BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

Tractatus

de natura contrariorum

 

ca. 1300

 

________________________________________________________________

 

 

 

(1. Prologus, in quo ponitur et

explicatur intentio operis)

 

(1) Considerandum de vocatis elementis, inquantum invenitur in eis principium transmutationis physicae, quo contingit transmutationem fieri in natura vel secundum alterationem vel augmentum et diminutionem sive etiam quantum ad generationem et corruptionem seu mixtionem et segregationem et huiusmodi.

(2) Sunt autem huiusmodi principia qualitates activae et passivae, quae eo sunt dictarum motionum principia, quo in eis invenitur contrarietatis natura.

(3) Ideo primo de natura et ratione contrariorum agendum; ut autem de huiusmodi melius constet propositum, aliquantulum ex prioribus sumendum initium.

 

 

(2. De natura et ratione

contrariorum in generali)

 

(1) Considerandum ergo secundum Philosophum in X Metaphysicae, quod contraria sunt, quae sub eodem genere posita a se maxime differunt. Oportet ergo sumere rationem et ordinem contrariorum secundum rationem et modum differentiae.

(2) Est autem prima ratio differendi aliqua, ut salva in entibus communi intentione unius generis, sub quo posita sunt, differentiarum, quibus differunt, una formaliter sit remotio alterius. Primum enim in quocumque genere est, quod se ipso est et aliis est causa essendi. Eo ipso autem et non per aliam causam entia formaliter ab invicem distinguuntur secundum rationem propriam differendi, quo participata communi intentione alicuius generis unum eorum non est aliud, quod non est nisi affirmatio et negatio in subiecto, quod idem est, quod habitus sive forma et privatio secundum Philosophum.

(3) Secundum hoc primo attenditur in contrariis una natura communis, quae habet rationem generis. Contraria enim sunt, inter quae est motus. Motus autem non est nisi de re in rem eiusdem generis. Haec autem una natura communis correspondet uni potentiae subiecti, qua se habet subiectum in ordine ad utrumque contrariorum vicissim. Sicut igitur haec potentia in se est una contrariorum, ut dicit Philosophus in IX Metaphysicae, determinatur tamen et quasi distrahitur per oppositos actus formarum contrariarum et sic quodammodo plurificatur eo, quod actus solum distare facit, ut dicit in eodem, ita ipsa natura generis in se est una, quousque per differentias determinetur et sic quodammodo multiplicetur in diversis. Sic tamen intelligenda est iam dicta correspondentia, generis scilicet et potentiae subiecti, quod, sicut genus est intentio non mere potentialis, immo importat in sua natura aliquid habens rationem formae, quamvis ulterius determinabilis per intentiones differentiarum magis formales, sic subiectum non secundum puram vel meram potentionalitatem stat in ordine ad utrumque contrariorum inquantum contraria, sed inquantum stat sub aliqua forma, vel quae est forma generis vel a ipsa sumitur forma generis, ut mox melius patebit.

(4) Sunt igitur contraria posita sub eodem genere eo, quod radicantur in eadem potentia subiecti mediante forma generis. Unde manifestum est contraria non distare ab invicem eo distantiae modo, quo se totis differant, cum conveniant in una communi natura. Sic enim non essent in genere differentiae, sed magis ponerentur in genere diversitatis, quorum generum distinctionem assignat Philosophus in X Metaphysicae. Ea autem, quae conveniunt in una natura communi, possibile est ea in ipsa natura communi habere ad invicem comparationem quantum ad accessum et recessum ab invicem secundum magis et minus et per consequens secundum maxime distare, quod complet contrarietatis rationem. Et quia non omnia, quae communicant unam communem naturam vel formam generis, recipiunt huiusmodi comparationem, ideo non omnia posita sub eodem genere differentia secundum speciem sunt contraria vel ex contrariis, prout mox melius patebit.

 

 

(3. De natura et ratione

contrariorum in speciali)

 

(1) Ulterius autem considerandum magis in speciali diversum modum et rationem contrariorum.

(2) Sciendum autem, quod, cum contrarietas sit quaedam habitudo oppositionis, omnis autem habitudo in quadam comparatione consistit, duplex in contrariis invenitur comparatio, una videlicet, quae attenditur secundum accessum et recessum inter duos terminos, secundum quod invenitur in eis magis et minus et maxime distare, ut iam dictum est. Et in hoc consistit ratio contrarietatis in communi. Et haec comparatio attenditur inter terminos uniuscuiusque contrarietatis secundum se et absolute.

(3) Est autem alia comparatio contrariorum, quae attenditur secundum prius et posterius, qua videlicet comparantur ipsae contrarietates ad invicem secundum ordinem, quo aliqua earum est prior altera.

(4) Et secundum hoc attendendum, quod in contrariis sicut et in quolibet alio genere rerum primum est id, quod se ipso est et aliis est causa essendi. Sicut autem in genere entis in communi prima ratio distinctionis sive divisionis fundatur in affirmatione et negatione, quibus se ipsis et se totis entia ab invicem distare possunt et aliqua distant, sic in genere determinato, quod vere est genus secundum rationem unius naturae communis participatae in pluribus, prima ratio differendi aliqua est, ut supposita in eis una communi natura vel forma vel intentione vel etiam subiecto uno eorum, quae differunt, unum formaliter sit remotio alterius. Talis autem remotio non est nisi affirmatio et negatio in subiecto, ut accipiamus subiectum communiter, non modo pro eo, quod est vere subiectum naturae, ut subiectum calidi et frigidi, sed etiam, quod quodammodo habet modum subiecti, ut est forma generis respectu differentiarum, ut dicit Porphyrius. Ex hoc autem affirmatio et negatio iam habet rationem formae et privationis. Subiectum enim sive id, quod modum subiecti habet, in quadam aptitudine se habet ad utrumque istorum, scilicet affirmationem et negationem, et ideo illud, quod positive se habet circa idem commune, habet rationem formae sive habitus, et ipsius remotio habet rationem privationis.

(5) Quoniam igitur ratio contrarietatis consistit in maxime distare, ut dictum est, non est autem maior distantia quam, quae est secundum ens et non ens, quia etiam in ea primo invenitur ratio distantiae circa aliquod unum commune, in essentialiter autem ordinatis id, quod est primum, est causa consequentium, hinc est, quod habitus et privatio non modo sunt contraria, sed etiam prima contrarietas et omnis contrarietatis principium et causa, sicut dicit Philosophus in X Metaphysicae et suus Commentator; per quem modum, patebit infra.

 

 

(4. Moventur quattuor dubitationes

et quinque quaestiones)

 

(1) Ex dictis autem oritur dubitatio.

(2) Si enim contraria posita sunt sub eodem genere secundum participationem unius communis naturae, quae importatur per formam generis, nihil autem communiter participatur ab ente et non ente et per consequens nec a forma et ipsius formae privatione, videtur, quod huiusmodi oppositio, scilicet formae et privationis, cadat a ratione contrarietatis.

(3) Praeterea contrarietas est maxima distantia. Ubi autem non est reperire magis et minus, non est invenire maximum. Sed in ea distantia, qua distant ens et non ens, sicut non est medium, ita nec magis et minus, quia sunt tales termini, quorum ratio consistit in indivisibili. Ergo non est ibi reperire maximum et per consequens nec contrarietatem, ut videtur.

(4) Praeterea secundum praedicta videtur, quod in omni genere sit reperire contrarietatem in speciebus. Omnes enim species sub genere distinguuntur secundum oppositionem entis et non entis. Est autem hoc contra Philosophum, qui dicit in VII Physicorum et in Praedicamentis, quod substantiae nihil est contrarium et quod quantitati et aliis pluribus nihil est contrarium.

(5) Videtur etiam secundum ea, quae praemissa sunt, quod extrema non magis habeant ad invicem contrarietatem quam ad media. Quocumque enim istorum posito in esse, scilicet extremo vel medio, omnia alia secundum speciem sunt privata. Ergo in omnibus his invenitur contrarietas ad invicem, cum omnia haec differant secundum habitum et privationem, quae est prima et perfecta contrarietas, ut dictum est.

(6) Ulterius etiam cum praedictis considerandum differentiam eorum, quae supponuntur alicui generi et aliquo modo participant eam oppositionem, quae est secundum habitum et privationem. Videmus enim aliqua, quae sub eodem genere et circa idem subiectum non habent aliquam sibi coordinatam speciem, sed solum habent sibi oppositam privationem, ut est lux circa perspicuum et sensus in actu et aliqua similia.

(7) In aliis autem quibusdam etsi reperiatur coordinatio specierum sub eodem genere, quamvis inveniatur ibi distinctio secundum rationem entis et non entis, non tamen ipsae species sic distinctae sunt ad invicem contrariae, ut patet in quibuscumque speciebus substantiae et quantitatis et plurium aliorum generum.

(8) Sunt autem et tertio loco quaedam, in quibus non modo inveniuntur species subordinatae proprio generi, sed simul cum hoc invenitur in speciebus contrarietas, puta aliquae qualitates ut album, nigrum, calidum, frigidum et similia.

(9) Et horum quaedam inter extrema habent medium, immo media differentia secundum speciem ab extremis, ut album, nigrum habent medium, immo media rubrum, glaucum, viride, lazulum, similiter in saporibus et aliis quibusdam sunt talia media.

(10) Sunt et alia, quae non videntur habere medium secundum speciem differens, puta calidum, frigidum, humidum, siccum.

(11) Sed quid in hoc veritas habeat, in sequentibus potest haberi. Horum igitur omnium sumendum est rationem et differentiam. Ista solvuntur ex propriis et opportunis locis infra.

 

 

(5. Quod contraria sunt vere positive

entia ex parte utriusque extremi)

 

(1) Ad horum evidentiam sciendum, quod, cum contrarietas sit in genere differentiae, per consequens est in genere multi, quod cum uno dividit ens. Est autem divisio entis in unum et multa non sicut divisio entis in entia vel rei in res, sed est divisio entis in diversos modos, in quibus modis oportet includi intellectum entis. Ea igitur, quae sunt unum et multa, sunt entia, quamvis unum et multa in propria ratione importent aliquos modos privativos.

(2) Sicut autem dictum est de uno et multo, sic se habet et de differentibus, quae sunt in genere multi, et per consequens de contrariis, quae sunt in genere differentium secundum Philosophum in X Metaphysicae, scilicet quod, quamvis secundum propriam rationem importent quosdam modos entium, nihilominus tamen supponunt et claudunt in intellectu suo entia ipsa, quae modificant, ut ita dicam.

(3) Cum igitur primum radicale principium dictorum modorum sit unum, quod in sui ratione privationem importat, constituit autem multitudinem cointellecta oppositione, quae est secundum affirmationem et negationem, quia multum est hoc et hoc et hoc non illud, rationem etiam generis oportet salvari in suppositis speciebus, ergo oportet hanc oppositionem salvam esse etiam in ipsa contrarietate, inquam, secundum rationem paulo ante dictam: Ipsa affirmatio et negatio habet rationem habitus et privationis.

(4) Ex his manifestum est, quod necesse est ea, quae vere et perfecte sunt contraria, esse vere entia ex parte utriusque extremi, quamvis ex parte ipsius modi, qui est contrarietas, ex parte unius extremi reperiatur entitas sive habens rationem habitus, ex parte autem altera non entitas seu, quod habet rationem privationis.

(5) Per hoc iam patet solutio primae dubitationis praemissae, quia contraria ex parte utriusque extremi sunt entia. Arguebatur autem, ac si ex parte unius extremi attenderetur tantum privatio et per hoc constitueretur contrarietas.

 

 

(6. Qua ratione habitus et privatio dicuntur

prima contrarietas, et nota ibi de differentiis)

 

(1) Sed hoc manifestum est, quod habitus et privatio secundum eam rationem dicuntur prima contrarietas et prima contraria, quia sunt ratio et principium omnis contrarietatis et omnium contrariorum, inquantum sunt contraria, sicut si in genere entium compositorum materia et forma dicerentur prima entia, quia ipsa sunt talium entium principia, et sicut si diceretur, quod differentiae dividentes aliquod genus sunt primae res differentes, quia ipsa sunt prima ratio differendi.

(2) Et propter hoc magis proprie habitus et privatio nominantur in abstracto, ut dicantur prima contrarietas, quam in concreto, ut dicantur prima contraria, propter rationem entis intellectam in utroque extremorum, ut dictum est.

(3) Hinc est etiam, quod et ipsae differentiae, quae dividunt aliquod genus, accipiuntur secundum oppositionem, quae est formae et privationis, ita, ut semper altera sit privativa ut corporeum, incorporeum, animatum, inanimatum, quia, sicut dictum est, ipsae non sunt prima entia specifica nec primae res differentes, sed in ipsis est ratio entis specifici et prima ratio differendi.

 

 

(7. De diversa ratione, qua differentiae

sunt principia essendi et differendi)

 

(1) Aliter tamen et aliter sunt ipsae differentiae principia et ratio essendi et differendi.

(2) Sunt enim principia differendi, inquantum distinguuntur per oppositionem, eam, quae est secundum habitum et privationem; sunt autem ratio essendi, inquantum non solum ex parte illius extremi, quod directe importat aliquam formam, aliquid positive significatur, sed etiam inquantum in altero extremo, scilicet privativo, sub privatione aliquid positive intelligitur.

(3) Sed, cum ratio differendi sequatur rationem essendi et sit natura et intellectu ea posterior, videtur, quod utraque primarum differentiarum potius deberet assignari positive quam, quod una designetur per positionem et altera per privationem.

(4) Ad hoc autem sciendum, quod secundum absolutam rationem entis, inquantum est res naturae, ratio essendi praecedit rationem differendi eo, quod differre est de consequentibus ipsum ens, sed secundum modum entis, quo ordinatur in aliquo genere – quia oportet entia specifica colligi et constitui ex divisione et determinatione alicuius communis, quod habet rationem generis –, oportet praeintelligi ipsas differentias, secundum quod differentiae sunt, et sic secundum quod opponuntur secundum habitum et privationem. Deinde autem intelliguntur, secundum quod constitutivae sunt specierum, quod quidem faciunt, inquantum utraque importat aliquid positive secundum modum praedictum.

(5) Quod etiam ex eo manifestum est: Quia genus est prius speciebus, ideo ratio differentiarum, secundum quam respiciunt genus, prior est ratione ea, qua respiciunt ipsas species. Respiciunt autem ipsum genus, inquantum sunt divisivae, quod quidem primo fit per affirmationem et negationem in subiecto, quod est habitus et privatio. Ipsas autem species respiciunt, inquantum sunt constitutivae, videlicet inquantum important aliquos modos positivos, ut dictum est. Utrumque autem istorum importatur in nomine differentiae, sed primum principalius, quod etiam ipsum nomen designat.

(6) Sed haec hactenus de contrarietate differentiarum.

 

 

(8. Confirmatur hoc, quod dictum est, quod

habitus et privatio sint prima contraria)

 

(1) Quantum autem ad propositum manifestum est, secundum quam rationem habitus et privatio dicuntur prima contraria, quia videlicet sunt ratio et principium omnis contrarietatis.

