BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Rogerius de Apulia

1201/05 - 1266

 

Carmen miserabile super destructione

regni Hungariae per Tartaros

 

Capitulum II

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

Quomodo rex Bela introduxit regem

Comanorum in Hungariam.

 

Igitur anno millesimo 200. quadragesimo secundo ab incarnatione Domini sic evenit, quod Kuthen Comanorum rex ad dictum regem solemnes nuncios destinavit, asserens se multis annis cum Tartaris pugnavisse ac obtinuisse duabus vicibus victoriam contra eos, tercia vero vice, cum existeret imparatus, terram suam subito intraverunt, deita quod, ipso habere exercitum nequeunte, eum dare terga oportuit Tartaris sceleratis; et sic magnam partem terre ipsius hominibus interemptis hostiliter destruxerunt. Propter quod, si vellet ipsum suscipere ac in libertate tenere, se et suos paratus esset sibi subdere ac cum consanguineis fratribusque et amicis suis rebusque et bonis mobilibus omnibus in Hungariam intrare et ipsum in fide katholica imitari. Quo audito rex repletus est gaudio magno valde, tum pro eo quod talis princeps, sibi quasi par hactenus, sue se volebat subicere ditioni, tum quia poterat ad effectum ducere preconcepta, lucrifaciendo tot animas Ihesu Christo. Et sic licentiatis nunciis non minimis muneribus honoratis, ad dictum Kuthen regem transmisit suos nuncios et fratres Predicatores cum eisdem, mandans, quod ipsum et suos paratus esset recipere et petita concedere iuxta sue beneplacitum voluntatis. Quid plura? nunciis hinc inde sepius destinatis, predictus Kuthen cum suis iter arripuit in Hungariam veniendi. Rex vero in potentatu mirabili usque ad confinium terre sue obvius sibi fuit, tot eximia et tot honores sibi et suis faciens, quod ab incolis terre illius a tempore, cuius non extabat memoria, factum non fuerat neque visum. Tandem, cum propter multitudinem in loco comode morari non possent, pro eo quod erat gens dura et aspera, subdi nescia, ne offenderent Hungaros vel offenderentur ab ipsis, dabat eis de principibus suis unum, qui eos conduceret et expensas omnibus, qui preter ipsorum familias circa quadraginta milia dicebantur, faceret exhiberi usque ad meditullium terre sue.