B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   V I .
De clerico aegrotante vel debilitato.


_______________________________________________


Capitulum I.
Clericus infirmus integre percipit fructus beneficii sui.

Gregorius Candido Episcopo Urbevetano.

Quum percussio corporalis, +[utrum pro purgatione an pro vindicta contingat, Dei in hoc iudicium ignoratur, non debet a nobis addi flagellatis afflictio, ne nos culpae,] quod absit, offensa respiciat. Et quia praesentium lator Calumniosus pro hac percussione, quam sustinet, consueta sibi commoda ab ecclesia vestra asserit negari, idcirco Fraternitatem tuam praesentibus hortamur epistolis, quatenus latorem praesentium ad percipienda beneficia, quae consueta sunt ab ecclesia tua, aegritudo sua non debeat impedire; quia, si alii eius essent exemplo deterriti, forte non posset qui militaret ecclesiae inveniri, sed secundum loci eius ordinem quaecunque ei, si sanus esset, poterant ministrari, de ipsa exiguitate, quae ecclesiae potest accedere, fraternitas tua divini contemplatione iudicii praebeat aegrotanti, [quatenus etc.]

Capitulum II.
Presbyter, cui medietas palmae cum duobus digitis est abscissa, missam non celebrat, sed ceteris sacerdotalibus fungi potest.

Eugenius Papa.

Presbyterum, cuius duos digitos cum medietate palmae a praedone abscissos esse significasti, missam non permittimus celebrare, quia nec secure propter debilitatem, nec sine scandalo propter deformitatem membri hoc fieri posse confidimus. Ipsum autem ceteris officiis sacerdotalibus fungi minime prohibemus. [Praeterea etc. (cf. c. 1. de apostat. V. 9.)]

Capitulum III.
Si rector ecclesia sit leprosus, dandus est ei coadiutor.

Lucius III.

De rectoribos ecclesiarum leprae macula usque adeo infectis, quod altari servire non possunt, nec sine magno scandalo eorum, qui sani sunt, ecclesias ingredi, hoc volumus te tenere, quod eis dandus est coadiutor, qui curam habeat animarum, et de facultatibus ecclesiae ad sustentationem suam congruam recipiat portionem.

Capitulum IV.
Si rector ecclesiae sit leprosus, ab administrationis officio removetur; sed de bonis ecclesiae sustentatur.

Clemens III.

Tua nos duxit fraternitas consulendos: (Et infra: [cf. c. 19. de sent. exc. V. 39.]) De sacerdote vero, qui divino iudicio leprae morbo repercussus in parochiali ecclesia praelationis officio fungitur, dicimus, quod pro scandalo et abominatione populi ab administrationis debet officio removeri, ita quidem, quod iuxta facultates ecclesiae sibi necessaria, quamdiu vixerit, ministrentur.

Capitulum V.
Episcopo, qui propter morbum incurabilem pastorale officium exercere non potest, dandus est coadiutor.

Innocentius III. Arelatensi Archiepiscopo.

Ex parte fuit propositum coram nobis, quod, quum venerabilis frater noster Aurasiensis episcopus gravi et incurabili morbo fere iam per quadriennium labotaverit ita, quod pastorale officium non potuit, nec potest ullatenus exercere, nobilis vir de Baucio princeps terrae illius, consules ac cives civitatis eiusdem a te postulant incessanter, ut tam ipsis quam Aurasicensi ecclesiae, quum sis metropolitanus eorum, studeas providere. Verum quum tu ipsum ad cessionem compellere non possis, nec debeas ullo modo, nec afflictio afflictio sit addenda, immo potius sit ipsius miseriae miserendum, eo, quod idem vir bonus exstiterit et honestus, et ecclesiam salubriter sibi commissam gubernaverit, quid super his agere debeas, sedem duxisti apostolicam consulendam. Nos igitur volentes tam praefato episcopo quam ecclesiae suae salubriter providere, fraternitati tuae taliter respondemus et per apostolica scripta mandamus, quatenus illi coadiutorem associes virum providum et honestum, per quem tam episcopo quam populo sibi commisso utiliter consulatur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. IV. Non. Dec. Pont. nostr. Ao. VII. 1204.]

Capitulum VI.

Honorius III. Episcopo Aversano.

Consultationibus (Et infra:) Archidiacono autem, quem morbo paralytico laborantem officium linguae asseris amisisse, coadiutor est merito adhibendus, maxime si de ipsius processerit voluntate.