(2) Unde Philosophus X Metaphysicae c. 15: „Et prima contrarietas est habitus et privatio.“ Commentator: „Et dixit hoc eo, quod opposita secundum habitum et privationem praecedunt naturaliter opposita secundum contrarietatem. Omnia enim contraria opponuntur secundum privationem et habitum. Vilius enim contrariorum accidit ei, ut sit privatio perfectioris.“

(3) Et infra 16 c. Philosophus: „Manifestum est, quod contraria omnia erunt privatio. Privatio vero non erit“ et cetera. Commentator: „Manifestum est, quod in altero extremorum est privatio et non omne, in quo est privatio, est contrarium. Deinde dicit ‚privatio vero et cetera‘. Sed non de necessitate omnis privatio est contrarium, quoniam quaedam privationes sunt, in quibus non est contrarietas, scilicet completae privationes. Et causa in hoc, quod non in omni privatione est contrarium, est, quoniam privatio aut est privatio secundum totum aut est privatio, quia caret perfectione tantum.“

(4) Et infra Philosophus: „Ista enim contraria sunt ex aliis contrariis, ex quibus sunt transmutationes.“ Commentator: „Et causa in hoc, quod, cum contrariis admiscetur aliqua privatio, est, quia sunt ex principiis contrarietatis, ex qua fit generatio simpliciter, scilicet quae sunt forma et privatio.“

 

 

(9. Movetur et removetur quaedam

instantia circa praemissa)

 

(1) Et per hoc etiam removetur, si quis forte obiceret, quod, sicut actum est in Physicis et pluribus locis dictum est a Philosopho, scilicet quod generationes et corruptiones sunt ex contrariis. Sunt autem primo ex forma et privatione, ut dicitur I Physicorum. Ergo forma et privatio videntur esse vere contraria, maxime cum in generatione et corruptione substantiae non sint admixta formis contrariis, in quibus formis manifestum est habitum et privationem non esse principium contrarietatis.

(2) Sed ad hoc intelligendum, quod habitus et privatio possunt dici contraria duplici ratione: uno modo per se et essentialiter, secundum rationem tamen principii, ut supra dictum est, quia aliquid bene potest per se et essentialiter dici de aliqua re, secundum rationem tamen principii, si huiusmodi res per suam essentiam sit principium talis dispositionis vel naturae, sicut ratio entis dicitur de forma et materia per se et essentialiter, tamen secundum rationem principii eo, quod forma et materia sunt per suam essentiam principia entis.

(3) Alio modo inveniuntur forma et privatio dici contraria quasi accidentaliter, in ordine videlicet ad transmutationem et motum, inquantum sunt termini transmutationis vel motus, et hoc voco accidentaliter, quia est praeter rationem quiditatis eorum, inquantum sunt entia.

(4) Unde etiam secundum hunc modum quicumque termini, inter quos est motus, dicuntur a Philosopho contrarii, sicut dicit universaliter, quod motus est de contrario in contrarium VII Physicorum. Secundum hunc enim respectum, videlicet in ordine ad motum, secundum quandam analogiam salvatur ibi quidam modus contrarietatis quantum ad recessum et accessum ab uno in aliud, in quo oportet imaginari quandam distantiam et ipsius distantiae terminos, quamvis huiusmodi distantia terminorum non semper sit secundum formam et speciem talem, quae requiritur ad veram contrarietatem.

(5) Et ad hunc modum contrarietatis videtur reduci per quandam analogiam contrarietas oppositarum differentiarum dividentium aliquod genus. Unde secundum Philosophum in unoquoque genere est una prima contrarietas, scilicet secundum formam et privationem. Quae differentiae, quamvis secundum hunc modum in se sint contrariae, non tamen semper constituunt contrarias species, sicut patet in genere et speciebus substantiae et aliorum quorundam generum. Genus enim assimulatur subiecto sive materiae secundum Porphyrium. Sicut igitur apud naturam per transmutationem subiectum fit sub diversis dispositionibus, formae videlicet et privationis, similiter apud rationem quasi per motum rationis idem genus hinc inde accipitur sub diversa dispositione, formali videlicet vel privativa, quae sunt oppositae differentiae.

 

 

(10. Mota quaestione circa modum oppositionis

differentiarum apud rationem et habitus et privationis

apud naturam distinguitur triplex modus privativorum)

 

(1) Si autem quaeratur, quis sit per se et essentialis modus oppositionis privationis et formae apud naturam et ipsarum differentiarum apud rationem, dicendum, quod est oppositio privativa, sicut et ipsum nomen indicat. Modus enim privativae oppositionis generalis est et communis ad eum modum privativorum, in quibus fit reciprocus regressus formae et privationis, ut in calido et frigido, et ad eum modum, in quo impossibilis est regressus a privatione ad formam, ut in caeco et vidente, et ad eum modum etiam, in quo impossibilis est regressus a forma ad privationem praecedentem, sicut ex animali non fit embryo et similia.

(2) Quod autem in omnibus his tribus modis attendatur privatio respectu formae, manifestum est, quod de ratione privationis est, ut sit carentia formae cum potentia vel aptitudine ad ipsam, quorum utrumque reperitur in primo et tertio modo, sola autem aptitudo absque potentia invenitur in secundo modo. Unde etiam quantum ad secundum modum sic definiunt, quod caecum est aptum natum videre non videns. Quantum autem ad primum et tertium modum supra inductum est, quod generatio primo fit ex opposita privatione, per consequens autem ex forma, cui adiungitur privatio. Unde non solum in duobus primis modis est oppositio secundum habitum et privationem, sed et in ultimo, quod fortassis ab aliquo negaretur.

(3) Nec obstat, quod Philosophus in libro Praedicamentorum enumerans modos oppositionum, ubi tractat de oppositis privative, agit solum de secundo modo hic praenominato, hoc, inquam, non obstat, quoniam de his et de aliis, quae in illo libro determinat, agit magis secundum quandam probabilitatem et famositatem quam secundum veritatem, ut dicit Averroes et patet ex pluribus sententiis illius libri.

 

 

(11. Quod genera oppositionum natura et intellectu

et causaliter praecedunt illos modos, scilicet unum

et multa, et ceteros, qui sunt species eorum)

 

(1) Ad maiorem autem praemissorum notitiam et specialiter eius, quod dictum est, scilicet quod habitus et privatio sunt principia contrariorum, considerandum, quod, sicut supra dictum est, unum et multa et eorum species sunt quidam modi entis. Unde in intellectu suo important ipsa entia, sicut quaelibet proprietas vel modus proprius importat in suo intellectu proprium subiectum.

(2) Ex quo ulterius constat, quod unusquisque istorum modorum inest secundum aliquam rationem entis, quam significat definitio dicens ‚quid est‘ subiecti, scilicet entis, et ‚propter quid‘ huius modi sive proprietatis; quae definitio est medium demonstrationis. Si autem ex hac definitione eliciatur secundum artem et methodum definiendi definitio formalis dicens ‚quid est‘ talis proprietas, quae etiam est conclusio demonstrationis, patebit, quod in qualibet ratione talium modorum sive proprietatum maxime formaliter cadit privatio, sicut habetur ex X Metaphysicae, accipiendo privationem communiter pro quacumque remotione, ex quo iam consequenter surgit ratio oppositionis inter id, quod privatur, et suam privationem, quae formaliter est ipsius remotio. Secundum hoc igitur genera oppositionum natura et intellectu et causaliter praecedunt dictos modos, scilicet unum et multa, et ceteros.

(3) Advertendum igitur, quod duplex attenditur hic coordinatio, una, quae est istorum modorum, qui sunt unum et multa et eorum species, quae sunt diversitas, differentia et cetera. Alia autem coordinatio est istarum oppositionum, quae sunt affirmatio et negatio, habitus et privatio, contrarietas.

 

 

(12. De triplici modo principiandi secundum

praemissam duplicem coordinationem)

 

(1) Quantum ad hanc duplicem coordinationem invenitur hic triplex modus, quo aliquid eorum, quae dicta sunt, potest esse et est alterius causale principium, unus, quo in ordine oppositionum una est originale principium alterius, scilicet affirmatio et negatio sunt principium et origo eius oppositionis, quae est secundum habitum et privationem, habitus autem et privatio contrarietatis.

(2) Alius principiandi modus attenditur in eo, quod ista coordinatio, quae est dictarum oppositionum, est principium et ratio totius alterius coordinationis, quae est unius et multi et earum specierum.

(3) Tertius consistit in eo, quod in coordinatione istorum modorum, qui sunt unum et multa, superiora cum suis differentiis constituunt inferiora, inquantum huiusmodi superiora et inferiora induunt quendam modum generum et specierum, quod tamen non est eis proprium. Unde realiter quantum ad modum principiandi verum et realem, quem habent, proportionantur primo modo, sicut patebit.

 

 

(13. De primo modo principiandi, videlicet quomodo

in genere oppositionum oppositio una est origo causalis

alterius, et primo de affirmatione et negatione)

 

(1) Quantum igitur ad ipsum primum modum attendendum primo, quod huiusmodi oppositionum genera non sunt accipienda in proposito secundum logicam considerationem, inquantum in eis attenditur modus dicendi, quo sunt de genere secundarum intentionum. Unde affirmatio et negatio non est intelligenda enuntiatio affirmativa et negativa, quae important complexionem cum compositione affirmata vel negata, quae sunt res secundae intentionis, sed accipiendum est affirmationem et negationem quasdam simplices intentiones reales circa ens, quarum una importat positionem, alia autem eiusdem rei positivae remotionem. Alias enim huiusmodi oppositiones non essent principium et ratio realium modorum entis, qui sunt unum et multa et suarum specierum. Unde voces significantes huiusmodi intentiones accipiuntur in vi terminorum incomplexorum, quamvis oporteat eas aliquando complexe enuntiari.

(2) In hoc igitur primo modo oppositio, quae est secundum affirmationem et negationem, est principium et origo eius oppositionis, quae est habitus et privationis, et ex ista ulterius oritur oppositio contrarietatis eo modo originis, quo proprium oritur ex communi, immo potius sicut determinatum oritur ex indeterminato, in quo virtualiter continetur. Habitus enim et privatio est aliqua affirmatio et negatio, et contrarietas est aliquis habitus et aliqua privatio, sed non convertitur. Dico autem hic esse modum originis, sicut determinati ex indeterminato vel minus determinato, non eo modo, quo genus determinatur per speciem et potentia per actum vel minus perfectum per magis perfectum – in talibus enim ratio indeterminationis est defectus alicuius perfectionis, quae importatur per naturas determinantes –, sed dico hic indeterminatum id de numero habentium aliquem causalem ordinem ad invicem, quod est magis absolutum, quia magis simplex et plus habens de virtute et actualitate totius talis ordinis et per hoc praehabens in se perfectiones aliorum, quae sunt post ipsum, praehabens, inquam, non secundum rationem potentiae, sed secundum rationem actus et formae, quo fit, ut ipsum sit independens, sed alia ex ipso dependeant.

(3) Unde huiusmodi principium dicitur indeterminatum ex eo, quod unite et modo simplici colligit in se perfectiones, quae in aliis plurificantur per modos determinatos et magis, ut ita dicam, particulatos sive contractos et permixtos potentiae.

(4) Et istud exemplariter patet intuenti quodcumque genus causarum essentialium, earum, inquam, quae sunt causae secundum actum, sicut habemus ex Libro de causis. Sicut autem se habet in entibus positivis secundum iam dictum modum, sic proportionaliter se habet in ordine eorum, quorum ratio consistit in remotione vel privatione, ut sunt genera oppositionum praetacta. Unde in hoc ordine illud genus oppositionis est prius et aliis principium et causalis origo, quod simplicius et absolutius et magis removet sive privat. Et sic se habet affirmatio et negatio respectu aliarum oppositionum: Simpliciter enim et totum removet negatio, quod ponitur per affirmationem.

 

 

(14. Secundo de aliis duobus generibus oppositionis,

scilicet habitu et privatione et contrarietate)

 

(1) Determinatur autem hic modus oppositionis et contrahitur in eo genere oppositionis, quod est secundum habitum et privationem, in quo iam supponitur aliquod ens, circa quod huiusmodi oppositio fieri habet.

(2) Utrumque etiam istorum generum per eundem modum determinationis est principium et causa tertii generis, videlicet contrarietatis, in quo non solum est remotio entis per oppositam negationem, quod proprium est primi generis, nec solum supponitur aliquod ens, circa quod huiusmodi oppositio fiat privatione cadente extra naturam cuiuscumque formae circa idem subiectum, qui modus invenitur in privative oppositis, ut mox patebit, sed in contrarietate cum iam dictis modis invenitur privatio cadere intra naturam et formam alterius extremorum. Et in hoc consistit ratio huius determinati modi oppositionis, quae est contrarietas.

(3) Hoc autem melius clarebit inferius considerando secundum modum principiandi, quo videlicet dicta genera oppositionum sunt principium et ratio eorum modorum, qui sunt unum et multa cum suis speciebus.

 

 

(15. De constitutione primae et absolutissimae

oppositionis, quae est affirmatio et negatio)

 

(1) Circa hoc autem considerandum primo, quod prima realium et intellectualium intentionum est ens. Cadit autem secundo loco in intellectu ipsius entis negatio sive non ens. Hunc enim intellectum, qui est non entis, non antecedit aliqua intentio, quae sit prior ente, quia nulla talis est, ut dictum est; nec praecedit aliqua, quae importet aliquem determinatum modum entis, puta aliquam speciem entis, tum quia huiusmodi iam in communi entis intentione intelligitur et tunc secundum communem rationem entis intelligitur praecedere non ens, tum etiam quia huius entis determinati intentio non intelligeretur quocumque modo alia a prima nisi praeintellecto eo, in quo est prima ratio distinguendi sive, ut ita dicatur, alietatis, quod est affirmatio et negatio; nec potest circa ens antecedere intellectum non entis aliqua intentio proprietatis concomitantis et quasi convertibilis. Huiusmodi enim aut erit affirmativa, et tunc non potest esse tum propter immediate dictam rationem in ente determinato, tum etiam quia ens secundum suam propriam rationem circumscripto efficiente et fine non potest esse principium alicuius positivae dispositionis circa se ipsum – ostensum est autem hoc in tractatu De origine rerum praedicamentalium nec hic est repetendum –, si autem fuerit intentio privativa, tunc manifestum est per se, quod omnem talem antecedit affirmatio et negatio.

(2) Manifestum est igitur secundum praedicta, quod primo omnium intelligitur ens, deinde autem non ens. In hoc autem iam consistit ratio oppositionis, cum non ens sit formaliter remotio entis, in quo perficitur oppositionis ratio in quibuscumque oppositis.

 

 

(16. Quomodo ex huiusmodi oppositione

constituitur ratio unius)

 

(1) Non solum autem attenditur in his ratio oppositionis quocumque modo, sed primae et absolutissimae oppositionis, tum ratione termini affirmati et negati, qui est ens, quod est primae et absolutissimae intentionis, tum ratione negationis, quae est prima remotio.

(2) Hinc est etiam, quod in huiusmodi oppositione fundatur primo ratio distinctionis quorumcumque distinguibilium. Ex his autem iam trahitur ratio unius, inquantum ab aliquo removetur distinctio, quae fit per ens et non ens, et hoc est, quod dicunt, quod unum est ens indivisum sive in quo non cadit divisio. Fortassis autem magis proprie diceretur ‚in quo non cadit distinctio vel remotio‘, si attendatur propria ratio rei. Divisio enim proprie pertinet quantitati, sed quia quantum ad illud, a quo nomen imponitur, transtulerunt a genere quantitatis ipsum nomen unius ad significandum hanc generalem intentionem cum ente convertibilem, volebant etiam translative uti nomine divisionis.

(3) Secundum hoc autem manifestum est, quomodo ratio unius in privatione consistit. Duplex enim in ratione unius privatio invenitur, ut etiam large intelligatur privatio, una, quae est altera pars sive extremum oppositionis, quae est entis et non entis, qua per non ens solum removetur ens. Alia est privatio totius talis oppositionis ab ente, quod dicitur unum, et in hac formaliter completur ratio unius.

(4) Sed quia haec secunda privat primam ab ente, ut dictum est, potest aliquis obicere, quod secunda privatio non sit vere privatio, quia privatio privationis potius est positio quam privatio.

