B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Gregorius IX
ca. 1160 - 1241
     
   



D e c r e t a l i u m
G r e g o r i i   p a p a e   I X
c o m p i l a t i o n i s
l i b e r   I V


T i t u l u s   X X .
De donationibus inter virum et uxorem,
et de dote post divortium restituenda.


_______________________________________________


Capitulum I.
Separato licite matrimonio dos restituenda est.

Ex concilio habito apud Wormaciam.

Mulieres vero, quum pro aliqua licita causa a propriis viris fuerint separatae, totam dotem praecipimus sibi reddi, quam in die nuptiali receperunt et post expletum annum accipiant alium virum, si voluerint; similiter et vir uxorem.

Capitulum II.
Soluto matrimonio cogitur vir dotem restituere, et bona dividere, quae communiter eis obvenerunt.

Urbanus III. Decano, Cantori et Capitulo Lexonensibus.

Significavit nobis P. mulier, quod H. quem loco viri tenebat, divortio inter eos solenniter celebrato, dotem suam illicite detinet et reddere contradicit, possessiones etiam, quae ipsis, dum simul viverent, cuiuscunque contractus titulo communiter obvenerunt, ea prorsus exclusa sibi nititur vindicare. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita est, et non est aliud quod obsistat, ipsum ad restitutionem dotis, et ad divisionem eorum, quae olim communiter habuerunt, districtione ecclesiastica compellatis.

Capitulum III.
Delegatus ad causam matrimonii, si ferat sententiam divortii, pronunciare debet dotem restitui. Et est casus multum allegabilis.

Clemens III.

De prudentia vestra valde miramur, quod, quum vobis causam matrimonii, quae vertebatur inter H. Pisanum civem et M. mulierem commisissemus canonice terminandum, et vos, consanguinitatem inter eos in sexto vel septimo gradu invenientes, sententiam divortii tulissetis, de dote, quam a viro mulier repetebat, quicquam statuere distulistis. Quia igitur secundum iura vos, qui de matrimonio principaliter cognovistis, et de dote, quae est causa incidens, accessorie cognoscere valuistis et sententialiter diffinire, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictum H. monitione praemissa cogatis, ut praedictae M. totam dotem suam, sicut canonicum fuerit, restituere non moretur.

Capitulum IV.
Mulier, propter adulterium a viro separata, perdit dotem.

Clemens III.

Plerumque accidit, ut proponis, quod in parochia tua mulieres a viris suis causa fornicationis recedunt, et sic usque ad mortem ipsorum permanere noscuntur; ipsis vero defunctis, quum a consanguineis, ad quos hereditates eorum perveniunt, dotem suam cum dotalitio suo repetunt, eis audientiam denegant, et nolunt restituere quod reposcunt, ob hanc causam, quia eo ipso se indignas fecisse putantur, quod a viris suis causa fornicationis duxerint recedendum. [Praeterea etc. cf. c. 2. de dilat. II. 8.] Quia igitur quid agendum sit in utroque casu apostolico responso desideras edoceri,] in hoc itaque respondemus, quod, Si mulier ob causam suae fornicationis iudicio ecclesiae aut propria voluntate a viro suo recesserit, nec reconciliata postea sit eidem, eo defuncto dotem vel dotalitium suum repetere non valebit. [In secundo etc. (cf. c. 2. de dilat. II. 8.) Dat. Lat. Ao. III. 1190.]

Capitulum V.
Cogitur mulier ex officio iudicis, donata sibi a viro propter nuptias pro conservatione illiciti matrimonii relaxare, si talis donatio praestet impedimeutum dissolutioni talis matrimonii. H. d. secundum intellectum, qui plus placet Panormitano.

Innocentius III. Compostellano Archiepiscopo et universis Episcopis in regno Legionensi constitutis.

