BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

De accidentibus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum Tertium:

De diversis principiis entium, secundum quae in huiusmodi

entibus diversi proprietatum modi inveniuntur

 

(6) Sunt autem entium principia duobus modis. Unus, videlicet eorum, quae sunt principia compositionis seu constitutionis alicuius entis secundum naturam speciei, inquantum tamen huiusmodi ens secundum speciem determinatur in sua individua. Sunt autem talia principia entis in rebus compositis materia et forma, miscibilia in mixto, anima et corpus. Per huiusmodi enim principia, quaecumque sint, et sunt communia toti alicui generi vel speciei, determinatur natura generis vel speciei in sua individua. Et ideo communiter loquentes de principiis seu causis individuationis aliqua de iam dictis vocatis principiis inducunt pro causis seu principiis individuationis.

(7) Sunt igitur aliquae proprietates seu proprie propria aliquarum specierum secundum totam latitudinem et ambitum suorum individuorum, quae in iam dicta principia naturae reducuntur tamquam in propria suorum subiectorum principia, ut sunt risibile, hinnibile, disciplinae perceptibile et similia; et haec aliquam realem positivam naturam circa sua subiecta importare possunt. Insunt enim haec secundum rationem principiorum compositionis naturae, inquantum stant sub ordine generantis seu constituentis naturam speciei, secundum quod determinatur in sua individua. Unde huiusmodi propria possunt etiam dici esse a generante tamquam a motore essentiali eo ordine causalis dependentiae, quo sua subiecta a generante dependent. Iste igitur est unus modus proprietatum seu propriorum accidentium, quae in principia compositionis naturae reducuntur, ut dictum est, et sunt propria alicui generi vel speciei.

(8) Est autem alius modus propriorum accidentium, quae proprie per se passiones dicimus, quae in aliud genus principiorum sui subiecti reduci habent; sunt enim generum et specierum principia quaedam alia a praedictis; sunt autem talia principia generum vel specierum inquantum huiusmodi, id est inquantum genera vel species, non inquantum ex principiis generationis et compositionis naturae ipsa genera vel species determinantur in individua, sed inquantum considerantur secundum suas quiditates habentia secundum hoc quaedam principia formalia, quae sunt partes formae et sunt ante totum, sicut Philosophus nominat et describit ea VII Metaphysicae. Has etiam partes formae complectitur definitio formalis cuiuscumque entis, quod secundum rationem suae quiditatis seu formae determinatur et definitur, ut si definiam hominem per animal rationale et triangulum, quod est figura plana et cetera.

(9) Sunt igitur alterius modi a praedicto genere proprietatum quaedam, quas proprie per se passiones dicimus, quae in iam immediate dicta principia suorum subiectorum reducuntur, agente hoc ratione et eliciente ea ex huiusmodi principiis eo, quod nullam naturam positivam important circa subiectum suum quantum ad id, quod principaliter significatur per nomen; tum quia plerumque tota ratio entitatis seu naturae eorum in privatione consistit, et sunt species unius et multi, puta simile et dissimile, aequale et inaequale, idem, differens, diversum et similia fundata super numerum repertum in substantia vel quantitate vel qualitate; tum quia, licet aliquando positive significentur, important quosdam respectus fundatos super actionem et passionem vel quasi, ut pater filius, causa causatum, dominus servus et similia; et ea, quae iuristae vocant “res incorporales”, ut sunt omnia iura fundata similiter super rationem mensurae et mensurati, quia important quosdam respectus, plerumque positive significantur. Haec autem omnia, quae dicta sunt, sive ratio eorum et natura in privatione consistat sive importent aliquos respectus fundatos in aliquibus rebus, ut dictum est, sunt modi determinati circa res agente ratione, et hoc vel ratione speculativa quantum ad intellectum speculativum in scientiis speculativis, ut triangulum habere tres aequales duobus rectis, vel ratione practica in aliquibus pertinentibus ad vitam, ut nummum esse pretium vel desinere esse pretium et similia.

(10) Sunt igitur duo modi proprietatum seu proprie propriorum, quorum primus reducitur tamquam in causam in principia compositionis seu constitutionis naturae, ut dictum est; alius autem originem trahit et principiatur ex principiis speciei, quae sunt partes formae et sunt ante totum, ut dicit Philosophus in VII. Et propter hoc utrique istorum modorum commune est hoc, quod subiectum ingreditur definitionem eius; nec aliter vere et proprie definiri possunt, quia tota ratio entitatis et naturae eorum, si quam habent, attenditur in hoc, quod sunt alicuius entis proprietates vel per se passiones.