BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Matthaeus ab Aquasparta

ca. 1240 - 1302

 

Quaestiones disputatae de cognitione

 

________________________________________________________________

 

 

 

Quaestio VI

Sexto quaeritur, utrum intellectus coniunctus possit

intelligere sive cognoscere substantias separatas.

 

―――――――――

 

Quod non, ostenditur:

 

(1) Avicenna VI Naturalium tractatu 5 cap. 5 dicit: “Quod intellectus non possit formare ea, quae sunt in ultimo intelligibilitatis et abstractionis a materia, hoc non habet ex aliquo, quod sit in essentia illarum rerum neque ex aliquo, quod sit in intellectu, sed ex gravitate corporis, sicut, quod visus non possit videre solem, non est ex aliquo, quod sit in sole neque in visu, sed ex infirmitate oculi.” Sed intellectus coniunctus pro statu viae semper est unitus corpori gravi et corruptibili; ergo intellectus coniunctus, quamdiu in via est, non potest intelligere substantias separatas.

(2) Item Dionysius 1 cap. Angelicae hierarchiae: “Neque possibile est aliter nobis resplendere thearchicum radium nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumvelatum.” Et post: “Quapropter perfectionis principis sancta positio caelestium hierarchiarum supermundana imitatione dignata et dictas immateriales hierarchias materialibus figuris et formativis compositionibus tradidit.” Ergo impossibile est, quod intellectus coniunctus intelligat pure substantias separatas, sed sub corporalibus figuris.

(3) Item super illud 2 cap. ‘Simplicium in se ipsis et ignotorum et incontemplabilium nobis existentium’ dicit Commentator: “Eorum quippe natura non est composita ex carne et anima sicut nostra, sed simplex et subtilis existit et ignota nobis est et invisibilis per se ipsam.” Et post: “Unde constat eos in propria non posse videri substantia.” Ergo et cetera.

(4) Item Anselmus Proslogion cap. 2: “Omne, quod intelligitur, est in intelligente” aut per se sive per essentiam aut per suam speciem. Sed angelus non potest esse in intellectu humano, neque per essentiam suam neque per suam speciem; ergo non potest ab humano intellectu intelligi. – Probatio minoris apparet: Quod enim per suam essentiam non possit esse in intellectu, manifestum est, quoniam nulla creatura animae illabi potest. Quod non per speciem, manifestum est per Augustinum dicentem X Confessionum: “Omnia, quorum non per corporis sensus haurimus imagines, sunt per se ipsa in intellectu.” Sed constat, quod species substantiarum separatarum non haurimus per sensus. Ergo, si cognoscantur aut sunt in intellectu, sunt ibi per se ipsas. Sed hoc falsum est. Ergo et cetera.

(5) Item, quia dicebatur, quod intellectus potest etiam angelum directo aspectu intellectuali videre per quandam applicationem substantiae angelicae ad ipsum, contra: Ad visionem necessario requiritur praesentia, necessario etiam requiritur et distantia. Sed si angelus penetrat omnia organa corporalia, essentia angeli immediate coniungitur essentiae animae vel intellectus. Ergo impossibile est, quod ipsum videat.

(6) Item si angelus posset praesentialiter ab intellectu videri, cum multo maiora solacia et certiora documenta impenderent apparendo in sua specie quam in corporibus assumptis, ergo non oporteret apparuisse sanctis in assumptis corporibus, cum tamen et beatae Mariae virgini et aliis sanctis legantur apparuisse semper in assumptis corporibus et numquam in sua specie.

(7) Item si angeli videntur immediate ab intellectu, videntur per suam speciem. Sed hoc est impossibile. Ergo et cetera. – Probatio minoris est, quoniam omnis species aliquam rem repraesentans oportet, quod adaequetur rei cognitae. Sed species recepta in humano intellectu multo est inferior et crassior et materialior angelo, quia “receptum est in recipiente per modum recipientis”. Ergo illa species nullo modo angelum repraesentat, ergo nec per illam videri potest.

(8) Item per speciem alterius rationis numquam devenitur in cognitionem alicuius rei. Quod patet, quia per speciem soni numquam devenitur in cognitionem coloris nec e converso. Sed species in intellectu humano omnino est alterius rationis quam angelus. Ergo per illam speciem angelum nullo modo potest cognoscere.

(9) Item potentia passiva non excedit potentiam activam propriam. Sed intellectus possibilis secundum Philosophum est potentia passiva, cuius potentia activa est intellectus agens. Ergo possibilis numquam excedit agentem. Excederet autem, si intelligeret substantias separatas. Ergo et cetera. – Probatio consequentiae est, quoniam actus intellectus agentis est abstrahere species a phantasmatibus. Ergo in cognitione substantiarum separatarum nullum habet actum. Ergo magis elevatur intellectus possibilis quam agens. Ergo et cetera.

(10) Item, quia dicebatur, quod videbat substantias separatas secundum faciem sive portionem superiorem, contra: Portio superior et inferior non sunt diversae substantiae neque potentiae, sed una omnino, differens solum secundum aspectum. Ergo ita nuda est pars superior sicut inferior, quia tota potentia intellectiva est nuda sicut tabula. Ergo si non cognoscit secundum partem inferiorem, nec secundum superiorem.

(11) Item proprium passivum non potest pati nisi a proprio activo. Proprium autem activum respectu intellectus possibilis est intellectus agens vel phantasmate mediante virtute agentis; ergo intellectus, quamdiu coniunctus est, nihil potest intelligere nisi mediante phantasmate et virtute intellectus agentis. Sed substantiae separatae non possunt intelligi mediante phantasmate nec virute intellectus agentis, qui non est nisi circa phantasmata. Ergo et cetera.

