B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I


T i t u l u s   V I .
Ut lite non contestata non
procedatur ad testium receptionem
vel ad sententiam diffinitivam.


_______________________________________________


Capitulum I.
Si agatar de adulterio ad separationem tori, et ante litis contestationem reus est contumax, potest excommunicari; sed testes recipi non possunt, nec causa diffiniri.

Innocentius III. Abbati sancti Proculi et L. Canonico.

Ad hoc Deus +in apostolica sede constituit totius ecclesiae magistratum, [ut, quia secundum scripturam sanctam fecit Deus hominem rectum, sed ipse se infinitis miscuit quaestionibus, ad eam nodi quaestionum difficiles referantur, suo recto iudicio dissolvendi.] Ad apostolatus [quippe] nostri notitiam literarum vestrarum insinuatione pervenit, quod, Quum causa, quae inter R. et B. uxorem eius vertitur, auctoritate apostolica vobis commissa fuisset, tandem procurator eiusdem R. libello uxoris, quo virum ad separationem tori, et ut dotem reciperet, de adulterio accusabat, noluit respondere, donec advocatus eius veniret inducias postulando. Qui quum huiusmodi inducias saepe petendo vobis illudere videretur, vos testes mulieris habito consilio recepistis; tandem procurator ad praesentiam vestram accedens, dixit, se respondere paratum; sed die statuto, quum crederetur responsurus libello, de quo praemisimus, restitutionem uxoris ex parte viri primo fieri postulavit, ne secus fieret appellando. Verum quia dicebat mulier, se virum habere suspectum, tum quia in domo eius coacta fuerat se adulteratam cum pluribus confiteri, tum quia meretricem publice retinebat, et idem procurator nec de mulieris impunitate cavere, nec vestro se curasset postmodum conspectui praesentare, vos testes mulieris iterum recipere studuistis, +et attestationibus publicatis diligenter audistis quae fuerunt ipsius nomine allegata. Quia vero, quum de ferenda sententia cum iuris prudentibus tractaretis, diversorum invenistis diversa consilia, quibusdam dicentibus appellationi simpliciter deferendum, aliis autem appellationi deferendum non esse; nonnullis etiam asserentibus, appellationem nullatenus tenuisse, quum mulier non sit viro restituenda suspecto, nisi, de impunitate sufficienti praestita cautione: vos in tanta varietate nos consulere voluistis, qualiter esset in hoc negotio procedendum? Nos igitur Consultationi vestrae de consilio fratrum nostrorum taliter respondemus, quod, licet ordo iudiciarius in aliis controversiis sit servandus, et in matrimonialibus causis non usquequaque servetur, quia tamen in praesenti negotio non est actum de foedere matrimonii, sed de crimine adulterii, per quod ad separationem coniugii, non ad coniunctionem intenditur, quia lite non contestata testes fuerunt recepti, et attestationes etiam publicatae, sive deferendum sive non deferendum appellationi fuisset, non est ad diffinitivam sententiam procedendum. Potuit tamen praefatus R. propter suam contumaciam, vel etiam procuratoris, si sciens non purgavit eandem, excommunicationis sententia innodari. [Dat. Perusii XV. Kal. Oct. 1198.]

Capitulum II.
In causa restitutionis contra contumacem lite non contestata sententia proferrii non potest. Hoc dicit comprehendendo omnem modum summandi.

Idem Hierosolymitano Patriarchae et Archiepiscopo Cassensi.

