B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I I I


T i t u l u s   X X X I X .
De censibus, exactionibus
et procurationibus.


_______________________________________________


Capitulum I.
Ecclesiae fundandae debet pro dote tribui mansus, liber a quolibet servitio temporali; ad ecclesiasticum tamen tenetur. Sed si aliquid confertur ecclesiae ultra mansum, tenetur ecclesia ex eo solvere onera consueta. H. d. inhaerendo literae.

Ex concilio apud Guarmaciam.

Sancitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque ullo servitio tribuatur. Et presbyteri in eis constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de areis vel de hortis iuxta ecclesiam positis, neque de praedicto manso aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant.

Capitulum II.
Solutio tributi arguit subiectionem.

Augustinus super epistola ad Romanos.

«Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit.» (Et infra:) Et vos subditi esse debetis. Ideo enim tributa praestatis, quia haec est probatio subiectionis.

Capitulum III.
Non potest episcopus novum censum imponere monasterio.

Gregorius Stephano Cantori.

Scientes (Et infra:) Asseruit autem praedictus abbas, presbyterum praedictae Massae novas monasterio illi consuetudines velle imponere, +quae ex tempore conditi monasterii per triennale tempus hactenus non fuerunt, [siquidem si quid Deo illic munificentiae gratia a fidelibus viris oblatum fuerit, portionem se asserat debere percipere.] Mandamus, quatenus, si ab initio hoc non fuerit, etiam labentibus temporibus aliquid noviter non permittas imponi, [maxime quum exiguae substantiae etc.]

Capitulum IV.
Caecus et pauper ad collectas non tenentur.

Idem Constantino Episcopo.

Licet multum (Et infra: [cf. c. 1. de rest. spol. II. 13.]) Dixit quoque praedictus caecus, quod ad collectas inter alios civitatis Ianuensis habitatores et ipse pariter compellatur. [Et miramur, quod qui magis misericordia dignus est, vobis praesentibus praegravetur.] Quod fieri non permittas, quia eum, quem caecitas sua gravat, inhumanum est nimis in collectione affligere, cui debuerat ex collectis, si esset [magna] necessitas, misereri.

Capitulum V.
Petens censum debet rationem exprimere.

Paschalis II. Comitissae Mathildae.

Pervenit ad nos, +quod Fraxinorensis abbas Carpensem ecclesiam fuerit depraedatus, occasione videlicet cuiusdam census, qui, ad quid solvi debeat, ignoratur. Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod census ignorantiae nec divinis, nec humanis legibus invenitur diffinitus; oportet quippe, ut omnis census ad quid et quando persolvi debeat praesciatur. Mandamus ergo dilectioni tuae, ut praedam ipsam Carpensi ecclesiae restitui facias, nec deinceps Fraxinorensem abbatem aut quemlibet alium eam inquietare permittas.

Capitulum VI.
Determinat concilium numerum equorum, quos secum ducere possunt praelati visitantes, et prohibet eis tunc uti venationibus, et sumptuosas epulas quaerere. Hoc primo usque ad vers. Prohibemus. - (Prohibemus etc.:) Praelati non debent gravare subditos talliis et exactionibus, permittitur tamen ex iusta causa petere ab eis moderatum auxilium. H. d. usque ad §. Sane. - (Sane etc.:) In effectu dicitur, quod numerus equorum statutus in princ. cap. non debet trahi ad augendum numerum, alias solitum. Abbas.

Ex concilio Lateranensi.

Quum Apostolus se ac suos propriis manibus decreverit exhibendos, ut locum praedicandi auferret pseudoapostolis, et illis, quibus praedicabat, non exsisteret onerosus: grave nimis et emendatione dignum esse dignoscitur, quod quidam praelatorum ita in procurationibus graves suis subditis exsistant, ut pro huiusmodi causa ipsa interdum ecclesiastica ornamenta subditi exponere compellantur, et longi temporis victum brevis hora consumat. Quocirca statuimus, quod archiepiscopi, parochias visitantes, pro diversitate provinciarum, et facultatibus ecclesiarum XL. vel L. evectionum numerum, episcopi autem XX. vel XXX., cardinales autem XXV. nunquam excedant, archidiaconi vero V. vel VII., decani constituti sub episcopis duobus equis contenti exsistant. Nec cum canibus venatoriis et avibus proficiscantur, sed ita procedant, ut non quae sua sunt, sed quae Iesu Christi quaerere videantur. Nec sumptuosas epulas quaerant, sed cum gratiarum actione recipiant quod honeste ac competenter illis fuerit ministratum. Prohibemus etiam, ne subditos suos talliis et exactionibus episcopi gravare praesumant. Sustinemus autem pro multis necessitatibus, quae aliquoties superveniunt, ut, si manifesta ac rationabilis causa exstiterit, cum caritate moderatum ab eis valeant auxilium postulare. Quum enim dicat Apostolus: «Non debent filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis:» multum longe a paterna pietate videtur, si praepositi subditis suis graves exsistant, quos in cunctis necessitatibus pastoris debent more fovere. Archidiaconi vero sive decani nullas exactiones sive tallias in presbyteros seu clericos exercere praesumant. Sane, quod de praedicto numero evectionis secundum tolerantiam dictum est, in illis locis poterit observari, in quibus ampliores suntreditus et ecclesiasticae facultates. In pauperioribus autem locis tantam volumus teneri mensuram, ut ex accessu maiorum minores merito non doleant se gravari. Nec sub tali indulgentia illi, qui paucioribus equis uti solebant hactenus, plurium sibi credant potestatem indultam.