(12) Item si intellectus coniunctus intelligit substantias separatas, aut hoc est virtute intellectus agentis aut possibilis aut utriusque. Non possibilis, quia non agit; nec agentis, quia non agit nisi per lumen suum; sed lumen angelicum maius et efficacius est quam intellectus agentis; lumen autem minus nullo modo illuminat maius, immo offuscatur a maiori; ergo non potest intelligere virtute intellectus agentis nec utriusque per consequens. Ergo nullo modo intelligit substantias separatas.

(13) Item Avicenna X Metaphysicae 1 cap.: “Excellentissimus status hominis est videre angelos transfiguratos coram se in forma, qua possunt videri, et audire ab eis divinas revelationes.” Si ergo status excellentissimus est videre angelos et non in propria forma, ergo in forma propria numquam videntur ab intellectu coniuncto.

(14) Item Augustinus 83 Quaestionum quaest. 23 dicit, quod mens humana eo, quod “est ad imaginem Dei, immediate et nulla creata natura interposita ab ipsa veritate formatur”. Si autem intellectus videret substantias separatas, cum non virtute intellectus, sed ipsius intelligentiae sive separatae substantiae videret, et visum sive intellectum est forma videntis, saltem per suam speciem, ergo intellectus vi et potestate substantiae separatae informaretur eius specie, quod est contra Augustinum.

(15) Item, quia dicebatur, quod angelus exhibet se praesentem intellectui coniuncto et manifestat semet ipsum ei, obicitur contra hoc: Nam, ut dicitur 9 propositione De causis, “omnis intelligentia plena est formis”. Sed qua ratione potest suam substantiam manifestare intellectui, potest et ea, quae in ipso sunt; ergo et potest imprimere vel influere intellectui speciem coloris. Sed hoc est inconveniens, quia sic posset caecus cognoscere colores, quod falsum est. Nam, ut dicit Augustinus VI Musicae, impossibile est, quod caecus natus fingat imaginem coloris. – Ulterius videtur inde sequi error Avicenna e, qui posuit, quod intellectus noster intelligit per effluxum specierum ab intelligentia agente, quae est substantia separata.

(16) Item, si angelus sua virtute potest se facere videri ab intellectu per suam speciem, aut praesens aut absens. Si absens, ita posset anima rationalis, maxime cum corpus non obsistat influentiis spiritualibus; si praesens, ergo sibi illabetur, quod est impossibile. –Probatio: Si applicatur vel contingit secundum essentiam suam intellectum, aut secundum partem aut secundum totum. Si secundum partem, tunc habet partem et partem, quod est falsum; si secundum totum, cum sint substantiae omnino indivisibiles, ergo simul sunt; nam secundum Philosophum VI Physicorum indivisibilia se contingentia necesse eset simul esse; ergo una alii illabitur. Si igitur hoc est falsum, ergo et cetera.

(17) Item II Metaphysicae dicit Philosophus, quod “intellectus noster se habet ad manifestissima naturae, sicut oculus vespertilionis ad lucem solis”. Manifestissima autem naturae vocat substantias separatas. Sed oculus vespertilionis numquam potest videre lucem solis. Ergo nec intellectus noster substantias separatas.

(18) Item impossibile est aliquid cognosci per suum actum, nisi cognoscatur suum actum esse; et impossibile est cognosci actum esse alicuius, nisi cognoscatur illud, cuius est actus. Nam dicit Augustinus, quod impossibile est cognosci signum, nisi cognoscatur illud, cuius signum est. Non enim possum cognoscere signa animi iusti, nisi cognoscam, quid est animus iustus. Ergo non possut cognosci substantiae separatae per effectus suos, cum cognitio causae praecedat cognitionem effectus.

 

 

Contra:

 

(19) Illud sufficienter intelligitur, quod per demonstrationem scitur. Sed substantiae separatae possunt sciri per demonstrationem. Ergo possunt sufficienter intelligi. –Probatio minoris: Philosophi demonstrative pervenerunt ad notitiam noni caeli, quod tamen nullo modo apprehenditur per sensum. Ergo similiter possunt demonstrative sciri substantiae separatae, quamvis sensu non apprehendantur.

(20) Item Avicenna III Metaphysicae cap. 8: “Idem est iudicium de separatis sicut de aliis substantiis corporalibus intellectis excepto uno, scilicet quod illae egent abstractione, quousque abstrahatur ab eis intentio, per quam possint intelligi; istae vero non indigent aliquo, nisi ut intelligantur esse, ut sunt, et sigilletur anima per eas.” Ergo et cetera.

(21) Item Augustinus XII Super Genesim ad litteram cap. 9 dicit, “quod angeli possunt videre nostras cogitationes, etiam si nolimus, nos autem eorum cogitationes, nisi nobis ostendantur, videre non possumus, quia sic habent eas in potestate occultandi spiritualibus modis, quemadmodum nos, quibusdam interiectis obstaculis, corpora nostra, ne aliorum oculis videantur, abscondimus, et aliquando pleniori demonstratione anima humana in spiritu ipsas et mente videt.” Sed certum est, quod cogitationes angelicae pure intellectuales sunt. Ergo nullo modo cadunt in phantasiam, sed in ipsum intellectum. Ergo intellectus potest videre cogitationes angelicas intellectuales. Sed qua ratione potest videre cogitationes, potest et substantiam angelicam. Ergo et cetera.

(22) Item intellectus noster intelligit rerum quiditates, quae sunt ipsius obiectum secundum Philosophum. Tunc quaero: Aut quiditas intellecta est pura quiditas aut composita? Si composita et ab omni composito nata est abstrahere quiditatem, tunc ex illa quiditate extrahet aliam quiditatem, et sic quaeram de illa; ergo vel oportet in infinitum abire aut devenire ad aliquam purissimam quiditatem nullo modo compositam. Sed qua ratione intelligit aliquam quiditatem omnino puram et simplicem, potest intelligere substantias separatas. Ergo et cetera.

