B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X X X V .
De statu monachorum et
canonicorum regularium.


_______________________________________________


Capitulum I.
Dioecesanus non debet molestare monasteria, praeterquam pro causa correctionis nec eis oblata sibi vendicare.

Gregorius Archiepiscopo Neapolis.

Theodosius +[abbas monasterii S. Martini petitoria nobis insinuatione suggessit, quae habetur in subditis, in domo quondam Martini ex eius voluntate decessorem suum Andream abbatem monasterium, in quo monachi habitare debeant, construxisse. Et quia id in honorem B. Petri, Apostolorum principis, et S. Archangeli Michaelis postulat dedicari, dilectionem tuam praesentibus apicibus duximus adhortandum, quatenus ad praedictum locum, quum postulaverit, ingravanter accedas, venerandae solennia dedicationis impendens. Et quoties necesse fuerit, a presbyteris ecclesiae tuae, in loco sancto deservientibus, celebrentur sacrificia veneranda missarum, ita, ut] Alicui monasterio nec tu, nec presbyteri tui, praeter diligentiam disciplinae aliquid molestiae inferatis, aut, si quid illic pro diversorum devotione [commoditatis] accesserit, vobis vendicare aestimetis quum monachis ibi servientibus debeat proficere quicquid a fidelibus taliter offerri contingit.

Capitulum II.
Monachi non debent poni singuli per parochias. Hoc primo. Si pro monachatu aliquid detur, receptus a sacris ordinibus prohibetur, et recipiens ab officio suspenditur. Hoc secundo. Monachus, habens peculium sine licentia abbatis, ab altaris communione removetur, et, sic decedens sepultura et fratrum communione privatur. Hoc tertio. Si pecunia confertur pro habendo aliquod officium in monasterio, dans et recipiens deponuntur. Hoc quarto. In prioratibus conventualibus per electionem instituti non sunt removendi sine causa rationabili, et de causa rationabili tria ponit exempla. H. d. comprehendendo substantiam.

Ex concilio Lateranensi.

Monachi non pretio recipiantur in monasterio, nec peculium permittantur habere, nec singuli per villas et oppida, sive per quascunque parochiales ponantur ecclesias, sed in maiori conventu, aut cum aliquibus fratribus maneant, nec soli inter saeculares homines spiritualium hostium conflictum exspectent, Salomone dicente: «Vae soli! quia, quum ceciderit, non est qui sublevet eum.» Si quis autem exactus pro sua receptione aliquid dederit, ad sacros ordines non ascendat, si vero, qui eum receperit, officii sui suspensione mulctetur. Qui vero peculium habuerit, nisi ab abbate fuerit ei pro iniuncta administratione permissum, a communione removeatur altaris, et qui in extremis cum peculio inventus fuerit, et digne non poenituerit, nec oblatio pro eo fiat, nec inter fratres accipiat sepulturam; quod etiam de universis religiosis praecipimus observari. Abbas autem, qui diligenter ista non caverit, officii sui iacturam se noverit incursurum. Prioratus quoque seu obedientiae pretii donatione nulli tradantur; alioquin [et] dantes et accipientes a ministerio fiant ecclesiastico alieni. Priores autem, quum in ecclesiis conventuatibus per electionem capitulorum suorum canonice fuerint instituti, nisi pro manifesta et rationabili causa non mutentur videlicet si fuerint dilapidatores, si incontinenter vixerint, aut tale aliquid egerint, pro quo amovendi merito videantur, aut si etiam pro necessitate maioris officii de consilio fratrum fuerint transferendi.

Capitulum III.
Monet Cistercienses, ut servent regulam secundum primaevam institutionem. H. d. primo. Et domus religiosa aggregata Cisterciensibus eorum mores servare tenetur. H. d. secundo.

Alexander III. Abbatibus et Conventibus Cisterciensis ordinis.