(5) Ad quod patet responsio, quia prima privatio in ratione unius materialiter se habet, quia ipsa est pars sive extremum oppositionis, quae est entis et non entis. Oppositio autem in eo, quod oppositio, aliqualiter habet modum entis. Hinc est, quod privatio dictae oppositionis modum privationis habet potius quam positionis.

 

 

(17. Quomodo per idem genus oppositionis

constituitur ratio multi)

 

(1) Constituta autem secundum dictum modum ratione unius ex primo genere oppositionis, hac ipsa ratione unius supposita constituitur ratio multi per idem oppositionis genus.

(2) Multum enim est unum et unum et hoc non est illud et e converso, in qua ratione unum et unum materialiter se habet. Divisio autem, quae importatur per affirmationem et negationem, quoniam hoc non est illud et e converso, formaliter complet rationem multi. Secundum hoc autem affirmatio et negatio directe cadit in ratione multi. Unde dicta oppositio quasi modo positivo complet rationem multi, non sicut in ratione unius, in qua privatur dicta oppositio.

(3) Hinc est, quod etiam secundum hunc modum unum dicitur opponi multo, sicut privatio habitui in X Metaphysicae, non quod unum sit privatio multi, cum multum supponat unum tamquam id, quod est de intellectu ipsius etiam per modum positivum, sed pro tanto dicitur unum opponi multo sicut privatio, quia privatio saepe dictae oppositionis, si accipiatur absolute, non secundum quod cadit in ratione unius, est privative opposita oppositioni absolute acceptae et non secundum quod cadit in definitione multi.

(4) Si autem talis oppositio contrahatur ad unum et ad multa, tunc est alterius rationis hinc inde et hoc ratione terminorum, inter quos attenditur. Secundum enim quod cadit in definitione unius, sic est oppositio entis et non entis. Unum enim est, in quo non est distinctio per ens et non ens. Secundum autem quod cadit in definitione multi, sic attenditur oppositio inter unum et unum inquantum huiusmodi. Unde huiusmodi oppositioni praesupponitur unum et unum et per consequens illa, quae est entis et non entis inquantum huiusmodi. Et sic non est unius rationis oppositio, quae privatur in ratione unius, et illa, quae ponitur in ratione multi.

 

 

(18. Quod primum genus oppositionis non clauditur

inter aliquod genus entis sic nec unum et multa)

 

(1) Sic ergo patet, quomodo hi generales et primi modi entis, scilicet unum et multa, constituuntur et originantur ex primo genere oppositionis, quae est secundum affirmationem et negationem.

(2) Et quia saepe dictam oppositionem contingit reperiri circa quamcumque intentionem cuiuscumque entis, hinc est, quod non determinatur nec clauditur intra genus entis ita, ut excedatur ab ente. Ideo convenienter ipsa ponitur principium talium modorum, quorum ratio consistit non in alicuius communis intentionis divisione, sed in quadam simplici enumeratione, cuiusmodi sunt unum et multa, per quae non distinguitur aliquod commune, sed ipsa entia simpliciter numerantur secundum suos modos.

 

 

(19. Quomodo alia genera multi, scilicet

diversitas et differentia, constituuntur per aliud

genus oppositionis, quae est habitus et privatio)

 

(1) Si igitur affirmatio et negatio, id est talis oppositio, cadat quasi intra genus entis ita, ut per ipsam distinguatur aliqua communis intentio in diversos et determinatos modos entium sub ipso communi, secundum hoc ipsa affirmatio et negatio cadit in aliquod genus oppositionis magis determinatae, et multitudo entium constituta per talem oppositionem erit aliquis determinatus modus multitudinis. Non est autem aliquis modus determinatus propinquior affirmationi et negationi simpliciter quam affirmare et negare in genere entis, quod iam habet rationem privativae oppositionis. Privatio enim secundum Philosophum in IV Metaphysicae est negatio in subiecto. Primi etiam modi multitudinis determinati sunt diversum et differens, ut patet per Philosophum in X Metaphysicae. Igitur tales secundum proprias rationes constituentur per eam oppositionem, quae est forma sive habitus et privatio.

(2) Et hoc sic: Dicitur enim aliqua formalis intentio una et communis dupliciter, uno modo secundum rationem analogiae, ut sanum dicitur de animali et urina, quae, quamvis non sit vera unitas et communitas, est tamen non omnino nulla, quia potest attendi secundum rationem alicuius ordinis et attributionis ad aliquod unum primum, ut dicit Philosophus in IV.

(3) Alio modo dicitur aliqua intentio una et communis secundum univocam rationem, puta unitas generis et speciei.

 

 

(20. Et primo quomodo constituitur diversitas)

 

(1) Si ergo affirmatio et negatio cadant ad distinguendum commune primi modi, secundum hoc constituetur hic modus multitudinis determinatus, quem vocat Philosophus diversitatem, verbi gratia cum supponitur intentio entis communis secundum rationem analogiae et distinguitur per decem genera. Quamvis autem intentio entis sit communis secundum rationem analogiae, ut dictum est, non tamen est vere una. Unde huiusmodi, quae secundum dictum modum distinguuntur sub communitate entis, nihil realiter et vere commune habent et per consequens se totis differunt, in quo consistit ratio diversitatis, scilicet in se totis differre.

(2) Modus autem oppositionis, qui est secundum habitum et privationem, qui appropriatur iam dicto modo multitudinis, scilicet diversitati, quamvis sit innominatus, distinguitur tamen secundum propriam rationem ab eo modo privativae oppositionis, quo constituitur genus differentiae.

 

 

(21. Secundo quomodo constituitur differentia)

 

(1) Si autem habitus et privatio cadant intra aliquod commune secundum univocam rationem et ipsum distinguant, puta per oppositas differentias, quarum una designatur positive, altera autem privative, secundum hoc res sic distinctae proprie dicuntur differentes, et iste modus multitudinis dicitur differentia.

(2) Cuius modi ratio consistit in eo, quod res, quae hoc modo per formam et privationem distinguuntur, sunt convenientes in aliquo reali communi, distinguuntur autem secundum uniuscuiusque hinc inde propriam rationem. Habitus autem et privatio, quae sunt huius modi principium secundum modum praedictum, iam proprie dicuntur. Privatio enim secundum hunc modum cadit intra realiter unam et communem naturam alicuius entis removens aliquem determinatum et specialem modum entis.

 

 

(Codices capitulum 22 omittunt.)

 

 

(23. Quod privatio cadit extra naturam entis,

cui adiungitur in utroque istorum generum)

 

(1) Est autem quantum ad iam dictos modos, videlicet diversitatis et differentiae, communiter attendendum, quod privatio, quae est in huiusmodi distinctivum principium modo praedicto, cadit extra naturam entis, cui adiungitur, et quasi extrinsecus adhaeret ei, inquantum ipsum est tale ens, quamvis idem ipsum ens distinctum in eo, quod distinctum, in sui ratione inquantum distinctum, inquam, recipiat privationem, quoniam ipsa est distinctionis principium, verbi gratia si dividatur animatum corpus per sensibile, non sensibile.

(2) Privatio importata per alteram istarum differentiarum cadit extra naturam et rationem plantae inquantum tale ens, quod patet, si definiatur planta secundum proprietatem entitatis suae. Non enim in definitione eius cadit privatio, sed magis aliqua intentio formalis, quae sub privatione intelligitur, puta si dicatur: Quoniam est corpus animatum, anima vegetativa tali vel quocumque alio modo definiatur.

(3) Similiter etiam intelligendum de genere diversitatis, scilicet quod privatio distinguens cadit extra naturam et rationem propriam entis sic distincti et quod privatio aliqua entia distinguat secundum dictum modum.

(4) In hoc constituitur utrumque istorum generum, scilicet diversitatis et differentiae, secundum propriam rationem.

 

 

(24. Quomodo hoc genus oppositionis, quod

est contrarietas, constituit illud genus vel speciem

differentiae, quae etiam dicitur contrarietas)

 

(1) Eodem autem modo, sicut dictum est de his, agendum est de tertio genere oppositionis, quod est contrarietas respectu harum specierum differentiae, scilicet quae sunt vere et perfecte contraria.

(2) Sciendum igitur, quod, sicut privatio et habitus sunt affirmatio et negatio non quocumque modo, sed sunt affirmatio et negatio in genere modo praedicto, similiter contrarietas, prout est aliquod genus oppositionis, est habitus et privatio non modo sic, quod privatio solum cadat extra naturam et rationem entis distincti, quod sufficit ad rationem differentiae, sed praeter hoc cadat privatio intra naturam et rationem talis entis, quod distinguitur, quod pertinet proprie ad genus contrarietatis.

(3) Album enim et nigrum non solum sunt differentia ratione quasi adiacentis privationis, qua conversim unum removetur posito altero in esse, qua videlicet album non est nigrum et nigrum non est album, quod universaliter convenit omnibus, quae posita sub eodem genere secundum speciem distinguuntur, sed sunt contraria ex eo, quod praeter iam dictum modum privatio cadit intra naturam alterius extremi, videlicet nigri, quod secundum propriam naturam formaliter est privatio albi et non e converso, scilicet quod album non est privatio nigri eo, quod album est quid perfectum in genere coloris, cuius perfectio privatur in nigro secundum propriam rationem nigri non quasi consecutive vel adiacenter, ut dictum est in quibuscumque universaliter differentibus, sed formaliter ipsa nigredo est remotio albedinis. Hoc autem melius patebit paulo post considerando huiusmodi entia in principiis naturae.

(4) Haec est ergo ratio contrarietatis, quae est habitus et privationis, secundum quod est aliquod genus oppositionis, inquantum modo praedicto habitus et privatio cadunt in entibus. Et in eo, quod in hunc specialem modum entia distinguuntur, constituitur hic determinatus et specialis modus differentium, quae dicuntur contraria.

(5) Etiam quia secundum dictum modum cadit privatio intra naturam entis, hinc est fortassis, quod hoc genus oppositionis, quod est contrarietas, quasi eodem nomine appellatur cum eo nomine differentiae, quod per ipsam constituitur, quae est contrarietas. Unde etiam dictum genus oppositionis aliquando dicitur a Philosopho contrarietas, aliquando autem dicitur habitus et privatio ad designandum differentiam ipsius oppositionis ad ipsam speciem differentiae.

 

 

(25. Quod ea, quae pertinent ad genus unius, oriuntur ex eisdem

oppositionibus, scilicet per ipsarum oppositionum remotionem)

 

(1) Sicut autem modo praedicto ea, quae pertinent ad genus multi, constituuntur per genera oppositionum, inquantum positive designantur saepe dictae oppositiones in rationibus talium modorum, eodem modo proportionaliter per ipsarum oppositionum remotionem constituuntur ea, quae pertinent ad genus unius, inquantum unum opponitur multo.

(2) Circa quod considerandum, quod multum sive multitudo dupliciter dicitur, uno modo quasi numeraliter, ut multum sit unum et unum et hoc non est illud, ut intelligatur affirmatio et negatio esse principium distinctivum suppositorum, et secundum hoc unum est principium multi et ad ipsum refertur tamquam mensura ad mensuratum. Et sic non accipiuntur species unius ex opposito ad ipsum multum, quia secundum hanc rationem unum et multa sunt unius coordinationis, sicut totum et pars, et multum in intellectu suo importat unum.

(3) Alio modo dicitur multum seu multitudo quasi formaliter ipsa entium distinctio secundum aliquid formale, quod designatur inesse entibus iam modo praedicto quasi secundum supposita distinctis. Et secundum hoc unum opponitur multo, sicut privatio habitui, ut dicit Philosophus X Metaphysicae eo, quod unum secundum hunc modum non est nisi privatio divisionis secundum illud formale praedictum, privatio, inquam, divisionis ab entibus secundum supposita distinctis. Unde et ipsum unum sicut et multum praesupponit numeralem distinctionem entium. Verbi gratia: Si aliqua dicantur inaequalia quantum ad rationem multitudinis vel si aliqua dicantur aequalia, quod pertinet ad genus unius, constat, quod in utroque istorum modorum, scilicet et unius et multi, intelliguntur hic entia numeraliter distincta, quibus sic distinctis advenit alius modus multitudinis, quo videlicet intelliguntur distingui secundum aliquid formale, scilicet secundum quantitatem determinatam, ut si dicantur inaequalia.

(4) Eadem etiam entia numeraliter distincta possunt intelligi privari iam dicta distinctione, ut si dicantur aequalia, et secundum hunc modum accipiuntur species unius oppositae ad species multi.

(5) Species autem unius, quae opponitur diversitati, non habet sibi proprium nomen impositum, nisi accipiamus ipsum idem in aequivoco ad illud, quod dicitur in genere substantiae.

(6) In genere autem differentiae quoad genus quantitatis inaequale importat multum, aequale autem ei oppositum est species unius. Similiter se habet simile et dissimile in qualitate et idem et diversum in substantia, quae omnia pertinent ad genus differentiae.

(7) Et ex hoc manifestum est, quod idem et diversum in substantia non accipiuntur numeraliter. Non enim essent ad invicem opposita, ut praedictum est, sed accipiuntur formaliter, ut videlicet supposita distinctione in genere substantiae dicantur diversa in non participando aliquod unum formale substantiale, puta unam speciem vel aliquid huiusmodi.

(8) Dicantur autem idem in participando tale aliquid substantiale et per consequens diversum, quod opponitur ei, quod est idem in substantia, non pertinet ad genus diversitatis, quae condividitur differentiae, sed est alterius rationis hinc inde.

(9) Sic ergo aliquo modo patet, quomodo genera oppositionum sunt principia eorum modorum, qui sunt unum et multa et suarum specierum.

 

 

(26. De tertio modo principiandi, quo scilicet

ex uno et multo oriuntur eorum species)

 

(1) Tertius modus circa praedicta considerandus, quo aliquid eorum est alteri origo et principium, attenditur in his modis, qui sunt unum et multa et specierum eorundem. Est autem hic modus in his omnino proportionatus ei modo, qui attenditur in ordine et origine dictarum oppositionum ad invicem, et secundum eandem rationem prioritatis et formalitatis superiora in his sunt principia inferiorum, sicut et in illis dictum est.

(2) Causa autem huius proportionis et similitudinis est, quia hi modi, qui sunt unum et multa, secundum praedictam rationem oriuntur ex dictis oppositionum generibus. Unde per consequens modus originis uniuscuiusque eorum ex alio ex illis in ista descendit. Unde nec hic repetendum, quod supra dictum est.

 

 

(27. Quibus generibus debentur dicta genera unius et multi)

 

(1) Sed quasi corollarie advertendum hic, quod, quia in his modis quanto superiora tanto sunt simpliciora et absolutiora et suo modo magis perfecta inferioribus, secundum hoc diversis generibus entium attribuuntur et conveniunt, secundum quod et in entibus invenitur ratio talis ordinis, quibus ex hoc ipso secundum dictum modum proportionantur.

(2) Unde supremis entium, puta separatis, conveniunt tantum duo prima genera, scilicet unum et multa, eo, quod huiusmodi entia sunt prima entium et absolutissima quantum ad suas proprias substantias habentia solum ordinem respectu alicuius extrinseci, puta efficientis et finis vel effectus, ut et haec ipsa, scilicet efficiens et finis, large sumantur.

(3) Genus autem diversitatis secundum proprium modum convenit rebus decem generum praedicamentorum ad invicem eo, quod huiusmodi, quamvis se totis per essentiam differant, secundum suas tamen essentias analogiam habent ad substantiam secundum rationem entis, ut dicitur IV Metaphysicae. Et sic sub hoc communi analogo distincta proprie dicuntur diversa, in quibus universalitas et formalitas entis secundum aliquem modum determinata est et contracta.

