BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Iohannes de Capua

floruit 1262/1278

 

Directorium humanae vitae

alias parabolae

antiquorum sapientum

 

Capitulum I

 

 

___________________________________________________

 

 

 

DE BEROZIA PRINCIPE

MEDICORVM ET EST AEQVITATIS

ET TIMORIS DEI

CAPITVLVM PRIMVM.

 

Inquit Berozias caput sapientum Persiae, qui transtulit hunc librum ex lingua Indorum et interpretatus est ipsum: Fuit pater meus de tali progenie et mater mea de nobilibus talium; de melioribus autem rebus, quae divina miseratio mihi contulit, cum fuissem magis honoratus quam ceteri de domo patris mei et magis dilectus apud patrem meum quam omnes fratres mei. Quoniam constituerunt me iu studio scientiae medicinae, cum essem septem annorum; cunque cognovi finem artis medicinae et eius utilitatem, laudavi consilium parentum meorum de eo quod mihi contulerunt, et apposui oculos meos et cor meum circa studium librorum medicinae ad intelligendum eos. Erat autem desiderium meum forte in ipsa scientia, donec fui bene in ista scientia peritus et perveni ad illud quod optavit anima mea, ut valerem curare aegrotos; et per haec reputavi exaltatum statum personae meae provide quippe super quattuor rebus quas dicuntur homines acquirere, dixi inquam, qui sunt nobiles mores quos solebam mihi acquirere, divitias nunque vel delicias aut bonam famam aut meritum futuri seculi. Et deliberavit consilium meum eligere meritum futuri seculi; quoniam reperi in libris medicinarum, quia exercitium ipsarum videtur bonum apud sapientes et sanctos, et non inveni illud apud quemquam hominum seculi in omnibus linguis despectum; et inveni in libris medicinarum, ubi dicitur, quoniam optimus medicorum est qui utitur medicinis, ut eas exerceat non ad mercedem huius seculi sed futuri. Visum itaque mihi est figere me medicationi aegrorum ad honorem divini nominis et non ad precium. Et factus sum tanquam mercator, qui vendidit lapidem preciosum pro uno talento, cum valeret pecuniam maximam. Etiam quia reperi in libris medicinae, quod medicus qui exercet medicinam suam ad meritum futuri seculi, nihil ex sui nobilitate ex hoc diminuit; et est sicut seminator qui seminat grana tritici in terra, ut nascatur et triticum, non autem herba, sed tamen cum nascitur semen, nascuntur cum eo herbae: et proposui ergo curare infirmos ad spem domus mei seculi; et non dimisi curare infirmum, quem sciebam posse sanari; eius vero qui curari non poterat, a curatione non desinebam meum posse, sed regulabam et cavebam illum a malis rebus, et exhibebam ei de medicinis ad sufficientiam; et a nullo cui haec contuli, consensi recipere quicquam mercedis vel doni. Nec volebam agere opera quae ipsi agebant, sed illius cuius mores boni sunt inter homines. Et congregavi iusticiam verbo et opere, et humiliabam animam meam, quando magnificabatur super me et cupiebat vanas glorias illorum virorum, ita quod a suo proposito desinebat: porro cum inclinabat ad vanam gloriam eorum et ad eorum nobilitatem adspirabat, visum est mihi tunc conferre cum ea dicens: O anima mea, nonne discernis tuum bonum a malo? nonne discernis niti quaerere illud, ad quod nullus pervenit in hoc seculo? sed semper deficit suum bonum in ipso, et eius tristicia augetur, quando ab eo separatur, et multiplicantur suspiria in suo