Recolentes, qualiter haec sancta plantatio, +haec vitis fructifera, haec denique vinea Domini Sabaoth sub primis ordinis patribus pullulavit, et, palmites longe lateque producens ad mortifera pellenda circumquaque venena flores protulit et odores effudit, pervigili custodia custodiatis eorum in omnibus inhaerere vestigiis, per quos cooperante Domino in deserto mundi huius flos huiuscemodi plantatus est honestatis. Hi enim monasticae frugalitatis contentissimi, optimum ponentes in paupertate principium, totius suffientiae assecuti sunt complementum, ecclesiae cari, episcopis et praelatis accepti, atque in cospectu regum ac principum fama et merito gloriosi. Nunc autem, quod Dolentes dicimus, quod, etsi non ab omnibus neque in omnibus, a plerisque tamen et in pluribus ab illa sancta institutione dicitur declinatum in tantum, ut aliqui ex vobis, primae institutionis obliti penitus vel ignorante, contra ordinis vestris regulam villas, molendina, ecclesias et altaria possident, fidelitates et hominia benigne suscipiunt, iustitiarias et tributarias tenent, +et omne studium adhibent, ut termini eorum dilatentur in terris, quorum conversatio in coelis debet esse. Laeditur hinc ordo penitus et vitiatur, nec est mutatio dexterae excelsi, quin immo potius de dextera transeunt in sinistram, qui, quum relicto saeculo sub paupertatis habitu Deo militare decreverunt, negotiis denuo saecularibus implicantur. Inde est, quod vobis ab iis, qui foris sunt, contentiones et litigia suscitantur, et, abbatibus in causis forensibus occupatis, plurimum in commissis, domibus et tepor ordinis et dissolutio nascitur caritatis; maxime quia in paupertate caritas plus proficit, et cupiditatis dedignata consortium, nisi illa restringatur, haec tepescit. Ideoque sanctum ac venerabilem collegium vestrum precibus et monitis, quibus possumus, exhortamur, quatenus domus illae, quae a prima sui origine in ipso ordine sunt fundatae, constitutis et ordinatis terminis sint contentae; +nec velint inordinate ad ea manus extendere, quae sine laboribus et periculis multis, et deinde sine criminibus et magna confusione non poterunt retinere. Si enim relictis originalibus ordinis institutis ad communia volueritis aliorum monasteriorum iura divertere, oportebit et vos communi iure censeri, quia dignum est, ut, si qui similem cum aliis vitam suscipiunt, similem sentiant in legibus disciplinam. Ceterum domus illae, quae de aliis institutionibus ad vestrum ordinem se transtulerint, vestris omnino se satagant usibus conformare, et relictis possessionibus vel etiam commutatis, quas institutio vestra non recipit, sic se in omnibus religioni vestrae coaptent, ut, quemadmodum gaudent se in societatem ordinis, et habitus et observantiae regularis identitatem assumptas sic etiam in paupertate saecularium rerum se laetentur vestris institutionibus conformatas, quatenus inde et superno conditori magis amabiles, et nobis atque universae ecclesiae merito debeant fieri cariores. Sane si super possessionibus ipsis in aliquo de monasteriis vestris Apostolicae sedis auctoritas dispensarit a nullo vestrum sumendum est inde exemplum quia temerarium est et indignum aliquem sua sibi auctoritate praesumere quod Romana ecclesia alicui monasterio certa ratione inspecta, singularibus voluit indulgere beneficiis.

Capitulum IV.
Regularis canonicus, qui non resignavit proprium in morte, non debet in coemeterio sepeliri; et, si de facto sepultus fuit, inde debet exhumari, si sine scandalo fieri potest.

Clemens III.

Super quodam canonico regulari, qui, in articulo mortis agens, licet a priore suo commonitus, proprium, quod contra regulam latenter habuerat, noluit resignare, et sic diem clausit extremum, et fuit inter alios fratres traditus sepulturae, +nos duxisti necessario requirendos. Quia vero te ignorare non credimus, quid de talibus in regula beati Augustini habeatur statutum, et quod id ipsum in Laeteranensi synodo constet inhibitum manifeste, Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ille canonicus non tantum fuit Christiana sepultura privandus, verum etiam, si sine maximo scandalo potuit fieri, de ipsa proiici dignus est ecclesia, et extra coemeterium ecclesiae sepeliri, quum, sicut in ipsa synodo habetur expressum, nec oblatio pro eo facienda sit, nec inter fratres debeat sepulturam habere. Hoc autem, quum forte contigerit, in similibus est agendum.

