisuntinensem archiepiscopum elegerunt. (Et infra:) Relato ergo ad apostolicam sedem negotio, archiepiscopo Viennensi et abbati de Firmitate iniunximus, ut, si constaret ab eisdem electoribus de electione tractatum fuisse habitum, et in tractatu electionis praedictorum consilium requisitum, electionem ipsius abbatis, si persona esset idonea, confirmarent. Quod si in tractatu electionis non fuisset illorum consilium requisitum, licet postea requisitum fuerit non competenti tempore, nec etiam exspectatum responsum ipsorum, aut non esset idoneus idem abbas, quod de ipso factum erat tanquam invalidum irritarent. (Et infra:) Quum autem compertum non fuerit competenti tempore requisitum consilium de persona praedicti abbatis, et quando exstitit requisitum, non fuit exspectatum responsum nisi modico tempore, nec debeat aliis imputari, quod in tantum illi sibi tempus arctarant, electionem abbatis ipsius, non personae, sed electionis vitio duximus irritandam.

Capitulum LIII.
Si maior pars capituli scienter eligit indignum, valet electio de digno a minori parte, etiam ex eodem scrutinio facta. Hoc dicit secundum veriorom intellectum et intrinsecum.

Idem Episcopo Silvanectensi.

Congregato Nivernensi capitulo ad electionem futuri pastoris, XIII. in decanum, et XVIII., computato pro curatore cuiusdam absentis, in cantorem ipsius ecclesiae convenerunt, qui, quum plures in eum, et pauciores in alium sua desideria direxissent, a parte sua electus exstitit in pastorem ecclesiae Nivernensis. Postmodum, credente parte decani, quod alii plurimum deliquissent eligendo personam scientiae literalis expertem, propter quod illis secundum statuta Lateranensis concilii ipso iure eligendi potestate privatis potestas eligendi ad eos exstitit devoluta, decanum ipsum, qui in eum sua vota direxerant, in suum episcopum elegerunt, ad sedem apostolicam appellantes. (Et infra:) Reliquis petentibus, ut irritare decani electionem attentatam a paucioribus, et post aliam non cassatam, ac confirmare reliquam veluti canonice celebratam a pluribus de pesrsona idonea dignaremus. Nos igitur mandamus, quatenus, si dictus cantor defectum in literatura non patitur, et alias est idoneus ad regimen pastorale, ipsius electionem procures auctoritate nostra, infirmata reliqua, confirmare. Alioquin, ipsius cantoris electione irrita nunciata, praenominatum decanum, si nihil ei de canonicis obstiterit statutis, eadem auctoritate praeficias ecclesiae memoratae.

Capitulum LIV.
Habens plures dignitates vel plura beneficia curata, sine dispensatione Papae ineligibilis est. Hoc dic. quoad titulum.

Idem Silvanectensi Episcopo, et Ioanni de Monte mirabili Archidiacono et Succentori Parisiensi.

