BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Vriberch

ca. 1240 - ca. 1320

 

Tractatus

de visione beatifica

 

ca. 1290

 

________________________________________________________________

 

 

 

(3. Impossibile est visionem beatificam

fieri per intellectum possibilem)

 

(1) De tertio principali articulo praemisso in principio huius tractatus nunc considerandum et est, quod illam visionem Dei per essentiam, quae nobis in beata vita promittitur, impossibile est immediate ad Deum fieri per intellectum possibilem.

 

 

(3.1. Reicitur quaedam rudis positio)

 

(1) Primum autem inconveniens, quod prima fronte in ingressu huius considerationis occurrit, est, quod illi, qui immediatam visionem Dei per essentiam dicunt fieri per intellectum possibilem, a directa et immediata visione Dei excludunt intellectum agentem quasi universaliter nihil intelligentem, cum tamen ipse sit id nobilius, quod Deus in natura intellectualis substantiae plantavit, ut supra satis actum est.

(2) Dicunt autem ipsum non omnino vacare et im [19 vb] munem esse ab omni operatione in illa beata visione, sed fortassis cooperatur intellectui possibili agendo aliquid circa phantasmata vel confortando et elevando ipsum intellectum possibilem ad talem gradum divinae visionis.

(3) Sed illud nihil est dicere. Cum enim huiusmodi visio sit perfectissima et nobilissima omnium operationum nostrarum, necessarium est eam reducere principaliter in id, quod est supremum et nobilissimum in nobis, quod est id, quod est intellectus per essentiam semper in actu. De modo autem infra agetur.

(4) Quod autem dicunt de faciendo aliquid circa phantasmata, ergo saltem in visione beata, qua spiritus separati a corporibus vident Deum per essentiam, immunis esset ab omni operatione. In spiritibus enim separatis secundum eos phantasmata locum non habent.

(5) Quod autem dicunt de confortatione et elevatione, impossibile est retenta eorum suppositione de intellectu possibili. Supponunt enim ipsum etiam in illa beata visione esse ens in potentia quoad carentiam actus primi, qui consistit in habendo aliquam formam seu speciem. Confortari autem et elevari supponunt in ente, quod confortatur aut elevatur, saltem actum primum, quo res est id, quod est.

(6) Item elevatio talis et confortatio passiva necessario important aliquam dispositionem formalem secundum actum in re elevata et confortata. Actio enim in agente non est sine passione in patiente, immo actio et passio sunt unus et idem motus in patiente. Talis autem formalis dispositio secundum actum existens in intellectu possibili non est nisi intellectualiter in eo. Quod enim recipitur in alio, est ibi per modum recipientis secundum Boethium. Quod autem est intellectualiter in intellectu, necessarium est ipsum esse formam et speciem intelligibilem, qua operatur suam propriam operationem. Igitur secundum hoc per intellectum possibilem videretur Deus per speciem et per consequens non per essentiam. Sequeretur etiam ulterius, scilicet quod, si intellectus agens per dictum modum esset causa intellectui possibili videndi Deum, ipse intellectus agens altiore et nobiliore modo videret Deum, quia id, quod est in causato, altiore et perfectiore modo invenitur in causa.

(7) Quod autem primo quasi pro suae positionis radice et fundamento inducunt, scilicet quod intellectus agens nihil intelligit, videtur mirandum magis quam quod aliquis multum debeat esse sollicitus ad hoc improbandum propter ruditatem positionis. Omnium enim probatorum philosophorum usque ad haec tempora positio fuit, quod intellectus agens non solum intelligit, sed quod est intellectus per essentiam semper in actu, quod patet discurrendo per singulos, quorum dicta pervenerunt ad nos.

(8) Praeterea sequeretur, quod intellectus agens non esset ens intellectuale in sui natura.

(9) Item sequeretur, quod ipse nihil ageret intellectualiter ex parte sui; ergo nihil intellectualiter ab eo procederet ex parte rei factae.

(10) Praeterea ipse inferioris gradus naturae esset quam sua causata. Efficit enim intellecta universalia separata, quibus inferior est omnis natura in sua substantia expers intellectus.

 

 

(3.2. Impossibile est intellectum possibilem Deum directe videre)

 

(3.2.1. Enumerantur quattuor positiones et reiciuntur duae primae)

 

(1) Remotis igitur dictis improbabilibus positionibus considerandum ad propositum, videlicet quod impossibile est illam beatam visionem immediate ad Deum fieri per intellectum possibilem.

(2) In illa enim beata visione, qua videtur per essentiam, intellectus possibilis aut est in potentia quantum ad utrumque, videlicet quoad carentiam actus primi et carentiam actus secundi, vel est in actu quantum ad actum primum, in potentia autem quantum ad actum secundum, qui est intelligere in actu, vel est in actu quantum ad actum secundum, in potentia autem quantum ad actum primum, vel est in actu quantum ad utrumque dictorum.

(3) Primi istorum modorum destruunt se ipsos et important contradictionem in proposito. Dicere enim per intellectum possibilem videre Deum per essentiam et subtrahere ei actum secundum, qui est intelligere et videre Deum per essentiam, contradictionem importat.

(4) Quamvis etiam, si scrupulosius aliquis considerare voluerit, necessarium sit dicere, quod ponendo actum primum in intellectu necessarium sit ponere actum secundum sumendo actum primum, sicut ipsi [20 ra] sumunt in proposito, qui loquuntur in materia ista, accipiendo actum primum id, quo res est aliquid non in habitu, sed in actu in substantia sua circumscripta eius operatione, sic igitur sumendo intellectum secundum actum primum necessarium est ipsum stare sub actu secundo, qui est intelligere.

(5) Est enim per se consequens, videlicet si intellectus habet speciem intelligibilem in actu, quod eo ipso intelligit, immo ulterius in intellectu actus primus et actus secundus sunt idem per essentiam, cum intelligere, quod dicunt actum secundum, sit operatio intra. Quarum operationum, quae sunt eiusdem generis, manentium intra operantem idem est principium et operatio. Alias, si differant, idem secundum idem educet se ipsum in actum.

(6) Praeterea, cum homo sit dominus actuum suorum, si forma seu species, qua intellectus est factus in actu, differret ab operatione, quae est intelligere, sequeretur, quod habens intellectum actu formatum specie simul cum hoc posset non intelligere, quod est absurdum, sicut citharoedus vel aedificator actu speculantes formas artis suae nihilominus possunt non operari, quod contingit in operationibus transeuntibus in extra, in quibus differt operatio et principium operationis.

(7) Unde et Philosophus in II De anima et in VIII Physicorum non ponit nisi unum actum, qui est forma cum sua operatione manente intra operantem, quem actum condividit contra habitum, quem vocat actum primum, sicut ad invicem se habent actu considerare et scientia in habitu. Unde secundum Philosophum in dictis locis sciens in potentia non est nisi dupliciter in potentia: primo videlicet, ut acquirat habitum scientiae, et habens habitum scientiae est in potentia ad actu considerare. Si enim differret actus formae intellectualis ab intelligere, habebat Philosophus ponere triplicem gradum potentiae, unum videlicet respectu scientiae in habitu, alium respectu formae intellectualis in actu, tertium respectu considerationis actualis, quod non invenitur apud Philosophum.

(8) Sic ergo primi duo modi quattuor enumeratorum sunt incompossibiles illi beatae visioni.

 

 

(3.2.2. Reicitur tertia positio)

 

(1) Considerandum igitur de tertio, qui est, quod intellectus possibilis sit ens potentia quantum ad carentiam actus primi, qui est forma vel species aliqua actuans ipsum formaliter, est autem in actu quantum ad actum secundum, qui est intelligere et videre Deum per essentiam.