(23) Item intellectus agens abstrahit quiditates a rebus, quibus informatur et perficitur intellectus possibilis. Cum autem intellectus possibilis erit perfectus et omnino in actu per species intelligibiles, tunc nulla erit necessaria a phantasmatibus abstractio; ergo poterit intelligere sine phantasmate; ergo poterit intelligere substantias separatas.

(24) Item secundum Philosophum III De anima “scientiae secantur, quemadmodum et res”. Rerum autem absolutarum tres sunt gradus vel genera, scilicet qualitas, quantitas et quiditas sive substantia; alia autem genera non dicunt nisi dispositiones vel habitudines istorum. Et tres sunt potentiae gradatim ordinatae, deputatae ad istarum rerum cognitionem, scilicet sensus deputatus percipiendis qualitatibus; imaginatio deputata percipiendis quantitatibus; et intellectus deputatus percipiendis substantiis sive quiditatibus. Si ergo est aliqua quiditas sine quantitate, oportet, quod intellectus cognoscat eam. Sed ista est quiditas substantiarum separatarum. Ergo et cetera.

(25) Item, quod nullo modo est de esse vel de ratione alicuius, nihil facit ad cognitionem illius. Sed quantitas nullo modo est de esse substantiae; nam substantia potest esse sine omni quantitate. Nec est de ratione illius, quia nec eius intrat definitionem; ergo nihil facit ad eius intellectum vel cognitionem. Ergo substantia potest intelligi sine omni quantitate et phantasmate. Sed non propter aliud ponimus intellectum non posse intelligere substantias separatas, nisi quia intellectus noster intelligit cum phantasmate. Ergo et cetera.

(26) Item istae potentiae sunt ordinatae ad invicem: sensus, imaginatio, intellectus sive intelligentia. Sed sensus potest cognoscere omnia sensibilia sine aliquo lumine divino et imaginatio imaginabilia. Ergo multo fortius, cum sit altior potentia, intellectus potest intelligere omnia intelligibilia sine aliquo supernaturali lumine. Ergo per se potest intelligere substantias separatas.

(27) Item intellectus agens est, quo est omnia facere in anima, intellectus possibilis est, quo est omnia fieri. Ergo intellectu agente faciente et intellectu possibili patiente vel recipiente potest omnia intelligere; ergo et substantias separatas, quae sunt de numero omnium.

(28) Item Dionysius 1 cap. De divinis nominibus dicit, quod incontemplabilia et incognoscibilia sunt sensibus intelligibilia et compositis simplicia et corporalibus incorporalia. Sed substantiae separatae omnino intelligibiles, simplices et incorporales; ergo non possunt cognosci sensibilibus, compositis et corporalibus; ergo cognoscuntur se ipsis. Ergo intellectus potest videre ipsos angelos in sui natura.

(29) Item difficilius est facere separata ea, quae non sunt separata, et intelligere ea quam intelligere ea, quae secundum se separata sunt. Sed intellectus corpori unitus facit separata ea, quae non sunt separata, dum abstrahit species intelligibiles a rebus materialibus, per quas intelligit ipsas; ergo multo fortius potest intelligere substantias per se separatas.

(30) Item, si organum corporale non laederetur ab excellenti sensibili, quanto esset excellentius sensibile, tanto sensus magis sentiret. Sed intellectus nullo modo corrumpitur ab excellenti intelligibili, sed magis perficitur; ergo, quanto aliquid magis est intelligibile, tanto magis intelligit. Sed substantiae separatae sunt maxime intelligibiles. Ergo magis intelligit substantias separatas quam res materiales.

 

 

Responsio:

 

(31) Istam quaestionem movit Philosophus in III De anima dicens: “Utrum contingat separabilium aliquid intelligere intellectum existentem non separatum a magnitudine aut non, considerandum est posterius.” Sed quia quaestionem hanc non determinavit, quod sciatur, a posterioribus philosophis in huius quaestionis solutione multipliciter elaboratum est, qui tamen non nisi vana et absurda dixerunt.

(32) Alexander enim, suus commentator, posuit intellectum possibilem omnino generabilem et corruptibilem, generatum ex maxima adaequatione elementorum; qui tamen non est nisi quaedam aptitudo ad recipiendum intelligibilia, sicut est complanatio tabulae ad recipiendum picturam. In hac autem aptitudine intellectus agens, qui est ingenerabilis et incorruptibilis intelligentia separata existens, facit formas intelligibiles educendo eum de potentia ad actum et facit paulatim in eo intellectum speculativum; quando autem plene fuerit perfectus per intellectum speculativum, tunc coniungitur nobis intellectus agens sicut forma. Et quia intellectus agens est substantia separata, ac per hoc intelligit alias substantias separatas, et nos per ipsum intelligimus substantias separatas.

(33) Sed Themistius posuit utrumque intellectum, possibilem scilicet et agentem, ingenerabilem et incorruptibilem et separatum, intellectum autem nostrum esse compositum ex agente et possibili et utrumque coniungi nobiscum per intelligibilia relata ad phantasmata. Et sic dixit intellectum nobis coniunctum, compositum ex agente et possibili, esse per se sufficientem ad intelligendum substantias separatas; magis enim videtur, quod intellectus compositus ex duobus sic intelligat intelligibilia separata quam intelligibilia materialia.