Dudum ecclesia Rothomagensi pastoris solatio destituta, contra electionem, quae in eadem ecclesia fuerat celebrata, A. archidiaconus et quidam alii eiusdem ecclesiae canonici ad sedem apostolicam accesserunt. Dicto vero archidiacono pro se ac parte sua, et G. archidiacono procuratore illorum, qui electionem celebraverant, in nostra praesentia constitutis, inter alia, quae contra electum obiecta fuerant, archidiaconus proposuit memoratus, quod idem electus post generale concilium archidiaconatum Ambianensem adeptus, ipsum cum pluribus parochialibus ecclesiis, quas ante idem concilium obtinuerat, retinere praesumpsit, eoque dimisso retinuit ecclesias memoratas. §. 1. Unde, quum in eodem concilio sit statutum, ut, quicunque receperit aliquod beneficium, curam animarum habens annexam, si prius tale beneficium obtinebat, eo sit ipso iure privatus, et si forte illud retinere contenderit, etiam alio spolietur, praedictus electus contra huiusmodi veniens statuta, transgressionis notam, nec non cupiditatis vitium, quod in aliis reprobare debuerat, ex pluralitate beneficiorum incurrit. Et retinendo beneficia, quae non spectabant ad ipsum, quum post receptionem alterius priora beneficia vacaverint ipso iure, rem contrectavit per consequens alienam, et sic furtum commisit quodammodo vel rapinam. In suae quoque salutis et multarum animarum dispendium praedictas parochiales ecclesias retinebat, quum earum cura, qua iam privatus fuerat ipso iure, ad eum nullatenus pertineret, et sic per ipsum eadem animae damnabiliter sunt deceptae. §. 2. Verum procurator eorum, qui elegerant ipsum, etsi pluralitatem beneficiorum huiusmodi coram nobis profiteretur in iure, per concessionem tamen Rothomagensis archiepiscopi nobis exhibitam eundem electum nisus est multipliciter excusare. Nos igitur dictam excusationem, utpote frivolam, nullatenus admittentes, vobis dedimus in mandatis, ut, si constaret, quod idem post receptum archidiaconatum praedictum, curam animarum habentem, praefatas parochiales ecclesias electionis tempore retineret, nec ostenderet secum per sedem apostolicam super hoc dispensatum, electionem illius auctoritate apostolica cassaretis. (Et infra:) Partibus ergo propter hoc in vestra praesentia constitutis, praestito quoque iuramento de veritate dicenda, et factis positionibus et responsionibus hinc inde, tandem eodem decano praetextu quorundam gravaminum ad nostram audientiam appellante, vos electionem huiusmodi irritantes, eidem ecclesiae de Cenomanensi episcopo providistis, (Et infra:) §. 3. Licet autem positiones et responsiones super pluribus articulis factae fuerint coram vobis, quia tamen contestationem litis non invenimus esse factam, quum non per positiones et responsiones ad eas factas, sed per petitionem in iure propositam et responsionem factam contestatio litis fiat, eundem processum de fratrum nostrorum consilio irritum duximus nunciandum. §. 4. Tandem archidiaconus electionem ex praemissa causa petiit irritari, electo respondente praedicto, quod non erat eius electio irritanda. Lite vero coram nobis legitime contestata, praestitoque de veritate dicenda a partibus iuramento, idem electus, etsi confiteretur, se dicta beneficia electionis tempore tenuisse, tamen excusare se super hoc nihilominus nitebatur, quia videlicet dictum archidiaconatum non credebat curam animarum habere. Sed quum in iure confessus fuerit quod archidiaconus Ambianensis de consuetudine suspendit, excommunicat et absolvit presbyteros et priores, et parochiales ecclesias interdicit, nec non archidiaconus visitat, et inquirit quae viderit inquirenda, et procurationes ratione visitationis recipit, evidenter apparet, quod curam habeat animarum annexam. Quam si etiam non haberet, negare non potest, quin personatus exsistat, quum idem de personatibus, quod et de beneficiis curam animarum habentibus, iudicium sit habendum. §. 5. Insuper indulgentiam, quam super hoc asserit se habere, invalidam reputavimus, quum in ea falsitatem suggesserit, et suppresserit veritatem, qua tacita vel expressa ipsam nullatenus habuisset. Suggessit enim, quod praedictas parochiales ecclesias, antequam fuisset in archidiaconum assumptus, canonice fuerat assecutus, quum nullus potuerit plures parochiales ecclesias obtinere, nisi una penderet ex altera, vel unam intitulatam, et alteram commendatam haberet. Unde, quum idem utramque illarum intitulatam haberet, ipsas nequivit canonice habuisse. Item suggerens, quod reditus personatus sui erant tenues et exiles, suppressit, quod alios reditus in pluribus ecclesiis noscitur obtinere. Suppressit etiam, quod plures parochiales ecclesias cum pluribus aliis beneficiis in diversis ecclesiis obtineret, quum intentionis nostrae non fuerit, secum in tot beneficiis, praesertim habentibus curam animarum, dispensare, nec intentionis nostrae fuerit, aliquid de novo concedere, sed ut per indulgentiam posset habita licite retinere. (Et infra:) §. 6. Tandem quum non restaret, nisi proferenda sententia, idem tam iuri, si quod ei competere videbatur, quam liti cessit spontanea voluntate; cuius cessionem duximus admittendam.

Capitulum LV.
Irrita est electio, quam collatio non praecessit, vel quae facta non est a maiore parte capituli, vel quae non fuit communis.

Idem.

In Genesi legitur (Et infra:) Quum in concilio caveatur, ut is collatione habita eligatur, in quem omnes, vel maior et sanior pars capituli consentit, et in G. maior pars totius capituli non consenserit, quanquam maiorem partem habuit partium comparatione minorum, nec plene numeri ad numerum, quia, utrum G. et H., de quibus adversarii referunt quaestionem, in electione vocem habuerint, tractatum non exstitit nec discussum, nec zeli ad zelum, nec meriti ad meritum collatio facta fuerit, nec etiam electio communiter celebrata, quoniam, licet in eundem G. singulariter singuli consensissent, non tamen debuit subsequi singularis electio, sed communis, ne vel idem repeti videretur, vel ex hoc sequeretur absurditas, ut tot essent electiones, quot essent numero eligentes, nec ex singularibus vel particularibus consensibus appareret universalis electio vel communis, licet quilibet singularis veritatem exprimat suae partis, quemadmodum ex singularibus propositionibus, licet veris, universalis propositio non apparet, nisi per signum universale forsitan exprimatur, nec praemissi duo canonici poterant sic excludi, quum primus exsisteret in canonicatus possessione vel quasi, habendo stallum in choro, locum in capitulo, legendo et cantando ut canonicus, et ad tractatus ac electiones dignitatum et personatuum, quae occurrerunt pro tempore faciendae, tanquam canonicus sit vocatus, quanquam hac vice fuerit cum protestatione admissus, secundus vero esset in tali loco, de quo fuerat ad electionem vocandus, quum de toto regno Franciae vocentur absentes de consuetudine ecclesiae Gallicanae: nos, his plenius intellectis, de consilio fratrum nostrorum praemissam electionem, utpote contra formam concilii attentatam, decernimus irritam et inanem.