(2) Patet hoc stare non posse. Primo ex eo, quod hic immediate conclusum est, videlicet quod operatio intellectualis, quae est intelligere, non differt a forma seu specie, quae est actus primus intellectus. Ergo si intelligit, ipsa intellectio est actus primus et forma seu species intellectus.

(3) Item nihil est aliquam realem operationem eliciens seu exercens nisi secundum rationem alicuius principii formalis in operante, quod est actus et modum formae habens. Quod patet per sufficientem inductionem in omnibus activis et passivis. Quamvis enim substantiae proprium sit agere et pati et universaliter operari, non tamen facit ista nisi ex aliquo principio secundum actum intrinseco sibi, intrinseco, inquam, non modo secundum situm, sed secundum formam et actum suum, quo formaliter actuatur, ut possit esse principium alicuius, quod est secundum actum. Numquam enim ignis calefaceret per quamcumque caloris assistentiam vel intraneitatem, nisi calor esset aliquis actus eius et forma. Nec passivum umquam aliquid pateretur ab activo, nisi ipsum passivum esset aliquid secundum actum alicuius formae. A calido enim et frigido numquam aliquid pateretur, nisi esset actu humidum vel siccum. Unde secundum hoc dicit Philosophus in VII Metaphysicae, quod, si materia prima esset sine omni forma, nihil ex ea generaretur.

(4) Sic ergo requiritur in agente et universaliter operante aliquis actus formalis, quo agat, similiter autem et in patiente suo modo, ut dictum est. Agere enim et pati necessario supponunt ens in actu tam in agente quam in patiente, nisi sit aliquid, quod non educitur de potentia aliqua subiecta, sed se toto producitur in esse. Sed hoc magis est fieri quam pati. Sed et in huiusmodi activis et passivis attenditur etiam forma quasi media, videlicet ipsa formalis dispositio, quae ab agente influitur in passum, sine qua nec intelligi potest esse actionem et passionem. Actio enim et passio in physicis sunt unus motus in mobili secundum Philosophum III Physicorum, et sic se habet universaliter in quibuscumque activis et passivis.

(5) Sequitur igitur intellectum possibilem in quacumque [20 rb] sua operatione intellectuali, sive habeat rationem activi principii suae operationis sive passivi respectu sui obiecti, necessario stare sub aliquo actu formali, et sic patet impossibile esse intellectum possibilem intellectualiter operari et tamen nihilominus carere forma seu specie, quae est actus eius primus, ut dicunt.

 

 

(3.2.3. Instantia de lumine gloriae et responsio)

 

(1) Sed dicunt, quod intellectus possibilis lumine gloriae elevatur, ut possit in dictam operationem suam et visionem Dei per essentiam absque actu suo primo, qui est forma vel species intelligibilis.

(2) Sed hoc stare non potest. Si enim lumen gloriae sit in intellectu, non erit nisi forma seu species intelligibilis in intellectu. Quidquid enim est in intellectu, est ibi intellectualiter, quia omne, quod recipitur in alio, est ibi per modum recipientis. Igitur lumen, quod ponitur, erit forma seu formalis actus intellectus.

(3) Si autem tale lumen ponatur in essentia animae et non in intellectu, ergo adhuc intellectus manet in sua substantia ens in potentia ad eliciendam praedictam operationem nec potest essentia intellectus immediate elicere operationem, ad quam est in potentia secundum suam substantiam, nisi in sua substantia immediate recipiat aliquid formale, quod sit ratio et principium secundum actum eliciendi talem operationem.

(4) Cuius rei necessitatem manifeste videmus, si ulterius extendamus considerationem nostram ad id, quod est intellectus possibilis per suam essentiam. Circumscripta enim essentia animae et organo corporali et phantasmatibus si sumamus id, quod pure est intellectuale ipsius, hoc non est nisi quaedam possibilitas seu species intelligibilis in potentia, quae non educitur in actum ex potentia alicuius subiecti, cum ipsa talis species sit simplex et quid separatum et universale. Nec ex dicta possibilitate et ipsa specie fit compositio, sed potius talis possibilitas transit in actum speciei et fit ipsa species intelligibilis in actu, ut dicit Alexander et Alpharabius in libris suis De intellectu et intelligibili et Commentator Super De anima, scilicet quod species intelligibilis fit ipse intellectus, quando quis actu intelligit. Et hoc est, quod dicit Philosophus III De anima, quod intellectus possibilis nihil est eorum, quae sunt, antequam intelligat.

(5) Quantum enim ad pure intellectuale suum constat secundum hoc, quod non est ens in actu.

(6) Sed nec est ens in potentia secundum aliquam sui incohationem in quocumque subiecto, ut sit necessarium ipsum educi de potentia subiecti in actum, sed se toto modo simplici fit ens actu, immo fit ens actus suus simplex, qui productionis modus competit entibus simplicibus, si qua exeunt in esse, ut dicit Philosophus in VIII Metaphysicae de entibus, in quibus nec est materia sensibilis nec intelligibilis, scilicet quod non educuntur de potentia alicuius materialis subiecti.

(7) Cum igitur secundum iam dicta intellectus possibilis in sua essentia sit pura possibilitas et ens potentia, impossibile est ipsum aliquam operationem exercere manente eo in tali gradu essendi. Oportet igitur ipsum fieri sub aliquo actu formali, quo possit elicere suam operationem, et sic non manebit ens potentia quantum ad carentiam actus primi. Patet hoc maxime, si dicatur, quod operatio sua talis, de qua agitur, sit actus eius primus.

 

 

(3.2.4. Alia instantia et responsio)

 

(1) Fortassis autem non recipient sententiam dictorum philosophorum iam dictam, sed retorquebunt dicta eorum in alium sensum dicentes, quod intellectus possibilis etiam quantum ad purum intellectuale suum est aliquod ens in actu in sua substantia, quamvis sit ens in potentia respectu speciei intenigibilis, et sic absque specie potest elicere saepe dictam operationem, qua videat Deum per essentiam.

(2) Sed istud dicere non est nisi multiplicare inconveniens.

(3) Et primo quoad hoc, quod contradicit sententiae dictorum philosophorum secundum manifestum verborum suorum, ut patet intuenti.

(4) Secundo, ut commemorentur aliqua eorum, quae in tractatu De intellectu et intelligibili [20 va] plenius declarari habent, advertendum, quod, si essentia intellectus possibilis est talis, ut dicunt, cum ergo sit quoddam ens in actu in sua essentia et simplex absque quarumcumque partium aggregatione et separatum immune ab omni extranea natura, necessarium est ipsum esse intellectum in actu et semper actu intelligere. Hoc autem concluditur ex actuali eius existentia et ex modo separationis eius et immunitate et puritate ab omni extranea natura considerata etiam cum hoc simplicitate eius in sua substantia. Suppositis enim iam dictis modis et condicionibus essentiae suae manifestum est, quod in essentia sua sibi ipsi toti se toto praesens est et se totum se toto penetrat et se toto in se totum convertitur sua propria operatione, quae est perfectio eius intranea, qua non destituitur ipse sicut nec quaecumque alia res perfecta et per se et secundum se intenta a natura. Haec autem sua propria operatio est intelligere, nec hoc quocumque modo, sed intelligere per suam essentiam. Nulla enim alia operatione in se converti potest nec se toto se totum penetrare.

(5) Ex positione igitur eorum, qua ponunt intellectum possibilem esse essentiam quandam actualis existentiae in sua substantia, item quia simplex est, item quia separatus et immunis ab omni extranea natura, sequitur ipsum esse intellectum in actu quantum ad actuale semper intelligere per suam essentiam. Ex dictis enim condicionibus concluditur secundum philosophos intelligentias intelligere per suam essentiam et ea intellectione in se ipsas semper converti, ut habetur in Libro de causis et Procli. Igitur idem sequitur circa intellectum possibilem, si talis est in sua essentia, sicut dicunt.