corde semper. Anima mea, nunquam recordaris delectationis post hunc mundum advenientis, et oblivisceris eius prae tua nimia concupiscentia erga hoc seculum? Nonne verecundaris a societate malignorum et impiorum huic seculo adhaerentium, quod fugit sicut [A3r] umbra, et eius bonum deficit in manu tenentis illud, et non permanet nec adhaeret ei nisi stultus, nec diligit illud nisi homo fatuus? Anima mea, divertere ab hac fatuitate, et humiliare te, et esto contenta victu statuto tibi, et quia rem habes super maximo bono et grandi mercede, quod hoc corpus plenum est tormentis et angustiis et languoribus et accidentibus compositione et mixtura corruptibili et sordida; quae omnia congregant radices quattuor, quarum altera superat alteram, quae fundamentum sunt humanae vitae; et finis omnis viventis est mors: ad modum statuae, cuius membra segregata sunt et per se divisa, componuntur autem et iunguntur uno clavo, quo amoto cadunt membra. Anima mea, nequaquam decipiaris a consortio sociorum tuorum, ne sit tuum desiderium magnum ad dilectionem ipsorum. Sicuti enim videtur esse in sua dilectione gaudium et delectatio, sic est in ea contristatio et tribulatio, et erit finis eorum dilectionis: ergo te separa ab eis; tunc efficieris tanquam cochlear, quod transmittitur in brodium ollae dum sanum sit, cum vero fractum fuerit, in igne proiicitur ut comburatur. Anima mea, ne ducant te socii et viri pacifici tui congregare rem, pro cuius congregatione peribis; ac per hoc intendis eis complacere et voluntatem eorum adimplere, tibi autem ages malum; ne forte eris sicut thuribulum, quod comburitur a prunis, alii autem capiunt suum bonum odorem. Anima mea, ne decipiaris vanis gloriis, quae praecipitari faciunt suum patronum; nec quis considerat malum, quod sequitur ex eis, donec separatur ab eis: efficieris tunc sicut capillus capitis, qui dum est in capite, cultatur a suo patrono ac honoratur, cunque ceciderit de capite, ab eo despicitur et suis pedibus in terram conculcatur. Anima mea, assiste super curatione languentium, et ne displiceat tibi hoc, quod vilipenditur scientia medicinae ab hominibus, cum sint stulti et nihil penitus scientia participent. Considerare immo debes et in tua mente reducere, si quis auferat de corde proximi sui tristiciam et dolorem et eam a languore liberet restituens eam ad primam quietem in qua fuerat, nonne languens ille tenetur remunerare illum medicum magna remuneratione de beneficio quod fecit sibi medicus? Qui egit hoc beneficium uni, ergo est remunerandus bono merito: quanto magis qui laborat circa curationem magnae turbae infirmorum et multorum virorum faciens totum ad mercedem futuri seculi, et liberet eos a suis languoribus et infirmitatibus, donec restituantur ab illis gravibus infirmitatibus, quae separabant eos ab hoc mundo transitorio et suis deliciis et cibis et potibus et delectationibus ac cunctis eius vanitatibus et laboribus, ad perfectam quietem, in qua prius fuerant, ut valeant gaudere in hac vita et contentari? quoniam merendus est maximo merito, et confidere debet de divina mercede, quae omnibus est praestantior erga eius creaturas. Anima enim mea, nequaquam abs te futurum seculum, declinans ad hoc dannabile et maledictum, et vendens id quod magni est valoris modico pro precio: efficieris, inquam, sicut mercator, de quo