Capitulum VII.
Novus census ecclesiis imponi non potest, nec antiquus augeri. H. d. et est de principalioribus buius tituli.

Ex eodem.

Prohibemus insuper, ne ab abbatibus, vel episcopis vel aliis praelatis novi census imponantur ecclesiis, nec veteres augeantur, nec partem redituum suis usibus appropriare praesumant; sed libertatem, quam sibi maiores conservare desiderant, minoribus quoque suis bona voluntate conservent. Si quis vero aliter fecerit, irritum quod egerit habeatur.

Capitulum VIII.
Praelatus seu rector ecclesiae non potest, praesertim post mortem, ecclesiam suam propria auctoritate constituere censualem.

Alexander III. Vigoriensi Episcopo.

Praeterea illi, qui, episcopo ignorante, auctoritate sua pensionem annuam de ecclesiis quadam illusione solverint sive receperint, eis defunctis, nisi ab iis, qui per episcopum vel ministeriales eius auctoritatem instituendi personas habentes ius recipiendi canonem receperint, in receptione pensionis non sunt aliquatenus audiendi; praesertim si pontificis aut alterius, qui de iure id facere potuerit, auctoritatem et assensum super hoc non intervenisse constiterit. Non enim simplices sacerdotes vel clerici possunt ecclesias, quibus praesunt, auctoritate sua, praesertim post decessum suum, efficere censuales.

Capitulum IX.
Breve est, vel per alia verba summatur sic: Episcopus ecclesiae, de manu laici per se ereptae, non potest ob hoc censum imponere.

Idem Carnotensi Episcopo.

Ecclesiis autem, quas de novo episcopi de manibus laicorum eripiunt, praeter cathedraticum et iura omnia, quae aliis ecclesiis imponuntur, exactionem prohibemus imponi, quin novis exactionibus decreto nostro prohibemus generaliter amodo ecclesias praegravari. [Ad haec etc. cf. c. 8. de testam. III. 26.]

Capitulum X.
Nova pedagia sine consensu principis imponens, communione privatur.

Idem.

Innovamus (Et infra: [cf. c. 2. de treuga I. 34.] Nec quisquam alicui novas pedagiorum exactiones sine auctoritate et consensu regum et principum statuere, [aut statutas tenere aut veteres augmentare] aliquo modo praesumat. Si quis autem contra hoc fecerit, et commonitus non destiterit, donec satisfaciat communione careat Christiana.

Capitulum XI.
Qui per collusionem constituit ecclesiam censualem, illa privabitur.

Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.

Quum clerici (Et infra: [cf. c. 6. de pact. I. 35.]) Ad hoc, quia sunt clerici quidam, qui cum religiosis viris collusione facta, citra auctoritatem dioecesani episcopi ecclesias, quas tenent, eis constituunt censuales, ut post decessum eorum eaedem ecclesiae per repraesentationem eorundem religiosorum virorum ad filios vel nepotes clericorum ipsorum possint transferri: praesentium auctoritate vobis praecipimus, ut, si qui clericorum vestrorum inventi fuerint facere talia, eos a praescriptis ecclesiis auctoritate apostolica non differatis appellatione postposita removere, ne de sua fraude vel dolo videantur fructum reportare.

Capitulum XII.
Si collectores gravant ecclesias, privari debent officio.

Idem.

Ea, quae de avaritiae (Et infra: [cf. c. 16. de sim. V. 3.]) Nihilominus etiam [vobis] praesentium auctoritate iniungimus, ut, quum ecclesias ipsas visitaveritis, secundum quod canones praecipiunt visitationis officium exerceatis, nec ecclesias visitatione vestra gravetis, ut eas magis intuitu informationis et correctionis, quam affectu comessationis videamini visitare. Quum autem propter B. Petri visitationem denariorum collectam per archidiaconatus vestros feceritis, in collectione facienda praedictas ecclesias vel parochias non gravetis aliter, sive magis, quam praedecessores vestri tempore sanctae recordationis Innocentii, Eugenii Romanorum Pontificum fecisse noscuntur. Quod si secus praesumpseritis, id, quod videmini habere, auferetur a vobis.

Capitulum XIII.
Qui recipit iuramentum de novo censu imposito ecclesiae persolvendo, compellitur iurantem absolvere.

Lucius III.

Significavit nobis T. rector ecclesiae de Fulsig., quod quum a dilectis filiis [nostris] abbate et monachis de Castig. ad regimen ipsius ecclesiae fuisset electus, de solvendo eis annuo censu trium marcharum, quas praedecessor eius solverat, praestitit corporaliter sacramentum; postmodum venerabilis frater noster R. Wigorniensis episcopus dioecesanus, ne ipsum censum monachis solveret, nisi prius constaret, quod episcopali auctoritate fuisset impositus, in periculum ordinis sui et sub interminatione anathematis interdixit. +Unde praedictus rector hinc periurii reatum metuit, inde timet inobedientiae periculum imminere. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus ante praesentiam vestram convocatis, si praefatum censum de auctoritate praesulis, et non de novo impositum fuisse constiterit, episcopo auctoritate nostra praecipias, ut prohibitionem suam sine dilatione relaxet. Si vero census sit de novo impositus, sive [de] auctoritate episcopi hoc factum fuerit sive non, eosdem monachos, ut clericum a iuramento absolvant, appellatione remota ecclesiastica districtione compellas. Pati enim [nolumus] nec debemus, ut ecclesiae census novi exactione vexentur.