(6) Sed hoc est falsum etiam secundum eos, videlicet quod intellectus possibilis in sua tali essentia, quam ponunt, aliquid intelligat, quod tamen necessario sequitur ex positione eorum.

(7) Addunt autem, quod nihilominus adhuc ulterius est in potentia ad formam seu speciem intelligibilem, qua solum intelligit secundum viam naturae et secundum statum praesentis vitae.

(8) Sed istud est impossibile retenta positione eorum de essentia intellectus possibilis et quod secundum eos in sua essentia nihil intelligit.

(9) Primo, quoniam iam haberet determinatam naturam in ordine entium, ex quo sequitur, quod non esset in potentia intelligere omnia, quia se ipsum non posset intelligere. Necessarium est enim id, quod est in potentia aliquid intelligere, denudatum esse ab eo, quod potest ab eo intelligi. Res autem non est denudata a se ipsa.

(10) Item sequitur, quod nec aliquid aliorum entium posset intelligere, quia secundum Philosophum III De anima, ut verbis eius utar, prohiberet despectum, id est si intellectus haberet aliquam determinatam naturam, haec determinata natura prohiberet, ne aliquid aliud intelligeret, et omne aliud intelligibile esset ei despectum. Forma enim seu species recepta in tali determinata natura, quam dicunt, cum sit forma in alio, id est in subiecto, semper tendit sua operatione in aliud a subiecto, sicut color non agit in proprium subiectum, sed semper in aliud eo, quod formae tales inventae sunt in natura, ut per ipsas tendat res formata in aliud a se et extra se, sicut dicit Philosophus in Praedicamentis de passionibus et passibilibus qualitatibus in capitulo de qualitate, quod huiusmodi non dicuntur passiones vel passibiles qualitates, quod subiecta eorum aliquid ab eis patiantur. Cuius ratio est, quia talium formarum non est agere, sed substantiae proprium est agere et pati. Si igitur per illam formam aliquid ageretur in suum subiectum, haec actio esset actio subiecti, et sic idem ageret et moveret se ipsum, quod est impossibile.

(11) Et sic se habet in proposito, maxime ex quo talis forma seu species recepta in intellectu secundum modum, quem ipsi dicunt, non sit maioris separationis quam ipsa essentia intellectus, quam ponunt. Non enim ponendum est hic gradus separationis, ut primo gradu intellectus possibilis per suam essentiam actualis existentiae sit quid separatum, [20 vb] deinde ipsa species intelligibilis seu forma recepta in eo sit etiam ab ipsa tali essentia intellectus separata. Esset enim secundum hoc amplior et superior gradus separationis in genere separabilium quam ille, qui est intellectuum separatorum per suas essentias, et maxime intolerabilius inconsequens esset hunc ampliorem gradum separationis poni in forma accidentali. Unde impossibile esset talem speciem converti sua intellectione in proprium subiectum, respectu cuius non est aliquid separatum, sed ipsi subiecto immersum. Unde nequaquam tendit in ipsum, sed semper in aliud, si possibile esset intellectum possibilem per istum modum, quem dicunt, aliquid intelligere.

(12) Item cum talis essentia intellectus possibilis, quam dicunt aliquid esse in actu etiam praeter speciem intelligibilem, sit omnibus modis simplex essentia secundum modum praedictum, impossibile est ipsum recipere aliquam formam accidentalem. Omnis enim talis forma est quaedam dispositio eius, cuius est forma. Dispositio autem non est nisi individui, quod est hoc aliquid habens partes, secundum quas res sic vel sic disponi habet. Nihil enim omnino simplex in sua essentia aliquo modo disponi potest, et ideo etiam non est in sua substantia receptibile alicuius accidentis, quia accidentia non sunt nisi modi et dispositiones substantiae secundum suas partes, qualescumque sint, videlicet sive sint partes quantitativae sive qualitativae.

 

 

(3.2.5. Iterum arguitur contra tertiam positionem)

 

(1) Patet igitur, quod intellectus possibilis quoad hoc, quod est aliquid pure intellectuale, non est nisi possibilitas quaedam et in potentia forma vel species intelligibilis. Et secundum hoc non potest stare, quod dicunt quoad hunc tertium articulum paulo ante praemissae divisionis, videlicet quod intellectus possibilis absque omni specie et actu formali quoad carentiam actus sui primi in illa beata visione exercet operationem suam intelligendo et videndo Deum per essentiam, et hoc per assistentiam et praesentiam divinae essentiae ad ipsum intellectum ita, ut divina essentia sit huius visionis obiectum simul et ratio videndi intellectui.

(2) Hoc, inquam, stare non potest. Manifestum est enim per se pure possibile nec esse operationem, quae est aliquis actus, nec purum possibile aliquid operari. Operationes enim sunt entium secundum actum, non entium in potentia. Alias enim sic posset dici de materia prima, quod secundum esse potentiale suum aliquid posset operari secundum actum, quod est absurdum.

(3) Et tamen multo magis posset hoc competere materiae primae, quia ipsa importat in sua substantia ens quoddam positivum, ex cuius compositione cum forma actuatur ipsa materia et resultat aliquid compositum ex utroque. Essentia autem intellectus quoad suum purum intellectuale quoad hoc minus habet entitatis, quia non importat tale ens in potentia, quod actuetur per compositionem alicuius actus formalis cum eo, sed solum est forma seu species intelligibilis in potentia transiens in hanc formam et actum suum apud actuale intelligere non per compositionem, ut dictum est.

(4) Ubi etiam, si quis scrupulosius velit intendere, adhuc non satis proprie dicitur intellectus secundum purum suum intellectuale esse forma seu species intelligibilis in potentia eo, quod in sua essentia non importat essentiam formae intelligibilis, sicut forma in potentia, quae est in materia, importat essentiam formae et sic ex forma in potentia fit forma in actu secundum Philosophum et Commentatorem Super XII Metaphysicae, sed est simile in proposito ac si diceretur: Anima rationalis in potentia fit anima rationalis in actu.

(5) Cum igitur ens in potentia nequaquam fiat ens actu nisi per alterum istorum modorum, videlicet vel per compositionem, qui competit materiae respectu formae, vel per hoc, quod ens potentia transit in ens actu absque compositione actus cum potentia, puta potentia forma fit actu forma et potentia totum animal fit actu totum animal, ut dicit Philosophus in VIII Metaphysicae, et hos duos modos procedendi de potentia ad actum et solos hos duos assignat Philosophus in IX Metaphysicae, cum, inquam, ita sit, manifestum est, quod propter quamcumque assistentiam vel praesentiam, quam quis fingere [21 ra] posset, divinae essentiae ad intellectum adhuc manet intellectus sub esse possibili et quoad actum primum, qui est species intelligibilis, et quantum ad actum secundum, qui est operari et videre Deum per essentiam, quae est operatio manens in operante.

(6) Quantum ad utrumque enim istorum, videlicet et quantum ad actum primum et quantum ad actum secundum, res non fit in actu nisi per alterum dictorum modorum procedendi de potentia ad actum. Manifestum est autem, quod nec quoad actum primum nec quoad actum secundum potest fieri compositio cum eo, quod est pura possibilitas. Ergo si tale possibile fit actu per operationem, necessarium est secundum praedicta ipsum tale possibile sic transire in actum operationis non per compositionem, sed ut ipsum fiat ipsa operatio in actu, quantum ad alterum modum, quo res fiunt in actu. Et sic vel erit operatio sine operante, quod est inconveniens, vel ipsa operatio erit ipsum operans, si tota possibilitas intellectus transiit in ipsum actum operationis. Et secundum hoc sequitur tale possibile factum in actu per suam operationem iam habere ex ipso actu operationis actum suum primum essendi et non erit in potentia quoad actum primum.

