BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

De accidentibus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum Secundum:

In quo distinguitur nomen accidentis

secundum suas significationes

 

(3) Primo autem distinguendum significationem nominis accidentis. Dicitur enim accidens uno modo communiter, secundum quod in latitudine suae significationis includit etiam entium quorumcumque proprietates et per se passiones, quae competunt quantum ad secundum modum dicendi per se. Et secundum hoc non solum inest accidens substantiis, sed etiam aliis entium generibus, scilicet quantitati et qualitati, quorum proprietates enumerantur in Praedicamentis, et rebus mathematicis, ut triangulum habere tres aequales duobus rectis, par et impar numero et sic de aliis.

(4) Alio modo dicitur accidens proprie, quod importat aliquam realem naturam in substantia, qua substantia est aliquid melius et qua aliquo modo se habet ad motum et transmutationem, ut sunt quantitates et qualitates, quae sunt aliquae res positivam aliquam naturam importantes in substantia.

(5) Distinguitur autem primus istorum dictorum modorum in duos. Cum enim dictae proprietates sint quaedam proprie propria entium, quorum sunt proprietates, et sunt per se, oportet ea reduci in aliqua eorundem entium principia; non enim talia sunt ab extrinsecus advenientia; per se enim insunt et non per accidens. Essent autem talia et inessent per accidens, si non in per se principia suorum subiectorum reducerentur.