(4) Differentia autem convenit entibus, quae sub eodem communi univoco distinguuntur, ut satis supra actum est, in quibus ratio entis adhuc magis recipit determinationem.

(5) Contrarietas autem convenit entibus adhuc magis determinatis et contractis, ut patet et melius infra patebit.

 

 

(28. Quod privatio et habitus sunt prima contrarietas non solum respectu ultimi generis oppositionum, quod est contrarietas, sed etiam respectu contrarietatis, quae est species differentiae)

 

(1) Patet igitur ex praedictis universalem intendentibus considerationem, quomodo habitus et privatio sunt principia contrariorum. Si enim accipiantur habitus et privatio proprie, secundum quod pertinent ad medium genus oppositionis, secundum hoc sunt principium contrarietatis, quae est ultimum genus oppositionis, principium, inquam, sicut superiora sunt principium inferiorum modo praedicto.

(2) Sed quia Philosophus agit de contrariis, secundum quod sunt in genere differentiae, addendum iam dictis, quod contrarietas, quae est ultimum genus oppositionis, est principium et origo contrarietatis, quae est species differentiae suo modo, sicut affirmatio et negatio sunt principium et ratio multi suo modo, ut supra satis expositum est.

(3) Unde non solum respectu contrarietatis, quae est ultimum genus oppositionis, habitus et privatio dicitur prima contrarietas, ut supra habitum est, verum etiam respectu contrarietatis, quae est species differentiae, habitus et privatio potest dici prima contrarietas, sicut id, quod est originale principium alicuius, dicitur prius eo, cuius est principium.

 

 

(29. Ad propositum magis physice intendentibus agitur de tribus naturae principiis, ex quibus accipitur duplex differentia formarum)

 

(1) Magis autem physice intendentibus idem considerandum in ipsis naturae principiis.

(2) Sunt autem naturae principia subiectum, forma, privatio, in quibus invenitur motus et transmutatio, ut actum est in Physicis. Et per hoc differunt a praemissis, habitu scilicet et privatione, quorum ratio attenditur circa ens inquantum ens.

(3) Unde et secundum praemissam considerationem accipiuntur forma et privatio circa aliquod unum commune sive analogum sive unitum distinguendum, quod, quamvis habeat modum subiecti, non tamen est proprie subiectum. Ea autem naturae principia, de quibus sermo est, non sunt communia toti naturae secundum univocam rationem, sed magis secundum quandam analogiam. Non enim eiusdem rationis sunt in ingenerabilibus et incorruptibilibus et in his generabilibus et corruptibilibus, ut alibi satis actum est, sed nec in his generabilibus et corruptibilibus habent eundem modum in omnibus.

(4) Sunt enim forma et privatio, quae secundum reciprocam successionem eidem subiecto possunt inesse secundum naturam. Sunt alia forma et privatio, et de quibus est hoc impossibile, ut supra habitum est et ideo dimittatur hic.

(5) Est et alia differentia in his diligenter attendenda. Duplex est enim formarum differentia. Dico autem formas secundum actum, ut excludantur formae, quae sunt habitus. Est enim quoddam genus formarum, quae habent rationem principii in aliquo ente constituto ex ipsa aliqua tali forma et subiecto et hoc sive substantialiter, ut sic fuerit ens simpliciter in genere substantiae ut lapis, sive accidentaliter, puta ens secundum quid secundum aliquod accidens, puta calidum, frigidum et similia.

(6) Alius autem modus formarum invenitur, quarum ratio consistit in eo, quod sunt entium quaedam perfectiones. In his enim supponitur ens et secundum esse substantiale et secundum esse aliquod accidentale, et circa idem ipsum ens natura determinat aliquam talem perfectionem, puta lumen, quo natura perficit diaphanum, sensus secundum actum et similia.

(7) Accipiendum horum modorum ad invicem differentiam primo secundum se quantum ad propriam rationem. Dictum est enim, quod primum genus formarum habet rationem principii in constituendo aliquod ens, secundum autem habet rationem alicuius perfectionis. Cuius differentiae ratio consistit in eo, quod primus modus formarum pertinet ad actum primum, cuius proprium est esse alicuius entis principium sive secundum esse substantiale sive secundum esse accidentale.

(8) Secundus autem modus est de genere actus secundi, qui non est nisi complementum rei et eius perfectio, puta propria rei operatio vel etiam aliqua qualitativa dispositio, in qua consistit perfectio rei, ut diaphanum esse lucidum actu.

 

 

(30. De uno genere dictarum formarum,

videlicet quae sunt principium entis)

 

(1) Cum autem dico formam esse principium entis, voco ens, quod existit secundum aliquem actum formalem, quo primo inquantum tale distat a nihilo. Secundum hoc in ente composito ipse actus formalis est prima ratio talis existentiae eo, quod est principium talis entis secundum rationem actus et formae.

(2) Subiectum autem habet rationem principii eo, quod participat actum talis formae, immo modus subiecti, quo determinatur ad hoc, ut sit actu principium talis entis, quem modum ultimam dispositionem, quae est necessitas, dicere possumus, non modo non abicit actum talis formae, sed, ut expressius dicatur, est ipsa forma, quae, ut dictum est, per prius habet rationem principii. Cuprum enim, si mutetur de cubita figura in sphaericam, in eo, quod iam actu cuprum est sphaera, non habet nec acquisivit aliquam formalem dispositionem, qua stet sub forma sphaerali, nisi ipsam sphaeralitatem.

(3) Actus igitur talis formae vel est semper et secundum suam speciem et individuum est necessarius et per se, et tunc non est acquisitus subiecto a causa agente per motum, sed ab altiore principio, vel non est necessarius neque per se, tunc subiectum potest stare sub esse potentiali et potest esse in potentia respectu talis formae.

 

 

(31. De duplici modo potentiae, quo subiectum

dicitur in potentia ad formam)

 

(1) Et tunc sciendum, quod talis potentia non sic se habet ex parte subiecti, ut cum subiectum fit actu, quod fiat compositio ex potentia et actu, immo ipsa potentia fit actus, cum in sui ultima dispositione non sit aliud quam actus, ut dictum est.

(2) Cum igitur talis actus sive forma secundum actum necessario sit quaedam natura extranea alia a natura subiecti eo, quod ex ipsa et subiecto fit compositio, forma etiam in actu et forma in potentia non diversificantur per essentiam, necesse est formam in potentia esse naturam extraneam a natura subiecti. Igitur subiectum, quod est in potentia secundum rationem talis potentiae, oportet in se habere aliquam dispositionem sive formam, quae sit potentia talis formae seu forma in potentia. Quae dispositio erit extranea a natura subiecti, ut dictum est.

 

 

(32. Quod unus dictarum potentiarum modus pertinet ad formam generis, quam semper necesse est esse terminatam per aliquem actum)

 

(1) Ulterius autem, cum intra essentiam formae non inveniamus nisi naturam generis et differentiae, forma autem sit in actu per naturam differentiae, necesse est formam in potentia esse formam generis sive eam naturam, a qua imponitur forma generis. Igitur necesse est subiectum, quod est in potentia inquantum huiusmodi, stare sub forma generis.

(2) Ulterius autem, quia forma generis non invenitur in natura, nisi sit determinata secundum aliquam formam et naturam specificam, necesse est subiectum, quod est in potentia modo praedicto, stare in actu sub aliqua forma opposita vel disparata ab ea forma, ad quam est in potentia, quae cum ea forma, sub cuius actu iam stat subiectum, erit eiusdem generis secundum praedicta.

(3) Huius autem ultimo dicti ratio est, quia nulla potentia, quae sic se habet respectu sui actus, ut apud suum complementum transeat in actum et fiat ipse actus, invenitur in natura nisi determinata per actum aliquem. Omnis enim essentia realis in natura non invenitur nisi per actum vel informantem, ut in his, in quibus fit compositio potentiae et actus, vel praedicto modo determinantem, ut cum potentia fit actus, alioquin sequeretur rem esse absque eo, quod esset in actu, quod non est intelligibile. Potentia enim determinabilis per actum sic, ut ipsa fiat actus, si non fuerit determinata per aliquem actum, non est vere potentia, sed est pura privatio. Et secundum hunc modum subiectum non esset vere in potentia ad actum formae eo, quod non posset educi talis potentia ad actum per agens naturale, quod est agens per motum. Tale enim agens non agit aliquod ens nisi ex subiecto stante sub forma disparata vel etiam opposita formae generandae. Ex sola autem privatione agere ens non competit nisi principio separato. Non enim agens naturale facit aliquid calidum nisi ex frigido vel tepido, nec aliquid fit sphaera ab agente per motum nisi ex subiecto stante sub aliqua alia figura.

(4) Et hoc est causa eius, quod dicit Philosophus in X, scilicet quod motus non est nisi de forma in formam, quae sunt eiusdem generis, quia secundum praedicta nec ex genere in genus nec ex non genere in genus, id est ex pura privatione, fit motus. Igitur subiectum non est in potentia ad aliquam talium formarum, nisi inquantum stat sub forma generis.

 

 

(33. Quod omnis forma talis est per se secundum genus, et secundum genus non habet sibi oppositam privationem, et quomodo agens naturae agit in tempore et non in instanti, et quare)

 

(1) Ulterius autem, cum huiusmodi forma non fiat in subiecto nisi per agens naturae, quod non agit aliquod ens nisi ex potentia modo praedicto, necessarium est omnem talem formam esse per se secundum suum genus.

(2) Ex quo ulterius sequitur, quod talis forma quantum ad suum genus non habet sibi oppositam privationem eo, quod oportet semper formam generis inveniri in natura, alioquin aliquod agens naturae faceret aliquod ens ex pura privatione, quod est impossibile.

(3) Ulterius autem, quoniam tale agens, scilicet naturale, agit aliquod ens ex potentia secundum dictum modum, est autem talis potentia iam in subiecto terminata per actum aliquem eiusdem generis cum forma inducenda, ideo invenitur quaedam contrarietas sive quaedam proportionata resistentia ipsius subiecti ad tale agens. Ex quo contingit omnem talem formam inducendam fieri per motum et in tempore determinato.

 

 

(34. De duplici genere talium formarum, scilicet

substantiali et accidentali, et quod quaelibet earum

informat suum proprium subiectum immediate)

 

(1) Est autem comparatio talis formae ad subiectum, sicut actus ad potentiam et principii formalis ad materiam, quam informat. Contingit autem aliquid esse in potentia et per consequens aliquo actu informari et quantum ad esse substantiale et quantum ad esse accidentale. Igitur formae, quae sunt principia entium, de quibus formis nunc sermo est, possunt esse et formae substantiales quantum ad ens simpliciter, quod est substantia, et quantum ad ens secundum quid, quod est accidens.

(2) Et quoniam subiectum est principium talis entis secundum rationem materiae et per consequens secundum eam rationem, qua caret actu sive forma, et quia omnis potentia una non terminatur nisi per unum actum secundum rationem unius entis, ad quod est, ideo in genere substantiae forma, secundum quam aliquid est ens substantialiter, immediate perficit subiectum potentiale et una unum.

(3) Similiter in ente secundum accidens aliquod quaelibet forma, quae est talis entis principium, est immediate informans substantiam, quia nihil est in potentia ad ens secundum accidens nisi substantia inquantum talis substantia. Quamvis exigitive quaedam formae praecedant alias in subiecto, ut si aliquid debet esse calidum, oportet, quod sit quantum, et si aliquid est coloratum, oportet, quod sit superficiem habens, nihilominus tamen et calidum et album et quantum et superficies, unumquodque immediate informat substantiam.

 

 

(35. Quod in substantiis una tantum forma informat,

in accidentibus possunt esse plures. Et nota ibi instantiam

cum sua solutione et corollario)

 

(1) Hoc autem interest inter formas substantiales et accidentales: Quoniam formae substantiales generabilium et corruptibilium sunt omnes unius generis, forma autem generis determinata per aliquam formam specificam importat privationem omnis formae specificae circa idem subiectum, hinc est, quod huiusmodi formae habent quandam disparationem et talem distantiam, ut nullo modo se compatiantur circa idem subiectum. Et ideo solum una unius subiecti potentialis est informativa in genere substantiae.

(2) Formae autem accidentales sunt diversorum generum, et ideo una non necessario excludit aliam, puta quantitas qualitatem et cetera. Et ideo simul possunt plures formae diversorum generum inesse uni subiecto, non autem plures unius generis.

(3) Nec obstat, si quis obiciat, quod plures qualitates inveniuntur in eodem subiecto et secundum idem ut calidum, album, dulce in lacte, similiter diversae species quantitatis et numerus, dimensiones, hoc, inquam, non obstat, quia, quamvis ista, de quibus hic opponitur, sint in eodem genere secundum logicam considerationem, non tamen vere secundum realem philosophum sunt unius generis et per consequens nec eum modum distantiae habent, quo se mutuo non compatiantur circa idem subiectum. Quoniam autem huiusmodi formae sunt immediate informantes subiecta sua, ideo sunt de genere actus primi.

 

 

(36. De aliis formis, quas perfectiones dicimus, cuiusmodi sint)

 

(1) Aliae autem formae, de quibus praemissum est, non sunt talis modi. Non enim ex ipsis et subiecto fit aliquod ens modo praedicto, sed potius sunt alicuius entis perfectiones. Supponunt enim huiusmodi perfectiones ens praedicto modo constitutum et secundum esse substantiale et secundum esse accidentale.

(2) Et ideo huiusmodi formae non sunt ipsae modus vel ultima dispositio eius subiecti, cui insunt, sed praesupponunt huiusmodi dispositionem in subiecto, cui insunt. Et ideo huiusmodi formae possunt inesse et non inesse subiecto nihilominus stante eodem modo sub ultima dispositione ad hanc formam, verbi gratia lumen potest inesse et non inesse aeri praesente vel absente corpore luminoso aere nihilominus manente semper in eadem ultima sui dispositione ad hanc formam luminis. Non sic autem se habet forma sphaerae ad cuprum, ut praedictum est.

 

 

(37. Quod maiorem accidentalitatem habent

respectu substantiae, quam praedictae formae)

 

(1) Ex hoc autem huiusmodi formae, quas perfectiones dico, iam maiorem accidentalitatem habent respectu substantiae quam formae accidentales supra dictae, eo videlicet, quod non respiciunt substantiam nec ei insunt nisi mediantibus aliquibus dispositionibus accidentalibus, quas oportet praevenire in subiecto, quibus dispositionibus constituatur subiectum in genere alicuius entis secundum accidens, puta calidum, album, perspicuum, tersum, politum, rarefactum et similia.

(2) Dico autem, quod oportet huiusmodi formas praecedere sive praeexistere in substantia ad capiendum dictas perfectiones, non sic sicut quantitas praeexistit qualitati – qualitas enim non est perfectio vel modus quantitatis, sed immediate informat substantiam sicut et quantitas, quamvis natura prius insit substantiae quantitas quam qualitas –, sed saepe dictae perfectiones sic superveniunt substantiae dicto modo informatae, ut prius natura respiciunt ipsas formas et quasi eis mediantibus ipsam substantiam. Sicut enim forma, quae est principium alicuius entis inquantum huiusmodi, respicit substantiam secundum rationem subiecti et materiae, cuius ipsa forma est actus, sic forma, quae habet rationem perfectionis, respicit aliquem actum, cui aliquod complementum bonitatis affert. Forma enim secundum rationem formae, si propriissime loquamur, complet aliquam potentiam subiecti, quae est ad aliquid secundum rationem entis. Perfectio autem importat aliquem gradum sive modum bonitatis superadditum alicui actui, inquantum est actus, et eo modo intelligitur esse complementum actus inquantum actus.

