B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I


T i t u l u s   X X I I I .
De praesumptionibus.


_______________________________________________


Capitulum I.
Sicut manifesto nocens est poenae obnoxius, ita et occultus, licet postea dicat, se ioco fecisse.

Salomon in Parabolis.

Sicut noxius est, qui mittit lanceas et sagittas in mortem, ita vir, qui fraudulenter nocet amico suo, et, quum fuerit deprehensus, dicit: ludens feci.

Capitulum II.
Ex violenta praesumptione fertur definitiva. Et est casus notabilis.

Idem.

Afferte mihi gladium. Quumque attulissent [gladium coram rege] ait: Dividite infantem vivum [in duas partes], et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem, (commota sunt quippe viscera eius super filio suo): Obsecro domine, date illi infantem vivum, et non occidatur. E contrario alia dicebat: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur. Respondit rex et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur. Haec est enim mater eius.

Capitulum III.
Conversatio in adolescentia facit praesumptionem in senectute.

Hieronymus super Parabolis.

«Ex studiis suis intelligitur puer.» Quemcunque enim virtutibus studere cum modestia continentiae auditioni sapientum, [et] observantiae mandatorum Dei, et maxime simplicitati et humilitati videris, huius munda [esse] et recta opera intellige. Quem vero his contrarium corrige, aut si non potes, devita, ne ab eo corrumparis.

Capitulum IV.
Praesumitur contra illum, qui dilationibus subterfugit iudicium.

Bonifacius Papa Episcopis Galliae.

Nullus dubitat, quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur, qui est innocens, quaerit, sed astuta cavillatio eorum, quae versutis agendum credunt esse consiliis, nunquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere iudicium dilationibus putat. [Veniet etc. Dat. sub die Id. Iun. Monaxio XI. V. C. Cons. 419.]

Capitulum V.
Qui ex duobus illatis alterum negat, reliquum affirmare praesumitur.

Gregorius in Homilia.

«Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Respondit Iesus: Ego daemonium non habeo.» Duo quippe ei illata fuerunt: unum negavit, alterum tacendo concessit.

Capitulum VI.
Ex praeteritis praesumitur circa futura.

Idem Maximo Episcopo.

Mandata coelestia efficacius gerimus, si nostra cum fratribus onera partiamur. Proinde super cunctas ecclesias Siciliae te, [reverentissimum virum Maximianum] fratrem, et coepiscopum nostrum vices sedis apostolicae ministrare decernimus ut quisquis illuc religionis habitu censetur, fraternitati tuae ex nostra auctoritate subiaceat, quatenus ei non sit necessarium pro parvulis ad nos causis tanta maris spatia transmeando pervenire. Sed si qua fortasse difficilia exsistunt, quae fraternitatis tuae iudicio nequaquam dirimi possint, haec solummodo nostrum iudicium flagitent, ut sublevali de minimis in causis maioribus efficacius occupemur.] Quas videlicet vices non loco tribuimus, sed personae, quia ex transacta in te vita didicimus, quid [etiam] de subsequenti conversatione tua praesumamus. [Mense Decembr. Indict. X. 591.]

Capitulum VII.
Ex vicinitate praesumitur notitia facti loci vicini.

Idem.

Quosdam (Et infra:) Africa vero qualiter mortalitate et languoribus vastetur, quanto viciniores estis, [tanto] credo quod subtilius cognovistis. [De oriente vero etc.]

Capitulum VIII.
Praesumitur factum notum in vicino loco, quod est notum in remoto.

Idem Victori Episcopo.

Quanto +[laetitiae nobis est fratres nostros cognoscere erga filios suos paterna caritate decenter esse sollicitos, tanto tristitiae deputamus, quando eos ab illicitis nec aliorum fratrum reverentia, nec sacerdotii praevalet consideratio temperare. Quam igitur gravis et aspera adversus fratrem nostrum Tegessis civitatis episcopum clericorum eius vel eorum, qui in sacro sunt ordine positi, sit querela, fraternitati tuae liquere non dubium est, quia] Latere te in vicino non potuit, quod ad nos in longinquo pervenit. [Et quonian etc.]

