B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I V


T i t u l u s   V I .
Qui clerici vel voventes matrimonium
contrahere possunt.


_______________________________________________


Capitulum I.
Diaconus vel subdiaconus matrimonium contrahere non possunt et, si contraxerint, etiamsi sint facti irregulares, debent separari.

Alexander III. Remensi Archiepiscopo.

De diacono vero, qui in sabbato sancto quendam alium diaconum vulneravit, et uxorem accepit, hoc tuae prudentiae respondemus, quod, si contrito et humiliato corde ad ecclesiam redire voluerit, dimissa illa, quam accepit in uxorem, et absolutione obtenta, iniuncta sibi poenitentia de utroque excessu, post eam peractam dispensative poteris ei diaconatus officium reddere, et, si perfectae vitae et conversationis fuerit, eum in presbyterum ordinare. Subdiaconum autem, sive hominem interfecerit sive non, matrimonium non posse contrahere, sacrorum canonum censura demonstrat. [Parochianos etc. (cf. c. 26. de dec. III. 30.)]

Capitulum II.
Subdiaconus matrimonium contrahero non potest.

Idem Cenomanensi Episcopo.

Ex literarum tuarum tenore accepimus quod F. lator praesentium, in subdiaconatus officio constitutus, quandam sibi in coniugem copulavit. Unde tu, sicut vir providus et discretus, quam in uxorem duxerat, eundem abiurare fecisti. Super quo facto prudentiam tuam in Domino commendamus, per praesentia tibi scripta mandantes, quatenus, si ad canonicam vel monasticum ordinem transire voluerit, et tibi post laudabilem conversationem ipsius visum fuerit, eum ad maiores ordines promoveri concedas. Quod si ad religionem se transferre noluerit, eum neque in subdiaconatu ministrare, neque ad altiores permittas ordines promoveri; in minoribus tamen ordinibus poterit ministrare.

Capitulum III.
Votum solenne impedit et dirimit matrimonium post contractum; votum simplex tantum impedit contrahendum, sed non dirimit post contractum.

Idem Vigoriensi Episcopo.

Meminimus, nos ex parte tua quaestionem huiusmodi audivisse, scilicet utrum illi, qui se ad religionem coram episcopo devoverunt transituros, et habitum religionis suscipiunt, si postmodum uxores duxerint, cogendi sint eas dimittere, et ad ecclesiam, cui se contulerint, redire. Super hoc utique Respondemus quod, si quisquam, qui se religioni devovit, et habitu suscepto professionem fecit, postmodum sibi aliquam copulaverit, est cogendus ab ea recedere, et ad ecclesiam, cui se contulit, debet sine contradictione transire. Verum, si nec habitum suscepit, nec professionem, sed votum solummodo fecit, et se ad religionem transiturum promisit, licet postea matrimonium contraxerit, non est cogendus ad religionem transire, et matrimoniale votum rescindere.

Capitulum IV.
Susceptio habitus professorum extra religionem a non habente potestatem incorporandi religioni, impedit in dubio matrimonium contrahendum, sed non dirimit contractum. H. d. secundum intellectum, quem tenet Panormitanus.

Idem Lucensi Episcopo.

Consuluit nos tua fraternitas, quid faciendum sit de nobili muliere, quae post mortem mariti, vestibus pretiosis abiectis, mutavit habitum, et de manu presbyteri velamen assumpsit, sed non renunciavit propriis, nec intravit claustrum, nec in manu alicuius episcopi, abbatis vel abbatissae, aut super altare professa est, vel obedientiam promisit; postmodum vero, elapso anno, quum multorum iuquietationes ferre non posset, et lapsum incontinentiae formidaret, abiecto religionis habitu, cuidam nobili solenniter per licentiam ecclesiae nupsit. Super hoc itaque Consultationi tuae taliter respondemus, quod sicut simplex votum matrimonium impedit contrahendum, et non dirimit iam contractum, ita habitus, sine professione susceptus, ne contrahatur impedit, sed contractum nequaquam dissolvit. [De cetero etc. (cf. c. 11. De homic. V. 12.)]

Capitulum V.
Votum castitatis de praesenti impedit matrimonium contrahendum; ecclesia tamen ex causa matrimonium contrahi quandoque permittit. H. d. inhaerendo literae.

Idem.