Accedens +ad praesentiam nostram venerabilis frater noster Paphensis episcopus venerabilium fratrum nostrorum Acconensis, Tiberiadensis et Berytensis episcoporum nobis literas praesentavit, sententiam continentes, quam super causa, quae inter venerabilem fratrem nostrum Tyrensem archiepiscopum ex una parte, et plebanum sancti Marci ex altera vertebatur, iidem ipsi promulgarunt. Asserebant tamen episcopi memorati per suas literas, quod, quum causam ipsam de mandato nostro susceperint terminandam, partes ad suam praesentiam convocarunt. Sed plebanus [praedictus] nec eorum literas, in quibus mandati nostri tenor erat expressus, recipere voluit, nec eorum se conspectui praesentare, et secundo citatus, licet [nec eorum nuntium], nec literas eorum recipere voluisset, coram eis apparuit, prioris absentiae suae causis allegatis, et inspecto tenore literarum nostrarum, petitis etiam induciis et receptis [ab eis], licentiatus abscessit, se statuto die ad eos redire promittens. Quum in iudicum delegatorum praesentia archiepiscopus Tirenensis restitutionis beneficium postularet, plebanus sancti Marci de Venetiis, contra quem agebat, nihil ad obiecta respondit, sed ad nostram audientiam appellavit. Et licet saepe per ipsos fuisset admonitus, ut iuri pareret, quia eius appellatio non tenebat, quum in literis nostris appellationis esset obstaculum partibus interclusum, licet per ipsorum nuncios ad iudicium fuerit revocatus; noluit tamen respondere amplius, vel coram eis etiam comparere. Ipsi vero iudices accedentes ad civitatem Tyrensem, quum plebanus ipse in sua contumacia perduraret, testes receperunt ab adversa parte productos, et depositionibus redactis in scriptis mandaverunt eidem plebano, ut ad eos accederet in personas vel in dicta testium obiecturus. Quod quum facere noluisset, in ipsum excommunicationis sententiam protulerunt, possessionem iuris parochialis adiudicantes archiepiscopo memorato, et eum, quantum in eis erat, restituentes in integrum, auctoritate sedis apostolicae districtius vetuerunt, ne quis possessionem Tirenensi ecclesiae restitutam praesumeret perturbare, vel institutioni apostolicae contraire, et ne plebanus S. Marci vel quilibet alius parochiale ius exerceret in Tyro. [Insuper in omnes illos excommunicationis sententiam protulerunt, qui plebano eidem in subtractione parochialis iuris consentirent in posterum, vel in sua malignitate praeberent auxilium vel assensum idem contra sustinedos (substituendos?) ei plebanos in posterum statuentes. Verum dilecti filii, nobiles viri, Ursus Badoarius et Marinus Iacobus, ad nos ex parte nobilis viri, Henrici Danduli, Ducis Venetorum transmissi, in nostra proposuerunt praesentia constituti, quod olim in recuperatione terrae orientalis ecclesiarum praelati et principes saeculares tertiam partem civitatis Tyrensis pleno iure Venetis consenserunt, quam ipsi possederunt longo tempore, sine lite. Ceterum decedentibus illis, quibus in recuperatione illius terrae ipsorum experti fuerant fidem, constantiam et auxilium in effectu, successores eorum vel ignari, vel ingrati beneficiorum terrae sacrae collatorum a Veneticis, super iure parochiali ecclesiae s. Marci, quae ad ecclesiam S. Marci Venetiis positam pleno iure solummodo pertinet, a paucis moverunt indebite quaestionem. Sed superveniente terrae occidentalis excidio, ipsi a bonae memoriae Clemente ac Coelestino, praedecessoribus nostris, literas impetraverunt, ne ante recuperationem terrae illius super hoc respondere cuiquam aliquatenus cogerentur. Unde, quum dictus archiepiscopus super hoc commissionis literas impetrasset, praedictus plebanus, tanquam qui iudices habebat ex certa ratione suspectos, utpote quorum duos suffraganeos ecclesiae Tyrensis esse constabat: tum quia literae ipsae per veri erant oppressionem obtentae, velut in quibus de praedictis literis mentio non fiebat, ad nostram audientiam appellavit. Sed iudices post appellationem ad nos legitime interpositam, lite non contestata in eum et omnes complices eius excommunicationis sententiam protulere, et possessionem iuris parochialis adiudicare praedicto archiepiscopo et eius ecclesiae praesumserunt. At quum ipse tam iniquae sententiae non pareret, idem archiepiscopus ecclesias eius bonis spoliavit.] Quum igitur nobis ex inspectione sententiae constitisset, quod lis coram eisdem iudicibus non fuerit contestata, et ex transscripto literarum, quas iidem praedecessores nostri concesserant Veneciis, manifeste pateret, literas ipsas per veri suppressionem obtentas, quum non veniret in dubium, sed potius manifestum esset, duos praedictorum iudicum, Achoniensem videlicet et Beritensem episcopos, eidem archiepiscopo tanquam suffraganeos suo metropolitano subesse, ac ex his plebanum ipsum legitime appellasse constaret; in quem, etiamsi minus legitime appellasset, et iudices ipsi licet propter contumaciam excommunicationis forte potuerunt proferre sententiam, non tamen debuerunt super principali negotio diffinitivam sententiam lite non contestata proferre, praedictas ab ipsis iudicibus latas de consilio fratrum nostrorum cassavimus sententias, immo cassas denunciavimus et inanes, et per eas nullum praeiudicium ecclesiae S. Marci vel eius favoribus volumus irrogari. Unde [dicto] Tirenensi archiepiscopo dedimus in mandatis, ut ipsi ecclesiae S. Marci [et] instrumenta restituat, et etiam universa, quae huiusmodi occasione sententiae per se, vel per alios occupavit, nec impediat, quo minus sicut ante latam sententiam Venetorum ecclesia parochialis iuris et aliarum dignitatum suarum possessione laetetur. [Ideoque frat. v. etc. Dat. Later. Non. April. A. III. 1200.]

