B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X I X .
De rerum permutatione.


_______________________________________________


Capitulum I.
Princeps potest rem ecclesiae immobilem per permutationem acquirere, data re meliori vel aequali. H. d. et in hoc, quod dicit, vel aequali, est casus notabilis.

Ex concilio apud Silvan.

Si princeps voluerit rem immobilem sanctis locis praestare, et accipere ab eis aliam immobilem rem, eoque modo de communi voluntate permutationem contrahere, liceat ei hoc facere, si causa rationabilis id exposcat, et res, quam praestiterit, maior fuerit vel aequalis, divina pragmatica sanctione super hoc ab eo promulgata.

Capitulum II.
Permutatio rerum ecclesisticarum, facta in casu non concesso, seu non servata solennitate iuris, est revocanda per successorem.

Ex concilio Belvacensi.

Ut commutationes rerum ecclesiasticarum valde caveantur et subtilissime, si aliquo modo fieri debent, inspiciantur; quae autem ab antecessore inconsulte factae sunt iuxta decretum canonicum Hilarii Papae, vel ab aliis illicite commissae sunt, ab eo, qui successor est, emendentur.

Capitulum III.
Mancipia ecclesiae non debent permutari, nisi ad libertatem, vel nisi sint fugitiva H. d. cum c. sequenti.

Ex concilio apud Silvanectum.

Mancipia ecclesiastica nisi ad libertatem non convenit commutari, videlicet ut mancipia, quae pro ecclesiastico homine dabuntur, in ecclesiae servitute permaneant, et ecclesiasticus homo, qui commutatur, fruatur perpetua libertate. Quod enim semel Deo consecratum est ad humanos usus iam transferri non decet.

Capitulum IV.
Servi ecclesiae cum profanis permutari non possunt nec alienari, nisi sint fugitivi.

Ex eodem.

Iniustum videtur et impium, ut mancipia, quae fideles viri seu feminae Deo et sanctis eius pro remedio animae suae consecrarunt, cuiuscunque muneris mancipio vel commutationis commercio iterum in servitutem saecularium redigantur, quum canonica auctoritas servos tantummodo permittat distrahi fugitivos. Et ideo omnes ecclesiarum rectores summopere caveant, ne eleemosyna unius alterius peccatum fiat. Et est absurdum, ut ab ecclesiastica dignitate servus discedens humanae sit obnoxius servituti.

Capitulum V.
Praebendae pacto praecedente permutari non possunt; episcopus tamen potest de loco ad locum permutare personas.

Urbanus III.

Quaesitum est ex parte tua, si commutationes fieri valeant praebendarum, quum commutatio dignitatum in Turonensi concilio fuerit interdicta. +Sunt enim quidam, qui praebendae suae cedunt et iuri renunciant, ut maiorem praebendam obtineant, vel ex hoc certam summam pecuniae consequantur, quod quidem honestati est contrarium, et simoniacam procul dubio continet pravitatem. Generaliter itaque teneas, quod commutationes praebendarum de iure fieri non possunt, praesertim pactione praemissa, quae circa spiritualia vel connexa spiritualibus labem semper continet simoniae. Si autem episcopus causam inspexerit necessariam, licite poterit de uno loco ad alium transferre personas, ut quae uni loco minus sunt utiles alibi se valeant utilius exercere.

Capitulum VI.
Ecclesiae iure proprietatis possunt ad invicem permutari, et possesiones earum etiam permutari possunt, et pro minus valentibus pretium suppleri.

Clemens III.

Ad quaestiones solvendas [quae per fratres et coepiscopos nostros sedi apostolicae porriguntur, iuxta officii nostri debitum nos convenit sollicitudinem adhibere.] Intelleximus itaque ex literis tuis, quod duae conventuales ecclesiae sunt in tua dioecesi constitutae, quarum utraque parochialem habet ecclesiam cum possessionibus magis alteri quam sibi vicinam. Illis autem eas desiderantibus permutare, quum illarum altera respectu meliorum proventuum plus abundet, et ideo suae ecclesiae sibi postulet adiici certam summam pecuniae numeratae, ut sic ad aequalitatem permutationis valeant pervenire, utrum possit id licite fieri exstitit dubitatum; +quam ob causam sedem apostolicam consulere voluisti. Licet itaque tuae discretionis industriam ignorare minime putemus, quid super eodem articulo sit agendum, nihilominus [sic] tuae prudentiae Respondemus, quod, quum de iam dictis parochialibus ecclesiis per se queat commutatio celebrari, et in permutatione possessionum per se non sit inhibitum, si altera ratione possessionum alteri praeponderet, pecuniam posse refundi de ipsarum quoque possessionibus ad invicem, prout visum fuerit expedire, refusa certa pecuniae quantitate, poterit contractus permutationis iniri, sic tamen, quod illi contractus nequaquam sibi invicem misceantur.

Capitulum VII.
Beneficia sua perdunt qui ea propria permutant auctoritate.

Innocentius III. Senonensi Archiepiscopo.

