BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Rogerius de Apulia

1201/05 - 1266

 

Carmen miserabile super destructione

regni Hungariae per Tartaros

 

Capitulum IV

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

Secunda odii causa inter regem

Belam et Hungaros.

 

Licet digressionem faciam aliquam, tamen, ut legentes intelligant et audientes non ignorent destructionis Hungarie fundamentum, revertar quantotius ad stilum incepte materie prosequendum. Bone memorie rege Andrea, genitore istius Bele regis, mortis debitum persolvente subito rex cum regni principibus et nobilibus venit Albam regiam civitatem, et ibi, postquam per manus Strigoniensis archiepiscopi, prout moris est, regali diademate extitit coronatus, quosdam de suis baronibus, qui patri adheserant contra eum, compulit exulare, quosdam carcerali custodie, quos habere potuit, mancipavit; quendam de maioribus, Dionisium palatinum, privari fecit lumine oculorum. Quedam autem statuta ibidem faciens, iussit promulgari, ut terra malis hominibus, qui habundabant plurimum, expurgaretur. Baronum quoque presumptuosam audaciam reprimendo precepit, quod exceptis suis principibus, archiepiscopis et episcopis, si aliquis baronum sedere in sede aliqua in sua presentia auderet, debita pena plecteretur, comburi faciens ibidem ipsorum sedes, quas potuit invenire. Quod cognati exulum et captivorum amici, sibi etiam timentes in posterum, pro malo non modico habuerunt. Exinde inter eos scandalum est ortum.