Capitulum III.
Si lite non contestata reus est contumax, si fieri potest, mittitur actor in possessionem causa custodiae; alias reus excommunicabitur.

Idem Episcopo Brixiensi.

Tuae fraternitatis devotio (Et infra: [cf. c. 10. de eo, qui cogn. IV. 13.]) Consuluisti praeterea, utrum si aliquis citatus legitimis peremptoriis comparere noluerit, iudex lite non contestata contra ipsum debeat sententiam promulgare, ut idem affectus taedio appellaturus saltem se iudicis conspectui repraesentet. Ad quod Consultationi tuae taliter duximus respondendum, quod, si reus, lite non contestata se absentat contumaciter, talisque sit causa, quod actor possit in petitarum rerum possessionem induci, est in eandem causa custodiae inducendus. Quod si causa talis fuerit, quod idem in possessionem nequeat intromitti, ut iuri pareat is, qui contumaciter se absentavit, per censuram ecclesiasticam est contumax compellendus. [Praeterea etc. (cf. c. 20. de praeb. III. 5.) Dat. Rom. etc. 1206.]

Capitulum IV.
Receptio testium facta contra non contumacem lite non contestata, in causa matrimoniali est nulla.

Idem de Decima et Helemosio Abbatibus Aurelianensis et Carnotensis dioecesis.