Capitulum XIV.
Archiepiscopus, visitans provinciam, etiam a monasteriis provinciae procurari debet.

Idem Ravennatensi Archiepiscopo.

Sopitae +iudicio sedis apostolicae quaestiones scripto ad memoriam perpetuam commendantur, ne per oblivionem processu temporis valeant suscitari. Ut autem sententia maiorem habeat firmitudinem, apostolici scripti munimine roboratur. Sane, quum inter te et monasteria Bononiae, tam monachorum quam monialium, super procurationibus, quas ab eis exegeras, controversia verteretur, +causam venerabili fratri nostro H. Albanensi episcopo commisimus audiendam. Postmodum vero dilectus filius noster abbas sancti Proculi, omnium aliorum procurator, sicut ex literis, quas portavit, apparuit, et ipse in manu episcopi iam dicti data fide firmavit, coram nobis et fratribus nostris pro omnibus aliis monachis, sancti Damiani et sancti Bartholomaei exceptis, qui super hoc quaestionem minime referebant, diutius litigavit. +Verum nulla pro parte sua privilegia Romanae ecclesiae vel Ravennatis exhibuit, nec ostendit, longa consuetudine se munitum. Sed tu firmiter procurationes ipsas in aliis monasteriis tuae provinciae asserens tibi sine contradictione praestari, eas praedecessoribus tuis in monasteriis Bononiensibus exhibitas per testes idoneos probavisti. Inde utique fuit, quod, deliberatione cum fratribus habita, vidimus, intentionem tuam iure communi et praedecessorum tuorum consuetudine adiuvari. Ea propter, tuis iustis petitionibus annuentes, monasteria supra dicta de communi consensu fratrum condemnavimus ad procurationem secundum facultates eorum tibi tuisque successoribus exhibendam.

Capitulum XV.
Patroni etiam clerici novum censum ecclesiae imponere non possunt, nec veterem augere, et, si super hoc iuramenta vel cautiones exegerunt, coguntur absolvere.

Clemens III.

Gravis admodum +et correctione dignissima nuper querela in audientia nostra est proposita, quod salva conscientia sub dissimulatione transire non possumus. Ecclesiasticae personae, quum ecclesias vacare contingit, non aliter quenquam ad ipsarum regimen volunt vocare, nisi aut novum censum ecclesiis illis imponant, aut veterem contra constitutionem concilii Lateranensis augmentent, ad ipsius solutionem instituendum presbyterum iuratoria quandoque vel fideiussoria cautione cogentes; +quandam etiam partem suis usibus redituum applicare contendunt. Unde saepe contingit, ut, dioecesano episcopo excessus huiusmodi ignorante, vel eo minime requisito, in ecclesiis illis inducant pro suae voluntatis arbitrio sacerdotes. Quoniam igitur constitutiones praedicti concilii pati nolumus neque debemus aliquorum iniuria violari, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, quum super hoc fueritis requisiti, partibus ad vestram praesentiam convocatis, quaecunque constiterit contra constitutionem praedictam super ecelesiis illis vel earum censu ab aliquibus a tempore constitutionis huiusmodi attentata, contradictione et appellatione cessante in irritum revocantes, ab augmentatione censuum ecclesias penitus absolvatis et ad statum debitum reducatis, et presbyteros, quos super his iuramenta illicita praestitisse noveritis, congrua satisfactione imposita, faciatis absolvi, eos etiam qui de cetero contra formam canonum super his venire praesumpserint, sine cuiuscunque personae acceptione sublato appellationis obstaculo canonice punientes.

Capitulum XVI.
Qui tenetur procurare fratres alicuius domus, obligatur ad procurandum omnes, licet illorum numerus nunc creverit, sed, si ex hoc gravaretur nimium, per iudicis officium sibi providebitur, H. d. secundum lecturam magis communem.

Innocentius III. Abbati et Conventui Bellae villae.

Quanto creatori +vestro sub religionis habitu adstricti estis devotius famulari, tanto sollicitius nos convenit providere, ne per immoderati oneris gravitatem aliquatenus possit in vobis monastici profectus ordinis impediri. Accepimus autem vobis significantibus quod ab ipso domus fundationis vestrae primordio de fundatoris voluntate processit, ut fratribus sancti Irenaei procurationem unam annis singulis liberaliter exhiberet, quum nihil teneatis ab eis, propter quod huiusmodi procuratio ipsis debeat exhiberi. Verum tunc temporis propter fratrum et servientium paucitatem domum vestram talis procuratio non gravabat, quum fines levium non excederet expensarum. Sed nunc in tantum excrevit numerus eorundem, quod ad faciendam procurationem vix modo quatuor marchae argenti sufficerent, quae pro una sufficienter fieri consuevit. Indulgemus igitur, ut per apostolicae sollicitudinis curam vestris possit in parte ista gravaminibus provideri, auctoritate vobis praesentium, ne ultra primam mensuram in procuratione ipsa sitis ulterius praedictis fratribus obligati, sed expensis illis, quae consueverunt sufficere, sint contenti nisi forte facultates ecclesiae in tantum excreverint, quod sine gravamine ampliato fratrum numero ad solvendum debitum procurationis extendi possit quantitas expensarum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Mai. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]

Capitulum XVII.
Omnes ecclesiae, nisi quae ab hoc per privilegium apostolicum sint exemptae, procurare tenentur legatos sedis apostolicae seu etiam eius nuncios, nec in hoc praescriptione iuvantur H. d. usque ad §. Sane. - (Sane etc.) Tractat de modo procurationis ipsorum et legatorum et nunciorum. Abbas.