Etsi necesse sit [ut scandala veniant, vae tamen est homini illi, per quem scandalum venit. Quot enim turbationes et scandala diebus nostris orbi supervenerint universo, hodie plus experimur in facto, quam scriptum reperiamus in libro. Necesse est autem ut veniant scandala, non solum scilicet inevitabile, sed et utile: quoniam in quo deficit malus proficit bonus, et aurum in fornace probatur. Inter cetera vero, in quibus scandalizatur hodie populus Christianus, praecipuum est persecutio paganorum, quae tam in oriente quam in occidente peccatis exigentibus invaluit ultra modum; contra quam utrobique simile quodammodo putaverunt remedium invenire; sed quia Deum ante suum non proposuere conspectum, quod inventum est in remedium in periculum est conversum. Sane in oriente una duobus fuit incestuose coniuncta, in occidente vero unus sibi duas praesumpsit iungere per incestum. Et incestui quidem in oriente commisso non solum consensus, sed et auctoritas clericorum ibi consistentium intercessit. Sed in detestabili copula in occidente contracta, licet non absque quorundam ecclesiasticorum virorum assensu fuerit forsitan attentata, auctoritas tamen ecclesiastica nullatenus intervenit. Volens autem Deus maius peccatum vindicare celerius, et a similibus alios deterrere, tam Conradum quondam marchionem, qui reginae Hierosolymitanae prius adhaeserat per incestum, gladio, quam Henricum quondam Campaniae comitem, qui ei et in culpa quodammodo et in poena successit, praecipitio, utrumque vero morte impraevisa peremit. Nondum autem in huius iniquitatis auctores in occidente suam exercuit ultionem. Sed quanto longanimius sustinet, tanto forsitan severius vindicabit. Licet autem apostolica sedes quod super hoc fuerat in oriente commissum propter malitiam temporis et persecutionem urgentem dissimulare sit visa, ad vindicandum tamen quod in occidente fuerat attentatum rigore canonicae districtionis est usa. Nam quum ad bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri audientiam pervenisset, quod rex Legionensis filiam carissimi in Christo filii nostri Portugalliae regis illustris incestuose sibi praesumpserat copulare, tam regem ipsum Portugalliae quam incestuose coniunctos excommunicationis sententia innodavit, et Legionense ac Portugalliae regna sententiae supposuit interdicti, unde quod illegitime factum fuerat est penitus revocatum. Verum dictus rex Legionensis ad deteriora manum extendens, sicut is, de quo dicit scriptura: "Vae homini illi, qui post se trahit peccatum quasi longam vestem, et impius, quum venerit in profundum vitiorum, contemnit," filiam carissimi in Christo filii nostri regis illustris Castellae, neptem videlicet propriam, impudenter sibi contra interdictum ecclesiae copulare praesumpsit. Quod quum ad nostram notitiam pervenisset, dilectum filium fratrem Rainerium, virum scientia et religione pariter reverendum, Deo et hominibus obtentu scientiae et honestatis acceptum, in Hispaniam duximus destinandum, ut iuxta verbum propheticum dissolveret colligationes impietatis; solveret fasciculos deprimentes; qui per Dei gratiam ab omni munere manus excussit ita, ut quod legitur de ipso possit vere referri: "Non fuit qui ditaverit Abraham." Ipse igitur quum in Hispaniam pervenisset, dictum regem Legionensem semel et iterum ex parte nostra commonuit diligenter, ut a tam detestabili et nefanda copula resiliret, universis colligationibus dissolutis, quae fuerant pro ipsa copula consummanda contractae. Sed quum apud eum nihil prorsus monitis profecisset, certum ei diem assignavit et locum, et quum ipsum etiam ultra terminum exspectasset, in eum se contumaciter absentantem iuxta formam mandati nostri excommunicationis sententiam promulgavit, et regnum Legionense interdicto generali conclusit. In memoratum vero regem Castellae vel terram suam in nullo processit, quum idem rex se mandatis eius