Quum olim ad nostram audientiam pervenisset, quod dilecti filii magister S. et B. archidiaconatum et praeposituram ad invicem commutassent, +magistri eiusdem [B.] obtentu causam super hoc bonae memoriae Matisconensi episcopo duximus delegandam. Quumque idem B. ad praesentiam nostram postmodum accessisset, ut in negotio sine suspicione procederet, obtentu ipsius dilectum filium abbatem Cluniacensem eidem episcopo duximus adiungendum. Verum quum propter abbatis absentiam non fuisset a delegatis ipsis pariter in causa processum, utraque partium se nostro conspectui praesentavit, et audientiam obtinuit coram nobis. Et Licet praedictus magister ab initio sponte fuerit de permutatione confessus, idem tamen B. eam inficiabatur omnino, assertive proponens, quod et ipse praeposituram sine conditione qualibet resignavit, et post liberam resignationem praedicti magistri archidiaconatum fuerat assecutus: +licet magister ipse [G.] proponeret ex adverso, ipsum secum diutius de permutatione tractasse, et complevisse tandem in manibus venerabilis fratris nostri Eduensis episcopi quod tractaverat. (Et infra: [cf. c. 33. de off. iud. del. I. 29.]) Quum ergo nobis tum per publicam famam, tum per validam praesumptionem et probationem etiam manifestam constaret, quod ipse B. suum praestiterit permutationi consensum, praedictus autem magister suum publice fateretur errorem, et hunc praepositura, et illum archidiaconatu curavimus spoliare, super hoc diffinitivam contra eos sententiam proferentes. [Tandem vero etc. Dat. Lat. Id. Ian. Ao. V. 1203.]

Capitulum VIII.
Si permutatio beneficiorum completa est ex una parte, et per alteram stat, quo minus impleatur, restituitur pars ad suum beneficium, et secundum hoc continet ius.

Idem Archiepiscopo et Praeposito sancti Andreae Coloniensibus.

Quum universorum +fidelium ab ipso Domino Iesu Christo pastoralis sit nobis cura commissa, sollicitudini nostrae dignoscitur expedire, ut sic debeamus quoslibet in suis rationibus confovere, quod aliquorum iura in conspectu ecclesiae dispendium non sustineant, sed firma et illibata debeant permanere. Intelleximus siquidem dilecto filio G. canonico S. Ioannis in Leodio referente, quod, quum ipse et L. clericus ducti quadam animi levitate de permutatione praebendarum suarum inter se tractare coepissent, quam utilitati utriusque imminere credebant, tamen idem L. clericus occasione dictae permutationis praebenda eiusdem G., quam in ecclesia S. Mariae Namurcensis habuerat, cuidam consanguineo suo assignata, praebendam suam ei, sicut promiserat, noluit resignare, +et sic idem G., ut asserit, sua spe remansit omnino frustratus. Quumque super hoc in praesentia venerabilis fratris nostri Leodiensis episcopi fuisset diutius litigatum, tandem idem L. sedem apostolicam appellavit, et, quum dictus G. [ad nostram praesentiam] non sine magno periculo et labore accessisset, idem L. nec venit, nec pro se curavit sufficientem mittere responsalem. Quum igitur deceptis, et non decipientibus iura subveniant, fraus etiam et dolus nemini debeant patrocinium impertiri, licet ipsi per se de iure non possent ecclesiastica beneficia permutare, ut tamen simplicitati venia tribuatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus si constiterit, praetaxatum G. taliter fuisse deceptum, amoto a praebenda sua, quam diu dicitur possedisse, consanguineo ipsius L. vel quolibet alio illicito detentore, eam sublato appellationis obstaculo restitui faciatis eidem et eundem ipsius pacifica possessione gaudere [etc.].

Capitulum IX.
Spirituale cum temporali permutari non potest.

Gregorius IX. Beton. et Fungin. Abbatibus.

Exhibita nobis [dilectorum filiorum] abbatis et conventus sancti Martini de Pannonia petitio continebat, quod, quum super causa, quae inter ipsos ex una parte, et praepositum Albanensem ex altera super quibusdam decimationibus [et arbitrio quodam super his prolata] vertebatur, [post diversas commissiones ad dilectum filium E. subdiaconum] ad C. capellanum nostrum, tunc in Hungaria commorantem, nostras literas impetrassent, [demum] ipse ac magister M. [archidiaconus de Saswar] in quos utrinque tanquam in arbitros [procurante parte altera] exstitit compromissum, [taliter] arbitrati fuerunt, quod, si dictus praepositus obtineret decem millia solidorum regalium [quae tenent in Posonio] a [carissimo in Christo filio nostro illustri] rege Hungariae [ab ipso] concedi monasterio memorato, [ita quod in eodem loco ponerent eius praefatos abbatem et conventum in possessionem salium praedictorum] ipsi ab earundem decimationum petitione cessarent. +[Postmodum vero licet sales ipsos dicto monasterio rex ipse per literas suas concesserit; tamen praepositus et capitulum supradicti nec in termino constituto, nec post illum et plures alios exspectati possessiones ipsorum salium dederunt eisdem, quamvis iam dictus abbas protestatione praemissa, quod non erat in possessionem inductus ab eis, L. marcas frisaticorum pro reditu salium unius anni, precibus quorundam inductus et compulsus quibusdam minis et terroribus recepisset. Quumque indulto adhuc ipsis anni spatio inutiliter, sicut prius, duxerint exspectandum; demum post querelas multiplices vocem ad nos appellationis emisit, octavas BB. App. Petri et Pauli proximo praeteritas sibi terminum praefigendo; qui tandem in nostra praesentia constitutus humiliter supplicavit, ut quum iidem praepositus et capitulum conditioni non paruerint, quae in arbitrio continetur, mandaremus, eo non obstante de iam dictis decimationibus eidem monasterio integre responderi.] Quocirca [discretioni vestrae per apostolica scripta] mandamus, quatenus, si vobis constiterit de praemissis, quum permutatio de spiritualibus ad temporalia improbetur, praedictum arbitrium, et quicquid secutum est ex eo vel ob id, [absque morae dispendio auctoritate nostra, sublato appellationis impedimento,] irritum decernatis, [super decimis postmodum etc. Dat. Reate XIII. Kal. Nov. Ao. V. 1231.]