(34) Avicenna vero posuit intellectum possibilem ingenerabilem et incorruptibilem, unitum tamen; sed intellectum agentem posuit intelligentiam separatam, quae quidem imprimit formas intelligibiles in intellectum nostrum possibilem. Et noster intellectus possibilis, secundum quod magis et magis discit et effluunt in ipsum formae intelligibiles ab intelligentia agente, magis et magis ad ipsum convertitur; per conversiones autem multiplicatas disponitur, ut uniatur sibi intelligentia agens ut forma. Quando autem completa et perfecta fuerit conversio, tunc unitur ei intelligentia agens ut forma et intelligit per ipsam alias substantias separatas.

(35) Avempeche autem et Alpharabius posuerunt duplicem vim intellectivam: unam humanam, inquantum colligatur phantasmatibus; aliam divinam, quam habet, prout est vestigium intelligentiae separatae. Et per illam vim humanam intelligit materialia, per divinam autem intelligit separata, ita tamen, quod per illam separatam abstrahit quiditates rerum materialium et facit species intelligibiles in potentia intellectas in actu. Et quia quiditates rerum materialium compositae sunt, necesse est abstrahi quiditatem a quiditate, donec veniatur ad aliquam quiditatem omnino puram et simplicem, et per illius considerationem intelligit substantias separatas, quae non sunt nisi quaedam purae et simplices quiditates.

(36) Omnes istae positiones erroneae sunt et adeo manifestas continent absurditates, quod non debent iudicari dignae reprobatione et eas pertractare nimis esset longum. Averroes autem super III De anima eas recitat et reprobat.

(37) Sed et sunt circa istam quaestionem aliae positiones catholicorum et theologorum. Quidam enim sequentes pro magna parte Averroem distinguunt quadruplicem intellectum, scilicet possibilem, speculativum, agentem et adeptum. Et agens quidem intellectus et possibilis sunt potentiae connaturales animae humanae; uterque tamen est separatus, tamen agens magis quam possibilis, et possibilis unitur et coniungitur agenti ut formae, non in primo, sed in postremo. Causa autem coniunctionis est intellectus speculativus. coniunctus autem perfecte agenti ut formae vocatur intellectus adeptus. Coniungitur autem intellectus agens possibili triplici coniunctione: primo naturaliter pro eo, quod utraque est potentia naturalis animae rationalis; et coniungitur sibi ut efficiens seu agens et efficiens intellectum speculativum, id est abstrahens species a phantasmatibus et faciens eas intellectas in actu per lumen suum ita, quod abstrahendo et efficiendo intellectum speculativum et reducendo intellectum possibilem in actum communicat sibi lumen suum; intellectus autem possibilis recipiens lumen intellectus agentis, quanto magis illuminatur, tanto magis disponitur, ut uniatur ei intellectus agens ut forma. Quando autem fuerit illuminatus et perfectus intellectu speculativo, hoc est formis intelligibilibus, tunc intellectus agens unitur ei ut forma. Intellectus ergo possibilis perfectus et informatus per intellectum agentem vocatur intellectus adeptus. Intellectus autem agens habet duplicem operationem: unam, quae est abstrahere species intelligibiles a phantasmatibus; alteram intelligere et discernere. Quando igitur intellectus noster adeptus est, tunc potest homo operari per formam suam operationes proprias, inquantum est homo, et hoc est per intellectum agentem contemplari substantias separatas et semet ipsum. Et tunc est in optimo statu et similis Deo, agens divinas operationes et potens largiri sibi et aliis multos divinos intellectus et accipere omnia intellecta quodammodo. – Haec est positio quorundam modernorum, qui videntur sibi optime solvisse istam quaestionem et evasisse omnia inconvenientia.

(38) Ista positio, licet magnorum sit et in philosophia et in theologia, tamen non modica et pauca implicat inconvenientia et quae non videntur multum secura. Primo quidem, quoniam non est bene intelligibilis ista continuatio sive coniunctio istorum intellectuum et quomodo agens uniatur possibili ut forma mediantibus intellectis speculativis, cum utraque sit potentia naturalis radicata in una essentia animae. – Secundo, quia minus videtur intelligibile, quod intellectus agens modo intelligat substantias separatas et homo non intelligat, cum sit potentia hominis. – Tertio, quoniam eiusdem potentiae est intelligere omnia intelligibilia; sicut unius potentiae visivae est videre omnia visibilia – eadem enim est potentia visiva, qua videt lucem et colorem –, ita eadem est potentia intellectiva, qua intelligit omnia separata et materialia sive corporalia. Nec videtur probabile, quod per unam potentiam intelligat primo et per aliam postea. – Quarto, quia videtur, quod per naturam possit quis pervenire ad felicitatem et cognitionem divinorum. – Quinto, quoniam, quamdiu intellectus coniunctus est, numquam pervenit ad omnium intelligibilium notitiam, nisi solus intellectus Christi. Multa etiam alia sequuntur inconvenientia istam positionem, quae apparent diligenter considerantibus.

(39) Ideo alii dicunt, quod intellectus coniunctus, quamdiu coniunctus est, non potest intelligere substantias separatas, quid sunt. Quorum ratio est, quoniam intellectus coniunctus omnino ad phantasmata inclinatus est; ideo non potest aliquid intelligere nisi speciebus et formis a phantasmatibus acceptis informatus, et propterea de substantiis separatis non potest aliam habere cognitionem, nisi quam acquirit manuductione specierum a phantasmatibus abstractarum. Hoc autem est de eis cognoscere, quid non sunt, non, quid sint. Potest autem de eis cognoscere, quia sunt, sicut per effectus deficientes devenitur in cognitionem excellentissimarum causarum. dum autem cognoscimus, quia sunt causae excellentes, scimus de eis, quia non sunt tales, quales sunt eorum effectus, et hoc est de eis cognoscere magis, quid non sunt, quam, quid sunt.