dicitur. Qui cum idem domum suam haberet plenam serico, cogitavit intra se dicens: Si vendam ipsam ad pondus, redibit me mora temporis. Et abiens vendidit illud simul et totum cuidam alii mercatori pro medietate precii: factum est autem postmodum, cum increpasset adversus animam suam et castigasset illam ex suis propositis, non potuit sibi adinvenire fugam nec excusationem; sed statim recognoscens delictum suum confessus est quod commiserat, et declinans a sua cupidine ad quam aspirabat et in qua confidebat, constituit se curationibus infirmorum languentiumque interesse ad mercedem futuri seculi. Nec hoc pro tanto impedivit me a perceptione honoris et gratiae in hoc mundo magnis a dominis cuiuscunque status antequam in Indiam; et postquam inde redii, etiam tribuit mihi Deus omnipotens suam gratiam et misericordiam in oculis omnium amicorum et sociorum meorum magis quam volebam et ultra quam meae vitae diebus merebar, nec unquam regraciari potero. Post haec vero inspiciens ego libris in quamplurimis medicinarum inveni perlegendo et cognovi, quoniam non est in ipso medico potentia sanandi infirmum aliquem sic ut fit securus unquam in vitae suae diebus eandem aegritudinem ad ipsum redire aut [A3v] aliam similem etiam illi aut factorem. Et dixi inquam, quomodo laborabo in praeparatione medicinae, cum aegritudo valeat ad ipsum redire aut alia sibi similis? Tunc vero cognovi, quoniam exercitium iusticiae et aequitatis est melius medicinis universis; sanat enim patronum suum perfecta sanatione, in qua potest confidere; quoniam nunquam perveniet ei languor. Et videns haec ego despexi libros medicinae et vilipendi, et proposui sequi legem et fidem; cunque cecidisset hoc in mentem meam, cognovi quoniam melius est hoc facere, quam studere et vacare in scientia medicinae. In libris enim medicinae non inveni memorationem de fide et lege; nec in eis vidi viam ad legem bonam neque malam. Nationum vero et populorum mundi alii sunt qui possiderunt leges et linguas a suis primis parentibus, alii vero observant eas ad meritum huius seculi et delectationem et vanam gloriam ipsius; omnes autem tenent illos esse in veritate et aequitate. Et forsitan qui confitetur uni illorum, negat primum fundamentum et est errans et stultus; et qui adversus eos est, stabit in secreto Dei et sanctorum suorum; et alter reprehendit fidem et legem alterius et arguit contra illam. Visum est itaque mihi inquirere super sapientibus linguarum ac gentium ac eorum dictorum, ut viderem quid ipsi dicunt, et quomodo respondeant; per haec forte potero verum a falso distinguere; et eligam illud, et in ipso permanebo cum cordis simplicitate et operis bonitate. Non enim expedit me credere quod ignoro, nec adhuc quod non intelligo adhaerere. Et vacans circa illud interrogavi et quaesivi, et non reperi apud illos nisi mihi laudantem legem suam, et legem vituperantem alterius. Et ex hoc intellexi, quoniam omnes iuxta appetitum respondebant, et cum eo agunt, non autem secundum iusticiam et aequitatem, nisi mereretur quisquam illorum ex hoc opere; et apud illos non inveni aliquid quod mihi iusticiam ostenderet, ut cognoscorent eam viri intelligentes et placeret eis. Et videns hoc nolui sequi alterum ipsorum sciens, quod si crederim alicui eorum de eo quod ignoro, ero sicut ille credulus deceptus, de quo dicitur.

