BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sigerus de Brabantia

ca. 1235 - ante 1284

 

De aeternitate mundi

 

Capitulum IV

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

Utrum actus duratione vel tempore

praecedat potentiam

 

Consequenter de quarto videndum est. Manifestum autem est actum ipsam potentiam ratione praecedere, nam et potentia per actum definitur, ut aedificatorem dicimus aedificare potentem. Actus nihilominus secundario potentia prior est substantia et perfectione in eodem quod de potentia ad actum procedit. Quae quidem enim generatione sunt posteriora, substantia et perfectione sunt priora, cum generatio de imperfecto procedat ad perfectum, ut scilicet de potentia ad actum. Est etiam tertio actus prior potentia substantia et perfectione secundum quod ipsa considerantur in diversis. Sunt enim priora corruptibilibus sempiterna, substantia et perfectione. Nihil autem sempiternum, secundum quod tale, est in potentia, sed corruptibilibus est admixta potentia.

Sed, quod hic est dubium, quaeritur utrum actus duratione vel tempore praecedat potentiam, aut potentia ipsum actum.

Et videtur quod actus potentiam tempore non praecedat, quia in sempiternis unum tempore vel duratione non est prius altero. Sed cum actus alicuius speciei et potentia ad illum actum secundum speciem considerantur, utrumque sempiternum est. Semper enim est homo in actu, secundum philosophos, et semper esse potest. Quare actus, secundum speciem acceptus, potentiam tempore non praecedet.

Praeterea, in his in quibus est accipere unum ex alio circulariter in infinitum, non est quod prius sit tempore; sed sperma est ex homine et homo ex spermate in infinitum, secundum philosophos; quare in his non est alterum altero tempore prius. Sicut enim spermate ex quo homo generatur, est alter homo generans prius, sic et hominem generantem, cum et ipse generatus sit, sperma ex quo generatur praecedit.

Praeterea, quod est prius ordine generationis, est prius ordine temporis. Sed potentia prior est actu ordine generationis, cum generatio de potentia ad actum procedat. Quare et ordine temporis.

Praeterea, nulla est ratio, ut videtur, quod actus potentiam tempore praecedat nisi haec, quod potestate ens fit actu per aliquod agens suae speciei existens in actu. Quamvis autem ex hoc sequatur quod actus agentis tempore praecedat actum et perfectionem generati ab illo agente, non tamen ex hoc accidere videtur quod actus generantis tempore praecedat id quod est in potentia ad actum generati. Nec ex hoc etiam actus simpliciter tempore potentiam antecedet, quamquam et aliquis actus aliquam potentiam ad illum actum praecedere videatur. Sicut enim ens in potentia exit in actum per aliquid in actu suae speciei, sic etiam et existens actu in illa specie generatum est ex aliquo existente in potentia ad actum illius speciei, ita quod, sicut illud quod est potentia homo fit actu ab actu homine, sic et homo generans generatur ex priore spermate et potentia homine, sicut etiam qua ratione gallina ovum tempore praecedit et ovum gallinam, sicut vulgus arguit.

In oppositum est Aristoteles, nono Metaphysicae. Vult enim ibidem quod, quamquam in eodem secundum numerum quod de potentia ad actum procedit, potentia tempore actum antecedat, idem tamen secundum speciem existens in actu potentiam praecedit.

Praeterea, omne existens in potentia educitur in actum per aliquid existens in actu, et tandem deducitur, in ordine moventium, ad movens existens in actu totaliter, quod non prius potestate est aliquid quam actu. Quare, secundum hoc, actus simpliciter tempore videtur praecedere potentiam. Et super hac ratione fundatus fuit egregius Philosophus, ut iam in huius dissolutione patebit. Ad evidentiam autem huius quattuor consideranda sunt.

Primum est quod idem numero, aliquando habens esse in potentia et aliquando in actu, prius tempore potest esse quam sit. Sed quia hanc potentiam praecedit actus in alio, cum omne ens in potentia ab eo quod est suae speciei aliquo modo vadat ad actum, ideo non est simpliciter dicere quod potentia tempore actum antecedat.