Capitulum V.
Canonicus regularis potest praefici ecclesiae parochiali etiam saeculari; sed debet habere socium secum sui ordinis, si commode fieri potest.

Innocentius III. V. Plebano sancti Gavinii.

Quod Dei timorem prae oculis habeas, ex fructibus tuis colligitur evidenter, quum opera, quae facis, testimonium perhibeant veritati. Unde tuum in Domino propositum commendamus. Sane, sicut iam dudum auribus nostris insonuit, quondam desiderans ad frugem melioris vitae transire, officium plebani resignans, coram fratribus S. Victoris Bononiensis promissionem de tua conversione fecisti, neque professionem solennem emittens, neque habitum religionis assumens; sed nobilis vir, comes Albertus, et parochiani plebis eiusdem, attendentes, te laudabiliter praefuisse, ac de recessu tuo eidem loco iacturam non modicam imminere, desiderium tuum hactenus retardarunt, a venerabili fratre nostro Florentino episcopo impetraverunt, ut ministrares ibidem. Hoc etiam dilectus filius noster P. basilicae duodecim Apostolorum presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, pensata utilitate plebis proponitur annuisse, quod iam dicti comes et parochiani a nobis ratum haberi suppliciter postularunt; praesertim quum de licentia prioris sancti Victoris Bononiensis noscaris hactenus id fecisse. Licet autem in Lateranensi concilio de monachis caveatur, ne singuli per villas et oppida, seu per quascunque parochiales ponantur ecclesias, +sed in maiori conventu, aut cum aliquibus fratribus maneant, ne soli inter saeculares homines spiritualium hostium conflictum expectent, Salomone dicente: «Vae soli! Quia, si ceciderit, non est qui sublevet eum;» quia tamen istud de canonicis regularibus specialiter non cavetur, qui, etsi a sanctorum monachorum consortio non putentur seiuncti, regulae tamen inserviunt laxiori, et per antiquos canones etiam monachi possunt ad ecclesiarum parochialium regimen in presbyteros ordinari, ex quo debent praedicationis officium, quod privilegiatum est, exercere: sic annuendum duximus postulatis, ut exercens plebani officium, si commode fieri poterit, unum canonicum regularem tecum habeas ad cautelam, cuius in his, quae Dei sunt et regularis observantiae, tam consortio quam solatio perfruaris.

Capitulum VI.
Primo tractat de vestibus monachorum. Secundo de abdicatione proprietatis. Tertio de silentio. Quarto de cibis. Quinto de officiis in genere et in specie.

Idem Abbati et Conventui Sublacensibus.