Accedens ad sedem apostolicam dilectus filius nobilis vir. G. vicecomes +Benaici [humili nobis conquestione monstravit, quod quum nobilem mulierem Eustachiam duxisset legitime in uxorem, et duas filias suscepisset ex ipsa, tandem ipsa nobilis suadente humani generis inimico divertit ab ipso. Quumque a venerabili fratre nostro Pictaviensi episcopo dioecesano suo non posset super hoc iustitiam obtinere, nos ad petitionem nunciorum ipsius et mulieris eiusdem causam, quae inter ipsos super eorum matrimonio vertebatur, dilectis filiis abbati S. Leodegarii, decano S. Petri et priori S. Hilarii de Cella Pictaviensibus duximus committendam, qui, sicut nobis suis literis intimaverunt, quum eis liquido constitisset, praefatam E. a viro suo, de quo duas susceperat filias, auctoritate propria divertisse, habito prudentum virorum consilio decreverunt, eandem E. ad virum suum debere reverti, reservata sibi accusandi matrimonium post reversionem suam, si vellet, plenaria potestate. Quod quum facere noluisset, excommunicationis eam vinculo adstrinxerunt, supponentes terram eius et familiam ecclesiastico interdicto. Verum quum sententiam ipsam praecepissemus postmodum, sicut rationabiliter lata erat, usque ad satisfactionem congruam inviolabiliter observari, tandem eadem E. ad suggestionem venerabilis fratris nostri Andegavensis episcopi et dilectorum filiorum de Granateria et de Bellofonte abbatum causam ipsam venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio G. archidiacono Corisopitensibus et magistro P. de Buter. canonico Andegavensi sub hac forma obtinuit delegari, ut, si eis constaret, quod eadem mulier, sicut nobis scripserant iidem episcopi et abbates, loco sibi praefixo nequiverit ad praedictos iudices accedere propter guerras, et quod in confinio Pictaviensis et Andegavensis episcopatuum securum adversae parti conductum dare voluerit, et praestare sufficientissimam cautionem, quod eos servaret indemnes, in irritum revocato quicquid in eius praeiudicium post appellationem ad nos legitime interpositam invenirent temere attentatum, non obstante commissione praedicta partes ante suam convocarent praesentiam, et rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis causam appellatione remota fine debito terminarent, facientes quod decernerent per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Ipsi vero, sicut in eorum literis perspeximus contineri, quum partibus apud Voventum, et postmodum apud Lucion. terminum assignassent, idem vicecomes, se per literas et procuratorem excusans, asseruit, quod ad loca illa, quum inimici eius ibidem haberent dominium, propter mortis periculum accedere non audebat, cui adversa pars et barones, qui ibidem aderant, responderunt, quod ipsi eidem vicecomiti literas de conductu cum literis vicecomitis Toarcii, Senescalli Pictaviae, per nuncium destinaverant, quibus procurator vicecomitis replicavit, quod propter literas ad suspectum sibi locum non audebat accedere, sed tutum locum assignari sibi et restitutionem uxoris fieri postulabat, quod si facere nollent iudices, dominum suum gravari dicebat, propter quod ad appellationis remedium convolavit, nec voluit postmodum, licet fuerit requisitus, coram ipsis iudicibus respondere, ipsos asserens manifeste suspectos, et innovavit appellationem emissam. Iudices autem credentes appellationem non esse legitimam, et per testes postmodum cognoscentes, quod sententia fuerat post appellationem in dictam mulierem prolata, eam denunciaverunt penitus non tenere. Tandem vero, apud Pozaugias peremptorio partibus assignato Turonensis Decanus, avunculus eiusdem vicecomitis, se obtulit pro ipso venturum, si securus eidem concederetur conductus, per literas nihilo minus contra iudices causas suspicionis allegans, videlicet, episcopum ipsum esse consanguineum, nobilis viri G. de Toarcio, comitis Britanniae, qui causae ipsius mulieris se nimium immiscebat, et ipsius comitis subditum potestati, archidiaconum vero clericum ipsius comitis commensalem, et magistrum P. de Buter. oriundum de terra mulieris ipsius. Iudices autem, postmodum alio peremptorio partibus assignato, super consanguinitate testes receperunt mulieris eiusdem, et alio termino apud Malleoniam partibus assignato, attestationes publicari fecerunt, vicecomite se per suas literas excusante. Ad ultimum vero, quum terminus ad recipiendam sententiam fuisset partibus assignatus, nunciis mulieris, et ... ... archidiacono Turonensi, fratre ipsius vicecomitis, in ipsorum praesentia constitutis, nunciis ipsius mulieris sententiam postulantibus, et ipso archidiacono pro fratre suo terminum requirente, de prudentum consilio terminum partibus assignarunt, quo deberent secundum iuris ordinem in causa procedi; sed nuncii mulieris, contumaciter recedentes, altera die nostram audientiam appellarunt, dicentes, dominae suae gravamen inferri eo, quod iudices non interfuerant apud Malleoniam, ubi terminum assignarant ad sententiam perferendam, et quia locum extra provinciam assignabant, quum ipsi essent de provincia Turonensi. Iudicibus autem appellationi deferentibus, nuncius mulieris ad apostolicam sedem accedens proposuit, quod, quum super causa ipsa iudices praelibati eundem vicecomitem ad praesentiam suam pluries peremptorio ad loca competentia et intervallis legitimis citavissent, nec idem vicecomes, muliere comparente praefata, venire voluerit vel sufficientem mittere responsalem, ipsi testes mulieris