 

 

Quoniam cum iret latro quidam ad furandum de nocte in domo cuiusdam divitis cum quibusdam sociorum suorum, ascenderunt pariter ad tectum domus, ut intrarent [B1r] in domum illam; et excitatus paterfamilias ad strepitum illorum, obticuit sciens non ascendisse illa hora nisi malignos homines, et excitans uxorem suam silenter ait ei: Aestimo quoniam latrones sunt in tecto nostrae domus; nunc autem volo, ut a me quaeras alta voce, ut ipsi possint audire, dicens: Nunquid mihi narrabis, quomodo et unde tot magnas divitias congregasti? et cum tibi annunciare noluerim, quaeres a me pluries, donec tibi dicam. Fecit itaque mulier, et interrogavit virum sicut ei dixerat; cui vero respondit: Quid tibi hoc quaerere, ex quo eduxit te Deus ad magnas divitias et substantias? comede gaude et bibe; et non interroges me de eo quod tibi non est declarandum, ne forte audiens nos aliquis posset nocere nobis, et in periculum redundare. Dixit itaque mulier: Rogo te, indica mihi haec, quoniam non est qui posset nos nunc audire et sentire verba nostra. Et ait vir: Scito quoniam non congregavi divitias quas tu vides et mecum possides, nisi furtive et malo modo. Cui dixit mulier: Quomodo haec possunt esse, cum sis bonus et iustus apud me et apud omnes homines, qui tui habent noticiam, et nunquam fuit aliquis, qui de te malum suspicaretur? Cui respondit vir: Scito quoniam hoc sapientia et intelligentia faciebam, et agebam caute mea facta et secrete, ut nullus valeret percipere. Dixit mulier: Quomodo faciebas? Inquit vir: Ibam in nocte plenilunii, et ascendebam super domum, ubi furari intendebam; et accedens ad fenestram, ubi radii lunae ingrediebantur, et dicebam hanc coniurationem, scilicet sulem sulem septies: Deinde amplectebar lumen lunae, et sino laesione descendebam ad domum; et quando eram inferius, stabam adversus lumen lunae, et iterum septies hanc coniurationem proferebam dicens sulem sulem; et revelabantur mihi omnia bona et thesauri domus; et acceptis quae volebam, iterum amplectebar lumen lunae, et ascendebam deferens illas divitias mecum illese et sine aliquo strepitu. Cunque audirent eos fures, laetati sunt valde dicentes: Iam invenimus hic quod melius est nobis cunctis thesauris auri et argenti et ceteris divitiis, quae in hac domo habere poterimus: iam enim invenimus scientiam, quae aufert a nobis omnem dubietatem et timorem: securi erimus cum hoc a cura. Et contracta ab eis mora donec aestimarent dormire patremfamilias cum uxore sua, surrexit maior eorum, et accedens ad fenestram, per quam radii lunae ingrediebantur, et protulit coniurationem dicens sulem sulem septies; et amplexatus radium lunae, putans descendere cum eo, corruit ad terram super faciem suam. Et exurgens paterfamilias verberavit ipsum multis verberibus, dicens ei: Ad quid venisti, et quis es tu? Qui respondit: Ego sum credulus ille et sum deceptus, qui credidi quae audivi, antequam fuerim expertus; dignus sum ad omnia, quae in me agis, ex quo in tuis verbis credidi et me tuis verbis decepisti. At factum est, cum timerem credere illud per quod scirem me posse praecipitari, secundario adhibui sollicitudinem inquirendi leges et eligendi meliores ipsarum; et non inveni in omnibus his, quae dicta sunt mihi, aliquid quod subintraret mentem meam, ut possem illud credere et sibi adhaerere. Vade, dixi, ex quo nunc inveni ubi possim appodiari: non est mihi melius quam permanere in lege parentum meorum. Non inveni viam permanedi in ea. Dixi: Si dixero propter haec et hoc, ecce magus qui inveniens parentes suos magos reprehendi ab hominibus. Et recordor quid est de quodam; qui cum esset in suis cibis irregulatus, ab hominibus vituperabatur; ipse autem causam eis assignabat dicens: Sic mei parentes et parentum meorum comedebant. Et cum non invenissem in hoc mundo causam permanendi in lege parentum meorum, volui iterum inquirere de linguis et legibus et earum scire veritatem. Veruntamen mihi placuit, quoniam finis proximus est; et consideravi, quoniam dies mei consummati sunt, et finis meus venire festinavit; et cogitans hoc dixi: Ego nescio, utrum recessus meus ab hoc seculo sit in momento. Et prius quidem faciebam opera, quae sperabam esse de numero bonorum; nunc autem in eundo et redenudo ad acquirendum de legibus et me de altera in alteram transferendo, detinebar a maximo bono et magna misericordia, quam possem exercere. Et erit finis meus peius agere, praeterquam petitioni meae satisfiat. Et forsitan in eundo et redeundo adveniet mihi quod advenit cuidam, [equo] de quo dicitur.

 

 