 

 

(38. Quod nulla talium formarum potest esse forma substantialis)

 

(1) Quoniam autem huiusmodi perfectiones habent se ex additione ad actum entis, quem praeexigunt, ideo nulla talium potest esse forma substantialis, cum omnis forma substantialis alicuius entis sit constitutiva et secundum eam rationem, qua respicit immediate subiectum possibile, quod informat. Forma enim substantialis non sic advenit enti, ut praesupponat ipsum ens secundum rationem entis et sic determinet circa ipsum aliquem modum perfectionis sive cuiuscumque alterius dispositionis non habentis rationem entis, sed ipsa adveniens constituit ens secundum rationem entis.

 

 

(39. Quod nulla dictarum formarum

potest immediate inesse substantiae)

 

(1) Nec umquam aliqua dictarum formarum, quas perfectiones dico, potest inesse immediate ipsi substantiae, si fuerit forma absolute inhaerens et realiter informans suum subiectum et differens ab eo per essentiam eo, quod huiusmodi formae sunt de genere actuum secundorum, qui ad genus actuum primorum reducuntur, quod non contingit de substantia et accidente. Substantia etiam nuda non recipit formam secundum rationem perfectionis nisi eam, quae est sui generis, et sic substantialem.

(2) Perfectio enim non dicit nisi complementum rei perfectibilis secundum propriam rationem et modum rei perfectibilis, qui in substantiis necessario est substantialis, in accidentibus autem accidentalis, non autem accidentalis ipsi formae, secundum cuius rationem inest eo, quod importet aliquod complementum essentiae talis formae secundum rationem alicuius bonitatis, qua essentia talis formae secundum rationem essentiae constituitur in esse perfecto, perfecto, inquam, non quidem secundum rationem, ut videlicet sic intelligatur aliquid perfici, quod ex potentia ente fiat actu ens, sicut potentia perficitur per actum, sed secundum rationem entis perfecti, ut dictum est, ut scilicet intelligatur perfici in eo, quod ex ente iam constituto secundum rationem entis fiat ens perfectum secundum proportionatam suae naturae aliquam supervenientem bonitatem sicut se habet lumen ad perspicuum et actus alicuius sensus ad ipsum sensum.

(3) Unde potentia et actus intelliguntur esse principia entis secundum rationem entis non diversificantia ipsam essentiam, quamvis essentia diverso in tempore stet sub his diversis modis essentialibus, scilicet quod una et eadem numero essentia modo est ens in potentia, modo est ens in actu, ut dicit Philosophus VIII Metaphysicae. Sic eidem essentiae constitutae in actu secundum rationem entis potest advenire aliquis modus pertinens ad essentiam secundum rationem perfectionis vel complementi, ut dictum est. Quae perfectio ultima resolutione et principaliore intentione respicit substantiam, ut secundum eam substantia intelligatur esse perfecta, quamvis huiusmodi perfectio insit substantiae mediante aliquo alio actu formali, ut dictum est.

 

 

(40. De modo potentiae, quo substantia est in potentia

respectu formarum perfectionalium et est potentia

accidentalis, et quod res non indiget in extractione

talis potentiae ad actum nisi motore accidentali)

 

(1) Quoniam autem entia sunt non semper habentia suas perfectiones, immo carent aliquando talibus suis perfectionibus, et tunc dicuntur esse in potentia respectu talium perfectionum. Hoc autem intelligendum extenso nomine potentiae, ut potentia hic dicatur quaedam rei possibilitas et inclinatio, qua potest esse particeps alicuius dispositionis secundum actum, ad quem est in potentia saltem accidentali.

(2) Modus enim, quo res est in potentia ad suam perfectionem, non est talis, qualis est ille, quo res est in potentia ad aliquam formam, qua constituitur in aliquo genere entis, de quo supra dictum est.

(3) Ille enim, qui competit rebus respectu formarum, quae sunt entium principia, inest ipsis secundum rationem subiecti et materiae; et sunt res per se in potentia secundum hoc; et requiritur in extractione talis potentiae ad actum agens aliquod per se.

(4) Hic autem, qui est respectu perfectionum, competit rebus secundum rationem alicuius actus, ut praedictum est; et est res secundum hoc in potentia accidentali sive per accidens; et non requiritur in extractione talis potentiae ad actum nisi agens accidentale, cuius est removens prohibens vel saltem aliquod praesentiam suam exhibens, sicut corpus luminosum se habet ad perspicuum et sensibilia ad sensum, sicut in De origine luminis in perspicuo ostensum est.

(5) Huiusmodi autem dispositio, quam perfectionem dico, quae praedicto modo secundum rationem actus inest, actus tantum est ita, ut non sit in essentia eius, quaecumque sit illa, distinguere inter potentiam et actum, ut videlicet eadem essentia aliquando sit sub esse potentiali, aliquando autem sub actuali eo, quod inest actui formali inquantum actus, qui inquantum huiusmodi non potest esse ens in potentia. Actus etiam, cui huiusmodi perfectio inest, est ultima dispositio ad eandem perfectionem. Unde antequam secundum actum insit talis perfectio, nihil de essentia eius praeexistit in subiecto nec secundum esse actuale – hoc constat – nec secundum esse potentiale eo, quod huiusmodi essentia actus tantum est, ut dictum est.

 

 

(41. Quod agens, quodcumque sit illud, facit

totam essentiam talis formae, cuius nulla potentia

praecedit in subiecto, et quare hoc non dicitur creatio)

 

(1) Hinc est, quod agens, quodcumque sit, quod facit, ipsam in subiecto agit totam essentiam eius in esse non ex esse potentiali, quod praecedat in subiecto, nisi velimus ipsam receptibilitatem subiecti vocare esse potentiale formae, quod improprie dicitur. Nec oportet huiusmodi causalitatem vel factionem talis formae vel dispositionis dicere creationem, tum quia agens immediate hanc dispositionem seu formam sive agat per se, puta generans, sive per accidens, puta removens prohibens vel secundum quemcumque modum accidentalitatis. Quae non sunt universaliter primum agens, praesupponunt in agendo primum agens et suam propriam actionem, quae est creatio, qua primum principium nobiliore et formaliore modo agit eandem totam dispositionem sive perfectionem, quam modo sibi proprio agit agens secundi ordinis, ut in De causis habet ostendi.

(2) Efficientia igitur agentis naturalis eo, quod terminatur ad formam secundum actum, videlicet in educendo de potentia ad actum eam, quae est principium entis, ex eo iam terminari potest ad totam essentiam huius actus, qui est entis perfectio, quae in entitate et in entitatis realitate consequenter se habet ad actum formae, quae est principium entis, quin immo et extraneum aliquod, quod non est causa formae, quae est principium entis, potest esse principium talium dispositionum, quae sunt de genere perfectionum saltem exigitive, ut alibi satis tractatum est, dummodo in tali re praesente reperiatur ea natura, quae exigitur ad eliciendum talem dispositionem, puta lux candelae est principium illuminationis in aere dispositio, cuius dispositi aeris ipsa candela non est causa, et lux extrinseca est causa illuminationis pupillae et similia.

(3) Sic ergo patet de modo potentiae, secundum quam dicimus formas, quae sunt de genere perfectionum, esse in potentia attendendo rationem actus, secundum quem insunt, et rationem agentis et efficientis ipsas easdem perfectiones.

 

 

(42. Incidenter agitur de potentia, qua forma,

quae est principium entis, est in materia, agitur,

inquam, in comparatione ad aliam potentiam)

 

(1) Potentia autem ad formam, quae est principium entis, non est istius modi. Fit enim et inest huiusmodi genus formarum in aliquo secundum rationem subiecti et materiae, et ex hoc habent tales formae, quod sunt entium principia. Perfectiones enim non sunt nisi entium secundum actum, ut dictum est. Ratio autem subiecti et materiae est ratio existentis in potentia et praeexistit et praeintelligitur enti, et hoc in ordine ad principiandum aliquod ens.

(2) Ens autem per suam essentiam secundum rationem essentiae non est nisi a principio separato. Accessus enim ad ens per essentiam est per distantiam a nihilo etiam quantum ad sui constitutionem ex suis principiis, quod non fit nisi per principium separatum.

(3) Exitus autem entis secundum actum ex potentia potest fieri etiam per agens naturae, quod agit per transmutationem. Igitur agens naturae, quod ex potentia forma facit actu formam, quae est principium entis, praesupponit essentiam formae in subiecto et, ut dictum est, facit ex potentia forma actu formam ita, ut nullius essentiae additio fiat, ut dicit Philosophus VIII Metaphysicae et Commentator super XII Metaphysicae. Haec igitur est potentia subiecti, quod per agens naturae potest transire in actum, quae in ultima sui dispositione est ipse actus sive forma secundum actum, nec est alia dispositio media inter ipsam et proprium subiectum, qua videlicet subiectum stet sub hac forma, sed ipsamet est illa ultima subiecti dispositio, ut praemissum est.

 

 

(43. Quod in huiusmodi formis perfectionalibus non distinguitur

inter formam generis et speciei, et quod in absentia talis formae

non oportet stare genus sub alio actu determinato)

 

(1) Quamvis autem hoc genus formarum, quas perfectiones voco, sint naturae extraneae a subiecto sicut et hae formae, quae sunt entium principia, quia tamen in natura perfectionum non distinguitur inter actum et potentiam, per consequens non reperietur in eis distinctio inter formam generis et speciei. Unde antequam huiusmodi perfectio insit secundum actum, non inerit prius secundum formam generis. Unde etiam in absentia talium formarum non oportet inesse subiecto aliquam formam eiusdem generis, per quam oporteat determinari formam generis secundum aliquem actum specificum. Et universaliter nulla talium formarum coordinatur alteri formae tamquam secundum differentiam specificam sub eodem genere eo, quod in huiusmodi non distinguitur inter formam generis et formam speciei.

(2) Intentio etiam generis non distinguitur ab intentione speciei, nisi inquantum genus continet potestate aliam speciem ab ista. Indeterminatio enim generis non est nisi potestativa continentia diversarum specierum, eius autem determinatio non est nisi hic actus specificus.

(3) Intelligo autem hic proprie genus et speciem, secundum quod formaliter ex quiditate rei sumuntur et secundum quod realis philosophus ea considerat, non secundum logicam considerationem vel quicumque sit alius modus minus proprius, de quo non est hic agendum properantibus ad ea, quae sequuntur.

 

 

(44. Quomodo huiusmodi formae fiunt in subiecto non per motum,

sed simplicem transmutationem, et quod illa, quae non semper insunt,

non sunt per se nec secundum speciem nec secundum formam generis)

 

(1) Ex hoc autem ulterius manifestum est, quod agens saepe dictas perfectiones in aliquo non necessario agit eas ex subiecto stante sub forma disparata vel etiam opposita formae generandae eo, quod unaquaeque dictarum perfectionum, sicut in se et secundum se absolutam naturam habet, sic et absolute et simpliciter habet fieri in suo perfectibili. Et secundum hoc id, quod est in potentia ad aliquam dictarum perfectionum, non eo est in potentia, quod ipsum stet sub forma generis, sicut se habet de formis, quae sunt entium principia. Unde per consequens huiusmodi formae, quas saepe dixi perfectiones, non habent fieri per motum, sed per simplicem transmutationem eo, quod motus non est nisi de forma in formam, quae sunt eiusdem generis secundum Philosophum in X Metaphysicae.

(2) Sequitur autem consequenter, quod hae formae de numero dictarum perfectionum, quae non semper insunt, non sunt per se nec secundum suam speciem nec secundum genus eo, quod in absentia earum a suo perfectibili nec secundum rationem potentiae nec secundum formam generis insunt.

(3) Quoniam autem agens dictas perfectiones in aliquo perfectibili non agit eas ex subiecto stante sub forma generis vel sub aliqua forma contrarietatem habente ad formam inducendam, sed secundum quod unaquaeque earum secundum se et absolute respicit suum perfectibile, ideo unaquaeque earum modo simplici et indivisibiliter adest et abest suo perfectibili secundum simplicem et instantaneam dependentiam a sua causa.

 

 

(45. Quod huiusmodi formae non habent

contrarium nisi privationem)

 

(1) Ex quo ulterius manifestum est, quod huiusmodi formae non habent contrarium nisi privationem, qua secundum se totas privabiles sunt a suo perfectibili.

(2) Et sic patet solutio primae quinque quaestionum praemissarum versus principium.

 

 

(46. Quomodo intelligendum sit, quod saepe

dictae formae non sunt in genere)

 

(1) Quod autem dictum est supra de his formis, quas perfectiones dicimus, de quibus nunc sermo est, scilicet quod non sunt in aliquo genere, intelligendum est distincto de ratione generis.

(2) Dicitur enim genus plerumque aliqua rerum maneries secundum rationem alicuius proprietatis repertae in rebus sive secundum analogiam ad aliquid faciendum vel patiendum. Et secundum hoc accipitur a Philosopho in VI Ethicorum, ubi dicit, quod scientificum et opinativum sunt altera genere.

(3) Alio modo dicitur genus aliquod unum commune secundum univocam participationem formaliter dictum de pluribus differentibus specie, et hoc contingit inveniri tripliciter: uno modo, ut huiusmodi commune accipiatur ex probabilibus. Et hoc est genus secundum logicam considerationem acceptum, qui modus satis explicatur in tractatu De origine rerum praedicamentalium. Unde transeundum est nunc, et isto modo fortassis et etiam praemisso concedi posset, quod dictae perfectiones aliquo modo sint in genere. Non enim logicus tantum rimatur naturas rerum, ut distinguat inter formas, quae sunt principia entium, et formas, quae sunt entium perfectiones.

(4) Alio modo potest accipi communitas alicuius generis ex ipsa rei natura, secundum rationem videlicet alicuius principii naturae unius rationis reperti in pluribus. Quod principium oportet habere rationem subiecti et materiae, cui respondeat una intentio formalis, ut etiam tactum est supra. Et sic accipitur genus proprie secundum considerationem primi philosophi.

(5) Secundum hoc autem, si attendatur aliquarum perfectionum commune subiectum, sed remotum, posset concedi unitatem generis in his posse inveniri, puta diversae sensitivae operationes circa idem organum sibi succedentes. Si vero attendamus subiectum propinquum, videlicet quantum ad ultimam dispositionem sui ad aliquam dictarum perfectionum, sic non erit eis idem subiectum commune et per consequens nec perfecta unitas generis.

(6) Sed esto, quocumque modo dicatur, oportet in his maxime attendere tertium modum sumendi genus, cuius ratio consistit in eo, quod accipiatur communitas generis non modo ex probabilibus, sicut in logicis, nec tantum secundum rationem alicuius unius communis subiecti habentis rationem materiae secundum primum philosophum, sed cum communitate subiecti et materiae attendatur communitas unius realis potentiae in subiecto, quae sui realitate aliquid plus importet in subiecto quam potentia solum receptiva. Et haec realis potentia vel est radix et fundamentum formae generis vel est ipsa forma generis, ut praemissum est. Et sic accipiendum est rationem generis physicis secundum rationem principiorum naturae inquantum natura.

(7) Et secundum hoc saepe dictae perfectiones non sunt in genere aliquo modo, sicut ex praemissis satis claret.

 

 

(47. Quod in dictis formis perfectionalibus

non invenitur vera contrarietas)

 

(1) Quoniam autem nulla dictarum formarum, quas perfectiones dicimus, est in genere proprie et physice intendentibus et per consequens non habet contrarium nisi privationem extendendo etiam nomen privationis, quo etiam necessarium eas magis pertinere ad genus diversitatis quam ad genus differentiae, ideo natura verae contrarietatis non invenitur in eis, prout hoc intenditur de contrarietate, cuius utrumque extremorum importat aliquam realem naturam positive dictam.