exponeret, et quod reciperet filiam suam, si sibi redderetur, proponeret assertive. Quod utrum ex animo fecerit, ille plenius novit, qui scrutator est cordium et cognitor secretorum. Nuper autem venerabiles fratres nostri Toletanus archiepiscopus et episcopus Palentinus ex parte ipsius regis Castellae, et ex parte Legionensis venerabilis frater Zamorensis episcopus, ad sedem apostolicam accedentes, postulabant, ut cum eodem rege Legionensi et filia dicti regis Castellae deberemus super tam incestuosa copula dispensare; propter quod, nisi specialis illa gratia, quam ad devotionem dicti regis Castellae habemus, motum nostri animi temperasset, in ipsos ita curassemus severitatem ecclesiasticam exercere, quod nulli de cetero temporibus nostris ad nos repudiatas toties et damnatas petitiones afferrent; quum ipsi etiam noverint, quod id ab eodem praedecessore nostro saepius postulatum fuerit, et ab eo inhibitum, non indultum. Tandem vero intelligentes archiepiscopus et episcopi memorati, quod non solum indulgentiam super hoc a nobis, sed vix etiam possent a nobis audientiam impetrare, interdictum in terram regis Legionensis prolatum tandem a nobis postulavere remitti, asserentes, quod ex eo triplex toti regno periculum ab haereticis, Sarracenis et Christianis etiam imminebat. Ab haereticis: quia, quum per interdictum ipsum clausa essent in partibus illis ora pastorum, non poterant fideles per eos contra haereticos instrui, et ad resistendum eis aliquatenus informari; unde, cum ex hoc, tum quia rex Legionensis ab ecclesia se asserens aggravatum, eis minime resistebat, invalescebant contra fideles haeretici, et in regno ipso haereses variae pullullabant. A Sarracenis: quoniam, quum per exhortationes et remissiones ecclesiae Hispaniarum populus consuevisset ad expugnationem paganorum induci, cessante praedicatorum officio populi etiam devotio tepescebat, quia, quum se cum principe suo quoad interdictum eidem videret poenae subiectum, a culpa, cui vel tacendo consenserat, forte se non credebat immunem, propter quod minus circa debellationem Sarracenorum fervebat, ne decederet in peccato. A catholicis: quia, quum clerici laicis spiritualia ministrare non possent, laici clericis temporalia subtrahebant, oblationes, primitias et decimas detinentes, unde, quum clerici ex his pro maiori parte in partibus illis consueverint sustentari, eis subtractis non solum mendicare, sed fodere, et servire Iudaeis in ecclesia et totius Christianitatis opprobrium cogebantur. Videbatur autem difficile petitioni eorum annuere, et sententiam ex animo, ordine et causa latam canonice sine satisfactione congrua relaxare. Ex animo siquidem: quia, sicut Deus perhibet testimonium conscientiae nostrae, ad hoc non nisi iustitiae et honestatis obtentu processimus, quum ex contrario potius contra nos oriri praesumptio potuisset, si tam detestabile facinus duxissemus in patientia tolerandum. Ex ordine: quia dictus frater R. post commonitiones et dilationes legitimas, tandem districtione percussit ecclesiastica contumacem. Ex causa: exemplo, divino videlicet et humano. Divino: quia, quum David in populi numeratione peccasset, Dominus in populum vasa sui furoris effudit, unde idem David dixisse legitur, peccatum Domino confitendo: "Ego sum qui peccavi, ego qui inique egi. Isti, qui oves sunt, quid fecerant? Auferatur, obsecro, facies tua, Domine, ex populo tuo." Humano: quum iam dictus praedecessor noster (ut non longe petantur exempla) in praedictos Portugalliae et Legionensem reges et regna ipsorum praedictas sententias curaverit promulgare. Esset insuper res mali exempli, quia, si forsan in alia regna similem nos contingeret promulgare sententiam, similis a nobis gratia peteretur, quam si forsitan negaremus, apud nos esse videretur acceptio personarum. Ex hoc etiam de nobis posset apud aliquos oriri suspicio, praesumentibus forte