B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I


T i t u l u s   X .
De supplenda negligentia praelatorum.


_______________________________________________


Capitulum I.
Si dioecesanus requisitus benedicere nolit Cisterciensem abbatem, ipse monachos suos benedicere poterit.

Alexander III. Cisterciensibus.

Statuimus praeterea, ut, si episcopus tertio cum humilitate ac devotione, sicut convenit, requisitus substitutos abbates vestros benedicere forte renuerit, eisdem abbatibus liceat proprios monachos benedicere, et alia, quae ad officium huiusmodi pertinent, exercere, donec ipsi episcopi suam duritiam recogitent, et abbates [benedicendos] benedicere non recusent. [Sane etc. Dat. Beneventi IV. Non. Iul. Ind. II. 1169.]

Capitulum II.
Regulares in suos usus convertere non possunt ecclesias, in quibus ius obtinent patronatus, et, si infra tempus Lateranensis concilii, quando vacant, non praesentent rectores ad eas, superior orbinabit easdem.

Clemens III.

Sicut nobis tua fraternitas intimavit, monachi quidam et canonici regulares, ecclesias, quae ad praesentationem eorum pertinent, in tuo episcopatu habentes, propriis usibus deputare nituntur, nec ibi volunt ad eas, quum vacaverint, vocare personas [idoneas]; quin potius, occasione concessionis quorundam episcoporum, vicarios in eis pro sua instituunt et destituunt voluntate, admissos ita pensionibus onerantes, quod nec ecclesiis competenter possunt in paupertate nimia deservire, nec episcopo in episcopalibus respondere, neque hospitalitatem, sicut convenit, transeuntibus impertiri. Nolentes autem, ut status ecclesiae debitus et antiquus per insolertiam alicuius subvertatur, mandamus, quatenus, nisi a iurisdictione tua exemptae sint ecclesiae supradictae, praedictos excessus studeas rationabiliter emendare, et, nisi praedictae personae infra tempus in Lateranensi concilio constitutum ad vacantes ecclesias tibi personas idoneas praesentaverint, ex tunc tibi liceat appellatione remota in eisdem ordinare rectores, qui eis et praeesse noverint et prodesse, ita tamen, quod ex hoc nullum patronis praeiudicium in posterum generetur. [Dat. Lat. VI. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. II. 1199].

Capitulum III.
Supplet superior inferioris negligentiam in beneficiis conferendis, si tempus Lateranensis concilii lapsum sit, et collatio per inferiorem postea facta non valet.

Innocentius III.

Licet dilecti filii magister H. archidiaconus de H. et R. procurator R. de sancto Cadimundo super archidiaconatu Richemundiae diutius litigaverint coram nobis, +tamen postmodum nostris est auribus intimatum, quod neutri eorum de iure competeret, utpote qui neutri fuerat concessus infra tempus in Lateranensi concilio definitum. Ne igitur ius nostrum negligere videamur, qui alios in sua iustitia confovemus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus convocatis eisdem, ut proponant, si quid contra duxerint proponendum, inquiratis diligentius veritatem, et si vobis constiterit, archidiaconatum Richemundiae vacasse per annum, tempore tamen semestri, quo vel ad archiepiscopum, vel ad capitulum donatio pertinebat, non a vocatione, sed a notitia computato, quum pro eo, quod Eboracensis archiepiscopus alium superiorem non habet, extunc fuerat ad nos donatio devoluta, utrique super eo sublato appellationis obstaculo silentium imponatis, archidiaconatum ad nostram spectare donationem publice denunciantes, decernentes irritum et inane, si quid in eo postmodum quisquam praesumserit ordinare.

Capitulum IV.
Si is, ad quem spectat beneficii collatio, lapso tempore Lateranensis concilii consecrat; non valet collatio: nisi de misericordia toleretur.

Idem Magistro P. de Castro novo, et R. monacho Fontis frigidi, apostolicae sedis Legato.

Literas vestrae discretionis accepimus [quibus responsum apostolicum imploratis super his, quae ambigua vobis exsistunt, videlicet], quod, quum in quibusdam ecclesiis, legationi vestrae subiectis, quaedam beneficia et dignitates tanto tempore vacavissent, quod tam praelati quam capitula secundum tenorem Lateranensis concilii essent iure instituendi privati, postquam adventus vester [illis] innotuit, in beneficiis illis personas minus idoneas instituere praesumpserunt. +Unde, quum receperitis consilium a viris peritis, ut tales institutiones ab his, quorum non intererat, et qui propria culpa iure instituendi se privaverant, factas, auctoritate apostolica cassaretis, in hoc nostrum prius decrevistis consilium habere. Proposuistis praeterea etc. Nos igitur inquisitioni vestrae breviter respondentes Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si beneficia vel dignitates ipsas noveritis personis idoneis assignatas, eas de patientia permittatis ab ipsis pacifice possideri: alioquin personas ipsas amoventes prorsus ab ipsis, eas de personis idoneis auctoritate nostra suffulti, [nullius contradictionis vel appellationis obstaculo] non differatis quantocius ordinare, [contradictores etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. VIII. Id. Dec. Ao. VII. 1204.]