receperunt, vicecomitem ipsum iterato per peremptoria edicta citantes, ut coram ipsis dicturus contra testes vel dicta testium compareret. Sed, quum ipse non venerit, nec sufficientem nuncium destinarit, attestationibus publicatis ab ipsis, et partibus citatis ad sententiam audiendam, mulier eadem, dicto vicecomite se contumaciter absentante, sibi dari sententiam postulavit, ad quam procedere, licet requisiti saepius, noluerunt, propter quod pars mulieris, sibi sentiens imminere gravamen, ad nostram audientiam appellavit. Nos vero, credentes, quod eadem mulier pro matrimonio laboraret, eisdem ad petitionem nuncii duximus iniungendum, ut, in eadem causa secundum attestationes receptas legitime procedentes, ipsam, oblato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, fine debito terminarent, dilectis filiis ... ... de Granateria ... ... de Insula Calveti, et de Alba corona abbatibus dantes nihilominus in mandatis, ut, si praefati iudices in exsecutione mandati nostri negligentes exsisterent vel remissi, ipsi secundum attestationes receptas ab ipsis in eodem negotio ad diffinitivam sententiam sublato appellationis obstaculo procedere non tardarent. Ceterum dictus vicecomes Benaici in nostra praesentia constitutus] gravem coram nobis exposuit quaestionem contra dictos iudices, quod, quum dictus Corisopitensis episcopus nobilem virum Guidonem de Toarcio comitem Britanniae proxima linea consanguinitatis attingat, et archidiaconus eius sit clericus commensalis, qui eidem vicecomiti est adversarius principalis, utpote qui uxorem suam et terram publice detinere praesumit, et magister P. de Buter, de terra uxoris suae oriundus, exsistat nimis favens eidem, et omnes sub districtu et potestate ipsius G. exsistant comitis memorati, nec nisi per districtum ipsius ei pateat accessus ad eos, et ipsi, quibus causa inter ipsum et uxorem suam commissa fuerat, nunquam ei voluerunt, nisi in terra inimicorum suorum, locum et terminum assignare, quo sine mortis periculo accedere non audebat, et, licet literas non habuerit de conductu, si tamen missae ei fuissent, non debebat se credere suis capitalibus inimicis. +[Insuper, quum eis certam formam duxerimus praefigendam, ipsi post appellationem legitime ad nos interpositam, relinquentes formam, quam praefixeramus eisdem, de appellatione tantummodo praetermisso iuris ordine inquirentes, quum non fuisset ostensum, ipsam esse legitimam, nec temere aliquid attentatum, nec de aliis iniunctis sibi capitulis inquisivissent, sententiam in ipsam mulierem rite latam minus iuste irritam nunciarunt,] et lite non contestata, testes super principali recipere praesumentes [et recusantes legitimas exceptiones illius, allegationes eius pro maiori parte, et maxime quae faciebant ad causam, in suis literis tacuerunt, pro adversa parte multa, quae coram eis allegata non fuerant, opponentes. Praeterea adversa pars, quae per falsi suggestionem ipsis causam obtinuerat delegari, fraudulenter intendens per testes reprobos ipsius vicecomitis iustitiam enervare sub frivolae appellationis praetextu, furtim ad eosdem, et praedictos de Granateria, de Insula Calveti et ... ... de Alba corona abbates super ferenda sententia literas impetravit, ipso vicecomite super prosequenda appellatione sua exsistente in itinere ad sedem apostolicam veniendi. Unde, quum fraus adversariorum suorum eis patrocinari non debeat, quumque constet iudices ipsos in causa post appellationem ad nos legitime interpositam praeter formam mandati nostri tanquam manifeste suspectos temere processisse, idem vicecomes petebat instanter, ut, revocato in irritum quicquid post appellationem ad nos legitime interpositam per ipsos iudices vel alios in eius praeiudicium fuerat attentatum, revocatis etiam literis, quae ipso veniente ad nos fuerant per mendacium impetratae, uxorem suam reverti ad ipsum per excommunicationis sententiam et interdictum terrae compellere dignaremur, detentores ipsius et terrae eadem districtione cogentes ipsam et terram restituere cum fructibus perceptis ex ipsa, et faceremus sententias singulis diebus dominicis et festivis per Turonensem et Burdegalensem provincias publicari, et firmiter observari usque ad satisfactionem condignam.] Quum igitur in matrimonialibus causis non tam ad disiungendum, quam ad coniungendum debeamus exsistere proniores, ne forte quod Deus coniunxit homo separare praesumat, discretioni vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, quum, sicut idem asserit vicecomes, propinquiores sitis terrae nobilis iam dictae, quam suae, et causa ipsa per vos commodius valeat terminari, quum ad vos securus pateat accessus, utrinque partibus convocatis et inquisita super praemissis diligentius veritate si vobis constiterit, quod ante litem legitime contestatam, vel post appellationem ex praemissis causis interpositam, testes super consanguinitate contra matrimonium absque culpa contumaciae recepti fuissent, vos attestationes huiusmiodi decernatis irritas et inanes, appellatione cessante compellentes censura ecclesiastica dictam nobilem, ut revertatur ad virum suum, quem inconsulte dimisit, mandatum apostolicum sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo impleturi ita, quod, postquam ipse vir plenariam restitutionem habuerit tam uxoris quam terrae, causam super matrimonio audiatis, eamque fine canonico terminetis. [Contradictores etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. XIII. Kal. Mart. 1205.]