quibusdam, quod ad id moveremur ex causa latenti. Licet igitur ex causis praemissis non videretur dicta petitio admittenda, quia tamen ubi est multitudo in causa, detrahendum est aliquid severitati, ut maioribus malis sanandis caritas sincera subveniat, in eo ad petitionem praedictorum archiepiscopi et episcoporum gratiam de communi fratrum nostrorum consilio duximus faciendam, ex quo videbantur impedimenta expressa superius provenire. Relaxavimus ergo non in totum, sed in una parte solummodo interdictum, nec perpetuo, sed ad tempus, quamdiu scilicet nobis placuerit et viderimus expedire, ut probemus interim spiritus, si ex Deo sint, et an (sicut iidem archiepiscopus et episcopi asseverant) sperata inde utilitas sequeretur; sic videlicet, ut in regno ipso divina celebrentur officia, sed decedentium corpora sepulturae ecclesiasticae non tradantur. In quo tamen clericis gratiam facimus specialem, in eo videlicet, ut in coemeterio ecclesiastico cessante solennitate solita tumulentur. Quod licet aliquibus posset absonum forte videri, ut officio restituto sepultura ecclesiastica denegetur, quia, iuxta canonicas sanctiones, cui communicavimus vivo communicare deberemus et mortuo: recte tamen intelligentibus nihil ex hoc incongruitatis occurrit, quum iuxta Lateranensis instituta concilii decedentes ex torneamentis, etsi per poenitentiam reconcilientur ecclesiae, Christiana tamen sepultura priventur. Ut autem non remittere poenam, sed commutare potius videamur, dictum regem Legionensem et memoratam filiam regis Castellae ac omnes principales eorum consiliarios et fautores excommunicationis curavimus sententia innodare, mandantes, ut ad quamcunque civitatem, oppidum vel villam devenerint, nullus ibidem eis praesentibus divina praesumat officia celebrare. Dicto autem rege Castellae et carissimae in Christo filiae nostrae reginae uxori eius dabimus in mandatis, ut, quod stent mandatis nostris, iuratoriam exhibeant cautionem, et vel exprimant in iuramento, quod ad dissolvendam tam illegitimam copulam dent operam efficacem, vel id nos eis faciemus praestito iuramento mandari; nec credimus, quod super hoc se aliquatenus exhibeant contumaces, quum, quod starent mandatis ecclesiae, in manibus praedicti fratris R. (sicut ex literis eiusdem regis apparet) firmiter promisissent, et impendissent causam sufficientem ad copulam huiusmodi consummandam. Quod si forsan (quod non credimus) mandatis nostris noluerint obedire, ipsos et principales eorum consiliarios et fautores excommunicari mandabimus, et quocunque devenerint, divina prohibebimus officia celebrari, ut sic saltem ad mandatum ecclesiae revertantur, iuxta quod legitur in Psalmista: "Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine."] Quia vero castra quaedam, quae idem rex Legionensis dictae filiae regis Castellae in dotem tradidisse proponitur ita, ut, si eam aliqua occasione relinqueret, ipsa cederent in ius eius, impedimentum praestare videntur huiusmodi copulae dissolvendae, quum castra ipsa non tam ob turpem, quam ob nullam potius causam sint data, utpote, quum inter eos matrimonium non exsistat, et ideo nec dos, nec donatio propter nuptias: ne ad commodum ei cedat quod debet in poenam eius potius retorqueri, castra ipsa restitui volumus, et ad id puellam ipsam per excommunicationis sententiam coarctari, auctoritate apostolica decernentes, ut, si ex tam incestuosa et damnata copula proles est vel fuerit quaecunque suscepta, spuria et illegitima penitus habeatur, quae secundum statuta legitima in bonis paternis nulla prorsus occasione succedat. Quod si nec [sic] praedictis rex Legionensis et filia regis Castellae a se invicem iuxta mandatum apostolicum discedere maturaverint in eos districtionem curabimus gravissimam exercere quam ad cautelam praesentibus non duximus literis explicandam. [Ideoque fraternitati etc. Dat. Lat. VIII. Kal. Iun. 1199.]