(7) Huius autem deductionis et conclusionis necessitas est ex eo, quod possibilitas intellectus aeque primo se habet in ordine et respectu ad utrumque actum, primum videlicet et secundum, distinguendo secundum eos in proposito inter actum primum intellectus, qui est per speciem, et secundum, qui est operari. Ex positione enim eorum, qua dicunt intellectum posse stare sub actu operationis suae absque actu suo primo, colligitur, quod possibilitas intellectus aeque primo se habet in ordine ad utrumque actum ita, quod possit immediate actuari vel per unum eorum vel per alium, non per unum mediante alio.

(8) Ex quo sequitur inconveniens, videlicet quod possibilitas intellectus, quandocumque terminata est per unum dictorum actuum, impossibile est ipsum stare simul cum hoc sub alio actu. Potentia enim, quae est eodem ordine ad duos actus contrarios vel disparatos, una est secundum Philosophum in IX Metaphysicae. Tali autem potentia reducta ad actum unum eorum, ad quos est in potentia, impossibile est simul cum hoc stare sub alio actu.

(9) Ergo secundum hoc si distinguitur inter actum primum et actum secundum in intellectu, sequitur, quod intellectus, quando stat sub actu primo, qui est per speciem, non posset cum hoc stare sub actu secundo, qui est operari seu intelligere, quod est absurdum, et e converso: si staret sub actu secundo, quod non posset simul cum hoc stare sub actu primo.

(10) Si igitur istud est manifeste inconsequens, necessarium est alterum duorum, videlicet vel quod non distinguitur inter actum primum intellectus et actum secundum, qui est operari, et sic, quamcumque operationem operetur intellectus, necessarium est eo ipso eum esse in actu primo, vel alterum sequitur, scilicet quod sit essentialis et per se ordo intellectus ad dictos actus, ut videlicet impossibile sit stare sub actu secundo, nisi essentiali ordine prius stet sub actu primo.

(11) Et sic patet, quod saepe dicta positio, de qua agitur, scilicet quod intellectus quantum ad operationem suam intelligibilem, qua videt Deum per essentiam, stat sub actu secundo carens nihilominus actu suo primo, est impossibilis.

 

 

(3.2.6. Alia ratio contra eandem positionem)

 

(1) Sive autem dicatur, quod intellectus possibilis quantum ad suum pure intellectuale sit pura possibilitas, ut supra actum est, vel si concedatur etiam, quod in sua essentia sit aliquid in actu existens ulterius in potentia ad aliquam speciem et propriam suam operationem, ut supra tactum est, adhuc saepe dicta positio ostenditur impossibilis.

(2) Manifestum est enim, quod in videndo Deum per essentiam uno tempore et non alio aliquis respectus novus respectu divinae essentiae accedit intellectui, cum videt divinam essentiam, qui non erat ante. Dico autem respectum realem naturalem non eum, qui agitur in rebus ex comparatione intellectus comparantis unam rem alteri ut simile, aequale et similia, sed dico respectum realem constitutum a natura in re habente talem respectum, qualis est inclinatio gravis deorsum et ignis ad calefaciendum et formae ad materiam et materiae ad formam.

(3) [21 rb] Cum igitur novus respectus accedat intellectui in videndo Deum per essentiam, cum de novo ipsum videre incipit, omnis autem respectus fundatur in aliquo secundum esse absoluto, quod est talis respectus fundamentum, sine quo etiam talis respectus intelligi non potest – per se enim respectus est alicuius respectus, non solum alicuius tamquam termini, quem respicit, sed etiam est alicuius tamquam fundamenti seu subiecti, quod ipso respectu se habet aliquo modo a aliud. Non enim respectus est respectus, id est respectus non respicit respectum, sed res respectiva habens respectum respicit aliam rem tamquam terminum sui respectus, sicut paternitas non refertur ad filiationem, sed pater refertur ad filium, nec aequalitas refertur ad aequalitatem, sed aequale ad aequale. Eodem modo in respectibus naturae se habet, qui sunt vel quaedam inclinationes naturales rerum, ut inclinatio gravium et levium ad sua propria loca, vel saltem qualitercumque reales naturales habitudines rerum ad res, ut activum secundum naturam se habet aliquo modo ad passivum et e converso passivum ad activum et intellectus ad intelligibile, qui per essentiam suam respicit obiectum suum secundum Commentatorem Super V Metaphysicae, id est per respectum fundatum in sua essentia respicit obiectum suum –, quia igitur in videndo Deum per essentiam de novo necessario aliquis respectus realis naturalis accedit intellectui, qui respectus alibi non invenitur nisi in tali intellectu, et hic de novo necessarium est aliquid absolutae naturae secundum suum esse seu aliquam formam, in qua fundetur talis respectus, accedere intellectui.

(4) Quod etiam ex hoc patet, quoniam, sicut respectus non est respectus, ut dictum est, sic ipsius respectus inquantum respectus non est generatio nec aliquis exitus in esse inquantum solum respectus, sed omne, quod fit vel generatur vel secundum se in propria natura exit in esse, necessario est aliquid absolutae quiditatis et essentiae, in qua tamen potest aliquando fundari aliquis respectus, et hoc vel a principio suae generationis ut inclinatio gravium vel levium ad sua loca vel ex tempore, ut, si aliquid de novo fiat calidum, naturalem habitudinem habet ad calefactibile.

(5) Et huic fundamento innisus est Philosophus in V Physicorum dicens, quod in ad aliquid non est motus. Cuius ratio est, quia nullius respectus seu habitudinis secundum se est generatio vel exitus in esse. Unde Augustinus VII De Trinitate c. 6: «Omnis essentia, quae relative dicitur, est etiam aliquid excepto relativo», adducens ad hoc quaedam exempla in creaturis ut de domino et servo et similibus, ut per tales respectus, qui sunt dominus et servus, manuducat nos ad reales respectus naturae.

(6) Igitur si intellectus possibilis de novo videt Deum per essentiam, necessarium est in ipso fieri de novo aliquam formam absolutae quiditatis, quae sit dicti respectus fundamentum, et secundum hoc non potest esse in actu secundo, qui est videre Deum per essentiam, nisi fiat in actu primo per aliquam formam seu speciem intelligibilem, intelligibilem, dico, quia quidquid est in intellectu, est ibi intellectualiter.

 

 

(3.2.7. Alia ratio contra eandem positionem)

 

(1) Praeterea ad idem considerandum, quod operatio, quae est actus rei secundus, non operatur. Sicut nec ipse motus movet nec movetur nec actio agit nec agitur nec generationis est generatio, sed aliquid generatione generatur, sic se habet de operatione quacumque et motu et actione, scilicet quod aliquid aliud ab operatione et circa aliquid aliud ab operatione operatur et aliquid aliud a motu movet vel movetur; sic de actione se habet.

(2) Iuxta hoc etiam manifestum est, quod ipsum operans et movens et agens et generans per dictas operationes vel motiones tendunt in determinatum finem, terminum vel obiectum. Igitur huiusmodi operationes vel motiones recipiunt sui determinationem a determinato fine seu termino vel obiecto. Finis autem inquantum finis non movet nisi per intentionem. Igitur necessarium est dictas operationes seu motiones reduci in aliud principium, quod executive exserat eas et determinet in ordine ad determinatum finem, et hoc est operans seu movens et quod communiter dicitur causa agens, quod secundum iam dicta per se et essentiali ordine requiritur [21 va] in huiusmodi processu ad finem. Hoc autem est impossibile, ut faciat agens nisi ex determinato respectu, quem habet ad determinatum finem. Alias omnia essent indeterminata, videlicet et ipsum agens in agendo et dictae operationes seu motiones, et casu pertingeretur talibus motionibus ad obiectum vel terminum.