(40) Sed quidquid sit de veritate positionis, fundamentum tamen non est bonum nec consonum sententiis Augustini, dum ponit, quod intellectus coniunctus nihil potest intelligere nisi informatus speciebus a phantasmatibus abstractis. Et auctoritates Augustini sunt in quaestionibus praecedentibus adductae. Nam dicit Ad Nebridium, quod “aliqua intelligit admotione a corporalibus sensibus, aliqua per semet ipsam, ipsa ratione et mente intrinsecus”; et Ad Paulinam, quod contuitive videt voluntatem, fidem, inquisitionem suam. Ultra hoc etiam dicit in epistula Ad Dioscurum epistula in numero epistularum 52 reprobans opinionem Democriti, qui nihil putavit sine corporum imaginibus intelligi,

ait enim: “Nullam aliam causam cuiuslibet cognitionis nostrae opinantur, nisi cum ab his corporibus, quae cogitamus, veniunt atque intrant imagines in animas nostras, quasi non multa ac prope innumerabilia cogitantur incorporaliter atque intelligibiliter ab eis, qui talia cogitare noverunt, sicut ipsa sapientia et veritas; quam si non cogitant, miror, quomodo de ea disputant.” Idem etiam Super Genesim IV libro cap. 3: “Istam senarii numeri perfectionem nec extra nos ipsos cernimus, sicut oculis corpora, nec intra nosmet ipsos, quemadmodum corporum phantasias et visibilium imagines rerum, sed alio quodam differenti modo. Quamvis enim se obiectent aspectui simulacra quaedam corpusculorum, cum senarii numeri compositio, ordo vel partitio cogitatur, tamen validior et praepotentior ratio non eis annuit interiusque vim numeri contuetur, per quem contuitum fidenter dicit, id, quod dicitur unum in numeris, in nullas partes dividi posse.” Et ideo, sicut dicit in VII, cum pure aliquid vult intelligere, avertit se a sensibus et phantasmatibus, quia magis sunt impedimento quam adiumento cognitioni veritatis. – Ulterius, quod dicit, non posse intelligi, quid angelus est, ab intellectu coniuncto, falsum videtur, quia potest intelligi, quid est Deus, quod multo est excellentius et sublimius quam quid est angelus, licet non plene et perfecte.

(41) Et propterea dicendum sine praeiudicio, quod intellectus coniunctus potest scire et intelligere, quia angelus est, per arguitionem et ratiocinationem arguendo ab effectu ad causam. Unde ex effectibus in istis inferioribus et ex motibus caelorum philosophi devenerunt in cognitionem motorum; similiter ex conexione et combinatione naturarum. Si enim est natura corporea tantum et est natura composita ex natura corporea et incorporea, ergo est natura aliqua spiritualis nullo modo corpori unita. Si enim est in natura reperire extremum et medium, necesse est reperire aliud extremum. – Potest etiam scire et intelligere intellectus coniunctus, quid angelus est, non tantum privative, immo positive; sed non plene, perfecte et determinate, sed semiplene, imperfecte et in quadam generalitate, et hoc quidem per subtilem investigationem, quia per effectus venitur in cognitionem quiditatis causae, licet non perfecte. Si enim est motus uniformis et perpetuus, oportet esse motorem simplicem, incorporeum et indivisibilem. Sed magis et sublimius per impressam notionem: Habet enim intellectus humanus impressam quandam generalem naturae angelicae notionem, per quam statim, cum audit esse quandam naturam simplicem, immaterialem, absolutam a corpore, assentit; nec credit dicenti, sed potius ex semet ipso videt, ut dicit Augustinus X libro Confessionum in simili. Ulterius, nisi haberet talem notionem impressam, et intelligit, cum audit esse naturam quandam spiritualem absolutam, et intelligendo verbum concipit, non tam esset conceptio quam fictio, ut quaestione praecedenti fuit visum et dicit Augustinus VIII De Trinitate, sed consummative per lucis aeternae irradiationem, in qua secundum doctrinam Augustini omnia immutabilia vera conspiciuntur.

(42) Utrum autem intellectus coniunctus contuitive recto aspectu possit angelum intellectualiter videre, dicunt quidam, quod sic, non tamen virtute intellectus sive potestate, sed potius voluntate et virtute angeli. Et istius assignant quasi duplicem rationem. Una ratio est ex parte angeli, quoniam angelus existens omnino spiritualis, simplex et incorporeus, nullum corporale organum sibi obsistit; ideo penetrans omnia organa corporalia praesentat se obtutibus intellectus diffundens suam similitudinem in intellectum ipsum, qua mediante ipsum contemplatur et intuetur. Alia est ex parte intellectus nostri. Intellectus enim noster secundum Augustinum XII De Trinitate habet duplicem faciem sive duplicem aspectum: inferiorem, quo negotiatur circa ista inferiora, corporalia et temporalia, et quantum ad istum aspectum pertinet ad eum scientia; alium superiorem, quo versatur circa superiora, intellectualia et aeterna, et quantum ad hunc aspectum pertinet ad eum sapientia. Et quoniam quantum ad istum aspectum anima non dependet a phantasmatibus, neque speciebus a phantasmatibus acceptis informatur, sed potius ad superiora aspicit, ideo angelum sibi praesentem potest videre et contueri et in eum defigere suum intellectualem obtutum, quomodo et semet ipsam et ea, quae in ea sunt, intuetur. Tamen hoc non potest, quia distracta et quasi tota circa sensibilia occupata, nisi in semet ipsam redeat relictis phantasmatibus.