Capitulum IX.
Ex praeteritis praesumitur circa futura.

Hieronymus super Osee.

«Scribam eis multiplices leges meas.» Ex prius datis, et neglectis apparet, quod has negligent.

Capitulum X.
Efficacior probatio requiritur ab eo, qui probare vult illud, quod non est verisimile.

Alexander III. Decano Cassiensi.

Quia verisimile non est, quod H. presbyter personatum ecclesiae R. capellano concesserit, et ab eo eiusdem ecclesiae acceperit vicariam, provideas attentius, ne memorati W. super hoc probationem recipias, nisi communis loci fama id habeat, vel tales personae appareant, de quibus verisimile non sit, quod debeant deierare; quoniam saepe contingit, quod testes corrupti pretio facile inducantur ad falsum testimonium proferendum.

Capitulum XI.
Per cohabitationem diutinam et famam de matrimonio et contractibus matrimonialibus ac alia adminicula probatur matrimonium. Panorm.

Idem Genuensi Archiepiscopo.

Illud quoque nihilominus ex tua inquisitione nobis innotuit, quod, quum quaedam libera mulier per decem annos et ultra cuidam servo scienter cohabitaverit, et ab eo fuerit carnaliter cognita, nunc ipsum asserit suum non esse maritum pro eo, quod testes desponsationis non comparent. Verum vir eam vendicans in uxorem ostendit publicum instrumentum, in quo sese coniuges nominant, et per quod ipsum ei donationem propter nuptias fecisse apparet. Mulier vero instrumentum illud asserens vitiosum, ut servo dominus fraudaretur, plures testes produxit, quod servus ille ab amicis eius saepe rogatus, ut eam desponsaret, et ille nec desponsasse, nec desponsaturum se ipsam firmiter asserebat. Vir autem nonnisi praedicto instrumento, et quibusdam testibus, qui viderant eam annulos deferentem, mulierem ipsam probavit esse uxorem; sed mulier de more illarum mulierum, quae panes vendunt, se annulos detulisse dicebat. Verum, quia in huiusmodi dubietate fama viciniae magis debet attendi, tuae sollicitudinis erit famam loci diligenter inquirere, utrum praedictus vir eam in lecto et in mensa sicut suam uxorem aut concubinam habuerit; et si fama loci habet, quod vir ipsam in lecto et in mensa sicut uxorem tenuerit, quum matrimonium sit maris et feminae coniunctio, individuam vitae consuetudinem retinens: cogenda est mulier, ut eidem viro affectu serviat coniugali, praesertim si praescriptum instrumentum ab eo conditum fuerit, qui officium suum fideliter adimplevit.

Capitulum XII.
Per violentam praesumptionem probatur carnis copula.

Idem.

Literis tuae fraternitatis receptis ex tenore illarum nobis innotuit, quod, quum P. parochianus tuus ab A. muliere, quam in uxorem acceperat, tuo iudicio peteret separari, accusatores matrimonii produxerunt testes firmiter asserentes, quod, postquam praedicta mulier cum praedicto viro contraxerat matrimonium, consanguineum viri eiusdem solum cum sola, nudum cum nuda, in eodem lecto iacentem, ea, ut credebant, intentione, ut eam cognosceret carnaliter, viderunt, sed et in multis secretis locis, et latebris ad hoc commodis, et tam horis electis +quam locis saepe praesentibus eis hoc contigisse dixerunt. Et publica fama consentit, quod post contractum matrimonium se miscuerunt ad invicem, quod in praesentia tua publice, ut asseris, sunt confessi, quamvis id se ante contractum matrimonium fecisse negarent. Dicitur quoque de muliere praedicta, quod de marito sese simulans concepisse, alienum partum iam baptizatum, ut fertur, se mentita est peperisse, et rebaptizari faciens virum suum decepit. Procedente vero tempore, quum fama empti alieni partus fraudem detegeret, parentibus, a quibus eum emerat, occulte restituit, postea veneficum poculum et alias vitae insidias viro parasse eadem mulier perhibetur. Quia ergo tua nos fraternitas duxit consulendos, si ad solvendum matrimonium iam dictae probationes sufficiant, Consultationi tuae taliter respondemus, quod tum ex confessione, tum ex huiusmodi violenta et certa suspicione fornicationis, praesertim, si quod de partu et machinatione mortis dictum est probari valet, non immerito potest sententia divortii promulgari, ita quidem, ut vir licentiam habeat mortua illa ducendi aliam, muliere sine spe coniugii remanente.