Secundo considerandum est quod, si tota universitas entium aliquando fuit non ens, sicut voluerunt aliqui poetae, theologi et aliqui naturales, ut dicit Aristoteles duodecimo Metaphysicae, potentia simpliciter ipsum actum praecederet. Et si etiam aliqua species entis tota, ut species humana, esse incepisset cum numquam actu praefuisset, sicut quidam se putant demonstrasse, potentia ad actum illius speciei simpliciter ipsum praecederet. Sed utrumque eorum est impossibile secundum Aristotelem. Quod apparet de primo: si enim tota universitas entium aliquando fuisset in potentia, ita ut nihil in entibus totaliter in actu, semper actu agens et movens, entia et mundus iam non essent nisi in potentia, et materia per se iret ad actum, quod est impossibile. Unde vult Aristoteles et suus Commentator, duodecimo Metaphysicae, quod res tempore infinito quievisse et postea motum esse, est materiam ex se mobilem esse. Secundum etiam apparet esse impossibile; quia enim primum movens et agens semper est actu, non prius potestate aliquid quam actu, sequitur quod semper moveat et agat, quaecumque non mediante motu facit, secundum philosophos. Ex hoc autem quod semper est movens et agens, sequitur quod nulla species entis ad actum procedit quin prius praecesserit, ita quod eadem specie quae fuerunt circulariter revertuntur, et opiniones, et leges, et religiones, et alia, ut circulent inferiora ex circulatione superiorum, quamvis circulationis quorumdam propter antiquitatem non maneat memoria. Haec autem dicimus opinionem Philosophi recitando, non ea asserendo tamquam vera. Advertendum est autem quod aliqua species entis potest exire in actum cum non esset nisi in potentia, quamquam alias etiam actu fuisset. Quod sic apparet: nam contingit in caelestibus fieri aliquem aspectum et constellationem prius non existentes, quorum effectus proprius est aliqua species entis in mundo inferiore, quae et tunc causatur, quae tamen et prius non fuerat, sicut et constellatio ipsam causans.

Tertio considerandum est quod, cum accipitur potentia ad actum et actus educens illam potentiam eiusdem rationis in generante et generato, non est dicere, in sic acceptis, actum praecedere potentiam simpliciter, neque potentiam actum, nisi actus accipiatur secundum speciem, et potentia propria accipiatur respectu individui. Actu enim homo et actu homo aliquis, utpote generans, tempore praecedit illud quod est potestate homo generatus. Sed quia in hoc ordine, sicut potentia ens exit in actum per aliquid existens in actu, ut sic quamcumque potentiam datam actus praecedat, ita etiam omne existens in actu in hac specie de potentia vadit ad actum, ut sic quemcumque actum datum in hac specie potentia praecedat. Ideo neutrum simpliciter alterum tempore praecedit, sed est unum ante alterum in infinitum, sicut arguebatur.

Quarto considerandum est quod, quodam ordine moventium et agentium, necesse est illud quod procedit de potentia ad actum devenire ad aliquem actum educentem illam potentiam ad actum, qui actus non habet exire de potentia ad actum. Et ideo, cum omne ens in potentia per aliquid in actu suae speciei vadat ad actum, non omne tamen ens in actu et generans procedit de potentia ad actum. Hinc est quod, quocumque ente in potentia ad aliquem actum dato, actus illius speciei aliquo modo, licet non secundum eamdem penitus rationem, illam potentiam tempore antecedit; non autem quocumque ente in actu dato potentia praecedit, ex qua ad actum procedat. Et ideo actus simpliciter tempore dicitur praecedere potentiam, sicut expositum est.