Quum ad monasterium Sublacense +personaliter venissemus: (Et infra:) Firmiter inhibuimus, ne quis de cetero monachorum lineis camisiis uteretur. +Ad defectum autem hospitalitatis supplendum mouturam unius molendini, concessit, ampliora pro tempore concessurus, ita tamen, quod ad necessitatem pauperum sublevandam eleemosyna de cellerario conferatur. Nos autem praefatas ecclesias, quae clericis saecularibus fuerant in beneficium assignatae, ad usum revocavimus infirmorum, concessionem hospitalis, quae facta fuerat episcopo Anagnino, irritam decernentes, et statuentes, ne cuiquam ulterius in beneficium concedantur; sed infirmarius disponat de illis ecclesiis, prout ad necessitates infirmorum magis noverit expedire. Prohibemus quoque districte in virtute obedientiae sub obtestatione divini iudicii, ne quis de cetero monachorum proprium aliquo modo possideat; sed, si quis aliquid habeat proprii, totum in continenti resignet. Si vero post hoc proprietatem aliquam fuerit deprehensus habere, regulari monitione praemissa de monasterio expellatur, nec recipiatur ulterius, nisi poeniteat secundum monasticam disciplinam. Quodsi proprietas apud quemquam inventa fuerit in morte, ipsa cum eo in signum perditionis extra monasterium in sterquilinio subterretur, secundum quod beatus Gregorius narrat in Dialogo se fecisse. Abbas tamen et prior frequenter inquirant et diligenter explorent, ne quis fratrum proprietatem possit habere. Unde, si quicquam alicui fuerit specialiter destinatum, non praesumat illud accipere, sed abbati, vel priori vel cellerario assignetur. In oratorio vero, refectorio et dormitorio continuum semper silentium observetur, in claustro quoque certis horis et locis, secundum antiquam consuetudinem monasterii laudabiliter observatam, sed amodo laudabilius observandam. In refectorio vero nullus omnino carne vescatur. Nec in quibusdam solennitatibus, sicut aliquando fieri consuevit, conventus exeat cum abbate, paucis ibi relictis, ut extra refectorium edant carnes; quum in illis diebus praecipue regularis disciplina sit studiosius observanda. Sed nec extra refectorium, nisi tantum in infirmitorio, esum carnium credant sibi licere, quanqum ex indulgentia possit abbas interdum aliquos fratrum, nunc hos, nunc illos, prout necessitas postulaverit, advocare, ipsosque secum in camera sua melius et plenius exhibere. Porro debiles et infirmi, qui minutione indigent vel aliqua medicina, non seorsum in cameris, sed omnes in infirmitorio quae necessaria fuerint sibi tam in carnibus quam in aliis recipiant competenter. Quodsi quis eorum debilis fuerit, aut etiam delicatus, ut non possit communibus cibis esse contentus, sic ei provideatur sine scandalo aliorum, ut, si abbas vel prior voluerit in refectorio misericordiam ei facere specialem, cibum aliquem competentem, non ante illum, sed ante se faciat apportari, de quo ipse illi faciat pitantiam pro sustentatione naturae. Tales autem ad agenda officia monasterii deputentur, qui fideles fuerint et discreti. Nec alicui committatur aliqua obedientia perpetuo possidenda, tanquam in sua sibi vita locetur; sed, quum oportuerit amoveri, sine contradictione qualibet revocetur. Prior autem prae ceteris post abbatem potens sit in opere et sermone, ut exemplo vitae verboque doctrinae fratres suos et instruere possit in bono, et a malo etiam revocare; zelum religionis habens secundum conscientiam, ut delinquentes corripiat et castiget, obedientes vero foveat et confortet. Abbas vero, cui omnes in omnibus reverenter obediant, quanto frequentius poterit, sit cum fratribus in conventu, vigilem curam et diligentem sollicitudinem gerens de omnibus, ut de officio sibi commisso dignam Deo possit reddere rationem. Quodsi praevaricator ordinis fuerit aut contemptor, seu negligens aut remissus, pro certo se noverit non solum ab officio deponendum, sed et alio modo secundum regulam [graviter] castigandum: quum offensa non solum propria, verum etiam aliena de suis manibus requiratur. Nec aestimet abbas, quod super habenda proprietate possit cum aliquo monacho dispensare; quia abdicatio proprietatis, sicut et custodia castitatis, adeo est annexa regulae monachali, ut contra eam nec summus Pontifex possit licentiam indulgere.

Capitulum VII.
Primo statuit de conciliis regularium provincialibus celebrandis singulis trienniis. Secundo moderatur numerum evectionum et personarum venientium. Tertio disponit de instructoribus et praesidentibus capitulo. Quarto de tempore, quo duret capitulum, et quid ibi fiet. Quinto quod observetur quod ibi fiet. Sexto de capitulo sequenti. Septimo de communi vita ducenda. Octavo de visitatoribus eligendis et ipsorum officio. Nono extendit ad canonicos regulares. Decimo providet super discordia visitatorum. Undecimo hortatur dioecesanos ad monasteriorum reformationem. Duodecimo praecipit protervos et similes compesci ab offensis monasteriorum. Et haec divisio sufficit pro summario.

Idem in concilio generali.