[B1v] Quoniam, cum quidam mulierem habentem virum adamaret et ageret cum ea, fecit sibi mulier meatum sub terra protendentem a domo sua usque ad domum illius; fecit foramen meatus in domo sua apud quendam locum, in quo prius puteus extiterat, pro temporibus necessitatis et timoris, ne quando superveniret eis subito maritus. Quadam vero die dum amasius staret cum muliere, supervenit maritus in ostio; et ait mulier amasio suo: Festina et recurre ad meatum, qui est apud locum putei. Et festinans ille ad locum non invenit puteum, quoniam privatus iam erat; et rediens ad mulierem dixit: Iam ivi ad locum quem dixisti mihi, et ibi puteum non inveni. Cui dixit mulier: O stulte, quid tibi de puteo meo: indicavi tibi puteum, nisi ut indicarem tibi foramen meatus. At ille respondit: Non bene fecisti; non enim puteum, cum non esset, nominare debuisti, quoniam exibuisti me huic periculo. Cui dixit mulier: Vae tibi! Relinque fatuitatem tuam. Dixit ille: Quo ibo? quod tu mihi verba instituisti, nescio quid faciam. Et antequam sermonem patefecerit, intravit paterfamilias, et illo invento, verberavit eum, et ultimo duxit eum ad iudicem de maleficio accusando. At factum est, cum paverem, ne mihi in eundo et redeundo accideret sicut illi; visum enim mihi, ut non inducatur mihi super hoc negotio de timore magis quam perceperim; et deliberavi relinquere illud, et agere omne opus, quod intellectus attestatur esse purum, et in eo linguae concordarent universae, quoniam bonum est. Et subtraxi manum meam a percutiendo et affligendo homines et a vana gloria et a furto et a fraude et a decipiendo quemquam; et praeservavi me ab omni mendacio et ab omni quod posset nocere hominibus; et alienavi me a tribulatione hominum et a malicia et a vanitatibus suis et ab omni maleficio et praevaricatione. Et iussi animae meae non affectare malum hominum et non deviare in perquirendo meritum futuri seculi ac eius afflictionem; et prolongavi malignos a mente mea, et adhaesi rectis cum anima mea. Et consideravi quoniam non est hominum sicut iusticia socius et amicus; et vidi quoniam quicunque hominum acquirit eam, quando Deus concedit ei, est melior et dignior cum [B2r] habitu et de horribilior patre et matre. Et inveni quoniam ipsa est, quae docet rectitudinem et bonitatem, et suo viro bonum praestat consilium, sicut opus est fidelis amici; et non deficit quando suscipit quis de ea, sed augetur; et non marcescit, quando quis utitur de ea, sed additur ei novitas et pulcritudo; et in ea dubitationem non esse inveni, nec vilipendent illam tempora; et non timebit aquam nec ignem nec latrones nec malas feras; nec adveniet ei aliquid de accidentibus mundi.

 

 

Et consideravi illum, qui vilipendit iusticiam et nescit suum finem; quoniam modicum bonum, quod invenit in hoc mundo, facit eum oblivisci multi boni, quod in mundo futuro est, ut illud derelinquat; et similis fit mercatori, de quo dicitur. Quidam mercator erat, qui cum haberet margaritas non perforatas, conduxit quendam ad perforandum eas pro centum solidis in die. Et cum domum intraret mercatoris vidit citharam in angulo suspensam. Cui dixit mercator: Scisne pulsare? Qui respondit: Bene scio. At ille dixit: Accipe nunc et pulsa, ut audiamus. At ille, ea accepta, pulsavit, et non cessavit tota die, dimissis vasis margaritarum apertis, donec dies declinavit. In sero autem dixit ei: Da mihi sallarium meum. Cui respondit mercator: Quid operatus es, unde debes mercedem reperire? At ille inquit: Feci quod mihi praecepisti. Et solvit ei centum solidos denariorum, suis margaritis remanentibus imperforatis. At factum est cum addidissem circa mundi negocia et eius concupiscentias, addidi et ipsum vilipendere et eius vanitates abiicere, et in divino cultu et religione me deliberavi confirmare. Et vidi, quomodo religio et divinus cultus conservant hominem, sicut pater suum filium. Et inveni religiosum quoniam glorificatur, et eius gradus magnificatur, et cum magnificetur, humiliatur apud seipsum, et sufficit ei victus sibi constitutus, et a bonis et divitiis hominum excluditur, et ex his quae sibi concedit Deus contentus est, et non contristatur, et expoliatur ab hoc seculo, et fit liber a tribulationibus, et abhorret concupiscentias, et existit mundus, et eius suspiria non deficiunt, et abiicit invidiam, et amor ei revelatur, et eius anima ab huius [B2v] mundi vanitatibus prohibetur, et eius intellectus perficitur, et respicit futura, et non timet homines ut peccatum, et fit pacificus. Cunque considerassem opera religiosi, addidi amorem in suis operibus, ita quod devenit in mentem meam effici sicut ipse. Postea vero timui, ne forte non possem sustinere vitam religiosorum, ut nequando me ex affectu contingeret redire ad cibaria, quibus nutritus sum. Et cognovi, quoniam si relinquerem omnia et converterer ad opera religiosorum, forte in ipsis permanere non possem; et relinquens prima opera, quae solebam facere, cum essent bona, et accideret mihi, sicut cani, de quo recitatur fabula talis.