(3) Cum igitur per dictas motiones in actu actu pertingitur ad finem seu obiectum, quod est in actu, necessarium est dictum respectum ad terminum seu finem in agente inveniri in actu et per consequens formam seu speciem aliquam in actu, in qua fundetur dictus respectus. Igitur sine tali forma vel specie in actu impossibile est intellectum possibilem actu tendere in quodcumque obiectum, sive sit divina essentia sive aliud quodcumque.

(4) Nec valet, quod dicunt, videlicet quod praesentia divinae essentiae ad intellectum supplet locum formae seu speciei in intellectu.

(5) Constat enim, quod ex nova praesentia divinae essentiae ad intellectum non solum nulla transmutatio, sed nec aliquis realis respectus advenit divinae essentiae, ut ex dictis colligi potest. Ergo cum intellectus realiter se habeat aliter modo, cum videt divinam essentiam, quam prius, cum non vidit, necesse est secundum praedicta realem transmutationem fieri in intellectu, quam non est intelligere sine forma aliqua vel specie, maxime cum talis beata visio fixa sit nec secundum eam transeat intellectus de dispositione in dispositionem secundum aliquam speciem motus, quando iam actu videt divinam essentiam.

 

 

(3.2.8. Alia ratio contra eandem positionem)

 

(1) Concludunt autem hoc praemissae rationes, sive dicamus, quod intellectus possibilis quantum ad pure intellectuale suum sit solum quaedam possibilitas et species in potentia, sive dicatur, quod sit quaedam essentia secundum actum suum essendi, sed est in potentia ad formam seu speciem intelligibilem.

(2) Quantum ad hunc autem secundum modum ponendi essentiam intellectus possibilis specialiter sequitur inconsequens in proposito.

(3) Si enim in visione Dei per essentiam dicatur carere actu suo primo, tali, inquam, actu, qui per speciem est, stat tamen sub actu secundo, qui est operari et videre Deum per essentiam. Igitur intellectus aget huiusmodi operationem per suam essentiam.

(4) Non enim in ipso est aliud operans secundum dictam positionem nisi ipsius essentia. Ille enim, qui videt, exserit et operatur hanc operationem, quae est videre, quod est manifestum per se. Constat autem, quod huiusmodi operatio est manens in operante, quod proprium est intellectualium operationum. Omne etiam operans et universaliter agens per suam essentiam, inquantum talis operatio seu actio manet in agente, non differt ab ipsa operatione, sed sunt realiter idem per essentiam. Ergo essentia intellectus possibilis est idem per essentiam cum ea operatione, qua videt Deum per essentiam.

(5) Ulterius autem omne illud, quod est sic intrinsecum, ut sit idem essentiae, non potest de novo adesse et de novo abesse, nisi talis essentia essentialiter mutetur et desinat esse essentia, quae prius fuit. Igitur in visione Dei per essentiam, quae de novo advenit essentiae intellectus, ipsa essentia intellectus non est eadem essentia, quae prius, quod est absurdum dicta positione retenta, quam ponunt de essentia intellectus et eius operatione.

 

(3.2.8.1. Digressio: De essentia et operatione)

 

(1) Quod autem in hac rationis deductione supponitur, scilicet quod operans per suam essentiam est idem cum sua operatione, quae manet in operante, patet ex eo, videlicet quod nulla alia ratione dicimus et verum est, quod ens sive creatum sive increatum sit idem cum sua operatione manente intra, nisi ex eo, quod id, quo secundum actum immediate elicit seu exserit talem operationem, est ipsa rei essentia. Et secundum hoc tale ens dicitur operari vel agere per essentiam.

(2) In aliis autem entibus, in quibus invenitur aliquod principium secundum formam aliud ab essentia talis entis, puta calor in igne, quo ignis elicit et exserit suam actionem, talia, inquam, non agunt per suam essentiam.

(3) In illis autem, quae operantur vel agunt per essentiam, dicimus ea exserere et elicere suam operationem, quae manet intra, quod sonat quantum ad modum significandi in quandam intrinsecam rei talis quasi motionem et defluxum eius a suo principio et ita per consequens quoad [21 vb] modum loquendi videtur importare differentiam essentialem sui a suo principio, a quo fluit.

(4) Hoc quidem verum est quantum ad modum significandi, ut dictum est, re ipsa autem non est diversitas in essentia.

(5) Cuius causa est, quia essentia in eo, quod essentia, quae eo ipso, quod essentia, est in eo, quod essentia, vel non habet aliqua suae essentiae principia, sicut benedicta essentia divina se habet, vel habet suae essentiae principium secundum hunc modum, quod ipsa talis essentia est idem ipsum suum principium, tamen secundum aliud esse, sicut se habet quilibet intellectuum separatorum, vel etiam essentia in eo, quod essentia, habet saltem principia secundum rationem, quae sunt partes formae secundum Philosophum, quae complectitur definitio, cuiusmodi essentiae inveniuntur etiam in corporalibus. Quocumque autem istorum trium modorum se habeat essentia in eo, quod essentia, simplex est carens partibus et quacumque extranea natura.

(6) Quia enim simplex est, non recipit in se aliquam dispositionem sui extraneam ab essentia sua – dispositio enim est habentis partes secundum Philosophum in V Metaphysicae –, et quia essentia est in eo, quod essentia, ideo quidquid habet et recipit, essentialiter in se habet vel recipit – secundum Boethium enim quod recipitur in alio, est ibi per modum recipientis, non recepti.

(7) Igitur operatio intellectus, qua videt Deum per essentiam, recepta in essentia intellectus, est ibi essentialiter, secundum quod essentialitas accipitur a parte essentiae intellectus et importat quendam modum essentialem intellectus, qui non est nisi ipsa essentia intellectus.

 

(3.2.8.2. Digressio: De propositione ‹Omne, quod recipitur in alio, est ibi per modum recipientis›)

 

(1) Cum igitur dicitur essentia in eo, quod essentia, essentialiter pati in se per aliquid in se receptum seu quod recipiat vel habeat in se aliquid essentialiter, hoc, quod dicitur essentialiter, non determinat ibi modum subiecti ita, ut sit sensus: ‹Essentia in eo, quod essentia, recipit vel habet in se aliquid sic, ut ipsa essentia sit subiectum eius, quod recipit vel habet in se›, sed magis li essentialiter determinat ibi quendam modum formalem ipsius essentiae respectu rei receptae, ut sit sensus: ‹Recipit vel habet essentialiter, id est per modum proprium essentiae, id est essentialitate sua, quae est ipsa sua essentia›, quamvis formaliter significetur ad exprimendum proprium modum formalem ipsius essentiae, et sic id, quod recipitur in essentia inquantum essentia, est idem tali essentiae. Non enim essentia in eo, quod essentia, habet alium modum quam modum sibi essentialem.

(2) Quod igitur recipitur seu habetur in essentia in eo, quod essentia, est ibi per modum essentiae, id est essentialiter, et sic est idem essentiae, vel saltem in aliquibus recipiens et receptum sunt aliquod aggregatum unum per essentiam, sicut se habet compositum ex materia et forma.

(3) In quo videtur esse instantia contra verbum praemissum Boethii, scilicet quod omne, quod recipitur in alio, est ibi per modum recipientis. Forma enim est in materia non per modum materiae, ut videlicet forma sit ipsa materia vel quod sit ibi per modum esse potentialis et ens in potentia ut materia, sed magis est ibi per modum actus.