(2) Ea etiam, quae sunt de genere diversitatis, cum se totis differant, non habent ad invicem contrarietatem, cum contrarietas non sit nisi quaedam differentia unius communis formaliter opposite participati.

(3) Dimittatur igitur nunc hoc genus formarum, quamvis latius de ipso actum sit, non solum propter praesentis negotii necessitatem, sed etiam ut magis constaret de natura ipsarum in se et etiam natura earum formarum, quae sunt principia entium, ex earum ad invicem comparatione, quo contingit plurium difficilium quaestionum solutiones elicere.

 

 

(48. Enumerantur quinque condiciones, quae requiruntur ad perfectam contrarietatem, quae inveniuntur in quibusdam formis alterius generis)

 

(1) Intendentibus igitur circa formas, quae sunt entium aliquorum principia, rimandum in his naturam contrarietatis.

(2) Circa quod considerandum, quod ad naturam contrarietatis perfectae requiritur primo una natura communis et vere realis differenter participabilis et determinabilis in diversis. Contrarietas enim est eorum, quae dicuntur contraria, quidam ad invicem respectus formalis et habitudo secundum rationem differentiae. Impossibile est autem huiusmodi habitudinem secundum rationem differentiae inveniri nisi in aliqua radice convenientiae, sine qua res absolutas naturas habent nullam importantes habitudinem ad invicem, quod etiam indicat definitio differentiae secundum Philosophum X Metaphysicae. Quoniam autem huiusmodi habitudo secundum rationem differentiae inest contrariis per se secundum rationem suae formae et essentiae, necesse est idem commune esse formam pertinentem ad essentiam ipsorum contrariorum. Et hoc commune formam generis dicimus.

(3) Igitur secundum hoc secundo exigitur, ut natura importata per dictum commune sit quid formale formaliter se habens. Contrarietas enim naturalis, qualem hic quaerimus, est quaedam formalis oppositio entium formalium formaliter se respicientium.

(4) Tertio requiritur, ut idem commune habeat quandam latitudinem naturae secundum rationem maioris et minoris perfectionis in diversis secundum esse specificum ipsum specifice participantibus. Termini enim formalis transmutationis vel potius formalis alteritatis, cuiusmodi est inter contraria per se, sunt magis et minus perfectum. Unde nec fit formalis transmutatio nisi vel per defectum ab aliqua formali perfectione vel per profectum in aliquam talem perfectionem. Et haec est causa universaliter diversorum graduum in entibus participantibus per se ordinem universi.

(5) Quarto necessarium est hanc maioris et minoris perfectionis distantiam non esse infinitam, sed terminatam in suis extremis, tum quia huiusmodi perfectio attenditur secundum rationem formae, cuius proprium est terminare, tum quia alias non esset contrarietas, quae est distantia maxima, quod importat terminum. Unde si in uno extremorum fuerit terminata, necesse est eam etiam terminari per aliud extremum, quia, secundum Philosophum in De caelo et mundo, si unum contrariorum fuerit in natura, et reliquum.

(6) Quinto ad completam contrarietatis naturam requiritur, ut formarum praedicto modo distantium una sit omnino per essentiam extra alteram, sic videlicet, ut ea, quae est minoris perfectionis, non contineatur in altera, quae est maioris perfectionis, non contineatur, inquam, nec secundum identitatem ut materia et forma in composito nec virtute, sicut continetur substantia causata in per se et essentiali causa ut planta in sole, nec secundum excedentiam sive eminentiam, ut inferiora in entibus continentur in superioribus eo, quod superiora colligunt in se perfectiones inferiorum, etiamsi non sint causa factiva ipsis inferioribus, ut animata colligunt in se perfectiones inanimatorum.

(7) Hoc autem necessarium est in contrariis, videlicet ut dicto modo se non contineant. Contrarietas enim est entium differentium ad invicem formalis contrapositio secundum rationem suae essentiae privatione, quae est radix talis oppositionis, cadente intra naturam formae, quae est extremum talis contrapositionis. Unde in contrarietate unum extremum formaliter est remotio alterius, quod non est in substantiis, ut infra patebit. Haec autem, quae secundum praedictum modum invicem continent et continentur, manifestum est non sic sibi invicem contraponi.

 

 

(49. Quod propter defectum primae condicionis excluditur contrarietas ab his, quae se totis differunt a generibus praedicamentorum)

 

(1) Propter primam igitur istarum quinque condicionum non invenitur contrarietas in entibus, quae se totis differunt et per consequens diversa sunt secundum genus, ut patet intuenti diversa genera praedicamentorum, inter quae non invenitur contrarietas ad invicem propter dictam causam.

(2) Eadem etiam causa attenditur in entibus, quae continent et continentur ad invicem et ita videntur habere aliquid commune ad invicem. Illa enim continentia non est secundum univocam rationem, quod requirit dicta prima condicio.

 

 

(50. Quomodo excluditur contrarietas a toto genere quantitatis)

 

(1) Propter secundum autem praedictorum removetur contrarietas a toto genere quantitatis continuae.

(2) Quamvis enim quantitas continua sit quaedam forma sive dispositio informans substantiam, hoc tamen non est nisi secundum rationem materiae, inquantum partes totius habent modum materiae secundum Philosophum in VII Metaphysicae.

(3) Est enim quantitas dispositio substantiae secundum rationem suarum partium. Unde definiendo quantitatem in Praedicamentis utitur Philosophus termino continuativo et partibus ad eundem terminum continuatis. In alia etiam definitione, quam ponit ibidem, utitur situ sive positione, qui secundum rationem partium cadit in ratione quantitatis, ut ibidem patet.

(4) Secundum haec ergo quantitas continua non est dispositio formalis formaliter se habens, sed potius est forma sive dispositio materialis tenens modum materiae, quia materialiter disponit. Cuius dispositionis sive formae totus respectus terminatur ad intra et quasi clauditur intra limites et formalitatem totius, sicut et ipsae partes sub formalitate totius continentur. Iste enim est ordo naturae: Primo enim ex principiis naturae constituitur substantia sive essentia entis naturalis, in quo primo resultat ratio totius per essentiam; deinde autem ratio uniuscuiusque partium per essentiam; deinde autem in toto secundum rationem partium natura facit quantitatem. Et haec est causa, quare quantitas continua dividitur in infinitum. Materiae enim proprium est esse interminatum. Sed istud mox melius patebit.

(5) Sicut autem removetur contrarietas ab his, quae vere et prima intentione sunt quantitates, ut sunt linea, superficies, corpus, sic per consequens excludetur contrarietas ab his, quae sunt secundaria intentione quantitates, ut sunt magnum et parvum, quae realiter non sunt nisi quaedam proprietates quantitatis. Etsi videatur alicui habere contrarietatem ad invicem, hoc tamen non erit secundum rationem suae formae, sed inquantum sunt termini duorum motuum, qui sunt augmentum et diminutio, et secundum modum et proprietatem subiecti, cui insunt. Hoc enim, quod est magnum in una specie, est parvum in alia.

(6) Hoc autem intendimus de contrariis, quae absolute et secundum rationem suae formae opponuntur. Alia etiam ratione non possunt sibi invicem contraponi contrario modo, quia unum eorum continet aliud, puta magnum continet parvum, ut prohibuit quinta condicio praemissa.

(7) Tertium autem praemissorum absolute inest contrariis eo, quod ipsa sunt distantia secundum formam. Secundum hoc enim etiam in ipsis reperiri potest ea distantia, quae est secundum habitum et privationem, quae est radix contrarietatis inquantum contrarietas.

(8) Potest tamen et per hanc condicionem excludi contrarietas ab his, quae sub eadem specie differunt secundum magis et minus ut magis album et minus album. Contrarietas enim est praedicto modo specie differentium.

(9) Si autem absolutius sumamus magnum et parvum, scilicet secundum quod reperiuntur communiter in corpore naturali, non tamen in hoc genere vel in hac specie corporum, sed in corpore naturali simpliciter, tunc removebitur contrarietas etiam ratione quartae condicionis praemissae, quoniam, quamvis ex parte una, scilicet ex parte augmenti sive magnitudinis, natura terminaverit quantitatem, tamen ex parte altera non invenitur terminus divisione quantitatis continuae naturalis procedente in infinitum, ut pertractat Philosophus III Physicorum.

(10) Et eadem ratione in quantitate discreta non invenitur contrarietas eo, quod numerus incipiens ab unitate tamquam ab altero terminorum augmentabilis est in infinitum. Potius autem ex ipsa natura et forma numeri et proprietate essentiae eius caret contrarietate eo, quod non est forma tam naturalis nec tantam realitatem habens, quod sufficiat ad veram et naturalem contrarietatem, quam hic quaerimus.

 

 

(51. Quomodo removetur contrarietas a genere substantiae,

et quod nihilominus formae substantiales sic sunt ad invicem

disparatae, quod una excludit aliam circa idem subiectum)

 

(1) Si autem consideretur quintum praemissorum, removebimus contrarietatem a substantia, quod aliquantulum intentius consideran-dum, quia difficultatem habet.

(2) Si enim attendamus substantias genere non convenientes, sicut se habent separata ad corporalia, item corpora incorruptibilia ad corruptibilia, ea ad invicem contrarietate carent propter primum praemissorum, eo videlicet, quod nihil est eis realiter commune, sed potissime propter quintam condicionem praemissam, quia superiores continent perfectiones inferiorum, etiam nobiliore modo, quam sunt in inferioribus, ut patet intuenti, quia videlicet sunt principia causalia inferiorum secundum philosophos.

(3) Substantiae autem, quae sunt eiusdem generis, puta omnes substantiae generabiles et corruptibiles, quamvis sub uno communi formali latitudinem naturae secundum diversas perfectiones habeant, quam etiam latitudinis distantiam videmus terminatam in utroque extremorum eo, quod supremum et infimum natura in his constituit, deficit tamen quintum praemissorum eorum, quae requiruntur ad veram contrarietatem in natura. Inferiores enim et imperfectiores substantiae continentur in superioribus et perfectioribus, etsi non per identitatem nec etiam virtute, ut causata continentur in suis causis essentialibus factivis, per eminentiam tamen, qua perfectiones inferiorum colliguntur nobiliore modo in superioribus, continent eas, et ideo sibi invicem non possunt modo contrario contraponi, ut patebit.

(4) Nigrum autem quantum ad naturam specificam est omnibus modis extra album, similiter frigidum extra calidum et sic de aliis contrariis. Et hoc est radix eius privationis, quae est principium contrarietatis inquantum contrarietas secundum considerationem primi philosophi, quae, ut supra dictum est, cadit intra naturam formae, quae est extremum talis contrarietatis. Frigidum enim cum natura positiva, quam habet, est formaliter privatio calidi et nigrum similiter albi et, ut expressius dicatur, frigidum formaliter est non calidum et nigrum formaliter est non album.

(5) Forma autem substantialis non est formaliter privatio alterius formae substantialis circa idem subiectum, sed solum secundum quandam consequentiam eo, quod ad invicem disparatae sunt, et sic una forma substantiali existente in materia privatio alterius formae substantialis cadit circa subiectum extra naturam talis formae iam inexistentis. Lapis enim formaliter non est privatio ligni, sed consequitur: Si est lapis, non est lignum.

 

 

(52. Ratio huius disparationis, et quod hic oritur privatio,

qua constituitur primo contrarietas in qualibet genere)

 

(1) Ratio autem huius disparationis, qua non contingit simul esse in eodem formas eiusdem generis universaliter, sive sint formae substantiales sive accidentales, est, quia potentia ad diversas formas specificas, quae radicatur in forma generis vel est ipsa forma generis, non contrahitur nec determinatur simul et semel nisi uno actu specifico. Unde determinatione facta per unum actum necessario abicit alium, alioquin potentia transeunte in actum non magis esset res terminata nunc quam prius secundum rationem suae entitatis – indeterminatio enim generis est potestativa continentia plurium specierum, ut supra dictum est –, multo magis esset quid indeterminatum, si actu contineret plures.

(2) Et hic oritur ratio eius privationis, quae cadit in subiecto, extra tamen naturam formae, quae iam inest, secundum cuius similitudinem sumitur privatio, secundum quam fit prima divisio cuiuscumque generis in suas species sive in genere substantiae sive in aliis. Et haec dicitur prima contrarietas in quolibet genere.

 

 

(53. De natura eius, quod est magis et minus

sive in individuis sive in speciebus)

 

(1) Sicut autem videmus unam et eandem formam specificam secundum diversum gradum perfectionis participatam in formis individualibus, secundum quod attenditur in aliquibus magis et minus sub eadem specie, puta magis et minus album, ita se habet suo modo in tota natura generis, scilicet quod natura contenta intra ambitum generis secundum diversum gradum perfectionis participatur in diversis formis specificis, ut patet in genere coloris secundum suas species.

(2) Attendendum autem, quod huiusmodi maior vel minor perfectio nec in individuis sub eadem specie nec in diversis speciebus sub eodem genere importat aliquam realem naturam superadditam speciebus vel individuis, sed unumquodque praedictorum, scilicet species vel individuum, est tale, id est perfectum vel imperfectum, secundum rationem suae quiditatis et essentiae. Unde perfectum vel imperfectum, magis et minus inquantum huiusmodi sunt modi quidam eliciti ex natura quiditatis et essentiae talium entium, et omnino eodem modo se habent haec in qualitatibus, sicut se habent magnum et parvum, longum, breve, latum, strictum in quantitatibus, quas et quantitates vocat Philosophus in V Metaphysicae, realiter autem et vere non sunt nisi quidam modi et proprietates quantitatum secundum rationem quiditatis et essentiae eorum sumptae.

(3) Cum igitur secundum praedicta perfectio sit quidam modus alicuius talis entis habens rationem accidentis vel potius proprietatis secundum modum intelligendi, cum etiam insit secundum rationem quiditatis et essentiae talium entium, ideo privatio removens huiusmodi perfectionem cadit intra naturam talis entis vel formae et constituit praedictos modos et ipsorum modorum differentias in dictis generibus, puta in qualitatibus. Sub eadem specie efficit magis et minus, sub eodem autem genere constituit contrarietatem concurrentibus aliis, quae ad contrarietatem requiruntur. Unde sicut perfectio et perfectionis privatio sunt quidam modi accidentales, sic sunt principia horum accidentalium modorum, qui sunt magis et minus et contrarietas.

 

 

(54. Notabilis distinctio trium modorum

privationis cadentis in rebus)

 

(1) Et notabilis hic triplicem modum privationis per ordinem: unum, quo privatio cadit in subiecto extra formam, cui adiungitur in eodem subiecto, removens quamlibet aliam formam eiusdem generis a subiecto secundum rationem consequentiae, cuius remotionis causa paulo ante dicta est. Et haec privatio cum suo opposito habitu originaliter constituit universaliter divisionem specierum sub eodem genere.

(2) Alio modo cadit privatio intra naturam formae, cui iungitur in subiecto, removens non solum secundum rationem cuiusdam consequentiae, sed etiam formaliter essentiam formae contrariae. Et sic aequaliter cadit privatio in utroque extremo contrarietatis, qui natura utriusque extremi extranea est a se invicem modo praedicto. Et sic album est formaliter privatio nigri, sicut e converso nigrum est formaliter privatio albi.

(3) Tertio cum praedictis modis intelligitur privatio cadere intra naturam formae respectu perfectionis, quae attenditur in illo genere. Et sic privatio cadit solum in altero extremorum, in eo videlicet, quod deficit ab illa perfectione. Et sic nigrum est privatio albi et non e converso. Et hoc completur natura contrarietatis, quae est secundum formam. Unde Commentator super X Metaphysicae c. 15: „Omnia enim contraria opponuntur secundum privationem et habitum. Vilius enim contrariorum accidit ei, ut sit privatio perfectioris.“

(4) Quamvis autem primus istorum modorum, quo privatio cadit circa subiectum, reperiatur in substantiis, non tamen secundus neque tertius, prout fundatur in secundo, et hoc propter praedictam rationem, scilicet quia substantiae quantum ad suas formales perfectiones non habent talem extraneitatem ab invicem, quod in eis possint radicari modi istarum privationum, secundus videlicet et tertius.