Capitulum XIII.
Idem dicit, ut praeced. cap.

Clemens III.

Tertio loco quaestionis huiusmodi nodum tua fraternitas petiit explicari, an iuvenis sponsam, in quam per verba de praesenti consensit, debeat in uxorem habere, ad quorum matrimonium impediendum neptis ipsius sponsae prosiliens, se a iuvene carnaliter praecognitam proponebat. A qua producti testes dixerunt, se pro certo credere, quod illa dicti iuvenis exstiterit concubina, et ei carnali commixtione coniuncta, adiicientes, quod eos insimul viderant per plana et nemora, vias et invia pluries convagantes, et testimonium viciniae se super hoc recepisse dicebant. Ad maiorem autem certitudinem, quia minus sufficienter credidisti esse probatum quod eadem mulier asserebat, tam ipsa quam iuvenis iuramentis adstricti seorsum confessi sunt, quod se invicem carnaliter praecognoverant, licet iuvenis nollet ab ea, quum desponsaverat, separari. Nos autem haec, quae dicta sunt, intelligentes, et attendentes viciniae famam, et dictorum mulieris ac iuvenis consuetas confabulationes, et per solitudines vagos incessus per testes esse probatos, ut de carnali cognitione eos per iuramentum separatim fuisse confessos, praesertim quum hoc non dicatur occultum, sed quasi praedicetur a pluribus manifestum, praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, et praesertim felicis memoriae Alexandri III. statuta sectantes, consultius et securius esse credimus, ut matrimonialiter non coniungantur, sed ab invicem solutis sponsalibus separentur. [Dat. Laterani.]

Capitulum XIV.
Propter praesumptionem etiam vehementem non debet quis de gravi crimine condemnari.

Innocentius III. Nivernensi Episcopo
et Archidiacono Bituricensi.