(43) Alii autem dicunt, quod, quamvis intellectus et semet ipsum et ea, quae in ipso sunt, secundum sententiam Augustini possit intueri, non tamen potest angelum in sua puritate conspicere: – primo propter intelligentis et intelligibilis improportionem; substantia enim separata in sui puritate excedit vires et statum intellectus coniuncti, qui, quamdiu coniunctus est corpori, non potest perfecte expiari a labe et nube phantasmatum, et idcirco angelicam substantiam in sua specie non potest contemplari; – secundo propter intellectus distractionem; quamdiu enim intellectus coniunctus est corpori, animali cura eius distrahitur ita, quod virtus eius multum remittitur et aggravatur ex corporis infirmitate et gravitate, iuxta quod dicitur Sap. 9, 15: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem; sic autem aggravatus intellectus et virtus eius remissa non potest elevari ad angelicam substantiam contuendam; – tertio propter necessariam intelligentis sive videntis et visi coniunctionem; non est enim possibile, ut anima videat seu contemplatur angelum extra corpus existentem; ergo necesse est, ut penetret omnia corporalia organa et sic spiritualiter applicetur et fiat praesens intellectui nostro; quod autem angelus intra corpus existens immediate moveat intellectum nostrum, non est possibile sine raptu; nam et quando movet mediante phantasmate, necesse est mentem arripi aut alienari a corporis sensibus, sicut apparet fere in omnibus revelationibus imaginariis. Et hoc dicit Augustinus XII Super Genesim ad litteram. Et ultra hoc non invenimus hoc scriptum, nec in Novo nec in Veteri Testamento, quod tamen Scriptura non tacuisset, immo beatae Mariae virgini apparuit Gabriel in corpore assumpto.

(44) Quae istarum opinionum sit verior, temere affirmare non audeo. Indubitanter tamen assero, sive possit hoc intellectus coniunctus per naturam sive non possit, quod hoc potest per donum gratiae elevantis et virtute divina. Et hoc dicit plane Gregorius XXVIII libro Moralium distinguens angelicam locutionem vel potius divinam per angelum. Ait enim: “Aliquando loquitur Deus homini per angelum imaginibus impressis in sensum corporeum, aliquando imaginibus impressis in spiritum; nonnumquam per angelum humanis cordibus ita loquitur, ut ipse quoque angelus mentis obtutibus praesentetur.” Et infra, bene post: “Humanum cor ipso carnis corporalis pondere gravatum hanc ipsam corpulentiam suam quasi obicem sustinens interna non penetrat et grave exterius iacet, quia manum sublevantem non habet. Unde fit, ut prophetarum sensibus ipsa, ut est, subtilitas angelicae virtutis appareat eorumque mens, quo subtili spiritu tangitur, levetur, ut iam non pigra torpensque in imis iaceat, sed repleta divinis afflatibus ad superiora conscendat atque inde quasi de quodam rerum vertice, quae infra se sunt futura, praevideat.” Sed quis aut qualis sit iste contactus sive applicatio, difficile est intelligere, et ideo non audeo explicare.

(45) Sic igitur dico ad quaestionem, quod intellectus coniunctus potest intelligere substantias separatas cognitione ‘quia’ per effectuum manuductionem et cognitione ‘quid’ imperfecte et semiplene tum per subtilem inquisitionem, tum per impressam notionem, tum per divinae lucis irradiationem. Utrum autem contuitive possit eum in sua specie cernere, utrum possit vel non possit per naturam, nescio; hoc tamen scio, quod potest per donum gratiae et virtutem divinam.

 

 

Iis visis possumus respondere

ad obiecta:

 

(46) Ad primum pro prima parte, quod scilicet intellectus coniunctus non possit intelligere substantias separatas, dicendum, quod verbum Avicenna e intelligendum est secundum legem communem et quantum est de communi usu hominum. Tamen non est inconveniens aliquos esse ita elevatos per aliquod gratiae donum et ita abstractos a sensibus, ut angelos videre possint.

(47) Ad secundum et tertium de Dionysio et Commentatore eodem modo respondendum est, nisi velimus dicere, quod per ista symbola et figuras manuducitur, sed manuductus et admonitus atque excitatus in semet ipso contemplatur.

(48) Ad quartum dicendum, quod angelus cognitus est in mente cognoscente non per suam essentiam, sed per suam speciem non ab angelo acceptam, sed a Deo impressam, quantum est de lege communi. Augustinus tamen ibi loquitur de artibus, quae per semet ipsas, non per suas species sive similitudines sunt in anima. Logica enim et grammatica non est in intellectu per suam speciem vel suam intentionem, sed per suam essentiam; nam nusquam est nisi in intellectu.

(49) Ad quintum dicendum, quod ad visionem corporalem requiritur necessario distantia localis, quia visibile super visum positum non videtur, ut dicit Philosophus II De anima. Sed ad visionem intellectualem non exigitur; et ideo, quamvis praesens angelus sit menti, bene potest videri, tamen semper accipitur ut distans in ratione obiecti.

(50) Ad sextum patet responsio, quoniam de lege communi non potest; et si angelus posset, quantum est ex parte sua, se obtutibus mentis praesentare, intellectus tamen sine aliqua virtute elevante non posset illum videre.

(51) Ad septimum dicendum, quod non oportet, ut species repraesentans rem ipsi rei adaequetur. Nam supponimus, quod Deus videtur ab intellectu beato per speciem in aciem intellectus impressam, ipsam informantem, et tamen multo est inferior. Similiter angeli inferiores cognoscunt superiores per species, et tamen constat, quod species in angelis inferioribus multo sunt inferiores et minus simplices quam angeli superiores. Propterea dicendum est, quod species repraesentans rem adaequatur rei non simpliciter, sed secundum exigentiam virtutis cognitivae, hoc est, tantum repraesentat et exprimit rem, cuius est species, quantum se extendit in cognitione virtus cognoscitiva, secundum plus et minus, perfectius et minus perfecte; et ita est hic.