(5) Unde secundum praedicta universaliter removetur contrarietas a substantia, non solum a superioribus genere differentibus respectu inferiorum ratione praemissa, sed etiam a convenientibus genere et habentibus idem subiectum commune, in quo subiecto radicatur potentia una numero secundum Philosophum in IX Metaphysicae. Quamvis eadem potentia per diversos actus determinetur, ex hac autem determinatione non cadit talis potentia ab unitate numerali, sed nihilominus manet eadem numero sub utroque actu inquantum potentia, et ita propter essentialem respectum, quem habet idem subiectum potentiale ad utrumque actum, res existentes sub talibus actibus non sunt omnino extraneae ab invicem, ita quod privatio possit cadere intra naturam alicuius talium formarum substantialium, ut praedictum est.

(6) Et quia in formis accidentalibus non est talis respectus essentialis subiecti ad ipsas formas accidentales, ideo in ipsis potest inveniri et invenitur talis extraneitas earum ab invicem, ut possit talis privatio, quae est principium contrarietatis, cadere intra naturam formae ipsius contrarietatis.

 

 

(55. Quod contrarietas excluditur a secunda specie qualitatis, quae est naturalis potentia vel impotentia aliquid faciendi vel patiendi)

 

(1) Exclusa igitur natura contrarietatis a praedictis generibus, scilicet substantia et quantitate, quaerendum eam in aliis generibus praedicamentorum, et primo in genere et speciebus qualitatis.

(2) Circa quod considerandum, quod Philosophus in V Metaphysicae inter alia nomina distinguit intentiones huius nominis ‚qualitas‘ assignans modos, quibus venit in usum considerationis apud primum philosophum. Rationes autem intentionum huius nominis sumuntur per attributionem ad aliquod unum primum, cui primo convenit ratio dicti nominis.

(3) Et quoniam ratio talis attributionis non invenitur vel imperfecte invenitur in naturali potentia vel impotentia aliquid facile faciendi vel patiendi, quam in libro Praedicamentorum assignat secundam speciem qualitatis, ideo in agendo de qualitate in V Metaphysicae praeterit ipsam, nihil de ea agens. Et hoc innuit Commentator super finem praedicti capituli, ubi dicit, quod huiusmodi potentia et impotentia naturalis sunt praeparationes et potentiae, non qualitates in actu. Et propter hoc etiam in VII Physicorum non est perscrutatus de illis, utrum in eis sit motus, ut Commentator dicit ibidem.

 

 

(56. Quod non oportet quaerere veram realitatem qualitatis

in omnibus speciebus qualitatis ubicumque assignatis a Philosopho

sive in V Metaphysicae sive in libro Praedicamentorum

et per consequens nec veram realem contrarietatem)

 

(1) Quoniam autem realitas intentionis eius, quam primo natura significat tale nomen, quod analogatur in ceteris per attributionem ad ipsum primum, non invenitur in ipsis sic analogatis, ut patet in sano et aegro dictis de animali et urina, ideo non oportet naturam verae et realis qualitatis quaerere in omnibus, quae ratione talis analogiae dicuntur qualitates. Ideo per consequens a talibus removetur vera et naturalis contrarietas, quae quaerenda est in qualitate. Hoc autem melius patet inspiciendo simul species qualitatis, quae assignantur a Philosopho in libro Praedicamentorum.

(2) Quoniam autem entium genera et ipsorum species recipiunt distinctionem ex propriis et essentialibus modis ipsorum entium, hos autem modos entium non semper ex certis et per se manifestis accipimus, sed interdum, immo ut plurimum ex communibus intentionibus rerum, ex probabilibus de ipsis conicimus, ideo etiam secundum hoc quandoque secundum probabilitatem tantum et famositatem quandam genera et species constituimus. Quae consideratio propria dialecticorum est. Unde secundum hunc modum assignantur species qualitatis a Philosopho in libro Praedicamentorum, sicut etiam ibidem dicit se enumerasse species qualitatis, quae consueverunt dici.

(3) Et quia communitas nominis alicuius dicti de pluribus probabilitatem quandam affert, ut videlicet similiter inveniatur una natura communis vel unus realis et essentialis modus in eis, de quibus dicitur tale nomen, maxime si ab huiusmodi rebus circumscribatur omnis modus praedictae attributionis, hinc est, quod Philosophus in Praedicamentis sumit rationem qualitatis et ipsius generalitatem ex communi usu nominis dicens qualitatem esse, secundum quam dicimur quales, et ex hoc descendit ad enumerandum huius generis species. Unde secundum haec nec in praedictis omnibus intentionibus huius nominis enumeratis in V Metaphysicae nec in omnibus assignatis speciebus in libro Praedicamentorum oportet quaerere veram et realem et univocam naturam qualitatis et per consequens nec contrarietatis.

 

 

(57.) Quod realitas huius nominis ‚qualitas‘

et propria et primaria eius significatio attenditur in forma

substantiali secundum primum philosophum, sed secundum

naturalem philosophum in tertia specie qualitatis)

 

(1) Est autem hic attendenda quaedam differentia. Secundum considerationem enim primi philosophi, qui considerat intentiones huius nominis per attributionem ad aliquam unam primam per prius significatam per hoc nomen ‚qualitas‘, secundum hoc, inquam, prima ratio qualitatis et prima intentionum significata per hoc nomen invenitur in forma substantiali. Ubi enim aliqua forma essentialius et realius qualificat sive qualitative informat secundum rationem entis, ibi per prius invenitur ratio huius nominis. Unde Philosophus in V Metaphysicae et Commentator ibidem dicit, quod intentio sive modus huius nominis, qui invenitur in substantiis, est verus.

(2) Secundum physicum autem, qui cadit a consideratione entis inquantum ens in eam considerationem, quae concernit motum et transmutationem, ea, quae sunt per se et primo actionum et passionum principia, constituuntur priora et sunt magis propria. Huiusmodi autem sunt qualitates tertiae speciei qualitatis. Vera igitur et realis natura huius generis, scilicet qualitatis secundum naturalem philosophum, in hoc videtur consistere, ut ipsum sit vere ens secundum rationem entis saepe praedictam per modum tamen accidentis realiter et naturaliter sic informans substantiam, ut per se et primo sit alicuius actionis vel passionis principium. Et sic propriissime et strictissime sumendo naturam qualitatis solum invenitur in tertia specie qualitatis, sicut et motus secundum Philosophum in VII Physicorum, quamvis aliae species dicantur qualitates secundum communem denominationem et assimulationem ad istam.

 

 

(58. Quod realitas et proprietas qualitatis deficit

in prima specie assignata a Philosopho in

Praedicamentis, quae est habitus et dispositio)

 

(1) Ab hac autem proprietate et realitate qualitatis deficit prima species qualitatis, quae est universaliter habitus et dispositio. Huiusmodi enim cadunt a veritate entitatis secundum saepe dictam rationem entis, sed magis sunt quaedam entium perfectiones, ut dicitur in VII Physicorum. Unde nec in eis invenitur aliquod genus motus, ut ibidem ostenditur.

(2) Si ergo ibi apparuit aliqua contrarietas, hoc non erit entis ad ens inquantum huiusmodi formalis contrapositio, qualem hic quaerimus, sed vel erit contrarietas in genere morum, ut est oppositio virtutis et vitii, vel erit quaedam disparata distantia talium formarum cointellecto modo negationis vel privationis in altero extremorum, ut in eo ipso exemplo virtutis et vitii et ut se habent sanum et aegrum.

 

 

(59. Quod in secunda specie qualitatis non invenitur vera

contrarietas, quia ibi deficit unitas et proprietas qualitatis)

 

(1) In secunda etiam specie qualitatis manifestum est non inveniri contrarietatem, quoniam nec huiusmodi genus est vere qualitas, ut supra dictum est, sed dicitur qualitas solum secundum vulgatum usum nominis.

(2) Si etiam huic generi aliquam entitatem et naturam qualitatis voluerimus attribuere, tamen hoc non erit nisi quidam modus augmenti et quantitatis virtualis, tunc in potentia, quod videtur fortassis, alterum extremorum talis oppositionis non erit nisi privatio talis virtualis facultatis in agendo vel patiendo, et tunc constat, quod non est oppositio contrarietatis, sed magis privationis et habitus vel saltem in potentia erit diminutio talis facultatis sive diminuta facultas in agendo vel patiendo, et tunc eodem modo se habebit in istis, sicut se habet magnum et parvum in quantitatibus, de quibus constat ex praehabitis, qua ratione ab eis removetur contrarietas.

(3) Verius tamen est ipsis non attribui aliquam qualitatis realitatem, sicut innuit Philosophus in libro Praedicamentorum, ubi dicit, quod huiusmodi non dicuntur qualitates in eo, quod substantiam aliquo modo disponant. Et Commentator hoc expresse dicit, scilicet quod non sunt qualitates, ut supra inductum est.

 

 

(60. Quod in quarta specie qualitatis non invenitur contrarietas)

 

(1) Quantum autem ad quartam speciem qualitatis, quae est forma et circa aliquid constans figura, sciendum, quod quidquid realitatis habet secundum rationem entis, hoc pertinet ad genus quantitatis. Unde et Philosophus vocat ipsum qualitates in quantitatibus vel quantitates in qualitatibus.

(2) Ergo secundum rationem, qua removetur contrarietas a quantitate, excludetur etiam ab hac quarta specie qualitatis; item et ea ratione, qua contrarietas non invenitur in numeris. Species enim huius generis accipiuntur secundum species figurarum, quas secundum species numerorum multiplicari manifestum est.

 

 

(61. Enumerantur ea, quae concurrunt ad perfectam rationem quantitatis, et hoc maxime quoad continuam)

 

(1) Ad evidentiam autem eius, quod dictum est, scilicet quod realitas et entitas huius generis, quod est quarta species qualitatis, est de genere quantitatis, considerandum, quod, quamvis quantitas continua sit unum quid secundum rationem entis, distinguuntur tamen in ea diversae intentiones habentes se in ordine secundum prius et posterius in essendo aliquas earum formaliores aliis.

(2) Supposito enim quantitatem esse in investigando ‚quid est‘ primum, quod considerationi occurrit, est, ut sit pars extra partem in aliquibus secundum situm.

(3) Quoniam autem eodem modo et discreta sunt extra se invicem, ideo secundo attenditur ea convenientia partium, qua sint simpliciter et per se unum, quod in huiusmodi non est nisi continuatio.

(4) Et in his duobus, scilicet existentia partium extra partes et earum continuatione, integratur ratio extensionis. Haec enim duo sunt de ratione extensionis. Quoniam autem quantitas est aliqua forma entis naturalis, de ratione autem formae est, ut secundum rationem entis sit quid terminatum et terminans et ut habeat terminationem convenientem proprietati suae entitatis, ideo ad rationem quantitatis pertinet habere terminum, qui sit extremum extensionis. Talis enim terminatio convenit quantitati secundum proprietatem entitas suae, quae est extensio, quamvis formae aliorum generum terminent et terminentur quodammodo qualitative quasi secundum quandam intensionem qualitativam entitatis, qua unumquodque talium entium est determinatae et limitatae naturae secundum aliquod genus vel speciem. Unde intensioni vel remissioni, ut sic loquamur, entium aliorum generum, qua terminatur in suis propriis naturis, correspondet proportionaliter in quantitate extensio terminata in suis extremis – haec est enim formaliter entitas huius generis –, et etiam extensio secundum rationem extensionis non terminatur nisi in extremis. Talis igitur terminus quantitatis est de ratione eius essentialiter. Unde nec linea definitur vere et proprie sine punctis terminativis nec superficies sine linea nec corpus sine superficie.

(5) Quarto, ut habeatur complete ratio quantitatis continuae, attenditur in extensione praedicto modo terminata dispositio sive ordo mediorum et terminorum ipsius extensionis ad invicem. Qua dispositione contingit vel exire media ab extremis vel non exire vel magis vel minus vel aequaliter vel inaequaliter distare media et extrema. Ex his ergo iam elicitur definitio circuli vel cubi vel pyramidis, ut patet inspicienti, nec in hoc immorandum est.

 

 

(62. Quomodo ex definitiva ratione quantitatis

eliciuntur propriae passiones eius)

 

(1) Completa autem secundum dictum modum definitiva ratione quantitatis dicente ‚quid est‘ ipsius quantitatis eandem rationem sumendum ut dicentem ‚propter quid‘ propriorum accidentium et per se passionum. Sumpta enim ratione lineae alicuius secundum dictum modum, mox concludetur ipsam esse curvam vel rectam vel talem superficiem esse aequilateraliter triangulam sumpta ratione talis superficiei, et sic de aliis.

(2) Propter defectum autem nominum ut plurimum accipimus nomina harum passionum sive propriorum accidentium ad designandum species ipsarum quantitatum vel saltem eadem sunt nomina specierum quantitatis et ipsorum accidentium eo, quod vocabula veniunt in usum sermonis secundum communiter loquentes. Distinguere autem inter huiusmodi specierum et passionum intentiones valde propriorum et exercitatorum est. Cuius signum est, quod in disciplinalibus aliquid, quod est conclusio demonstrationis, plerumque in alia demonstratione videtur accipi pro medio vel pro subiecto demonstrationis, ut patet intuenti, quod evenit propter dictam rationem penuriae nominum. Secundum hoc igitur nominibus circuli sive sphaerae sive cubi sive trianguli et ipsae species et earum propria accidentia designantur.

 

 

(63. Quod secundum dictas proprietates suas quantitas

descendit in genus qualitatis, et quomodo)

 

(1) Quomodo autem aliqui proprii modi aliquorum entium, quos proprias passiones dicimus, descendant in alia genera ita, ut aliqua genera et species aliquorum generum ex hic constituantur, dictum est diffuse in tractatu De origine rerum praedicamentalium, et propter hoc non repetendum hic.

(2) Secundum hoc autem proprietas sive per se accidens quantitatis descendit in genus qualitatis quantum ad quartam speciem huius generis. Cuius generis ratio secundum logicam considerationem accipitur, secundum quod aliquid praedicatur in quale de aliquo, modo tamen accidentali, ut praemissum est.

(3) Et quoniam ea accidentia, de quibus sermo est, in intellectu suo circa substantiam important sive entitatis radicem sive fundamentum, ipsas scilicet species quantitatis, et eadem accidentia quantum ad communem usum sermonis de substantia praedicantur in quale, ideo coordinantur huiusmodi in determinata specie qualitatis secundum ea, quae dicta sunt in praedicto tractatu. Et secundum hoc tota realitas et entitas huius quartae speciei qualitatis reducitur ad realitatem et entitatem quantitatis. Unde secundum dictam considerationem Philosophus V Metaphysicae vocat huiusmodi qualitates in quantitatibus vel quantitates in qualitatibus.

 

 

(64. Movetur et solvitur instantia quaedam circa praedictum)

 

(1) Secundum hoc non obstat, si quis opponat, quod secundum Philosophum et Commentatorem super V et VII Metaphysicae huiusmodi formae, quae videntur esse de quarta specie qualitatis, sunt essentiales formae ipsarum quantitatum. Unumquodque autem reponitur in genere secundum formam suam. Igitur quantitas non erit nisi in genere qualitatis, quod patet esse falsum.