 

 

Erat quidam canis, qui cum ambularet iuxta fluenta portans carnis frustum in ore suo, vidit umbram carnium in aqua; et credens illud capere, prae sua concupiscentia aperuit os suum ad capiendum illud, et cecidit quod habebat, et remansit vacuus ab utroque. Timui ergo timore maximo religionem, et dubitavi de persona mea, nequando molestaretur et non posset tolerare; et in statu quo fueram, cogitavi permanere. Postea vero deliberavi permanere inter illud, quod timebam non posse tolerare, et illud quod advenit habitanti in mundo ex tristiciis et angustiis. Et manifestum mihi est, quoniam non est aliqua concupiscentia nec delectatio huius seculi, quae non convertatur in tristiciam et languorem, et causet dolorem et adversitatem in hoc mundo. Sicut aqua salsa, de qua quantumcunque quis plus biberit, tanto plus sitiet. Aut sicut os, in quo nil aliud est nisi odor carnium, quod cum invenerit canis, volens illud rodere, confricantur exinde cum eo gingivae, donec sanguis ex illis fluat; ab ille pro tanto non cessat pertractare os suis dentibus, et quantumque magis quaerit rodere os suum, quaerit diminuere sanguinem suum. Vel sicut milvus, qui cum invenerit modicum carnis, congregant se aves ad ipsum, ita quod tota die existens in tribulationibus et fugis propter eas dimittit eis carnem, et ipse remanet exinde inanitus. Vel sicut vas, in quo est desuper modicum mellis, desubtus vero plenum veneno; et quicunque de eo gustaverit, parum de dulcedine et multum de amaritudine percipiet. Vel sicut somnus dormientis, in quo eius anima cum dormit, gratulatur; cum vero fuerit excitatus, eius gratulatio [B3r] expirat. Vel sicut coruscatio, quae parum illuminat, et subito recedit, et remanet homo in tenebris sicut prius. Vel sicut vermis serici, qui protendens filum serici a se causat sibi necem. Et factum est, cum cogitassem in his et correxissem animam meam, ut eligerem religionem et ad eam declinarem, contuli cum anima dicens: Non decet me transferre de statu religionis ad seculum et de seculo ad religionem, cum in seculo tristiciam esse scio et laborem; nec consentiam ire et redire et non in uno consilio sive statu permanere: ne fiam sicut quidam iudex, qui fuit tempore antiquo, ad quem cum accederet adversarius, primo exponens sibi causam, ferebat etiam sententiam pro se; superveniens cito pars altera, suam sibi causam declarans, cui et sententiam pro sua voluntate dedit. Et consideravi quid advenire posset mihi ex molestia religionis et eius angustiis: iudicavi esse valde difficile mihi dicens contra: Modica est huius mundi delectatio; acquirendi pro ea tranquillitatem futuri. Et considerans, quod affectabat anima mea delectationes huius mundi, dixi quod dolorosa est huius mundi delectatio, cuius finis est ad aeternam afflictionem. Et dixi: Quomodo non debet sapere homini modicum absinthii, cuius finis est ad maximam dulcedinem? Aut quomodo non debet ei sapere modicum dulcedinis, cuius finis in maximam redundat amaritudinem? Et dicitur, quod si alicui latum fuerit, ipsum vixurum centum annis et non vivere nisi in augustiis et tribulationibus, et non deficere sibi in illis tristiciam et dolorem, et post illud tempus esset liber ab omni tribulatione et dolore et semper vivere cum omni tranquillitate et delectatione, nunquid videbuntur illi centum anni quasi unus dies? Sic et ego, quomodo refutabo modicum angustiae et laboris in modico tempore quo vixero in religione, per quod deveniam in maximam tranquillitatem et iocunditatem? Nonne hoc seculum plenum est afflictione et dolore? Nonne transit homo de dolore in dolorem toto suo tempore, a quo formari incipit in utero suae matris usque ad diem morbis? Invenimus enim in libris medicinae, quomodo embrio creatur de gutta spermatis recepta in utero mulieris, quae mixta cum liquore mulieris et sanguine efficitur spissa et condensatur parum; deinceps vero dominatur aer liquori et sanguini, donec ad modum aquae casei reddet illud; postea vero dividuntur eius membra usque ad consumationem numeri dierum suorum. Qui si fuerit masculus, erit eius facies versus lumbos suae matris, et eius formatio perficietur in quadraginta diebus; si vero femina fuerit, erit eius facies versus ventrem matris eius, et in sexaginta diebus perficietur eius formatio. Conclusus in secundina et ligatus cum umbilico matris, suos tenens oculos et caput super suis genubus, et non manifestatur de eo membrum aliquid, sed totus est plicatus et involutus ut carta, et foramen eius umbilici coniunctum foramini umbilici, et de illo loco sugit illud de quo vivit de nutrimento cibi et potus matris; et persistit in huiusmodi tribulationibus