Veniens ad praesentiam nostram M. eremita sua nobis assertione proposuit, quod I. mulier cuidam viro absenti fide data se nupturam promisit, sed postmodum, audiens plura de severitate et inhumanitate ipsius viri, ei noluit copulari. Quum itaque timeret, ne illi nubere cogeretur, in manibus suis simpliciter continentiae votum promisit, non tamen locum aut vestem mutavit. Quo audito praedictus vir aliam sibi copulavit, et ex ea prolem suscepit. Nos itaque, attendentes, tutius esse, ut praefata mulier post fidem et votum simpliciter oblatum matrimonium contrahat, quam fornicationis reatum incurrat, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si plus non processit, nec vestem aut locum mutavit, nec professionem fecit, sibi de fide mentita et voto violato congruam satisfactionem indicas, et ei, cui vult, nubendi in Domino licentiam tribuere non postponas.

Capitulum VI.
Votum simplex impedit sponsalia de futuro, non autem dirimit matrimonium sequens; secus in voto solenni.

Coelestinus III.

Rursus quidam, ut dicis, votum castitatis emittens, iuravit, se quandam ducturum postea in uxorem. Unde a fraternitate tua requisiti, consultis viris prudentibus, arbitramur, quod, quum simplex votum apud Deum non minus obliget quam solenne, pro eo, quod iuravit temere, poenitentiam agat, et votum, quod Deo fecit, studeat observare. Quodsi, postquam huiusmodi praestitit iuramentum, ad nuptias iam proprio motu convolasset, quum votum simplex [licet] matrimonium impediat contrahendum, non tamen dirimat iam contractum: nihil ambiguitatis quaestio tua continere videtur. [Ceterum quod etc. cf. c. 1. de convers. inf. III. 33.]

Capitulum VII.
Votum solenne impedit et dirimit matrimonium post contractum.

Innocentius III. Ulisbonensi et Colimbriensi Episcopis.

Insinuante I. nobili muliere nostro est apostolatui reseratum, quod dudum puella et in annis teneris constituta, M. Sancii accepit in virum, qui ab inimicis crucis Christi fuit parvo post tempore interfectus. Post cuius obitum a quibusdam curialibus fuit regi Legionensi pro ipsius copula supplicatum. Quod quum ad consanguineorum eius notitiam pervenisset, ut maritum acciperet ei sub obtestatione regia suggesserunt. Ipsa vero, quod tunc nollet nubere protestans, consilium accepit ab eis, quod votum emitteret castitatis, quod in manibus cuiusdam de fratribus sancti Augustini fecit, eo adiecto tenore, ut in domo propria cum omni substantia sua remaneret. Sane in eiusdem ordinis habitu biennio post permansit, licet id se invitam fecisse asserat et coactam, non tam metu regio quam parentum. Post haec eidem regi quod fecerat indicavit; quod approbans vetuit, ne quis ea nolente domum intraret ipsius, vel exinde aliquid asportaret. Interim vero, tempore modico elabente, P. curialis, regias literas secum portans, et F. Ferdinandi dictae mulieris domum intrantes, ut ipse P. vi saltem eam duceret in uxorem, acceperunt ab ipsa, quod, si eam idem P. duceret, ipsius manibus interiret. Post haec vero, dimissis domo et omnibus, quae habebat, in domo cuiusdam Iudaei per tres, in ecclesia vero S. Mariae de Veiga per sex latuit septimanas, ita, quod exinde propter necessitates humanas etiam egredi non auderet. Tandem se coactam videns et omnibus destitutam, et attendens nihilominus, quod invita votum emiserit, eo dimisso, de parentum consilio P. MichaŽli publice fuit matrimonialiter copulata, de quo quatuor sustulit filios tempore procedente. Verum, quia salutem animae desiderat omnibus anteferre, ac metuens, quod huiusmodi coniunctio licita non exsistat, quid super his tenere debeat, edoceri responso nostro suppliciter postulavit. Nos igitur, attendentes, quod in emissione voti, quod praecessit, nulla vel modica coactio adfuisset, quam patientia et perseverantia sequentis temporis penitus profugavit, et quod sequens coniunctio potius iniqua fuit et violenter extorta, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate, si praemissis veritas suffragatur, praefatam mulierem ad male dimissum religionis habitum resumendum et servandum quod vovit monere et inducere procuretis, et, si opus fuerit, per censuram ecclesiasticam coŽrcere. [Quod si non ambo etc. Dat. Lat. Kal. Dec. 1199.]