In singulis regnis sive provinciis fiat de triennio in triennium, salvo iure dioecesanorum pontificum, commune capitulum abbatum atque priorum, abbates proprios non habentium, qui non consueverunt tale capitulum celebrare; ad quod universi conveniant, praepeditionem canonicam non habentes, apud unum de monasteriis ad hoc aptum; hoc adhibito moderamine, ut nullus eorum plus quam sex evectiones et octo personas adducat. Advocent autem [caritative] in huiusmodi novitatis primordiis duos Cisterciensis ordinis vicinos abbates ad praestandum sibi consilium et auxilium opportunum, quum sint in huiusmodi capitulis celebrandis ex longa consuetudine plenius informati; qui absque contradictione duos sibi de ipsis associent, quos viderint expedire, ac ipsi quatuor praesint capitulo universo ita, quod ex hoc nullus eorum sibi auctoritatem praelationis assumat, unde, quum expedierit, provida possit deliberatione mutari. Huiusmodi vero capitulum aliquot certis diebus continue iuxta morem Cisterciensis ordinis celebretur, in quo diligens habeatur tractatus de reformatione ordinis et observantia regulari. Et quod statutum fuerit illis quatuor approbantibus, [ab omnibus] inviolabiliter observetur omni excusatione [et] contradictione et appellatione remotis, proviso nihilominus, ubi sequenti termino debeat capitulum celebrari. Et qui convenerint vitam ducant communem, et faciant proportionabiliter simul omnes communes expensas ita, quod, si non omnes poterunt in eisdem, saltem plures simul in diversis domibus commorentur. Ordinentur etiam in eodem capitulo religiosae ac circumspectae personae, quae singulas abbatias eiusdem regni seu provinciae non solum monachorum, sed etiam monialium, secundum formam sibi praefixam, vice nostra studeant visitare, corrigentes et reformantes quae correctionis et reformationis officio viderint indigere, ita, quod, si rectorem loci cognoverint ab administratione penitus amovendum, denuncient episcopo proprio, ut illum amovere procuret. Quod si non fecerit, ipsi visitatores hoc referant ad apostolicae sedis examen. Hoc ipsum regulares canonicos secundum ordinem suum volumus et praecipimus observare. Si vero in hac novitate quicquam difficultatis emerserit, quod per praedictas personas nequeat expediri, ad apostolicae sedis iudicium absque scandalo referatur, ceteris irrefragabiliter observatis, quae concordi fuerint deliberatione provisa. Porro dioecesani episcopi monasteria sibi subiecta ita studeant reformare, ut, quum ad ea praedicti visitatores accesserint, plus in illis inveniant, quod commendatione, quam quod correctione sit dignum, attentissime praecaventes, ne per eos dicta monasteria indebitis oneribus aggraventur, quia, sicut volumus superiorum iura observari, ita inferiores nolumus iniurias sustinere. Ad hoc districte praecipimus tam dioecesanis episcopis quam personis, quae praeerunt capitulis celebrandis, ut per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescant advocatos, patronos, vicedominos, rectores et consules, magnates et milites, seu quoslibet alios, ne monasteria praesumant offendere in personis aut rebus, et, si forsitan offenderint, eos ad satisfactionem compellere non omittant, ut liberius et quietius omnipotenti Deo valeant famulari.

Capitulum VIII.
Primo tractat de correctione monachorum. Secundo de correctione abbatum, tertio visitatorum. Quarto de saecularibus in monasteriis beneficiatis. Quinto constitutionem extendit ad moniales. Hoc sufficiat pro summario.

Honorius III. Abbatibus et Monachis in Lombardia et Marchia Tervisina constitutis.