et doloribus usque ad tempus suae nativitatis. Cum vero advenerit terminus egressus eius, dominatur spiritus super uterum matris, ut cogat illum moveri de suo loco et accedere circa portam, et sentiet tunc dolorem expressionis, sicut oleum quando exprimitur de oliva; et cum ceciderit in terram et tetigerit ipsum ventus aut manus alicuius, exinde percipiet dolorem maximum, sicut percipit ille cuius corium ab eo excoriatur. Post haec vero persistit in pluribus generibus tribulationum omni die, ut cum famescit et non habet cibum, et sitit, ex corporis translatione et eius motione, et ab eo quod fertur et fasciatur et salitur et solvitur et ligatur et lavatur et ungitur, et quando iacet super lumbis suis et non potest se vertere hinc et inde, et plures patitur afflictiones, dum existit in tempore lactationis. Postea vero, cum evaserit a molestia lactationis, incidit in molestiam correctionis et disciplinae et malarum infirmitatum et difficilium languorum et dolorum, et amararum medicinarum potiones. Cum vero ad aetatem iuventutis transierit, incidit in tribulationem divitiarum mulierum et prolis, et cupidinem quaerendi omnia et se multis periculis exponendi. Nec cum hoc ipsum relinquunt quattuor sua mala, quae sunt quattuor elementa, scilicet cholera nigra, citrina, sanguis et flegma et venti et venena mortifera et ferae pessimae, terror luporum atque serpentum, somnus et vigiliae, calor frigus pluvia et genera afflictionum senectutis, si ad illam pervenerit. Et si ab huiusmodi tribulationibus toto tempore suo permaneret pacificus nec molestaretur ab eisdem, et tantummodo de morte cogitaret tempore quo expedit eum ab hoc separari, et consideraret iusticias quas passurus est tunc, scilicet separari a sociis [B3v] et fratribus, et magnas tribulationes percipere quae ipsum post mortem sequentur, utique deberet consiliari et muniri argumentis et modis suo posse, quod abhorreret et dedignaretur ea omnia, quae ipsum faciunt oblivisci et decipi maledictionibus mundi et eius vanitatibus: et maxime in hoc tempore maligno pleno mendaciis, in quo etiam si esset rex, cui Deus bonum furtunium concessisset, et legalis et fortis consilii, magnanimus, insistens circa rerum inquisitionem, iustus, innocens, fidelis spiritu, dedignus visitator fidelium, sermocinator intelligens, prorogans iram, cognoscens secreta hominum et rerum, amator sapientiae et sapientum et rectitudinis, rector fortis corde, et absque malicia super impiis, non audiens omnia quae dicuntur ei, gerens se misericorditer cum populo, et largiens suo populo quod diligunt, et evitans eis quod abhorrent; si haec ommia essent in rege, non tamen prosperaretur utique propter temporis adversitatem. Videmus etenim, quoniam hoc tempus ubique retrovertitur, et fiunt verba iusticiae dissipata, et perditur ab hominibus quod difficile erat perdi, et omni tempore semper apud eos invenitur quod autem erat difficile inveniri; et efficitur bonum abiens et fugiens, malum autem accedens et permanens; et redduntur stulti laeti, doctores vero dolentes; et efficitur iusticia imbecillis, iniusticia vero fortis; redditur scientia occulta, fatuitas vero manifesta; et fit dilectio absconsa, odium vero apparens; et redditur donum ablatum a iustis et datum impiis; et permanet falsitas vigilans, veritas vero dormiens; et efficitur arbor mendacii fructum afferens, veritatis vero arida; et efficiuntur viae nequitiae splendidae, iusticiae vero tenobrosae; et fit cupido os suum aperiens praeter terminum rapiens omne quod invenit, voluntas vero relicta et dedignata; et efficiuntur maligni ascendentes ad coelum, boni autem diversi in umbilicum abyssi; et efficitur nobilitas abiecta de grado excelso ad pedes rusticitatis; et redditur rex se transferens de loco misericordiae ad locum impietatis; et redditur perversum hoc seculum dicens, occultavi bona et manifestavi mala. Et factum est cum cogitarem in rebus huius mundi, et quia homo est nobilior omnibus creaturis, et cum sit in ipsa nobilitate in qua est, non desinit transferre de uno malo in aliud; scivi quoniam nullus est habens modicum scientiae, qui hoc non intelligat, sed cum hoc toto non quaerit salvare animam suam nec de ea curat. Et miratus valde super haec, intellexi quoniam non est aliud quod prohibeat hominem habere curam de anima, nisi hoc modicum vilis delectationis, quod percipit in hoc mundo, scilicet visus, auditus, odoratus, gustus et tactus. Et possibile est ipsum non sortiri de eis nisi modicum quod cito recedit; et propter hoc obliviscitur salvare animam suam et errat in illo. Et quaesivi pro homine exemplum, et inveni quoniam similis est illi.