Literas vestras accepimus continentes, quod, quum causa, quae vertitur inter venerabilem fratrem Altissiodorensem episcopum, et quosdam Burgenses de Caritate, quos idem episcopus de haeresi impetebat, vobis et dilecto filio abbati Collonensi, a sede apostolica delegata fuisset, utraque pars tandem, ut negotii prolixitas posset facilius expediri, vos duos sub certa poena sibi arbitros statuerunt, delegata vobis potestate nihilominus reservata; G. autem lator praesentium, unus ex illis, quos praefatus episcopus impetebat, haeresim suam apud Caritatem fuerat publica voce confessus, et de quodam fratre suo similiter recognoverat, quod eodem secum laborabat errore. +Qui quum de fide sua coram venerabili fratre nostro Bituricensi archiepiscopo conveniretur, eique purgatio facienda per eundem W., qui vere poenitens et catholicus credebatur, esset indicta, ipse W. fratrem suum, quem publice asseruerat [esse] haereticum, praestito iuramento purgavit, et sic ab ipso et periurus et haereticus censebatur. E contrario vero idem W. proposuit, quod, licet de se publice confessus fuisset, nihil tamen fuerat de fratre confessus. Unde bene poterat illum purgasse, maxime quum a duobus capellanis de Albiniaco, qui conscientiam illius noverant, audivisset, quod tanquam catholicum poterat illum secure purgare, quorum literas postea vobis ostendit. Sed episcopus super eo, quod de fratre negaverat, protinus eum per se ipsum et unum presbyterum et alium diaconum coram vobis convicit; unde ipsum relapsum in haeresim appellabat. Vos igitur has in praedicto W. contrarietates notabiles attendentes, ipsum cum literis vestris ad nostram praesentiam transmisistis, bonis eius interim annotatis, donec de persona eius et bonis quid statuendum foret statuere curaremus, adiicientes, quod, quum idem W. apud vos cum quibusdam instaret, ut purgationem reciperetis ipsius, sicut aliorum quorundam, vos iuramentum eius, quia sibi contrarius videbatur, admittere noluistis, purgatione tamen pro eo per octavam manum bonorum virorum admissa. Nos vero, quia vulpeculae, quae moliuntur vineam Domini demoliri, sagaci sunt studio capiendae, nam vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, ex iis, quae praescripta sunt, praedictum G. suspectum de haeresi vehementer habuimus, tum quia quod ante dixerat postea se dixisse negavit, sicut convictus est coram vobis, tum quia vel mendacium prius dixit in fratrem, asserendo illum haereticum, vel periurium postea commisit in Deum, purgando illum de haeresi, quorum utrumque reddit illum valde suspectum; quanquam verisimilius videatur, quod eo tempore, quo tanquam vere poenitens ab haeresi revertebatur ad fidem, tam grave mendacium non dixisset, praesertim in fratrem, quem utique tanquam carissimum non asseruisset haereticum, nisi fuisset accensus zelo fidei orthodoxae. Unde praesumitur, quod, quum postea purgavit illum de haeresi, turpiter deieravit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus, quum propter solam suspicionem, quamvis utique vehementem, nolumus illum de tam gravi crimine condemnari, talem et tantam securitatem recipiatis ab ipso praeter iuratoriam cautionem, quod timore poenae corporalis debeat coerceri, discretam ei poenitentiam iniungentes, ex qua valeat apparere, utrum in tenebris ambulet, an in luce, utrumve sit vere poenitens, an ficte conversus. Et si eum hoc modo verum catholicum cognoveritis, non sinatis ipsum indebite molestari; alioquin eum tanquam haereticum condemnetis. [Dat. Ferentini Kal. Iun. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XV.
Non praesumitur incontinens in senectute, qui in iuventute continuit, maxime si est literatus.

Idem Cenadiensi Episcopo et Abbati Deciquorum.

Quum in iuventute sua venerabilis frater noster C. Quinqueecclesiensis episcopus adeo se maturum, honestum et providum exhibuerit, ut propter suavem suae probitatis odorem ab ecclesia Romana meruerit pallio decorari, non est de levi credendum, quod, postquam ad senilem pervenit aetatem, turpiter abiecerit iugum Domini, foetores et foeditates libidinis amplexando; quum labes huiusmodi, quae nonunquam in iuventute contrahitur, in senectute frequentius expietur. Quis praeterea de facili crederet, quod vir praeditus scientia literarum, propriae salutis oblitus, ad eam passionis ignominiam se converteret, ut cum propria nepte abominabilem perpetraret incestum, quum, etiam secundum sententias ethnicorum naturale foedus inter tales personas nihil permittat saevi criminis suspiciari? Licet igitur illustris memoriae rex Hungariae eundem episcopum nobis interdum per nuncios et literas de tali crimine detulisset, suppliciter et instanter postulans, ut malum huiusmodi pernitiosum exemplo de Hungarica ecclesia tolleremus, quia tamen eius suggestio non de caritatis radice, sed ex odii fomite procedere videbatur, quum ipsum tanquam inimicum persequi non cessaret, sicut est in tota provincia manifestum: noluimus aures nostras quasi malignis delationibus inclinare, sed, ut probaremus, si spiritus esset ex Deo, bonae memoriae Auriensi episcopo dedimus in mandatis, ut prudenter et caute a coepiscopis indagaret, utrum praefatum episcopum crederent tali labe respersum. Qui nobis postmodum rescripserunt, quod eum virum honestae conversationis esse credebant, personam illius multipliciter commendantes. [Quia vero etc. (cf. c. 12. de purg. can. V. 34.) Dat. Ferentini Non. Iul. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XVI.
Is, pro quo beneficiando scribitur cum clausula, si idoneus fuerit, non tenetur probare se idoneum, quum idoneus praesumatur.