Dico autem, sicut expositum est, quia Movens primum, educens ad actum omne ens in potentia, non praecedit tempore ens in potentia acceptum loco primae materiae. Sicut enim Deus semper est, sic et, apud Aristotelem, potentia homo, cum accipitur ut in prima materia. Movens etiam primum tempore non praecedit ens in potentia cum accipitur ut in propria materia secundum speciem considerata, ut homo in spermate. Numquam enim apud Aristotelem verum fuit dicere Deum esse, quin esset potentia homo, ut in spermate, vel fuisset. Sed tertio modo a praedictis actus tempore simpliciter potentiam praecedit quia quocumque ente in potentia, ut in materia propria dato, actus illius potentiae, habens ipsam ad actum educere, tempore antecedit. Non sic autem quocumque ente in actu dato, potentia ad illum actum tempore praecedit, sicut apparet in moventibus primis, educentibus omne ens in potentia ad actum. Utimur autem in praedictis, sicut et Aristoteles, moventibus primis tamquam speciebus entium quae ab eis de potentia ducuntur ad actum; et nisi essent huiusmodi entia in actu, quae non exeunt de potentia ad actum, non praecederet simpliciter tempore actus ipse potentiam. Quod designavit Aristoteles, nono Metaphysicae, dicens actum tempore praecedere potentiam, causam huius subiungens, quia semper accipitur actus alius ante alium, usque ad eum qui est semper Movens primum.

Per hoc patet solutio rationum in oppositum.

Ad primam ergo dicendum est quod ens in potentia non est sempiternum nisi cum accipitur ut in prima materia. Acceptum enim in propria materia, secundum quam aliquid proprie dicitur esse in potentia, ut docetur dicto nono Metaphysicae, novum est, nisi fuerit secundum speciem acceptum. Sicut enim nihil generatum corruptibile est tempore infinito, ita nihil generabile non genitum est tempore infinito, cum generabile fuerit acceptum ut in materia propria et loco generationi propinquo, ut dicit Commentator super primum De caelo.

Ad secundum dicendum est quod, sicut dictum est, in ordine generantium existentium in actu, quae etiam procedunt de potentia ad actum, non est ens in actu ante ens in potentia, sed unum ante aliud in infinitum, secundum Philosophum. Quia tamen omne ens in potentia, essentiali ordine moventium et agentium, tandem venit ad aliquid existens in actu quod non exit de potentia ad actum, hinc est quod propter illum ordinem actus simpliciter dicitur praecedere ipsam potentiam.

Ad tertium dicendum quod bene probatur in eodem secundum numerum procedente de potentia ad actum, potentiam actum antecedere; nihilominus tamen ante illud ens in potentia est aliud in actu suae speciei, educens ipsum de potentia ad actum.

Ad ultimum dicendum quod bene dicitur actus praecedere potentiam, ideo quia omnes ens in potentia exit in actum per aliquid existens in actu. Nec obstant illa duo quae opponuntur. Primum non, quia ens in actu, educens illud quod est in potentia ad actum, non tantum tempore praecedit actum in generato, sed et potentiam propriam ad actum generati, eo quod non tantum actus generati est a generante, sed et ens in potentia ad actum generati est etiam a generante, ut semen ab homine. Et universaliter propriae materiae sunt ex primo movente, educente unumquodque de potentia ad actum. Secundum etiam quod opponebatur non obstat, sicut apparet ex praedictis. Licet enim in ordine moventium in quo arguitur sic accipere ante ens in actu ens in potentia ex quo procedat ad actum, sicut et ante ens in potentia ens in actu, quod ipsum de potentia ad actum educat, tamen in alio ordine moventium necesse est accipere ens in actu educens illud quod est in potentia ad actum, cum ipsum non praecedat ens in potentia ex quo fiat, ut visum est ex iam dictis.

 

Explicit tractatus Magistri Sigeri de Brabantia super quadam ratione ab aliquibus reputata generationem hominum tangente, ex cuius generationis natura putant se demonstrasse mundum incepisse, licet neque hoc, neque eius oppositum sit demonstrabile, sed fide tenendum quod inceperit.