Idem Primicerio et Clero Mediolanensibus.

Quum instantia nostra quotidiana +sit secundum debitum apostolicae servitutis omnium ecclesiarum sollicitudo continua, quoties ipsarum negotiis promovendis non possumus personaliter imminere, per fratres nostros ea expedire compellimur, quos a nostro latere destinamus, illius exemplum in hac parte secuti, qui, discipulis suis in mundum universum transmissis, ipse in medio terrae salutem fuit personaliter operatus. Hinc est, quod, quum nuper dilectum flium B. tit. S. Petri ad Vincula cardinalem apostolicae sedis legatum pro negotiis ecclesiae in Lombardiam duximus destinandum, et is, vestram civitatem ingressus, procurationes [a vobis] exigeret, quae consueverunt apostolicae sedis legatis et nunciis exhiberi, vos, non attendentes, quod dicitur ab Apostolo: «Si vobis spiritualia seminavimus, non est magnum, si carnalia vestra metamus,» ne vos ad onus procurationis arctaret, nisi a canonicis maioris ecclesiae se faceret antea procurari, sedem apostolicam appellastis, et, sicut idem cardinalis per suas nobis literas intimavit, in aliis etiam non modicum iniuriosi fuistis. Propter quod dilecti filii nostri praepositus S. Nazarii et A. canonicus S. Stephani, syndici et procuratores vestri, cum dilecto filio abbate S. Vincentii ad sedem apostolicam venientes, ut super his statueremus ordinem et mensuram, ex parte vestra suppliciter postulabant. Licet autem pro eo, quod praedicto cardinali vel potius nobis in ipso contumaciter resistentes, iuxta verbum dominicum: «Qui vos recipit me recipit, et qui vos spernit me spernit,» necessaria denegastis, non pro vobis, sed contra vos potius meruerint exaudiri: quia tamen paternam affectionem, qua nobis proprium est de Romanae sedis clementia misereri semper et parcere, offensi etiam deponere non valemus; de consilio fratrum nostrorum Postulationi vestrae taliter in huiusmodi respondemus, quod, quum omnes ecclesiae legatis et nunciis sedis apostolicae procurationes impendere teneantur, ab earum praestatione nullam prorsus habere volumus excusatam, nisi forte per speciale privilegium sedis apostolicae, quod non credimus, sit exempta, etiamsi longissimo tempore procurationis obsequium non impenderint quum in talibus praescriptio sibi locum nequeat vindicare, quia nos a provisione pastoralis sollicitudinis circa omnes ecclesias nunquam omnimo cessamus. Sane in his exigendis eum modum et ordinem volumus observari, ut nulla ecclesia vel praelatus se indebite praegravari rationabiliter conqueratur. Si vero de communi collecta legatorum et nunciorum nostrorum expensas duxeritis faciendas, quod vobis non duximus inhibendum, ex hoc nobis et nostris nullum praeiudicium volumus generari, quo minus possint a quocunque maluerint procurationes sibi debitas postulare, ita, quod, si exactus ultra suam gravatus fuerit facultatem, sibi ab aliis restauretur. Nunciis tamen nostris in necessariis expensis exhibendis pareat quicunque fuerit requisitus humiliter et devote, ita tamen, quod in fraudem nihil penitus attentetur, nec per communes ministros procurationis obsequium, si noluerint, recipere compellantur. Qui vero contumaciter eis duxerint resistendum, omni prorsus appellatione remota districtione sunt ecclesiastica compellendi. [Super iniuriis autem etc. Dat. Lat. XII. Kal. Mart. 1199.]

Capitulum XVIII.
Si ad unicam mensuram solvi solet quod debetur ex voto, ad illam in posterum solvi debebit; si vero ad diversas, liberabitur solvens etiam, ad minorem.

Idem Zamorensi et Salamantino Episcopis.

Ex parte venerabilis fratris nostri Compostellani archiepiscopi fuit propositum coram nobis, quod, quum hi, qui vota beati Iacobi continue persolverunt, ad communem terrae suae mensuram, cum qua videlicet emunt et vendunt, ipsa persolverint hactenus et persolvant, quidam, quia longis retro temporibus ab eorum solutione cessarunt, nunc, per vos apostolicae sedis auctoritate ad solutionem eorundem coacti, quandam mensuram exhibent parvissimam et ignotam, +nec etiam communibus usibus deputatam, et ad eandem vota praedicta persolvere moliuntur. Unde postulastis a nobis, ut super hoc vos certos reddere dignaremur, utrum hi qui mensuram ignotam exhibent, ad solvendum vota praescripta sint ad communem terrae suae mensuram, secundum quod illi, qui ea persolverunt continue, fecerunt, compellendi. Quum ergo non constet, ad quam mensuram antecessores eorum praedicta vota persolverint, credimus distinguendum, utrum habitatores regionis ipsius, qui ea continue persolverunt, ad unam et eandem mensuram huiusmodi vota persolverint, an ad varias et diversas. In primo enim casu ad eandem et illi solvere sunt cogendi. In secundo volentes solvere ad minorem, non sunt utique cogendi, ut ad maiorem persolvant; quoniam, quum huiusmodi vota gratuita fuerint ab initio, benignius sunt a viris ecclesiasticis exigenda, ne tanquam exactores nimium videantur lucris temporalibus inhiare. [Dat. Rom. ap. S. Petr. X. Kal. Apr. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XIX.
Ecclesiae tenentur episcopo, in cuius dioecesi sunt, respondere de procurationibus, quarta decimarum et aliis episcopalibus. H. d. quoad titulum.