Capitulum V.
Lite non contestata non recipiuntur testes regulariter super principali. Fallit in casibus hic annotatis, scilicet quum timetur de morte vel absentia diuturna testium. Tunc enim servata solennitate hic posita possunt etiam lite non contestata testes examinari. H. d. usque ad §. Porro. - Quum agitur de matrimonio carnali vel spirituali, possunt contra contumacem etiam lite non contestata testes recipi, et sententia diffinitiva ferri. Si vero reus est absens, sed non contumaciter, tunc in carnali non proceditur, sed exspectatur absens. In spirituali vero, si agatur de contracto, stabitur iuribus antiquis; si de contrahendo, exspectatur absens per sex menses. Sed de hoc ultimo, quando agitur de contrahendo, dic hodie ut in capit. Quam sit, et capit. Cupientes, de elect. in VI., ubi aliter est provisum. H. d. - §. 5. Ad perpetuam rei memoriam, vel quum agitur per viam inquisitionis, possunt testes sine litis contestatione recipi et etiam publicari. H. d. usque ad §. In aliis vero. - §. 6. Si reus lite non contestata est contumax, et agitur reali, mittitur actor in possessionem rei petitae causa custodiae; quam tamen recuperat reus veniens infra annum, si offerat cautionem de stando iuri, et restituat expensas; post annum vero his non servatis non auditur, nisi super proprietate. Sed si convenitur reali qui nomine alieno possidet, nominabit dominum in iudicio, et statuetur ei terminus, infra quem faciet dominum comparere. Qui si infra terminum non venerit, iudex illum citabit, quo adhuc non veniente iudex mittet actorem in possessionem veram. Si vero reus contumax convenitur actione personali, mittetur actor in possessionen bonorum ipsius rei pro modo debiti declarati, et primo mobilium, secundo immobilium, si mobilia non exsistant; vel excommunicabitur reus. H. d. usque ad finem.

