BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sigerus de Brabantia

ca. 1235 - ante 1284

 

De aeternitate mundi

 

Capitulum III

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

Utrum universalia sint in particularibus

 

Licet autem tertium et quartum superius propositorum non omnino sint necessaria ad nostrum propositum, quia tamen tanguntur ab eis, ut praedictum est, aliquantulum disgredientes de eis dicendum. De tertio igitur est videndum si universalia sint in particularibus, ut accipit praedicta ratio.

Et videtur quod non, cum dicat Aristoteles secundo De anima universalia in ipsa existere anima, et Themistius ibidem quod conceptus sunt similia quae universalia, quae in seipsa thesaurizat et colligit anima. Et idem Themistius, super principium De anima, quod genus est conceptus quidam ex tenui singularium similitudine. Conceptus autem sunt in anima concipiente, quare et universalia, cum sint quidam conceptus.

Sed contra: universalia sunt res universales; aliter enim de particularibus non dicerentur; ergo ipsa non sunt intus in anima.

Praeterea, res ipsa universalitati subiecta, homo vel lapis, non est in anima. Intentio etiam universalitatis habet esse in eo quod dicitur et denominatur universale. Quare homo et lapis, cum dicantur universalia, in eis est intentio universalitatis. Aut ergo utrumque, res scilicet et intentio, aut neutrum, est in anima; quod si homo et lapis, secundum id quod sunt, non sunt in anima, videtur quod neque secundum quod universalia.

Solutio. Universale, secundum quod universale, non est substantia, sicut vult Aristoteles, septimo Metaphysicae. Quod et sic patet: nam ipsum, secundum quod tale, differt a singulari quolibet. Si igitur secundum quod tale, scilicet universale, esset substantia, tunc in substantia differret a quolibet singulari, et utrumque esset substantia in actu, universale sicut et singulare. Actus autem distinguit. Quare essent universalia substantiae distinctae et separatae a particularibus. Propter quod apud Aristotelem idem fuit universalia esse substantias, et ipsa a particularibus esse separata.

Quod si universale, secundum quod universale, non est substantia, tunc apparet quod in universali sunt duo, scilicet res quae denominatur universalis, ut homo vel lapis, quae non est in anima, et ipsa intentio universalitatis, quae est in anima; et sic universale, secundum quod tale, non est nisi in anima. Quod sic apparet: non enim aliquid dicitur universale quia communiter et abstracte a particularibus de sua natura, vel opere intellectus, in rerum natura existat; sic enim non de ipsis vere diceretur, cum esset ab eis in esse separatum, nec indigeremus agente intellectu. Intellectus enim agens non dat rebus aliquam abstractionem in esse a materia individuali vel a particularibus, sed tantum secundum intellectum, ipsarum faciendo intellectum abstractum. Sic ergo hominem vel lapidem esse universalia non est nisi ipsa universaliter et abstracte ab individuali materia intelligi, non ipsa sic in rerum natura existere; quod si abstracte intelligi non habent ista, homo, lapis et similia, nisi in anima, tunc igitur ista sunt in anima secundum quod universalia, cum abstractum eorum intellectum in rebus non existere sit manifestum.

Quod etiam in simili videre contingit. Res enim aliqua dicitur intellecta quia sibi accidit esse intellectam sive intelligi; unde, licet ipsa res, secundum id ipsum quod est, sit extra animam, secundum tamen quod intellecta, hoc est quantum ad eius esse intellectum, non est nisi in anima. Quod si universalia esse universalia est ipsa sic intelligi, videlicet abstracte et communiter a particularibus, tunc, secundum quod talia, non sunt nisi in anima. Et hoc est quod dicit Averroes, super tertium De anima, quod universalia, secundum quod universalia, sunt intellecta tantum. Intellecta autem, secundum quod intellecta, hoc est, quantum ad eorum esse intellectum, sunt in anima tantum. Unde et Themistius, secundum quod praedictum est, dicit universalia esse conceptus.

Est autem attendendum quod intellectus abstractus et communis alicuius naturae, quamquam sit commune quid, videlicet communis particularium intellectus, tamen non est commune de ipsis praedicabile eo quod abstractum esse habet ab eisdem, sed ipsum quod abstracte communiterque intelligitur et per consequens sic dicitur seu significatur, de particularibus apte praedicatur, cum talis natura in rebus existat. Et sic, quia huiusmodi communiter et abstracte intelliguntur, non sic autem sunt, ideo non secundum intentiones generis atque speciei de praedictis praedicantur.

Est etiam intelligendum quod non est necesse ipsum universale in actu sic prius esse quam intelligatur, eo quod universale in actu est actu intelligibile. Intelligibilis autem in actu et intellectivi unus est actus, sicut activi et passivi motus unus, licet esse sit alterum. Sed intelligibile in potentia bene praecedit eius intellectum; sic autem non est universale nisi in potentia tantum. Propter quod non oportet universale habere esse universale antequam ipsum intellectu concipiatur, nisi in potentia tantum.

Quosdam tamen vidimus huius dicti contrarium hac dixisse ratione, quoniam ipsam intelligendi operationem naturali ordine praecedere videtur obiectum illam causans. Nunc autem universale, secundum quod universale, motivum est intellectus tamquam obiectum intelligendi causans actum. Propter quod illis visum est quod universale non est tale ex eo ipso quod sic intelligatur, immo quod naturali ordine existat universale ante suum sic esse intellectum, causa illius suimet intellectus.

Huius autem rationis solutio sic apparet. Illa enim ex quibus actus intellectivi intelligibilisque causatur quod quidem intellectum est intellectus in actu, sunt phantasmata et intellectus agens, quae ordine naturali actum illum antecedunt. Qualiter autem ista duo concurrant ad causandum actum intelligendi, super tertium De anima requiratur quid ibidem diximus. Sec hic nobis dicendum est quod universale non est universale ante conceptum et actum intelligendi, saltem prout est agentis iste actus, nam intellectus rei qui est in possibili, cum sit possibilis sicut subiecti, est ipsius agentis ut efficientis. Unde universale non habet formaliter quod ipsum sit tale a natura quae causat actum intelligendi, sed, ut prius dictum est, hic conceptus et actus est unde universale habet quod sit tale. Sic ergo universalia, secundum quod talia, tantum sunt in anima, propter quod nec per se, nec etiam per accidens, secundum quod talia, generantur a natura. Illa vero natura quae universaliter intelligitur, et per consequens dicitur, in particularibus est et per accidens generatur.

Ad primum in oppositum dicendum quod universalia esse res universales potest intelligi dupliciter: vel quia universaliter existant, vel quia universaliter intelligantur. Universalia autem non sunt res universales primo modo, scilicet sic quod universaliter in rerum natura existant: tunc enim non essent conceptus animae. Sed sunt ipsa res universales modo secundo, hoc est, universaliter et abstracte intellectae. Propter quod universalia, secundum quod huiusmodi, quia conceptus sunt, de particularibus in quantum talia non dicuntur. Non enim intentio speciei vel generis de ipsis dicitur, sed ipsa natura, quae sic intelligitur, secundum id quod est in se accepta, in anima non est et de particularibus dicitur.

Ad aliud dicendum quod res bene denominatur ab aliquo non in re ipsa existente. Denominatur enim intellecta ab eius intellectu, qui non est in ea, sed in anima. Sic et denominatur universalis ab universali et abstracto eius intellectu, qui quidem est in anima, non autem in re ipsa.