(52) Ad octavum respondendum per interemptionem minoris. Illa enim species ab angelo in mentem humanam diffusa est eiusdem rationis eo modo, quo species est eiusdem rationis cum eo, cuius est species, quia ab ipsa re originata eam exprimit et in eius cognitionem ducit; tamen secundum exigentiam virtutis cognoscitivae, ut dictum est, quia “receptum est in recipiente per modum recipientis, non per modum recepti”.

(53) Ad nonum dicendum, quod in cognitione substantiarum separatarum, prout eas cognoscit, concurrit virtus intellectus agentis et possibilis: possibilis ut intelligentis, agentis vero non ut abstrahentis earum species a phantasmatibus, sed ut intellectum possibilem confortantis, vigorantis et illustrantis. – Quod vero dicit, quod actio agentis non est nisi abstrahere phantasmata, falsum est, immo vigorare, confortare et illustrare possibilem intellectum.

(54) Ad decimum dicendum, quod re vera portio superior et inferior non sunt diversae substantiae seu potentiae, sed eiusdem potentiae diversa officia, diversi aspectus et facies: una respectu superiorum, alia respectu inferiorum. Nec est inconveniens, quod una et eadem potentia, ut respicit superiora, habeat sibi impressas intelligendorum rationes, non autem, ut respicit inferiora.

(55) Ad undecimum iam patet responsio, quia in cognitione substantiarum separatarum intellectus possibilis patitur suo modo et movetur ab agente, non autem, ut abstrahente species earum a phantasmatibus, sed ut vigorante, confortante et illustrante ipsum; nec actio agentis solum est in phantasmata, sed in ipsum possibilem, ut dictum est.

(56) Ad duodecimum patet etiam responsio, quoniam ad illam cognitionem concurrit virtus utriusque eo modo, quo dictum est. Nec est intelligendum, quod intellectus agens illuminet angelum, sed illuminat possibilem intellectum, vigorat et confortat ipsum.

(57) Ad tertium decimum dicendum, quod Avicenna nescivit, quid dixit, quoniam angeli leguntur in Scriptura apparuisse non tantum sanctis, immo iniquis; et viderunt eos transfiguratos, ut Adam post peccatum, ut Cain, ut Balaam. Et tamen argumentum non valet, quia nec hoc nec illud est de lege communi, sed de imperio Dei.

(58) Ad quartum decimum dicendum, quod mens humana absque dubio tantae nobilitatis est, ut solus Deus possit in ipsam influere et imprimere et eam possit informare effective. Cum autem angelus dicitur mentem illuminare, non est intelligendum effective, sed manuductive. Ipse autem Deus est, qui interius docet et illuminat mentes; tamen angelus ministrat species intelligibiles, quas tamen non imprimit aut efficit in animam, sed offert, et anima facit et transformat in se, ut alias visum est.

(59) Ad quintum decimum dico, quod hoc non potest de lege communi; et si angelus possit, quantum in se est, tamen intellectus non potest capere, nisi elevetur. Et tunc dico, quod non esset inconveniens, quod miraculose et divina virtute caecus colorem cognosceret. – Vel dicendum, quod, quamvis posset angelus species rerum intellectualium diffundere in nostrum intellectum, tamen non posset anima recipere species rerum sensibilium, utpote colorum, quoniam intellectus humanus habet determinatum modum agendi per naturam. Unde secundum Augustinum rerum corporearum notitiam nata est capere ministerio et adminiculo sensuum, rerum autem incorporearum per semet ipsam, ut saepe dictum est.

(60) Ad sextum decimum dicendum, quod, ut dictum est, illum contactum, quem ponit Gregorius, valde difficile est intelligere; tamen imaginatio decipit hic, quia nec secundum partem nec secundum totum; non enim est ibi totum et pars sicut in corporalibus. Tamen sicut corporalia habent suas superficies et suum profundum, et dum contingunt se, contingunt se in suis superficiebus, non in profundo, ita illae substantiae habent suo modo simplici quasi suum exterius, suum interius, ita, quod exterius, non interius se contingunt et quasi in superficie, non in profundo. Sunt enim substantiae fixae et per se subsistentes, et ideo quaelibet in se subsistens potest aliam suo modo sine illapsu contingere. – Quod obicit de indivisibilibus, dico, quod Philosophus loquitur de indivisibilibus corporalibus, quae non habent in se subsistentiam, sed dependent ab aliis. – Si ulterius urgeatur: ‘Si angelus ingreditur corpus et anima est in corpore, tunc sunt in eodem loco, ergo sunt simul’, dico, quod anima non est in corpore proprie ut in loco, sed ut perfectio in perfectibili, angelus autem ut motor et ut in loco. Nihil autem refert duas substantias spirituales esse in eodem corpore secundum diversum modum essendi. Istud autem argumentum tangit quaestionem de inhabitatione et obsessione corporum a daemonibus.

(61) Ad septimum decimum dico, quod illud Philosophi non est ita intelligendum, quod intellectus noster nullo modo intelligat substantias separatas, sed quia exiguum est valde, quod intelligit, et tenuiter et debiliter et quasi caecutiens illud modicum cognoscit, nisi cum elevatur ad eorum contuitionem per donum gratiae specialis.

(62) Ad duodevicesimum dicendum, quod absque dubio ad hoc, quod cognoscatur causa per effectum vel significatum per signum, oportet aliquam cognitionem praecedere de causa vel de signo, sed generalem, indeterminatam et in habitu. Postmodum autem per effectus et per signa manuducitur in ampliorem et magis determinatam cognitionem. Verbi gratia: Video motum, scio, quod ab aliquo movente est; habeo ergo notitiam de movente. Sed tunc investigando manuducor, quousque venio ad aliquam determinatam cognitionem. Praecedit etiam cognitio in habitu. Statim autem, cum rememoratur intellectus vel per verba vel per effectus, ducitur in cognitionem actualem.