Idem Caesaraugustensi Episcopo.

Quum olim + [ad aures nostras tuam querimoniam destinasses, quod te dilectus filius abbas S. Ioannis Pinnatensis quartis decimarum, quas in ecclesiis de Luna et de Taust. debes percipere, multipliciter defraudaret, dilectis filiis praeposito Iaccensi et P. Montis Aragonum archidiacono Tirasonensi causam ipsam duximus committendam, in quorum tua pars praesentia postulavit, ut abbas tibi quartam omnium decimarum sine diminutione persolveret, quam consuevisti percipere in ecclesiis antedictis. Contra quod fuit pro abbate responsum, quod, quum ecclesiae supradictae ad monasterium pertineant pleno iure, nihil iuris in eis tibi poteras vendicare. Ex parte autem tua fuit propositum ex adverso, quod tam quarta decimae, quam alia iura episcopalia, pertinebant ad te multipliciter in ecclesiis memoratis, quum siquidem eaedem ecclesiae in tua sint dioecesi constitutae, de iure communi tam quartam decimae quam alia episcopalia vales petere in eisdem. Compositionem quoque, inter ecclesiam tuam et Pinnatense monasterium mediantibus bonae memoriae B. archiepiscopo Terraconensi et R. comite Barchinonensi initam proponebas, per quam tibi tam coenam quam quartam decimae ac alia episcopalia in ipsis ecclesiis competere fatebaris, ad quod probandum instrumentum authenticum praesentasti, asserens, quod auctoritate bonae memoriae Alexandri Papae tertii, praedecessoris nostri, eadem exstitit compositio confirmata, sicut in eiusdem authentico perspicitur contineri. Aliam similiter compositionem bonae memoriae G. Pampilonensi episcopo, et dilectis filiis F. de Otiien, et D. monacho sancti Iohannis mediantibus initam, per quam deberi tibi quartam asseruisti, firmiter inducebas, super ea publicum exhibens instrumentum. Ad tuam quoque intentionem fortius roborandam praescriptionem quadragenariam allegasti, asserens, quod, etsi alia defensionis adminicula non haberes, longi temporis spatio percipiendi quartam decimae saepedictae ius tibi fuerat acquisitum. Ex parte vero abbatis fuit ad ista responsum, quod ecclesiae supradictae de iure communi ad Pinnatense monasterium pertinent pleno iure; si quidem illustris memoriae Sancius Aragonum rex a sede apostolica indulgentiam meruit obtinere, ut, si qua loca in regno suo de novo populari contingeret, vel de Saracenorum manibus liberari, ecclesias construendas in ipsis libere concederet cui vellet. Quumque in castrum de Luna habitatores postmodum induxisset, ecclesias de Luna et de Taust. ibidem constructas monasterio contulit Pinnatensi, ad quae probandum instrumenta super dictis confecta donationibus producebat. Petrus quoque bonae memoriae Pampilonensis episcopus, in cuius dioecesi praedictae dicebantur ecclesiae constitutae, cum decimis et aliis iuribus episcopalibus concessit easdem monasterio memorato, sicut in eiusdem episcopi authentico continetur, et ad hoc probandum supradictus abbas testes induxit, quod in Pampilonensi dioecesi sunt eaedem ecclesiae constitutae. Proposuit etiam idem abbas, quod bonae memoriae Garsias praedecessor tuus suo monasterio ipsas ecclesias cum omni episcopali iure concessit, praeter consecrationes basilicarum et quaedam alia, quae in authentico exinde confecto plenius continentur, propter quae abbas ipse nihil in praedictis ecclesiis te posse de iure petere respondebat. Compositionem praeterea, tam primam quam secundam, ex tui parte propositam, ea ratione pars monasterii proposuit reprobandam, quia per impressionem et metum principis saecularis utraque compositio exstitit violenter extorta, quod per depositiones testium ostendere nitebatur; allegans nihilominus, quod confirmatio super tam illicita compositione obtenta non poterat tibi beneficium defensionis afferre; confirmatione siquidem ius nequaquam acquiritur, sed acquisitum securius conservatur Contra praescriptionen quadragenariam, quam tu allegare curasti, pars monasterii respondebat, quoniam huiusmodi praescriptio, etiamsi probata fuisset, ex eo convincitur saepius interrupta, quia propter frequentes super illis ecclesiis controversias emergentes infra quadraginta annorum spatia duae compositiones interpositae comprobantur. Praeterea, quum secundum canonicas sanctiones illicite transigentis vel alienantis tempora debeant de praescriptione deduci, constat praescriptionem quadragenariam minime consummatam, si tempora, quibus postmodum vixit abbas illicite transigens, subducantur. Ad haec fuit ex parte tua firmiter replicatum, quoniam praedicta indulgentia, quae Sancio regi allegatur indulta, nunquam fuit in iudicio praesentata, sed, etsi fuisset exhibita, vel de ipsa certissima facta fides, nullum tibi poterat praeiudicium generare, quum abbas ipse coram nobis fuerit in iure confessus, quod eadem indulgentia, salvo iure episcopali, fuerit praedicto regi concessa, et hoc ipsum asseruit se coram delegatis iudicibus fuisse confessum. Porro, lonationem Pampilonensis episcopi tibi praeiudicare non posse, tua pars proponebat constanter, quum non sit per testes sufficienter ostensum, quod ecclesiae supradictae in eius sint dioecesi constitutae. Contra donationem praedecessoris tui ex tua fuit parte responsum, quod, quam abbas interrogatus in iure responderit, quod idem praedecessor non habuerat potestatem illa spiritualia conferendi, indignum est, ut illius instrumenti occasione commodum consequatur, quod in iudicio non erubuit impugnare, praesertim, quum illud authenticum esse minime constitisset, et maxime, quum, postquam donatio illa proponitur esse facta, monasterium ipsum ecclesiae tuae in decimis et aliis episcopalibus iuribus pro illis ecclesiis certum sit per multa tempora respondisse. Sed et super metu, per quem praenominatae compositiones interpositae proponuntur, tua pars proponebat abbatem ipsum nullatenus audiendum. Nam, etsi compositionis tempore metum adhibitum fuisse constaret, quia tamen postmodum tam decimae quam aliorum iurium episcopalium spontanea fuit ac libera subsecuta solutio, coactionis obtentu nequeat se idem abbas rationabiliter excusare.] His et aliis, quae coram praedictis iudicibus et coram nobis fuere proposita, plenius intellectis, Quia nobis plena fides facta fuit, quod ecclesiae de Luna et de Bes. in tua sunt dioecesi constitutae, non solum per alia, verum etiam per hoc ipsum, quod in instrumentis compositionum continetur expresse, ut abbas sancti Ioannis Prilatensis tam de quarta decimarum, circa quas tantum asserebat violentiam esse factam, quam de ceteris episcopalibus rationibus, [circa quas nullam querebatur sibi violentiam irrogatam,] tibi debeat respondere: de consilio fratrum nostrorum abbatem ipsum ad integram solutionem quartae omnium decimarum, nullis factis deductionibus, et ad praestationem procurationum, et aliorum episcopalium iurium in praedictis ecclesiis condemnamus. Licet enim ex forma secundae compositionis deductiones essent aliquae faciendae, quia tamen compositionem illam idem abbas nullatenus approbavit, sed studuit multipliciter impugnare, ex ea non debuit beneficium consequi, cui renunciasse tacite videbatur. Absonum erat praeterea, ut negaret, illam ecclesiam in tua dioecesi constitutam, super qua instrumenta praedocessoris tui ostendebat in iure monasterio suo fuisse concessa, per quae episcopale ius petebat expresse. [Dat. Ferentini II. Non. Aug. Ao. IX. 1206.]