Capitulum LVI.
Non valet electio pontificis per laicos et canonicos faxcta, etiamsi hoc habeat consuetudo. Hoc dic. et quotidie solet allegari.

Idem Capitulo Massano.

Massana ecclesia pastore vacante (Et infra:) Edicto perpetuo prohibemus ne per laicos cum canonicis pontificis electio praesumatur. Quae si forte praesumpta fuerit, nullam obtineat firmitatem, non obstante contraria consuetudine, quae dici debet potius corruptela.

Capitulum LVII.
Non sufficit ad confirmationem electionis, quod sit facta a maiori parte capituli, nisi etiam illa pars sit sanior.

Idem Capitulo Cathalanensi.

Ecclesia vestra destituta pastore, convenientes in unum, absente G., qui tunc noluit interesse, ad celebrandam electionem terminum statuistis. Veniente vero termino, et dicto G., quum absens exsisteret, non vocato, praemisso iuxta formam concilii generalis scrutinio, XIV. magistrum G. presbyterum cardinalem, concanonicum vestrum, et XVII. R. Remensem canonicum elegerunt, praefato G. postmodum electioni eiusdem R. suum praebente consensum. Tandem procuratoribus utriusque partis in nostra praesentia constitutis, allegabatur pro electione dicti R., quod, quum in IV. excederet aliam, computato G. praedicto, maiorem capituli partem habebat, et per hoc debebat pars sua sanior reputari, quum, ubi maior numerus est, zelus melior praesumatur. Pars vero altera electionem eandem multipliciter impugnabat, proponens, praenominatum R. in aetate pati defectum, nec esse sufficientis scientiae ad ecclesiam supradictam, quum aetatis maturae et eminentis scientiae praefatus cardinalis exsistat, et, quum electores cardinalis alios meritis et auctoritate praecellerent, habito praesertim respectu ad personam electam, meliorem zelum eos habuisse constabat. Dicebatur praeterea, quod consensus dicti G., quem pars eiusdem R. confitebatur fuisse contemptum, asserente parte reliqua, capitulum potius contemptum ab ipso fuisse, quum non fuerit consensus praestitus in scrutinio, sed post electionem accesserit, adiicere nil valebat. (Et infra:) Denique statutum generalis concilii, quod electionem decernit invalidam, quum contra eiusdem concilii formam in electione peccatur, non debet ad contemptum et ad alia, quae non sunt de forma, referri. Unde quod ibi dicitur, quod aliter electio celebrata non valeat, ea respicit tantum, quae attentantur contra formam concilii memorati, non autem alia, quae ponuntur ibidem, sicut est istud, quod praesentibus omnibus, qui debent, volunt et possunt commode interesse, haberi debeat in electione processus, ne cetera, quae super hoc alibi statuta noscuntur, uno verbo videbantur everti. Neque enim credendum est, Romanum Pontificem, qui iura tuetur, quod alias excogitatum est multis vigiliis et inventum, uno verbo subvertere voluisse. Nos ergo, quae hinc inde fuere proposita, plenius intellectis, quum ex Lateranensi concilio in ordinationibus ecclesiarum maior et sanior pars capituli exigatur, et statutum generalis concilii contineat inter cetera, ut is eligatur, in quem omnes, vel maior et sanior pars consentit, electionem dicti R. non personae, sed potius electionis vitio, quum maior et sanior pars non consenserit in eundem, de fratrum nostrorum consilio duximus sententialiter irritandam.

Capitulum LVIII.
Publicato scrutinio non possunt electores variare, sed compelli debent ad collationem et electionem.

Idem.

Publicato scrutinio variare nequeunt electores, quum sit facienda collatio, et electio celebranda. Ad quod per superiorem, si oportuerit, compellantur.

Capitulum LIX.
Cassata electione propter simoniam, etiam sine culpa electi, non dispensat episcopus ea vice cum cassato; secus si electus libere resignavit. H. d. secundum intellectum glossae 2. in fin.

Idem.

Si alicuius electionem propter simoniam, eo ignorante ac ratum non habente commissam, contigerit reprobari, cum eo super praelatione, ad quam taliter fuerat electus, illa vice non potest episcopus dispensare, quamvis circa eum, qui ignoranter recipit simplex beneficium per simoniacam pravitatem, post liberam resignationem episcopi dispensatio toleretur.

Capitulum LX.
Electoribus impeditis currit tempus, si possunt impedimentum tollere.

Idem.

His, quibus interdicitur, ut absque superioris licentia eligere non praesumant, tempus statutum a canone currit, ex quo in mora fuerint licentiam huiusmodi postulandi.