B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I


T i t u l u s   X X V I I I .
De officio vicarii.


_______________________________________________


Capitulum I.
Vicarius, si beneficium curatum postea sit adeptus, vicaria privabitur.

Alexander III. Episcopo Norvicensi et G. Archidiacono.

Ad audientiam nostram pervenit, quod G. presbyter monachos de Rameseia et Thomam clericum suum petendo vicariam [suam] ecclesiae de Burnel, a qua viginti annis retrocessit, in diversis postea ecclesiis personatum adeptus, multipliciter vexare ac fatigare praesumit. Quia igitur non est canonicum, ut qui curam animarum in diversis habet ecclesiis vicarius in alienis exsistat, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate plenius inquisita, si ita est, praedictum presbyterum a petitione supradictae vicariae desistere appellatione et occasione remotis districtius compellatis, non obstantibus literis si quas tacita veritate per nuntium a nobis impetravit. Exstirpari etenim debent, quae de avaritae radice procedunt, et canonum contraria sunt rationi vel sanctioni.

Capitulum II.
Plures vicarias quis habere non potest.

Idem Eliensi Episcopo.

Provideas [autem] attentius, ne in episcopatu tuo patiaris aliquem plures vicarias habere, quia, quum vicarii teneantur personis et ecclesiis deservire, alienum est ab ordine iuris, ut vicariam quis habeat praeter unam.

Capitulum III.
Perpetuus vicarius per episcopum institutus per rectorem removeri, vel portione sua fraudari non potest.

Idem Vintoniensi Episcopo.

Ad haec si persona alicuius ecclesiae vicario, quem in eadem ecclesia instituit, de assensu et auctoritate dioecesani episcopi certam assignaverit portionem, is, qui persona illa defuncta in personatum illius substituitur ecclesiae, non potest eundem vicarium ab ecclesia removere, vel assignatam sibi minuere portionem, nisi aliquid committat, propter quod per iudicem in vicaria sit vel beneficio condemnandus.

Capitulum IV.
Vicarius non potest substituere vicarium.

Idem Norwicensi Episcopo.

Clericos [autem vel] in presbyteratu, vel in aliis inferioribus ordinibus constitutos, in vicariis ecclesiarum, quas adepti sunt, alios sibi substituere non permittas, quum id satis sit absonum et absurdum, et omni rationi contrarium.

Capitulum V.
Vicarius Papae in urbe iurisdictionem habet, non extra urbem.

Innocentius III. Abbati S. Eugenii et Plebano S. Petri.

Sua nobis venerabilis frater noster [Wulteranus episcopus fecit insinuatione monstrari, quod, quum clerici plebis de Petiole iurassent sibi praepositum ad laicorum eligere voluntatem, et electione taliter celebrata sibi praesentassent electum, ipse non solum electionem ipsius renuit confirmare, verum etiam tam consules et alios laicos, qui ad hoc impulerant clericos supradictos, quam ipsos clericos, pro his et aliis, in quibus eidem inobedientes exstiterant, excommunicationis vinculo innodavit, et ad venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Pisanum, et Lucanum episcopum destinari obtinuit scripta nostra, ut sententiam, sicut fuerat rationabiliter promulgata, facerent appellatione remota usque ad satisfactionem congruam firmiter observari. Pars autem adversa venerabilis fratris nostri P. Portuensis episcopi vicarii nostri, ad eundem Lucanum episcopum et dilectum filium P. tit. basilicae XII. Apostolorum presbyterum cardinalem literas impetravit, qui occasione illarum dictos laicos et clericos absolverunt, contra memoratum Wulteranum episcopum sententiam promulgantes, a qua idem episcopus, licet ipsam multiplici ratione crediderit esse nullam, ex abundanti tamen nostram audientiam appellavit.] Nos igitur vicarii literas aestimantes per surreptionem obtentas, quoniam iurisdictio vicarii, quem Romanus Pontifex in Urbe reliquit, non extenditur extra illam, nisi ei specialiter sit concessum, praesertim quum ipse moratur in sua provincia speciali, videlicet inter Capuanam provinciam et Pisanam; discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, quicquid occasione literarum actum est, in irritum revocetis, praefatam excommunicationis sententiam sicut rationabiliter lata est, faciatis remoto appellationis obstaculo, firmiter observari.

Capitulum VI.
Compelluntur vicarii ordinarii ecclesiis deservire per subtractionem proventuum et vicariarum.

Honorius III. Vigorensi Episcopo.

Ex parte tua fuit propositum coram nobis, +quod quidam in ecclesiis, quibus perpetuas obtinent vicarias, debitam residentiam facere, ac in presbyteros promoveri contemnunt. Nolentes igitur abusum huiusmodi, sicuti nec debemus, aequanimiter sustinere, fraternitati tuae mandamus, quatenus perpetuos vicarios, ut in ecclesiis, in quibus vicarias obtinent, resideant, ut tenentur, et se in presbyteros, ut eorum cura exigit, faciant promoveri, per subtractionem proventuum vel ipsarum vicariarum appellatione remota compellas.