 

 

Ad argumenta pro altera parte:

 

(63) Dicendum ad primum, quod, quamvis auctoritati Avicenna e non sit standum in ista materia, quia ipse erravit, possumus tamen dicere, quod ad hoc, quod illae substantiae intelligantur, non est defectus ex parte ipsarum, quae sunt per se intelligibiles, sed est defectus ex parte intellectus nostri, qui, quamdiu coniunctus est, gravatus corpore corruptibili, ad illarum contemplationem elevari non potest per se.

(64) Ad secundum patet responsio. Concedo enim, quod demonstrative potest probari tales substantias esse, sicut et nonum caelum, quod non deprehenditur visu, et aliqualiter venire potest intellectus ad notitiam quiditatis earum, ut dictum est.

(65) Ad tertium dicendum, quod angeli possunt videre cogitationes phantasticas, cogitationes autem intellectuales, ut dicit Gennadius, videre non possunt; nos autem eorum cogitationes intellectuales in se de lege communi non possumus videre, et angeli non imprimunt aut in phantasiam nostram aut in intellectum nostrum species intelligibiles; sed secundum cogitationes suas formant et quasi transformant phantasmata nostra commiscendo, componendo, dividendo, ordinando, disponendo secundum omnem modum et omnem figuram, quam volunt, iuxta exigentiam rerum revelandarum.

(66) Ad quartum dicendum, quod intellectus noster potest abstrahere quiditates a rebus materialibus et quiditatem a quiditate; tamen quiditates rerum materialium numquam ducunt perfecte in cognitionem illarum quiditatum, quia quiditates substantiarum separatarum excedunt incomparabiliter omnem quiditatem rerum materialium. – Ulterius istae quiditates sunt alterius generis et rationis. Species autem alterius generis et rationis numquam ducit in cognitionem rei alterius generis et rationis, sicut species soni in cognitionem coloris. Et ideo species rerum materialium numquam ducunt in cognitionem substantiarum separatarum.

(67) Ad quintum dicendum, quod, ut in principali solutione dictum est, numquam intellectus in vita ista perficitur omnibus intelligibilibus speculativis; et si perficeretur, propter hoc illas substantias non intelligeret perfecte, quia ista non ducunt perfecte in earum cognitionem. – Ulterius dato, quod non esset necessaria abstractio a phantasmatibus, tamen intellectus coniunctus gravatus corruptibili corpore et distractus cura eius numquam est proportionatus ad illas substantias perfecte contemplandas et in sua substantia.

(68) Ad sextum dicendum, quod intellectus potest sine phantasmate intelligere quiditates, quae sunt sine quantitate, quiditates, inquam, quarum cognitio non excedit vires et statum suum. Cognoscere autem perfecte quiditatem substantiarum separatarum vires et staum intellectus coniuncti excedit.

(69) Ad septimum dicendum, quod, quamvis quantitas non sit de ratione substantiae nec de esse eius, tamen numquam substantiae corporales sunt sine quantitate et aliis accidentibus corporalibus ita, quod simul defertur species substantiae cum speciebus accidentium usque ad phantasiam, et tunc intellectus abstrahit speciem substantiae a phantasmatibus, abstracta autem specie per illam potest intelligere quiditatem substantiae sine omni accidente ac per hoc sine phantasmate. Tamen non est illa sola causa, quare intellectus coniunctus non potest intelligere substantias separatas, quia non intelligit sine phantasmate, sed potius, quia excedunt vires eius et sunt sibi improportionales pro isto statu.

(70) Ad octavum dicendum, quod non est simile de sensu et intellectu, quia nullum sensibile excedit vires sensus nec est supra facultatem suae virtutis, immo obiectum suum sibi quasi collimitatum est. Sed aliqua sunt intelligibilia, quae excedunt intellectum non solum humanum, sed angelicum. Hoc autem non est propter eius nobilitatem, quia ordinatur ad ampliorem et sublimiorem perfectionem.

(71) Ad nonum dicendum, quod, cum dicitur “intellectus agens est, quo est omnia facere, et possibilis, quo est omnia fieri”, illud signum distributivum ‘omne’ non distribuit simpliciter, sed pro iis, quae subsunt virtuti suae nec eius facultatem excedunt. Substantiae autem separatae excedunt vires intellectus coniuncti pro statu isto.

(72) Ad decimum dicendum, quod Dionysius non vult dicere, quod corporalia et composita nullo modo manuducant ad cognoscenda aliquo modo spiritualia et simplicia, quia alibi dicit contrarium; sed vult dicere, quod per ea non perfecte cognoscuntur. Unde si possint esse medium aliqualiter manuductivum, non tamen perfecte expressivum vel repraesentativum.

(73) Ad undecimum dicendum, quod, si fiat comparatio respectu eiusdem, verum est, quia difficilius est separare non separata et intelligere ea quam intelligere, postquam sunt separata. Sed non est verum respectu alterius; potest enim esse tale intelligibile separatum et tantum excedens nostrum intellectum, quod propter sui excessum difficilius erit ipsum intelligere quam alia separare et intelligere.

(74) Ad duodecimum dicendum, quod ex duplici causa potest sensus impediri a cognitione sive apprehensione alicuius sensibilis, scilicet propter improportionem et propter organi corruptionem, ratione cuius post magna sensibilia non potest percipere minora. Quamvis autem intellectus non laedatur ab intelligibili excellenti et post maxima non minus intelligat, immo magis, minora, non tamen illa magna intelligit propter improportionem sui ad illa, quia excedunt facultatem intellectus coniuncti, saltem pro isto statu. Sed si intellectus intelligeret substantias separatas, non minus, sed multo magis intelligeret alia.