BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

De accidentibus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum Quintum:

Ostenditur, quod proprie propria et per se

passiones et respectus in eo, quod respectus, nullo

modo possunt esse separata a subiectis

 

(15) Habita igitur differentia eorum, quae vere et proprie sunt accidentia distincta per se secundum novem genera praedicamentorum, et eorum, quae large et extenso nomine dicuntur accidentia, puta entium proprietates et per se passiones, circa ipsas tales proprietates et per se passiones absolvatur primo quaestio de esse et inesse eorum ex sibi propriis, antequam veniamus ad communia ipsis et aliis, quae vere sunt accidentia.

(16) Si igitur de huiusmodi proprietatibus et per se passionibus quaeratur, utrum possint esse sine omni subiecto ita, ut per se absolutam existentiam habeant sine fulcimento cuiuscumque subiecti, dicendum, quod, si loquamur de his, quas proprie per se passiones dicimus, qualia sunt illa, quae in mathematicis concluduntur, ut habere tres aequales duobus rectis et par et impar quoad numerum et sic de aliis, si etiam sit sermo de respectibus quantum ad ipsos respectus, qui respectu sui fundamenti habent rationem et modum per se passionum, ut pater, filius et similia, nulla vi naturae sive creatae sive increatae agente potest fieri, ut talia sint sine suis subiectis, ex quorum principiis talia eliciuntur et constituuntur in esse.

(17) Primo, quia huiusmodi plerumque talia sunt, quod ratio eorum consistit in privatione, quia sunt species unius et multi, ut simile et dissimile, aequale et inaequale et similia, quae significant unm et multa vel in substantia vel in qualitate vel in quantitate, ut patet; cum haec etiam aliqua respectus aliquos important, ut per se notum est, puta simile, aequale et cetera; quia igitur, ut dictum est, ratio talium in privatione consistit, privatio autem est negatio in subiecto secundum Philosophum in IV Metaphysicae, subtracto subiecto manifestum est non manere nisi puram negationem, quae secundum rem est nihil.

(18) Quia etiam huiusmodi aliquos respectus important, respectus autem ad respectum non refertur, sed habens respectum, ideo subtracto subiecto seu fundamento nihil manet, quod referatur; ergo nec respectus manet, quia remanere respectus et nihil secundum respectum referri non est intelligibile. Ex eadem ratione concluditur, quod nec hi respectus, qui positive significantur, sive fundentur super actionem et passionem, ut pater, filius, sive fundentur super rationem mensurae et mensurati, de quibus tractat Philosophus in V Metaphysicae, huiusmodi, inquam, nulla vi possunt esse separati ratione iam dicta.

(19) Quod autem communiter attinet ad dictas entium proprietates et per se passiones est hoc, videlicet quod, quia ex principiis subiectorum suorum eliciuntur agente hoc natura vel ratione eo, quod eadem sunt ipsorum et suorum subiectorum principia essendi et definiendi; ex quo etiam sequitur eandem esse definitionem uniuscuiusque ipsorum et sui proprii subiecti dicentem quid est subiecti et propter quid dictae passionis – voco etiam hic subiectum quoad respectus ipsum findamentum suum, respectu cuius fundamenti ipse respectus habet rationem et modum proprietatis –; quia, inquam, sic se habent, quae dicta sunt, impossibile est saepe dictas entium proprietates et per se passiones aliqua vi naturae vel etiam virtute supernaturali separari eo modo, ut absque omni subiecto in se propriam subsistentiam habeant.

(20) Sequeretur enim rem separari a suis principiis, ex quibus et essentiam et definitionem habet. Ex quo sequitur definitum separari a definitione. Ex quo consequenter infertur rem separari a sua quiditate et propria et essentiali definitione; sic enim hic accipimus definitionem, quae designativa et determinativa est rei secundum suam quiditatem. Ex quo ulterius concluditur essentiam talis rei separatae cadere in quandam suae essentiae aequivocationem. Ex quo necessario infertur ipsam talem rem separatam cadere non solum in aliam speciem, sed etiam in aliud genus, non quodcumque, sed in genus substantiae; de ratione enim substantiae est per se esse secundum rationem suae quiditatis, per quod per se differt ab omni accidente et proprietatibus accidentium.

(21) Ex his autem omnibus necessario habetur, quod dicere saepe dictas proprietates entium et per se passiones separari importat manifeste contradictionem, quod Deus facere non potest. Quod enim aliqua res sit et non habeat suam propriam quiditatem nec propriam suam definitionem nec sit in suo proprio genere vel specie, manifeste contradictionem importat, sicut si quis diceret, quod homo est et non est animal rationale.