Capitulum VI.
Usufructuarius, donans sine consensu domini rem ipsam uxori propter nuptias, non transfert in eam plus iuris quam ipse habebat; idem de eo, qui sub conditione adimente habet rem in hereditatem vel in feudum.

Idem Archidiacono S. Andrea de Scotia.

Nuper a nobis tua discretio requisivit, si aliqua terra data fuerit alicui non in hereditatem vel feudum, sed tantum sibi, quoad vixerit, possidenda, et ipse postmodum tertiam partem uxori suae in dotem concesserit, utrum eo defuncto praefatam dotem uxor, dum vixerit, habere debeat et tenere, quum ecclesia dotes protegere teneatur viduarum. Postulasti praeterea nostris literis edoceri, si qua terra data fuerit alicui et heredi, quem de uxore legitima procrearet, in heriditatem vel feudum, et ipse, uxori suae quadam parte ipsius in dotem concessa, decesserit postmodum sine prole, an ipsa mulier dotem eandem de iure posset habere, et utrum ecclesia pro ipsa stare debeat in hoc casu, an viro defuncto terra illa sine onere in bona redire debeat concedentis. Nos autem consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum regulariter nullus plus iuris in alium transferre possit, quam eum constet habere, vir, cui terra praedicto modo conceditur, non potest uxori relinquere quod ei non licuit, nisi quoad vixerit, possidere. Nec licet uxori suae partem illius terrae in donationem propter nuptias ex viri concessione tenere, nisi forte donationi illius ille, ad quem spectat dominium illius terrae, voluerit consentire. Quod autem de prima consultatione dicimus, hoc respondemus etiam de secunda. Nam licet ecclesia in causis viduarum se favorabilem debeat exhibere, contra iustitiam tamen non est eis favor ecclesiasticus concedendus. Illud vero te nolumus ignorare, quod uxor dare dicitur viro dotem, vir autem uxori donationem facere propter nuptias secundum legitimas sanctiones.

Capitulum VII.
Vir, agens pro dote, non omnino excluditur ex eo, quod vergat ad inopiam, nec praecise cogitur satisdare ultra facultatem propriam; sed dos sibi assignatur sub cautione, quam praestare potest. Et si per illam cautionem non esset sufficienter provisum consumptioni dotis, deponetur dos apud mercatorem, ut de honesto lucro vir sustineat onera matrimonii. H. d. secundum intellectum, quem tenet Panorm. inhaerendo verbis literae, et est casus notabilis et quotidianus.

Idem Archiepiscopo et Archidiacono Genuensibus.

Per vestras nobis literas intimastis, quod, quum magistrum R. super quadam summa pecuniae Ianuensis monetae pro H. paupere, latore praesentium, auctoritate nostra curaveritis convenire, quam idem H. pro dote uxoris suae requirebat ab eo, dictus R. exceptionem opposuit contra ipsum, quod videlicet uxorem suam a se repulerat, et quod tacita veritate super hoc nostras literas impetraverat; quia, quum super eadem dote iam alia vice coram vestrae civitatis consulibus quaestio mota esset, ipsi iuxta consuetudinem terrae pronunciaverunt, ut, quoniam idem H. ad inopiam vergere videbatur, dos illa non assignaretur eidem, nisi cautionem idoneam de ipsa non peritura praestaret; unde vos, communicato prudentum virorum consilio, ei, ut de salvanda dote caveret et uxorem suam reciperet, praecepistis, et, donec id posset facere, dos ipsa deponeretur, si vellet, in secretario ecclesiae Ianuensis. Quod quum implere non posset, ad instantiam eius nobis haec rescribere curavistis. Quum ergo satis possit ei modicum credi dotis, cui creditum est corpus uxoris, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus dotem assignari faciatis eidem sub ea quam potest cautione praestare, vel saltem alicui mercatori committi, ut de parte honesti lucri dictus vir onera possit matrimonii sustentare, ne occasione dotis detentae uxor a viro dimissa, seu vir, qui dimisit uxorem, adulterii reatum incurrat. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VIII. Id. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]

Capitulum VIII.
Haec decretalis satis se ipsam summat.

Gregorius IX.

Donatio, quae constante matrimonio inter coniuges dicitur esse facta, ex qua alter locupletior, et pauperior alter efficitur, firmitatem non habet, nisi donatoris obitu confirmetur; quae tamen penitus evanescit, si revocetur ab eo tacite vel expresse, vel qui donatum accepit prius debitum naturae persolvat. Sane soluto matrimonio, sicut dos ad mulierem, sic et donatio propter nuptias redit ad virum, nisi de consuetudine secus obtineat, vel ex pacto de lucranda dote vel donatione propter nuptias, quod aequale sit, quum hinc inde contrarium inducatur.