Ea, quae pro religionis honestate +ac religiosorum salute provide ordinantur, apostolico munimine sunt roboranda, ut suscipiantur devotius et diligentius observentur. Quum ergo per dilectum filium abbatem Montisbelli quaedam capitula nobis fuerint praesentata, quae ad castigandum transgressiones multiplices et excessus, quos in quibusdam coenobiis invenerat, videbantur pro salute et honestate vestra laudabiliter statuenda: nos ea examinari et corrigi fecimus, et praecipimus, ut inviolabiliter observetis, quae sigillis venerabilium fratrum nostrorum H. Ostiensis et N. Tusculanensis episcoporum muniri fecimus ad cautelam. Ad haec volumus et praesentium auctoritate praecipimus, ut visitatores ad generale capitulum convocent abbates et priores non habentes abbates proprios tam exemptos, quam non exemptos Lombardiae et Marchiae, qui non consueverunt huiusmodi capitulum celebrare, providentes, ut in ipso capitulo generali, canonico impedimento sublato, eos, qui contempserint vel neglexerint convenire, sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo censura ecclesiastica compellant, et usque ad satisfactionem condignam sententiam, quam in eos rite tulerint, non relaxent, eadem censura facturi quae in eodem capitulo deliberatione provida fuerint ordinata firmiter observari, reddituri tam ipsi quam visitatores et alii iuxta cuiuslibet ministerium Domino, in cuius conspectu nuda sunt omnia et aperta, in extremo examine rationem, si omnem sollicitudinem et diligentiam, quae circa correctionem et reformationem ordinis ac visitationem coenobiorum impendendae fuerint, neglexerint adhibere. Porro, quum visitatores, secundum statutum generalis concilii ordinati a generali abbatum capitulo, processerint ad visitationis officium exsequendum, de statu monachorum et observantiis regularibus diligenter inquirant, et tam in spiritualibus quam in temporalibus corrigant et reforment quae viderint corrigenda, ita tamen, quod monachos delinquentes per abbatem loci corrigi faciant, eisque iniungi poenitentiam salutarem iuxta beati Benedicti regulam et apostolica instituta, non secundum normam pravae consuetudinis, quae quasi pro lege in quibusdam ecclesiis inolevit. Ipsi etiam visitatores monachos, quos contumaces invenerint et rebelles, iuxta modum culpae vice nostra regulari censura percellant absque personarum delectu, non parcendo rebellibus ob suam pertinaciam vel potentiam amicorum, quin ovem morbidam eiiciant ab ovili, ne inficiat sanas oves. Si vero abbates in corrigendis iuxta visitatorum mandatum et regularia instituta in se ipsis seu monachis inventi fuerint negligentes, proclamentur et corripiantur, et ita puniantur publice in capitulo generali, quod poena ipsorum sit aliis in exemplum. Quod si abbas aliquis non exemptus fuerit a visitatoribus nimis negligens et remissus inventus, id loci dioecesano denuncient sine mora, et per illum detur ei fidelis et providus coadiutor usque ad capitulum generale. Si autem dilapidator inventus fuerit vel alias merito amovendus, per dioecesanum, postquam hoc sibi a visitatoribus denunciatum fuerit, amoveatur absque iudiciorum strepitu a regimine abbatiae, ac monasterio provideatur interim administrator idoneus, qui temporalium curam gerat, donec ipsi monasterio fuerit de abbate provisum. Quodsi forsitan episcopus hoc adimplere noluerit vel neglexerit, visitatores vel praesidentes in capitulo generali defectum episcopi apostolicae sedi non differant intimare. Haec eadem circa exemptos abbates fieri praecipimus per visitatores vel praesidentes in capitulo generali, depositione tantum ipsorum sedi apostolicae reservata, ita, ut abbate, qui amovendus videbitur, interim per visitatores vel in capitulo praesidentes ab administratione suspenso administrator idoneus monasterio deputetur. Illorum autem excessus et alia, quae visa fuerint intimanda, capitulo praesidentes nobis denuncient per fideles nuncios et prudentes, quibus de communi contributione abbatum iuxta cuiuslibet facultatem sufficienter ministrentur expensae. Sequentes autem visitatores perquirant priorum visitatorum vestigia diligenter, et eorum negligentias et excessus referant sequenti capitulo generali, ut iuxta culpam publice debitam poenam portent. Idem etiam de abbatibus praesidentibus generali capitulo praecipimus observari. Praecipimus quoque, ut in nullo monasterio ad praebendas recipiant de cetero abbates et monachi clericos saeculares, nec hi, qui iam recepti sunt, locum vel vocem in capitulo, dormitorio vel refectorio seu claustro sibi vindicare contendant, seu monachorum coetibus importune se praesumant miscere, sed beneficiis sibi concessis contenti conversentur honeste, opportuna obsequia in monasteriis fideliter impendentes, nihilque ultra in spiritualibus aut temporalibus exigant in ipsis monasteriis vel usurpent. Si qui vero talium a visitatoribus inventi fuerint criminosi, per dioecesanum episcopum in non exemptis, et per visitatores vel praesidentes, generali capitulo in exemptis monasteriis beneficiis priventur eisdem. Haec autem omnia etiam in monasteriis, quae non habent abbates proprios, sed priores, nec non in monasteriis monialium, quoad articulos abbatissis et monialibus congruentes, praecipimus observari.