(4) Sed dicendum, quod verbum Boethii intelligendum est de recipiente, quod est ens in actu, quod ex hoc ipso, quod est ens secundum actum aliquem, dat seu communicat rei receptae suum modum. Quod non potest facere ens in potentia, quod eo ipso, quod est in potentia, magis recipit modum a re recepta, quae est aliquid secundum actum, quam e converso.

(5) Patet igitur secundum praedicta, quis sit sensus eius, quod dicitur aliquid recipi vel esse in aliquo essentialiter, inquantum est ibi per modum recipientis.

(6) In aliis autem, quae recipiunt aliquid non in essentia inquantum essentia, talis locutio, qua dicitur aliquid esse in alio vel recipi per modum recipientis expressa in specialibus terminis, plerumque plures habet causas veritatis, puta aliquid recipi in corpore et esse ibi per modum corporis seu corporaliter.

(7) Uno enim modo potest hoc accipi, ut li corporaliter importet formam seu modum corporis substantialem, id est ipsam corporeitatem substantialem. Et secundum hoc id, quod corporaliter recipitur seu inest, est de substantia corporis et substantialiter inest secundum modum, qui supra dictus est de essentia in eo, quod [22 ra] essentia. Et per istum modum ea, quae sunt de substantia corporis ut principia substantiae corporalis, scilicet materia et forma, item partes substantiae corporalis dicuntur esse in corpore corporaliter. Cibus etiam, quando incorporatur, dicitur recipi in corpore et esse in corpore corporaliter.

(8) Alio modo intelligitur aliquid esse seu recipi in corpore corporaliter, inquantum videlicet ipsum receptum est aliqua dispositio seu aliqua forma recepta in corpore, ut videlicet li corporaliter importet modum subiecti in substantia corporis ita, quod sit sensus, quod corpus in eo, quod corpus, sit subiectum talis formae seu dispositionis receptae in ipso. Et secundum hunc modum sunt in corpore corporaliter prima accidentia, quibus immediate et primo substat substantia corporis, puta si hoc sit quantitas vel aliquae qualitates virtuales vel primae qualitates elementares.

(9) Alio modo inveniuntur aliqua inesse seu recipi in corpore corporaliter, inquantum li corporaliter importat non solum substantiam corporis secundum rationem subiecti, sed etiam aliquam corporis dispositionem seu formam accidentalem corporalem, secundum quam inest id, quod recipitur, in corpore corporaliter, secundum quod lumen recipitur in corpore non simpliciter in corpore inquantum corpus, sed inquantum diaphanum. Et sic de quibusdam aliis receptis in corpore corporaliter.

(10) Patet igitur, quis sit sensus verbi Boethii, qui dicit, quod omne, quod recipitur in alio, est ibi per modum recipientis, quod in hoc passu incidenter inductum est occasione praemissorum.

 

 

(3.2.9. Reicitur quarta positio)

 

(1) Apparet igitur etiam hoc tertium de numero supra enumeratorum, videlicet quod impossibile est intellectum possibilem sine omni actu formali seu specie, qua fit in actu primo suae intellectualitatis, pertingere immediate ad videndum divinam essentiam.

(2) Sed nec hoc possibile est, videlicet quod per formam aliquam seu speciem in se habitam vel receptam immediate attingat ad dictam visionem.

(3) Suppositis autem his, quae alii ad istam materiam adducunt, scilicet ad ostendendum, quod impossibile est per speciem in intellectu possibili pertingere immediate ad videndum Deum per essentiam, considerandum hoc ex modis entium et proprietatibus eorum, quae sunt per se, quas status beatitudinis seu gloriae non destruit, sed consummat.

 

(3.2.9.1. De ente et modis eius)

 

(1) Considerandum igitur, quod ea, quae sunt entis inquantum ens, id est secundum sui communem seu generalem considerationem, scilicet antequam in suas partes dividatur, descendunt in omnes partes entis, sicut et ipsa ratio entis descendit in omnes partes eius. Hoc autem invenimus in quolibet communi univoco, puta ratio animalis in eo, quod tale commune univocum, descendit in omnes partes seu species eius, quod patet ex se; similiter et ea, quae insunt animali inquantum animal, ut posse uti sensu et similia.

(2) Eodem modo se habet de ente quantum ad communem et generalem sui rationem et proprietates, quae secundum hoc insunt enti, quamvis ipsum sit commune analogum et analogice participetur a suis partibus et secundum sui rationem et secundum suas proprietates, cuiusmodi sunt unum et multa, potentia et actus.

(3) Consistit autem communissima et simplicissima et prima ratio entis in eo, quod ipsa est prima et simplicissima omnium intentionum repertarum in rebus, qua res primo sunt aliquid et primo differunt a nihilo et quantum ad deductionem eius ad esse in rebus creatis – «prima» enim «rerum creatarum est esse» – et quantum ad essentiam rerum in se – omnes enim rerum intentiones in ipsam tamquam in primam et simplicissimam et communissimam resolvuntur et per eam in natura formaliter figuntur, ut patet ex pluribus propositionibus Libri de causis.

(4) Similiter autem proprietates seu modi proprii entis in eo, quod ens, se habent in essendo primas et communissimas et simplicissimas proportionaliter ipsi enti inquantum ens. Sunt autem huiusmodi generales modi quidam pertinentes ad ens secundum essentiam entis, puta potentia et actus, habentes autem modum et rationem proprietatum, unum et multa et si qua sunt similia.

(5) Diviso igitur ente in suas partes et secundum quandam analogiam diversimode in diversis participato necessarium est etiam consequenter dictos communes modos et proprietates entis dividi et secundum quandam [22 rb] analogiam participari diversimode in diversis.

(6) Dividitur autem ens uno modo in ens reale repertum apud naturam, scilicet in substantiam et alia novem genera praedicamentorum, et in ens in anima seu conceptionale, secundum quod dicit Commentator Super V Metaphysicae.

(7) Similiter etiam secundum eandem entis divisionem dividuntur dicti generales modi entis, scilicet potentia et actus, et proprietates, scilicet unum et multa et si qua sunt similia.

(8) Sicut igitur rationem entis salvari necesse est in omnibus partibus entis, sic et dictos modos et proprietates oportet reperiri in quolibet ente et ea, quae sunt talium modorum per se, puta quod impossibile est idem esse potentia et actu secundum idem et ad idem; item, quod idem non potest absque activo principio se ipsum educere de potentia ad actum; item, quod determinata potentia respicit determinatum actum – actus enim activorum sunt in patiente et disposito; item, quod potentia non respicit actum extra genus potentiae existentem – reducuntur enim ad idem genus; non enim potentia quale fit actu per quantum.

(9) Ista autem, quae dicta sunt de ordine potentiae ad actum, proprie pertinent ad res, secundum quod sunt aliquid secundum aliquod esse in sua substantia, in quibus omnibus formalior et principalior et nobilior et prior natura et definitione est actus quam potentia.

(10) Fundantur autem iam dictae quattuor condiciones in saepe dictis modis entis, scilicet actu et potentia, secundum rationem primi omnium naturae principii, quod est: Impossibile est idem esse simul et non esse. Ex hoc enim, quod impossibile est idem esse et non esse, oritur hoc, quod impossibile est idem secundum idem esse actu et potentia. Ex hoc enim, quod aliquid est in potentia, non est, ex hoc, quod est actu, iam est. Ita se habet hoc, quod idem non educit se ipsum in actum, et sic de aliis; sed circa hoc non est immorandum.