 

 

Qui cum fugeret a facie leonis pervenit ad quendam puteum et intus se proiecit, et appodiavit manus suas in duobus ramis circa orificium putei crescentibus; pedes vero eius positi erant super motu mobili. Et ecce exibant quattuor animalia; eductis capitibus suis, volebant eum devorare. Et videns de extremitate putei, ecce draco ore aperto expectabat ub ipsum reciperet. Et respiciens apud ramos vidit duo mures, quorum unus erat albus, alter vero niger, nitentes suo posse ramorum radices corrodere, ut ipse in puteum caderet. At ille, cum esset huiusmodi tribulationibus constitutus, erat confusus, nec volebat argumentari aliquid; et respiciens apud parietem putei vidit foramen ubi modicum mellis erat, et cepit gustare de eo, et oblitus est curare personam suam, ut ab illis periculis evaderet, quoniam pedes suos apud quattuor animalia pessima firmaverat; nec trepidavit nequando ipsum praecipitarent; nec recordabatur quod mures radices ramorum corrodere nitebantur, ut incideret os draconis; sed oblitus est omnium horum, et semper modicum mellis gustavit, donec cecidit et periit. Assimilavi, inquam, puteum huic mundo, qui plenus est doloribus et tribulationibus; quattuor vero animalia reputavi quattuor elementorum mixturas, ex quibus constat corpus humanum; volui autem per ramos vitam designare humanam; mus vero albus est dies, niger vero est nox, qui procedentes semper festinant hominis vitam terminare; consideravi quippe per draconem hominis se[B4r]pulturam, quae semper stat hominem expectans; modicum vero mellis intellexi esse vanam huius mundi delectationem eiusque modicum dulcedinis, quod videns ipse homo errat in eo, obliviscitur suum finem respicere, ut non curet de animae salubritate. Et deliberavi meum consilium heremita effici et divino cultui deputari; et rectificavi universa mea opera quantumcunque poteram in melius. Forsitan per haec valeam mihi acquirere stabilem tranquillitatem in futuro seculo, in quo eius habitatores non moriuntur; nec advenit ei accidens malum, qui in ipso fuerit collocatus. Et corrigebam animam meam, et ipsam ab omni delicto praeservabam, super his agens poenitentiam, quae olim commiseram; et semper permansi in hac vita. Rediens autem de India ad meam terram transtuli ibi hunc librum et alios praeter istum.

 

EXPLICIT

CAPITVLVM PRIMVM