(2) Sed dicendum, quod id de genere istarum formarum, quod primo et per se est in genere qualitatis relatum ad quantitatem, non est nisi proprietas et per se accidens quantitatis, et secundum hoc huiusmodi formae dicuntur essentiales quantitati, non tamquam principium essentiale essentialiter informans, sed sicut proprietates ex essentialibus principiis elicitae, vel potius secundum intentionem Philosophi et Commentatoris huiusmodi proprietates reductae ad genus qualitatis important de intellectu suo etiam suarum specierum formales rationes, quae secundum hoc ex consequente pertinent ad genus qualitatis. Unde non sequitur, quod propter huiusmodi formas quantitas simpliciter sit de genere qualitatis, cum species quantitatis secundum hanc considerationem reducuntur ad genus qualitatis.

(3) Sed haec hactenus de quarta specie qualitatis.

 

 

(65. Quod in sola tertia specie qualitatis et non in aliis generibus residuis invenitur vere et perfecte contrarietas naturalis)

 

(1) Quoniam autem praedictae condiciones et maxima formarum distantia, quae secundum eas attenditur, solum invenitur in tertia specie qualitatis, ideo solum ibi reperitur perfectae contrarietatis natura praedictis generibus et speciebus exclusis secundum ea, quae praedicta sunt.

(2) Quia etiam genus relationis et alia sex genera entium, quae dicimus formas extrinsecus advenientes, quidquid realis et naturalis entitatis important, pertinet ad aliquod praedictorum trium generum, scilicet substantiae, quantitatis et qualitatis, ut in aliis satis ostensum est, ideo non aliter se habent ad naturam contrarietatis quam secundum eam rationem, qua aliquod dictorum generum se habet. Ideo non agendum amplius de his quantum ad praesens negotium.

 

 

(66. Movetur et solvitur quaestio de loco et de ubi, in quibus inveniatur contrarietas secundum sursum et deorsum)

 

(1) Unum tamen non est praetermittendum, de loco videlicet et de ubi, in quibus videtur esse contrarietas. Sursum enim videtur contrarium ei, quod est deorsum, et sic de aliis differentiis positionis, quod non videtur consonare praedictis.

(2) Ad quod advertendum, quod in eo, quod est sursum et deorsum, non est contrarietas secundum formam, qualem hic quaerimus, sed eam differentiam positionis, quae in eis attenditur, vocamus contrarietatem extendendo nomen contrarietatis, in ordine videlicet ad diversos motus, qui sunt inter extrema eiusdem spatii maxime distantia. Si enim attenderetur contrarietas in ipsa distantia absolute, non in ordine ad motum, constat, quod maior est distantia inter extrema diametri sphaerae quam inter extrema semidiametri, inter quae attenditur ea differentia, quae est sursum et deorsum in mundo. Ergo secundum hoc potius esset contrarietas inter extrema illius distantiae quam istius, quod patet esse falsum.

(3) Sed quocumque modo se hic habeat ea distantia, quae est secundum sursum et deorsum, non est distantia secundum formam, in qua fundatur vera contrarietas, quod patet: Sive attendamus ipsa extrema localis distantiae absolute, inquantum videlicet sunt extrema talis dimensionis, quae constat formaliter ad invicem non contraponi; sive etiam attendamus qualitates ipsorum locorum, quae non sunt aliae quam qualitates corporum existentium in eis locis, puta ignis vel terrae vel similium. Haec enim non faciunt praedictam locorum differentiam nec differentiam ipsorum motuum ad praedicta loca. Si enim totum corpus terrae esset extra medium apud lunam et ignis esset in medio, nihilominus esset sursum et deorsum in mundo sicut prius nec minus moveretur aliquod grave deorsum ad medium quam prius et leve sursum.

 

 

(67. Quod nihilominus sursum et deorsum differunt secundum naturam, et quomodo, prout sunt differentiae positionis in universo)

 

(1) Nihilominus tamen sursum et deorsum differunt secundum naturam, sed non secundum suas formas absolutas et secundum se circumscripto ab eis eo ordine, quem habent in toto, sed secundum quod aliquod totum, cuiusmodi est mundus iste corporalis, habet distinctionem in suius partibus et ipsarum partium ad invicem dispositionem convenientem toti et naturae partium. Secundum hoc invenitur in eis praedicta differentia.

(2) Unde ipse locus non habet absolute aliquam naturam formaliter differentem, quia nec secundum quod est dimensio nec secundum quod continet aliquod corpus, cuius corporis natura non est natura loci, ut dictum est, sed secundum quod res aliqua mota in aliquem locum vel quiescens in loco convenienter se habet ipsi toti et propriae naturae. Et quia secundum hoc corpora diversarum naturarum requirunt diversam dispositionem sive situationem in toto, ideo per consequens ispis locis hanc naturarum diversitatem attribuimus. Et istud exemplariter satis patet in dispositione partium et motu nutrimentorum in corpore animalium, sed non est circa hoc immorandum.

 

 

(68. Quod huiusmodi qualitates et contrarietates, de quibus agitur, sunt physicae, videlicet in existendo aliquarum motionum principia)

 

(1) Necesse est igitur secundum praedicta veram formalem naturalem contrarietatem inveniri solum in tertia specie qualitatis. Solum enim in hoc genere inveniuntur praedictae condiciones et modi, qui requiruntur ad veram et perfectam contrarietatem.

(2) Quo etiam necesse est huiusmodi contrarietates esse physicas, videlicet in existendo aliquarum motionum principia secundum rationem agendi sive secundum rationem patiendi. Propter hoc etiam determinatur earum natura et differentia in movendo aliquam sensitivam particulam secundum Philosophum VII Physicorum et De generatione et corruptione.

(3) Causa autem eius, scilicet quod huiusmodi sunt aliquarum motionum principia, est, quoniam huiusmodi contrarietates sunt formae et formaliter principia alicuius entis, secundum quod habet rationem entis, entis, inquam, secundum quid, quod est ens secundum aliquod accidens, de quarum formarum natura supra satis actum est. Entis autem inquantum tale est agere vel pati. Secundum hoc igitur sunt contrarietates physicae, et in eo sunt huiusmodi quasi instrumenta principalium et essentialium agentium in generatione et corruptione. Unde et proprie dicuntur huiusmodi physicae contrarietates, scilicet in movendo non quocumque modo sive ad quemcumque terminum, sed in movendo naturam etiam usque ad generationem et corruptionem substantiarum et earum perfectionum. Sicut enim huiusmodi sunt proximae substantiis et earum immediate dispositiones formales, sic per eas et mediantibus eis continuatur virtus agentium principalium ipsis substantiis etiam usque ad perfectionem generationis et corruptionis quarundam.

 

 

(69. Quomodo hoc necessarium fuit apud naturam)

 

(1) Quod quidem necessarium fuit apud naturam. Agens enim principale naturale, cuiusmodi est corpus caeleste, non agit aliquam substantiam nisi ex aliquo praeiacenti. Agere enim aliquam substantiam non ex praeiacenti aliquo solum competit principio separato. Quod principium eo agit, quo apud ipsum invenitur rei ratio per modum conceptus intellectus activi, qua rei ratione existente in tali principio effective constituitur unaquaeque res, sicut etiam propria ratione unumquodque formaliter in se subsistit.

(2) Praedictum igitur naturale agens ex praeiacenti agit educendo actum de potentia, quod non fit naturaliter nisi per motivam transmutationem, alioquin omnia fierent in instanti et totus decursus mundi in instanti revolutus esset. Igitur oportet, ut agens alio et alio modo se habeat ad passivum. Quod autem alio et alio modo se habeat ad passivum, hoc non potest esse per essentiam prima intentione eo, quod essentiae unius modi et habitudinis sunt in se et ad se invicem. Necesse est ergo hoc esse per aliquem modum accidentalem.

 

 

(70. Quod primum, quod necessarium est agenti

naturali principali, est variatio secundum locum)

 

(1) Primum autem, quod in hoc occurrit, est variatio secundum locum vel situm, cui praesupponitur quantitas dimensiva tam in causa agente naturaliter quam in passivo. Dico autem hic agens essentiam seu substantiam causae essentialis et principalis, passivum autem substantiam seu essentiam passi.

 

 

(71. Quod non sufficit agens appropinquare passivo

secundum locum nec influit secundum quantitatem

approximando, sed secundum qualitatem aliquam)

 

(1) Sed nec sufficit activum et passivum eo modo approximari, scilicet solum secundum locum. Quamvis enim secundum hunc modum essentiae sibi approximarent, quia tamen hic modus est accidentalis et secundum aliquid extrinsecum rei, puta secundum locum sive situm in loco, non adhuc approximarent sibi essentialiter, ut videlicet una influeret in aliam modo essentiali. Virtus enim causalis essentialis substantiae non diffunditur localiter primo et per se, nec ipse influxus impeditur per distantiam localem nec vigoratur per approximationem, dico, prima intentione, sed potius virtus causae essentialis fluit in causatum qualitative et indivisibiliter eo, quod terminatur ad essentiam substantiae, quae per se habet esse indivisibile, non secundum quod subiacet quantitati dimensivae, habet etiam esse quodammodo qualitativum. Unde et Philosophus V Metaphysicae nominat formam substantialem qualitatem.

(2) Non ergo per approximationem secundum locum tantum continuatur talis virtus causae agentis essentialis ad causabile nec continuatur talis virtus mediante quantitate dimensiva reperta in causabili vel passivo. Quantitas enim dimensiva est quaedam materialis dispositio substantiae, ut praedictum est, in qua consistit dispositio partium materialium in toto.

(3) Sed medium deferens intentionem virtutis alicuius causalis principii facit hoc, inquantum est aliquid secundum actum formalem, ut patet de medio in visu. Color enim est motivum visus secundum actum lucidi. Igitur mediante quantitate non continuatur talis virtus causae passivo. Oportet igitur aliquam qualitativam dispositionem esse vel fieri in passivo, qua continuetur virtus sive actio causalis essentialis causae ad essentiam rei causabilis – quae qualitativa dispositio sit intrinseca et proxima essentiae –, nec est dare aliam naturam in genere corporalium immediatiorem substantiae rei quam hanc, scilicet qualitatem.

(4) Et secundum hoc quantumcumque causa essentialis, puta caelum, distaret vel approximaret secundum locum ad semen plantae circumscriptis qualitativis dispositionibus ab utroque istorum, nihil fieret penitus in causando. Si autem poneretur caelum influere secundum aliquas qualitativas dispositiones, quantumcumque distaret secundum locum, in debita tamen proportione sufficienter causaret.

(5) Haec est ergo necessitas, qua natura invenit huiusmodi accidentia in rebus generabilibus et corruptibilibus.

 

 

(72. Quod non solum in passivo oportet inveniri aliquas

qualitates physicas, quibus continuetur virtus agentis ipsi

passivo, sed etiam in causa agente naturali est necessarium

quasdam formales qualitativas dispositiones reperiri)

 

(1) Quoniam autem principium qualitativae transmutationis per se et immediatum non potest esse nisi aliqua qualitas – causalitas enim substantiae non terminatur primo et immediate nisi ad substantiam; substantialis enim operatio non est alteratio, sed generatio et factio entis simpliciter –, ideo oportet non solum in causabili inveniri saepe dictas qualitates, sed etiam in ipsa causa necesse est inveniri quasdam formales dispositiones, quae sint dictarum dispositionum principia, quibus virtus causalis quasi active effluit a causa, sicut per illas quasi passive recipitur in causabili.

(2) Videmus autem manifeste lucem esse huiusmodi qualitatem in ipsa causa, quae est principale generans, scilicet caelum, sed quia principium lucis in corpore luminoso est aliquid de genere perfectionum, puta lumen, quo diaphanum est actu diaphanum – conculcatio enim partium diaphani in actu causat lucem –, ideo necesse est aliam formam accidentalem inveniri in substantia caeli, cuius formae virtutis ipsa lux sit vehiculum. Causalitas enim lucis secundum praedictam rationem non terminatur ad aliquam qualitatem physicam.

 

 

(73. Solutiones earum dubitationum et quaestionum,

quae tactae sunt versus principium istius tractatus)

 

(1) Solutiones praemissarum dubitationum et quaestionum, quae tactae sunt versus principium, eliciantur ex locis propriis et opportunis.

(2) Quarum primae dubitationis solutio habetur ex quinto capitulo, ut etiam ibi scriptum est.

(3) Ad secundam dubitationem patet distinctio de eo, quod est maximum, quia est maximum simpliciter – et hoc attenditur in distantia, quae est inter ens et non ens; et ex hac procedit instantia –, et est maximum in genere formarum, in quibus attenditur magis et minus, quarum comparatione dicuntur contraria maxime distare.

(4) Ad tertiam obiectionem patet ex his, quae in suo loco istius tractatus dicta sunt, scilicet quod non sufficit ad veram et perfectam contrarietatem distingui species solum secundum oppositionem entis et non entis, id est privationis, nisi aliquid aliud inveniatur in eis.

(5) Per hoc patet responsio ad quartam dubitationem.

(6) Ad primam quaestionem ibidem motam patet responsio ex eo loco, ubi agitur de luce et de aliis formis, quae sunt entium perfectiones, quia in talibus habet locum, quod quaestio induxit; et ponitur supra 45 c.

(7) Ad secundam quaestionem habetur responsio ex eo loco, ubi ostenditur et ponitur ratio, quare in substantiis et aliis quibusdam generibus praedicamentorum non invenitur contrarietas.

(8) Ad tertiam quaestionem patet responsio ex eo loco, ubi agitur de ratione verae contrarietatis et maxime ex quinta condicione seu proprietate, quae attribuitur contrariis, videlicet quod una forma contrariorum est formaliter privatio alterius et remotio eius ita, quod est totaliter extra eam.

(9) Ad quartam et ad quintam quaestionem habetur responsio distinguendo de mediis. Sunt enim quaedam media, quae sunt media per participationem extremorum secundum magis et minus, puta magis et minus album vel nigrum inter album et nigrum simpliciter et magis vel minus calidum vel frigidum inter calidum et frigidum simpliciter, et sic de aliis. Et talia non distinguuntur ab extremis secundum specificam differentiam.

(10) Sunt alia vel alterius generis media, videlicet secundum complexionalem mixtionem extremorum. Et haec media differunt ab extremis secundum speciem, ut inter album et nigrum sunt media rubeum, glaucum, viride, lazulum, secundum quod induxit quaestio, sic etiam inter humidum et siccum, calidum et frigidum inveniuntur quaedam, immo multa media complexionalia secundum speciem differentia ab extremis, ut patet in universitate entium complexionaliter mixtorum. Unde quantum ad hanc partem quaestio supponit falsum.

 

 

(74. Conclusio totius opusculi cum ratione,

qua supersedetur a tractando de aliis formis naturalibus,

quibus utitur natura in generatione et corruptione rerum)

 

(1) Communiter igitur dictum est de contrarietate et de formis contrarietatem veram formalem et naturalem habentibus, dictum est, inquam, de ratione contrarietatis earum et quomodo sunt quasi instrumenta naturae in generatione et corruptione entium.

(2) Hoc autem non eo tractatum est, quod ipsae solae sint tales, quibus indigeat natura secundum dictum modum, sed multa sunt alia, quibus natura quasi suis instrumentis operatur et determinat sibi diversa instrumenta secundum exigentiam et diversam condicionem generabilium, ut sunt diversa spermata et diversae virtutes seminales et minerales et huiusmodi, quae sunt instrumenta generationis et corruptionis.

(3) Sunt autem huiusmodi instrumenta naturae secundum aliquas formas sibi a natura inditas, quas formas reducere ad aliquem determinatum numerum longum esset et difficile, et ideo hic sit finis istius tractatus cum multa ad Deum gratiarum actione.