(11) Eadem autem ratione, sicut dictum est in his, quae sunt aliquid secundum actum et potentiam secundum rationem essendi, ita se habet in potentiis activis et universaliter motivis et operativis et ex eadem ratione dicti primi principii, scilicet quod impossibile est simul esse aliquid et non esse. Ex hoc enim sequitur, quod impossibile est idem secundum idem esse activum et aliquid actum, et motivum impossibile est esse aliquid motum a motivo, similiter nec operativum idem et secundum idem potest esse aliquid operatum. Dico autem operativum, quod essentialiter differt a sua operatione. Alias sequeretur, quod idem secundum idem simul esset actu et potentia et per consequens idem secundum idem esset et non esset, ut iam supra dictum est.

 

(3.2.9.2. De triplici manerie entium)

 

(1) Supposita igitur divisione entis in ens reale secundum naturam et ens conceptionale, inquantum est in anima seu intellectu quocumque, qui exit de potentia ad actum, item habito, quod modi et proprietates generales entis inquantum ens descendunt in omnes partes entis sicut et ipsum ens, considerandum, quod in entibus invenimus triplicem ipsorum entium maneriem differentem eo modo differentiae, quo differunt ea, quae differunt secundum genus, quae eo differunt genere, quia in diversa genere principia reducuntur, ut Philosophus dicit in X Metaphysicae versus finem.

(2) Attenditur enim in entibus uno modo id, quod sunt secundum essentiam inquantum essentia; secundo modo invenimus et consideramus in eis id, quod sunt substantia inquantum substantia, ut appropriate loquamur; tertium, inquantum aliquibus dispositionibus seu formis accidentalibus substantiae rerum sunt dispositae ut calidum frigidum, dimensionatum.

(3) Et ut interim fiat sermo de his, quae sunt in eo genere praedicamenti logico, quod communiter dicimus substantiam, considerandum, quod inter essentiam et substantiam inquantum huiusmodi attenditur differentia secundum propriam rationem utriusque eorum, in eo videlicet, quod in diversa genere principia reducuntur.

(4) Essentia enim inquantum essentia vel non habet aliquod sui principium, puta essentia primae causae, vel si habet principium, hoc non erit nisi secundum intellectum ut in rebus creatis. Secundum intellectum enim habent suae essentiae principium principia separata, si qua sunt, puta intelligentiae, quae sunt intellectus in actu per essentiam, quarum quaelibet intellectualiter fluit a suo principio intelligendo ipsum et per consequens sua intellectione, qua intelligit suum principium et se ipsum, formaliter figitur in sua essentia, ut supra satis dictum est. Et ex hoc ulterius consequenter habetur, quod essentia in eo, quod essentia, caret partibus posterioribus toto et per consequens [22 va] caret accidentibus, quae non sunt nisi dispositio substantiae habentis partes posteriores toto. Abstrahit enim essentia inquantum huiusmodi sua formalitate et simplicitate, quae trahit ex suis formalibus principiis, ab hic et nunc et ab omni proprietate individuali.

(5) Substantia autem inquantum substantia, ut appropriate loquamur, non sic se habet. Ratio enim substantiae inquantum huiusmodi consistit in habendo principia compositionis naturae, ut sunt materia et forma, quo substantia iam sit ens naturae subiectum naturalibus transmutationibus. Ex quo necessarium est ipsam constare ex partibus posterioribus toto deservientibus motui seu transmutationi vel activae vel passivae, et per consequens necessarium est ipsam in se habere et recipere aliquas dispositiones seu formas accidentales, secundum quas attenditur transmutatio. Ista est sententia Philosophi, sicut innuit VII Metaphysicae, ubi dicit: «Rectum est igitur, ut animal sit aliquid habens sensum et non est sine motu et ideo non est sine partibus.» Et in X Metaphysicae dicit, quod caelum est primum motum; propter hoc etiam est primum quantum.

(6) Sed haec hactenus de differentia essentiae inquantum essentia et substantiae inquantum huiusmodi et propria ratione utriusque ipsorum.

(7) Est autem manifestum, quod utrumque istorum per se invenitur in universitate entium secundum naturam.

 

(3.2.9.3. De habitudine horum generum entium ad operationem)

 

(1) Iuxta hoc etiam manifestum est et per Philosophum in II Caeli et mundi, quod unumquodque est propter suam propriam operationem. Igitur et ipsae operationes, quae sunt entium per se et simpliciter, sunt etiam per se in natura.

(2) Ulterius autem quoniam talia entia, quae sunt per se et simpliciter entia in natura, sunt determinatae naturae et determinati ordinis in natura, necessarium est et ipsas suas per se et proprias operationes esse determinatae naturae et determinati ordinis, qui attenditur per se in natura.

(3) Cum autem quaelibet talium operationum exseratur a suo proprio principio operativo et tendat in terminum aliquem, in quem vel circa quem operatur, necesse est unamquamque talium operationum recipere determinationem suae essentiae ex principio operativo et termino, in quem vel circa quem operatur. Haec enim attenduntur per se in ipsa operatione tali quacumque.

(4) Recipit autem magis suam determinationem a principio suo operativo executive quam ex termino. Operans enim secundum determinatum ordinem et respectum ad terminum sua operatione tendit in terminum operationis, quamvis, si terminus talis, in quem tendit, habeat rationem finis et perfectionis operantis, ipsa operatio magis et per prius determinetur per terminum, quia per modum finis, sub cuius ordine agit seu operatur taliter operans.

(5) Ex his omnibus infertur, quod operationes, quae sunt proprie et per se talium entium, quae sunt per se et simpliciter entia, determinatae sunt ad genus seu ad maneriem talium entium ita, quod operationes entium unius generis non possunt convenire entibus alterius generis.

(6) Operationes igitur entium secundum essentiam inquantum huiusmodi non possunt competere entibus, quae secundum id, quod sunt, sunt substantiae secundum praemissam distinctionem essentiae et substantiae. Et hae operationes, quae sunt entium secundum eam rationem, qua sunt substantiae, non possunt esse operationes entium per essentiam. Huiusmodi enim diversae operationes reducuntur in operativa principia genere diversa, quae sunt essentia et substantia secundum praedictam utriusque istorum propriam rationem.

 

(3.2.9.4. De triplici genere operationum)

 

(1) Ex qua triplex genus actionum seu operationum elicimus reperiri apud naturam, ut sit in genere dicere: unum, quo aliquod ens dicitur agere essentialiter, id est per suam essentiam in eo, quod essentia; secundum, quo res agit substantialiter, id est secundum eam rationem, qua substantia est, et ex natura substantiae; tertio invenimus agere substantiam non iam ex natura et proprietate substantiae et substantialiter, sed accidentaliter, id est ex eo, quod talis substantia substat aliquibus dispositionibus seu formis accidentalibus, quae sunt principia et ratio sic agendi, sicut dicit Philosophus libro De sensu et sensato, quod ignis et aqua et similia non agunt inquantum ignis et aqua, sed inquantum calida vel frigida.

(2) Primus istorum modorum agendi, scilicet per essentiam, est alicuius essentiae inquantum essentia secundum se totam institutio seu productio in esse, et hoc vel active, ut videlicet agens per essentiam aliquid producat, vel passive, ut aliqua essentia in eo, quod essentia, secundum se totam in esse producatur. Agens enim per [22 vb] suam essentiam non supponit effectum suum seu subiectum, in quod agat, nec quod sint simul et quod ipsum tangat ita, ut haec sint prius natura vel tempore ipsa sua actione, sicut necessaria sunt in physicis, ut ostendit Philosophus in De generatione. Et ideo simplici sua actione, qua agit per essentiam, producit totum effectum suum seu subiectum, in quod agit, quod est etiam aliqua essentia inquantum essentia, quae inquantum essentia est proprius effectus agentis per essentiam.

