BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

De accidentibus

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum Decimum:

Quomodo secundum praemissa convenit diversimode

praedicatio entis de substantia et accidente et de analogia

accidentis ad substantiam in eo, quod ens

 

(43) Et ideo secundum primum istorum substantia est ens per se et secundum se et est vere ens non solum ea ratione, quod subsistit in esse sic, quod non fulcitur ab aliquo deferente ipsam, sed magis secundum quod ens dictum de substantia praedicat essentiam eius, quam secundum se et per se habet secundum modum supra dictum.

(44) Secundum hoc etiam accidens dicitur ens per attributionem ad vere ens, quod est substantia, quia ipsum non est nisi quaedam dispositio veri entis, quod est substantia; et hoc est essentia eius. Unde non dicitur ens per attributionem ad substantiam per aliquid accidentale ipsi accidenti quasi propter inhaerentiam eius ad substantiam, tamquam ipsum habeat alias essentiam absolutam in se non dependentem a substantia secundum rationem essentiae, cui essentiae accidentis quasi posterius natura et intellectu competat esse dispositionem substantiae, sed, ut dictum est, esse dispositionem substantiae est eius essentia, et secundum hoc accidens dicitur ens per attributionem ad vere ens, quod est substantia.

(45) Et hoc est, quod dicit Philosophus in principio VII Metaphysicae, quod accidentia eo sunt entia, quo sunt entis veri, quod est substantia. Et quod ista analogia, qua accidens dicitur ens per attributionem ad substantiam, attendatur penes essentiam accidentis, ostendit Philosophus in principio IV Metaphysicae, ubi assumit, quod ens dictum de decem generibus praedicamentorum non praedicat nisi ipsarum rerum essentias. Cuius ratio est, quia ens nominat primam et simplicissimam omnium intentionum, qua res primo distat a nihilo: Hoc autem, quo res primo distat a nihilo, non potest esse aliquid accidentale. Et procedit ulterius Philosophus ostendens, quod ens secundum istam intentionem, scilicet inquantum significat uniuscuiusque rei essentiam, dicitur de aliis novem generibus in analogia ad substantiam. Unde Commentator dicit ibi, quod alia praedicamenta universaliter non dicuntur entia, nisi quia sunt dispositiones entis. Unde versus principium VII, aliquantulum post supra inductam auctoritatem, dicit Philosophus: “Sedens enim et stans non dicuntur sine hoc. Manifestum est igitur, quod haec est causa essentiae istorum.” Super quo dicit ibi Commentator: “Quoniam accidentia, verbi gratia stans et sedens, non dicuntur entia sine istis ..., et cum hoc sit declaratum de substantiis, manifestum est, quod substantiae sunt causae essentiae accidentium et accidentia non sunt nisi propter substantias.” Modum autem et causam eorum, quae dicta sunt, videlicet quod accidens dicitur ens per attributionem et analogiam ad vere ens, quod est substantia, inquantum accidens essentialiter non est nisi dispositio substantiae, et quod aliter capit essentiam suam substantia, aliter accidens, ut praemissum est, ostendit Philosophus in VII Metaphysicae, in eo videlicet, quod nullum accidens vere et proprie quiditatem habet nec definitionem, sed sola substantia.