Capitulum V.
Is, ad quem primo loco spectabat collatio beneficii, lapso tempore Lateranensis concilii conferre non poterit.

Idem Episcopo Samo.

Dilecto filio nostro P. tituli sancti Marcellini presbytero cardinali S. et R. procuratoribus P. et G. apud sedem apostolicam constitutis auditore concesso, +idem thesaurarius proposuit coram eo, quod, quum in Salamantina ecclesia, in qua cantoris electio ad episcopum et capitulum communiter pertinet, cantoria vacante, dictum capitulum saepius episcopum monuisset, ut ad celebrandam cantoris electionem cum eo pariter conveniret, eodem episcopo infra semestre tempus id facere negligente, capitulum uti cupiens iure suo, in ecclesiae memoratae capitulo, sicut est moris, supradictum Paschasium eiusdem loci canonicum in cantorem elegit, ne quid in eiusdem electionis praeiudicium fieret appellando, quam supradictus thesaurarius auctoritate apostolica petiit confirmari, ac electionem, quam venerabilis frater noster Compostellanus archiepiscopus post appellationem huiusmodi de G. clerico multis criminibus irretito ac tunc temporis vinculo excommunicationis adstricto fecerat, tamquam minus canonice celebratam cassari. Dictus vero Dominicus proposuit ex adverso, quod, emenso VI. mensium spatio, infra quod ad episcopum et capitulum cantoris electio pertinebat, decanus et quidam canonici Salamantini, episcopo, archidiacono et nonnullis canonicis qui praesentes in civitate aderant, inconsultis, non consueta hora, vel in capitulo iuxta morem, sed in ecclesia potius, quibusdam laicis advocatis stulte et inordinate nimis eligere praesumpserunt. Et quum iam dicti archiepiscopi, qui eos propter hoc evocaverat, adire praesentiam noluissent, ipse intelligens eligendi auctoritatem ad se iuxta Lateranensis concilii statutum devolutam, supradictum G. in cantorem elegit, et eundem fecit de cantoria corporaliter investiri. Postmodum autem decanus et sui complices nobis, de his mentione non habita, suggerendo, quod episcopus, qui monitus saepius infra sex menses eligere noluerat in ecclesiae detrimentum, cantore, qui ab eodem decano cum maiore parte capituli institutus fuerat, spoliato, alium instituerat in cantorem, ad decanum, archidiaconum et archipresbyterum Abulenses nostras literas impetrarunt. Quarum auctoritate, quum supradictus G. ab eisdem fuisset iudicibus evocatus, eisdem inhibuit, ne per dictas literas procederent contra eum, quum in eis de sua electione facta per archiepiscopum nulla mentio haberetur, et cum propter hoc, tum [etiam], quia prima citatione ad loca remota peremptorie citatus exstiterat, tum etiam, quia iudices quosdam ex electoribus dicti Paschasii consanguinitatis linea contingebant, ad sedem apostolicam appellavit. Sed iudices nihilominus ad Salamantinam ecclesiam accedentes, saepedictum P. in cantoriae possessionem causa rei servandae contra iustitiam induxerunt. Quum igitur super his et aliis coram eodem cardinali procuratores ipsi aliquamdiu litigassent, et ipse nobis fideliter retulisset, quae proposita fuerant coram eo, Quia nobis constitit a Salamantino decano et eius sequacibus, post elapsum sex mensium spatium, infra quod episcopus et capitulum, prout communiter spectabat ad eos, procedere ad electionem cantoris neglexerant, electionem supradicti P. minus canonice celebratam, eandem decernimus irritam et inanem, et appellationem a decano et suis fautoribus interpositam factum archiepiscopi, ad quem iam erat eligendi auctoritas devoluta, nequivisse aliquatenus impedire. +Quia vero contra personam ipsius G. quaedam obiecta fuerunt de quibus nobis non potuit fieri plena fides, [discretioni vestrae per apostolica scripta] Mandamus, quatenus, nisi iam dicto G. aliquod canonicum obviet, electionem de ipso factam sublato appellationis obstaculo confirmetis, facientes ipsum eiusdem cantoriae pacifica possessione gaudere; contradictores etc. [Dat. Lat. V. Kal. Nov. Ao. XIII. 1210.]