Idem.

Quoniam frequenter in dubium revocatur a multis, an, lite non contestata, testes recipi valeant, auctoritate praesentium duximus declarandum, regulariter verum esse, quod lite non contestata non est ad receptionem testium procedendum, nisi forte de morte testium timeatur vel absentia diuturna. In quibus casibus, quum civiliter est agendum, ne veritas occultetur, et probationis copia fortuitis casibus subtrahatur, senes, et valetudinarii, et alii testes, de quibus ex aliqua rationabili causa timetur, etiam lite non contestata sunt procul dubio admittendi, sive pars conventa sit contumax, sive sit absens absque malitia, ut conveniri non possit. Sed si actor non convenerit adversarium infra annum, ex quo conveniri poterit, vel saltem receptionem huiusmodi testium non denunciaverit illi, attestationes sic receptae non valeant, ne forte hoc procuret in fraudem, ut processu temporis exceptiones legitimae ad repellendum testes, vel aliae locum habere non possint. §. 1. Porro speciales causae possunt occurrere, in quibus casualiter est aliud observandum, ut, verbi gratia, si super alicuius electione vel copula maritali quaestio moveatur. Tunc etenim, ne propter longam moram in spiritualibus et temporalibus patiatur ecclesia laesionem, vel viro sive mulieri fornicationis occasio praebeatur, maxime quum propinquitatis gradus opponitur lege divina prohibitus, in huiusmodi casibus, si videlicet contumax apparuerit is, in quem fuit actio dirigenda, sive quia peremptoria citatione recepta venire contemnit, sive quia malitiose se ipsum occultat, sive quia impedit, ne possit ad eum citatio pervenire, testes lite non contestata sunt merito admittendi, et nihilominus, si de causa liqueat, ad diffinitivam sententiam procedendum. §. 2. Si vero aliter absens fuerit, et agatur de spirituali coniugio inter praelatum et ecclesiam iam contracto, electione maxime confirmata, illud in hoc articulo volumus observari, quod super exspectatione talium personarum in sacris est canonibus diffinitum. §. 3. Quod si forsan agatur de spirituali coniugio contrahendo, is, qui est in praelatum electus, per spatium sex mensium exspectetur, nisi pensatis negotii circumstantiis per superioris providentiam magis vel minus fuerit exspectandus. §. 4. Si autem de carnali coniugio sit agendum, tam diu alteruter coniugum exspectetur, donec de ipsius obitu verisimiliter praesumatur, quia, quum sine culpa sit absens, ut, si captivitate, vel aegritudine, aut alio iusto impedimento forsitan teneatur, aut etiam [ex] propria, sed non malitiosa voluntate, in remotis partibus moram faciat, ut de facili vel in brevi citari non possit, ei quidem praeiudicari non debet, quum habeat forsan exceptiones legitimas ad intentionem contrariam elidendam, eo nequaquam obstante, quod de lapsu carnis posset opponi, quoniam in coniugio multi casus occurrunt, in quibus coniuges sine culpa, sed non sine causa continere coguntur. §. 5. Sunt et alii casus similiter speciales, quos alibi nos meminimus distinxisse, in quibus absque litis contestatione legitime possunt testes produci, ut quando excessuum inquisitio vel testium publicatio imminet facienda. §. 6. In aliis vero casibus prudenter est attendendum, utrum contumax actione reali, an personali conveniatur. Si reali, mittendus est utique actor in rei petitae possessionem, ut taedio affectus reus veniat responsurus. Qui si venerit infra annum, iudicio sisti praestita cautione, ac exhibita satisfactione congrua expensarum, possessionem recuperet. Quodsi cautionem offerre neglexerit infra annum, actor post annum verus constituetur possessor, super proprietate duntaxat adversae parti defensione legitima reservata. §. 7. Quodsi super rebus immobilibus quisquam conveniatur, qui eas possidet nomine alieno, debet statim in iudicio dominum nominare, certo dierum spatio a iudice statuendo, eoque ad eius notitiam perducendo, ut vel ipse veniens, vel idoneum dirigens responsalem actoris intentionem excipiat. Si vero post tempus indultum quod dispositum est noluerit adimplere, tanquam lite, quae ingeritur, ex eo die, quo possessor ad iudicium vocatus est, ad interrumpendam praescriptionem longi temporis contestata, dominum possessionis iudex tribus edictis legitimis evocabit, et tunc ipso in eadem voluntate manente negotium summatim examinans, in possessionem ipsarum rerum actorem mittere non tardabit, omni allegatione absenti super principali quaestione reservata. §. 8. Si autem super personali actione conveniatur, vel mittendus est actor in possessionem mobilium bonorum ipsius, vel immobilium, si forte mobilia non habeat, pro modo debiti declarati, vel in contumacem est ecclesiastica sententia proferenda, ita videlicet, quod alterutra poena, quae magis timeri debeat, iudex a principio sit contentus; ad alteram nihilommus processurus, si hoc meruerit protervitas contumacis, qui veniens infra annum vel post annum etiam audietur iuxta distinctionem in alio casu superius annotatam.