Capitulum XX.
Solvendi sunt census ad antiquam monetam, in qua instituti fuerint, nisi sit in alterius monetae solutione praescriptum. H. d. est casus not. et multum allegabilis.

Idem Spoletano Episcopo.

Olim causam, quam adversus clericos plebis Rupinae super synodatico proponebas, venerabili fratri nostro Tudertino episcopo et collegis suis commisimus terminandam, coram quibus ex parte tua fuit propositum, quod, quum iidem clerici olim praedecessoribus tuis tres in festo Nativitatis, et tres in festo Resurrectionis dominicae pro synodatico solverint denarios Papienses, nunc tantum tres Lucenses pro singulis denariis Papiensibus persolvebant, quum tamen unus denarius Papiensis valeat sex Lucenses. Unde petebas, eos ad Papiensium solutionem nostra pro eo videlicet auctoritate compelli, quum, etsi tu Lucenses ipsos primo anno receperis, semper tamen ius tuum postmodum fueris protestatus. +Verum pars clericorum proposuit ex adverso, quod, etsi aliquando praedecessoribus tuis denarii Papienses pro synodatico fuerint persoluti, a XLV. annis et infra tam tibi quam aliis Lucenes exsolverant, sicque partem suam nitebantur praescriptione tueri (Et infra:) Nos igitur Iacobo tuo et Ioanni presbytero adversae partis procuratoribus dilectum filium nostrum P. Basilicae XII. Apostolorum presbyterum cardinalem concessimus auditorem. Quibus coram eo nil volentibus aut valentibus de novo proponere, quoniam fuerat renunciatum utrinque, quum ipse gesta omnia in nostra et fratrum nostrorum praesentia retulisset, intelleximus per testes tuos fuisse probatum, quod tempore bonae memoriae Lotharii praedecessoris tui, et etiam post decessum ipsius denarii Papienses fuerant pro synodatico persoluti, et exinde tres Lucenses, quorum duo valebant V. de his, qui hoc tempore sunt in usu, aliquamdiu fuissent exhibiti. Et quia a tempore Lotharii XXXIII. vel XXXIV. aut XXXV. annorum spatium est elapsum, dicta etiam testium partis adversae inspeximus, per quos voluit comprobare, quod a XL. annis et infra tres Lucenses vel tres medaliae in synodaticum solutae fuerant pro singulis Papiensibus, quum Papienses fuissent antea persoluti. Confessus quoque fuerat advocatus ipsius partis in iure, ac eius confessio in scriptis redacta, nec correcta vel revocata per clericos supra dictos, quod iidem clerici Henrici et Lotharii praedecessorum tuorum temporibus tres Papienses pro synodatico solverent bis in anno, et exinde pro singulis Papiensibus tres Lucenses. Quum igitur constet nobis ad plenum per testes utriusque partis, quod Papienses olim pro synodatico solvebantur; quod ex eo etiam sequitur, quod Lucenses soluti sunt postmodum pro eisdem, quum ex dictis testium tuorum, et confessione advocati alterius partis non revocata postmodum appareat evidenter, quod tempore L. praedecessoris tui pro synodatico Papiensis fuit moneta soluta, quum ex utriusque partis attestationibus habeatur, quod a tempore dicti L. non nisi triginta sex annorum ad plus tempus effluxerit, et per testes tuos sit legitime comprobatum, quod tres Lucenses, qui pro uno Papiensi post mortem ipsius L. solvebantur, quinque vel sex valebant ex illis, qui hodie sunt in usu: intelligentes ex hoc, quod per monetae declinationem acciderit, ut usque ad tempus tuum Lucenses dati fuerint pro synodatico, sicut erant in usu, de consilio fratrum nostrorum procuratorem adversae partis nomine clericorum plebis praedictae tibi ad solutionem denariorum Papiensium vel aestimationem eorum pro synodatico per diffinitivam sententiam condemnamus.