Idem Archidiacono et Praeposito Mediolanensibus.

Dudum bonae memoriae archidiacono Mediolanensi dedimus in mandatis, ut dilectum filium C. scholarem a presbytero sancti Victoris XL. martyrum, qui solus in ipsa ecclesia ministrabat, in qua, sicut scholaris idem assuerit, quondam ministraverunt clericus et sacerdos, in clericum eiusdem ecclesiae recipi faceret et in fratrem, +cuius facultates idem scholaris proponit nullatenus imminutas. Sed presbyter memoratus ipsius archidiaconi malitiose declinans examen, I. clericum [pro se] ad nostram praesentiam destinavit, cui et praefato C. venerabilem fratrem nostrum Tranensem archiepiscopum apostolicae sedis legatum, tunc subdiaconum et capellanum nostrum, dedimus auditorem, coram quo dictus Ioannes asseruit, quod nequaquam sufficiebant duobus clericis facultates ecclesiae memoratae, adiiciens, quod praedictus C. non erat idoneus ad illius ecclesiae beneficium obtinendum. +[Unde nos venerabili fratri nostro Patriarchae Hierosolymitano, tunc Episcopo Vercellensi, de illorum assensu mandavimus ut si praedictus C. legitime coram ipso probaret quod facultates ecclesiae supradictae imminutae non essent, sed duobus sufficerent, et persona eius esset idonea, presbyterum supradictum ad receptionem ipsius per censuram ecclesiasticam appellatione remota compelleret, contradictores vel rebelles, si qui forsitan apparerent, a praesumptione sua districtione simili, cessante appellatione, compescens; alioquin perpetuum silentium scholari super hoc imponeret memorato. Testes etiam qui nominarentur eidem, si se gratia, odio, vel timore subtraherent, canonica districtione, cessante appellatione, compelleret perhibere testimonium veritati. Quum autem praefatus scholaris ad probandum quod facultates ecclesiae imminutae non essent, sed duobus sufficerent, ad praedicti Patriarchae tunc Vercellensis Episcopi praesentiam multotiens accessisset, et idem Episcopus testes nominatos ab ipso, quia monitione praemissa nolebant veritati testimonium perhibere, interdicto supposuisset, venerabilis frater noster tunc Mediolanensis Archiepiscopus interdictum ipsum auctoritate propria relaxavit. Quare supradictus C. ius suum non potuit obtinere. Unde tibi, fili Praeposite, dedimus postmodum in praeceptis ut inspectis attestationibus iam receptis, quas voluimus ut per censuram ecclesiasticam tibi faceres exhiberi, secundum eas et alias, si quas partes legitime ducerent proferendas, quum nondum essent, quae receptae fuerant, publicatae, causam ipsam iuxta tenorem praecedentium litterarum, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ratione praevia terminares. Partibus igitur propter hoc in tua postmodum praesentia constitutis, quum dictus C. ad probandum quod facultates ecclesiae suppetebant, quosdam patronos et parochianos ecclesiae ad ferendum testimonium nominasset, et ipsi licet a te saepius moniti, nollent testimonium perhibere, quibusdam se rationibus excusantes, tu eos, nisi usque ad quindecim dies ex tunc venirent ad testimonium perhibendum, excommunicationis vinculo innodasti; sed ipsi ante praefixum diem ad sedem apostolicam provocarunt; quare non fuit ulterius in causa processum. Volentes igitur ut finis eidem controversiae imponatur,] Causam vobis duximus committendam [praesentium vobis auctoritate praecipiendo mandantes, quatenus laicis supradictis ad cautelam absotulionis beneficium impendatis, et causam ipsam iuxta priorum literarum continentiam appellatione remota, ratione praevia terminetis;] ita, ut ex illa clausula, scilicet si persona fuerit idonea, quae nostro rescripto reperitur inserta, eidem scholari probandi se idoneum nulla necessitas imponatur, quum prima facie praesumatur idoneus, nisi aliud contrarium ostendatur. [Testes autem etc. Dat. Later. V. Id. Mai. Ao. X. 1207.]