Capitulum XXI.
Episcopus, remittens ecclesiae servitia, quae sibi debebat, et statuens, quod aliud servitium non imponatur, procurationem non intelligitur remisisse.

Idem Priori sancti Stephani.

Quum venerabilis frater noster [M.] Favensis episcopus, +et tu in nostra essetis praesentia constituti, et de quaestione, quae inter vos super ecclesia S. Stephani Fanensis vertebatur, velletis ad invicem litigare, dilectum filium Ioannem tit. S. Priscae presbyterum et Ioannem S. Mariae in Cosmedino diaconum cardinales vobis concessimus auditores. Coram quibus allegando opponere curavistis, quod, quum praedicta ecclesia S. Stephani quarundam monialium, quae in ea videbantur sub religionis habitu conversari, malitia faciente, fuerit fere ad desolationem redacta, illas bonae memoriae C. Fanensis episcopus auctoritate felicis recordationis Eugenii Papae praedecessoris nostri ab ecclesia memorata removit, et canonicos in ipsa instituit regulares, statuens, ut ordo canonicus perpetuis in ea temporibus debeat observari, et eam ab omni exactione tam sua quam successorum suorum et Fanensis ecclesiae prorsus absolvit, retento sibi et ecclesiae suae uno cereo trium librarum, ab ea annis singulis exsolvendo. [Et quia praedictus episcopus te super libertate praedicta tam a felicis memoriae Coelestino Papa praedecessore nostro quam a nobis etiam confirmata multipliciter aggravabat, apostolicum tibi petivisti patrocinium suffragari. Praedictus vero episcopus proposuit ex adverso, quod privilegium praedicti praedecessoris sui et e cclesiae suae nullum praeiudicium inferebat, quia eo tempore, quo illud indulsit ecclesiae memoratae, episcopatui renunciaverat, et habitum in ipsa ecclesia receperat regularem, et post tres dies poenitens illud privilegium revocavit; praeterea tu et canonici illius ecclesiae non estis privilegio illo usi, sed omnia obsequia, sicut ante indultum privilegium, sic et post universis successoribus illius episcopi, et sibi praesertim, in hospitiis usque ad haec tempora curavistis sine difficultate qualibet exhibere, asserens confirmationem praedicti praedecessoris nostri fuisse per subreptionem elicitam, et hactenus occultatam; propter quod, si forsitan in aliquo laesa erat Fanensis ecclesia, restitutionem sibi fieri humiliter postulabat. Ceterum ad proposita sic respondere curavisti, quod ipsum privilegium de iure valebat, quia episcopus, dum illud concessit, nec episcopatui resignaverat, nec habitum receperat regularem, et ipsum de canonicorum suorum indulserat voluntate, sicut ex eodem instrumento evidenter appareret, in quo nomina canonicorum ecclesiae Fanensis sunt subscripta, et idem in palatio Fanensi datum fuerit, sicut in eo continetur expressum.] Nos autem, quum dicti cardinales ea, quae audierant, nobis fideliter retulissent, dicto instrumento diligenter inspecto, re vera Cognovimus, quod praefatus episcopus spallas, quas ab eadem ecclesia tam ipse quam praedecessores sui recipere consueverant, ecclesiae praefatae remisit, et statuit, quod aliud ei servitium non imponeret, sibi et ecclesiae suae annuatim trium librarum cereo pensionis nomine reservato. Quia ergo visitationi annexa est procuratio, quum nemo suis stipendiis debeat militare, nec os bovi alligandum sit trituranti, et episcopus ratione episcopalis iurisdictionis, quam habet in ea, teneatur causa correctionis ecclesiam visitare praefatam, nec intelligatur quasi novum imponi quod ab ipsa fundatione de communi fuerat iure impositum, de consilio fratrum nostrorum decernimus, quod idem episcopus, quum ad ipsam ecclesiam causa correctionis accesserit, moderatam ab ea procurationem recipiat bis in anno, sed nihil aliud praeter pensionem et procurationes praescriptas idem episcopus ab eadem ecclesia exigere vel extorquere praesumat. [Decernimus ergo etc. Dat. Anagniae V. Kal. Mart. 1204.]

Capitulum XXII.
Ecclesiae de novo conversae in procurationibus et aliis servabunt consuetudinem vicinarum.

Idem Compostellano Archiepiscopo.

Super eo, quod fraternitas tua nos consulere voluit, ut, quia fere tota provincia Compostellana de novo est ad iurisdictionem ecclesiae tuae conversa, qualiter tibi provinciam vel partem provinciae visitanti obsequi debeat et servire, nec non et in procurationibus providere, te instruere dignaremur, tibi taliter duximus respondendum, quod illud observare tenetur, quod in vicinis provinciis observatur. [Dat. Viterbii X. Kal. Iul. Ao. X. 1207.]

Capitulum XXIII.
Praelati tunc sunt procurandi, quum personaliter visitant, et debent tunc servare concilium Lateranense et praedicationi, correctoni et reformationi vacare. Legati et nuncii apostolici pro his diebus tantum, pro quibus moram trahunt, procurari debent, et contra hanc constitutionem exactum restituitur duplicatum.

Idem in concilio generali.

Procurationes, quae ratione visitationis debentur episcopis, vel archidiaconis vel quibuslibet aliis, etiam apostolicae sedis legatis aut nunciis, absque manifesta et necessaria causa nullatenus exigantur, nisi quando personaliter officium visitationis impendunt. Et tunc evectionum et personarum mediocritatem observent in Lateranensi concilio diffinitam, hoc adhibito moderamine circa legatos et nuncios apostolicae sedis, ut, quum oportuerit eos apud aliquem locum moram facere necessariam, ne locus ille propter illos nimium aggravetur, procurationes recipiant moderatas ab aliis ecclesiis vel personis, quae nondum fuerant de suis procurationibus aggravatae, ita, quod numerus procurationum numerum dierum, quibus huiusmodi moram fecerint, non excedat, et, quum aliqua non suffecerit per se ipsam, duae vel plures coniungantur in unam. Porro visitationis officium exercentes non quaerant quae sua sunt, sed quae Iesu Christi, praedicationi et cohortationi, correctioni et reformationi vacando, ut fructum referant, qui non perit. Qui autem contra hoc venire tentaverit et quod accepit reddat, et ecclesiae, quam taliter aggravavit, tantundem impendat.

Capitulum XXIV.
Ecclesia, etiam civitatensis, tenetur procurare episcopum visitantem quanquam ipsum nunquam procuravit.

Honorius III. de Tiro et Iosaphat Abbatibus.

Venerabili fratre nostro Cenomanensi episcopo accepimus conquerente, quod, quum causa, quae inter ipsum ex parte una, et abbatem et conventum de Cultura Cenomanensis dioecesis ex altera super procurationibus, quas ab eis petit idem episcopus tam in capite quam in membris, noscitur agitari, de consensu partium vobis fuerit ab apostolica sede commissa, dicti abbas et conventus ex eo frustrari intentionem eiusdem episcopi moliuntur, quod eorum monasterium in Cenomanensi villa situm esse dignoscitur, et ipsi procurationem hactenus non solverunt, +quanquam exemptionis privilegium non ostendant, et eidem episcopo competat ius commune. Volentes igitur, ut finis litibus imponatur, Discretioni vestrae mandamus, quatenus, nisi dicti abbas et conventus aliud rationabile ostenderint et probaverint, propter quod ipsi episcopo exhibere non debeant supra dicta, vos eos ad exhibendum eam, sicut ius dictaverit, iuxta priorum apostolicarum literarum tenorem ratione praevia compellatis.

Capitulum XXV.
Qui iure metropolitano vel legationis visitat provinciam, in provinciales, qui sibi procurationes denegant, potest ferre sententiam.

Gregorius IX.

Quum nuper archiepiscopus Beneventanus Beneventanam provinciam visitaret (Et infra:) Mandamus, quatenus, quum eundem archiepiscopum sive auctoritate propria sive nostra Beneventanam provinciam contigerit visitare, procurationes, ratione visitationis debitas, iuxta facultates ecclesiarum vestrarum exhibeatis eidem; alioquin sententiam, quam ipse rite tulerit in rebelles, ratam habebimus, et faciemus auctore Domino inviolabiliter observari.

Capitulum XXVI.
Ad antiquam monetam, vel, si non est in usu, ad eius aestimationem solvendae sunt pensiones antiquae.

Idem.

Quum canonicis maioris ecclesiae quandam summam pecuniae pro pensione ecclesiae tuae debitam aliquot annis persolveris, et iidem summam illam ex integro de meliori moneta exigant sibi solvi, tibi damus nostris literis in mandatis, ut canonicos illos solutione prioris pecuniae vel, si non sit in usu, aestimatione pensionis antiquae facias manere contentos.

Capitulum XXVII.
Propter privatum oratorium procuratio ratione visitationis non debetur.

Idem.

Auctoritate praesentium inhibemus, ne quis pro eo, quod in oratoriis, quae in grangiis vestris habetis, interdum aliqui vestrum celebrant, procurationes, quae ratione visitationis debentur, a vobis exigere vel extorquere praesumat.