(3) Dicatur autem hic modus agendi rei in esse productio, in quo ex causali dependentia producti a producente salvantur etiam ea, quae attenduntur in physicis, quamvis aequivoce, scilicet quod producens et productum sunt simul et quod mutuo se tangunt, et est hic modus actionis, scilicet per essentiam, et ex parte producentis et ex parte producti, qui in omni actione naturae praesupponitur.

(4) In omni enim re prius natura et intellectu attenditur hoc, quo distat a nihilo, et hoc non est nisi essentia et esse rei inquantum huiusmodi. Prima enim rerum creatarum est esse, quod proprium est essentiae inquantum essentia, sicut dicit Augustinus libro De immortalitate animae, ubi dicit, quod essentia dicitur eo, quod est, et De Trinitate l. VII c. 10, ubi dicit: «Quod enim est sapientiae sapere et potentiae posse et aeternitati aeternam esse, hoc est essentiae ipsum esse.» Et Boethius De Trinitate idem dicit sententialiter, immo amplius determinat ibi essentiam rei esse ipsum esse.

(5) Igitur secundum ea, quae dicta sunt, necessarium est id, quod producitur per essentiam inquantum huiusmodi, produci ab agente per essentiam. Essentia enim seu esse est prima et simplicissima et formalissima omnium intentionum in entibus, ut habetur ex Libro de causis, quae etiam in habendo gradus nobilitatis et perfectionis, sicut se habet in principiis separatis, incomparabiliter adhuc praeeminet in rebus respectu eius, quod substantiae sunt vel quaecumque aliae formae accidentales.

(6) Igitur essentia aliqua producta inquantum essentia non procedit nisi ab essentia inquantum huiusmodi et secundum se totam procedit non praesupposito aliquo subiecto eo, quod se tota inquantum essentia primo distat a nihilo.

(7) Iste igitur est modus actionis, qua aliquid agit per suam essentiam et quantum ad rationem principii et quantum ad rationem termini seu effectus ipsius actionis.

(8) Actio autem agentis, inquantum substantia est, aliter se habet in agendo substantialiter, id est ex natura et proprietate substantiae inquantum substantia, de cuius ratione et proprietate supra satis dictum est.

(9) Huiusmodi enim actio procedens a suo principio non terminatur ad essentiam inquantum essentia. Esset enim effectus talis formalior et nobilior et intimior in natura quam sua per se causa, quae est substantia inquantum huiusmodi, quod natura non patitur. Permanet tamen nihilominus talis actio quantum ad suum terminum intra genus sui principii, ut videlicet actio substantiae inquantum huiusmodi procedat in substantiam et terminetur in substantia inquantum huiusmodi non educendo eam de nihilo – hoc enim proprium est agenti per essentiam –, sed educendo in esse substantiae ex aliquo praesupposito subiecto.

(10) Vocetur igitur huiusmodi actio, sicut et vere est, generatio vel corruptio, generatio quantum ad processum ad esse substantiae, corruptio quantum ad recessum ab esse tali.

(11) Quantum autem ad hoc genus actionis substantia, quae tali actione ad esse substantiale deducitur, sicut ex parte sui substantialiter deducitur ad esse talem substantiam, sic et principium agens per generationem, ut praemissum est, ex parte sui substantialiter agit, id est ex natura et proprio substantiali modo suae substantiae, non ex natura et principio aliquo accidentali. Alias sequeretur idem inconsequens, quod supra inductum est, videlicet quod causatum esset nobilius et altius in natura quam sua per se causa.

(12) Talis etiam actio, qua substantia substantialiter agit, sicut non terminatur ad essentiam ratione praedicta, ita nec terminatur ad aliquam pure accidentalem dispositionem inducendam in substantiam nisi talem, quae insit a generante. Sed hoc est ex consequente, quia tamen in tali agente inveniuntur quaedam qualitates, cum hoc, quod substantialiter agit ipsam substantiam in esse substantiali, potest etiam ipsum alterare. Sed hoc pertinet ad tertium genus actionis, de quo iam agetur.

(13) Substantia igitur secundum praedictam rationem appropriate vocata substantia nec agit nec patitur per essentiam, tum quia solum substantialiter agit, quod est agere substantiam ex [23 ra] suis principiis naturae, tum etiam quia, cum supponat subiectum suum in esse et sic in ipsum agat, necessarium est, antequam agat, prius natura ipsum tangere et esse simul et mediantibus quibusdam formis seu naturis accidentalibus repertis tam in ipso agente quam patiente continuari talem actionem ad passum, quae dispositiones accidentales exigitive requiruntur ad talem actionis continuationem ad ipsum passum et ad mutuum tactum et esse simul, per quas dispositiones accidentales agens et passum sibi primo et immediate occurrunt in tali actione et ita non per essentiam.

(14) Tertium genus actionum est, quo aliqua substantia agit et passum patitur ex aliquo principio secundum formam accidentali reperto in substantia, quod est ratio et principium, quo agit, ut ignis per calorem calefaciendo.

(15) Manifestum est autem, quod huiusmodi genus actionum seu operationum est extra utrumque dictorum modorum actionum et secundum rationem principii actionis talis, quod est accidens aliquod, et ratione termini, quod similiter necessarium est esse aliquod accidens. Et secundum hoc etiam iste modus actionum manet intra genus proprium, scilicet accidentalitatis, quamvis in actione substantiae, qua substantialiter agit generando aliquam substantiam, ipsi actioni substantiae exigitive deserviat, inquantum generatio et corruptio non fiunt sine alteratione et aliis modis accidentalibus repertis in activo et passivo.

(16) Sunt igitur tria genera actionum seu operationum genere ab invicem differentium, ut patet, scilicet agere seu operari per essentiam, item agere seu operari substantialiter in eo, quod substantia, tertio agere accidentaliter ex aliqua dispositione seu forma accidentali.

 

(3.2.9.5. Habitudo horum generum operationum ad tres maneries entium)

 

(1) Haec autem reducenda sunt in tria genera entium in natura, ut ex praemissis satis colligitur.

(2) Agere enim seu operari per essentiam in ordine entium naturalium competit solum principiis omnino separatis, quae solum stant in gradu suae essentiae absolutae inquantum essentiae, quae sunt intellectus in actu per suam essentiam, quibus ex hoc ipso non competit aliquid ex praesupposito subiecto educere vel aliquid accidentaliter alterare.

(3) Secundum genus actionum, scilicet agere per suam substantiam et terminari ipsam actionem ad generationem vel corruptionem substantiae per eductionem substantiae alicuius in esse ex praesupposito subiecto et ex principiis compositionis naturae, proprium est substantiis corporum caelestium, quae secundum hoc in generatione et corruptione generabilium et corruptibilium habent ordinem et virtutem causae essentialis et sola ipsa in ordine corporalium et ideo etiam incorruptibilia et perpetua sunt secundum naturam, quae est una condicionum per se competentium causae essentiali. Alia autem corpora huius inferioris mundi generabilia et corruptibilia, si quid agunt in generatione seu corruptione, quasi instrumentaliter agunt et sunt instrumenta quaedam naturae in generatione et corruptione, et ideo secundum proprietatem instrumentalium causarum, si mundus esset perpetuus, sine principio et sine fine, non esset impossibile huiusmodi procedere in infinitum, quod non convenit causis essentialibus, in quibus necessario est status secundum Philosophum in II Metaphysicae.

(4) Tertii autem generis actionum patet, quae sunt principia et in quod genus entium reducitur, quia videlicet in substantiam concretam accidentibus, quae sunt talis actionis principia et ratio agendi. Quae cum sint extrinseca ab intimitate essentiae et substantiae inquantum talia, secundum hoc etiam tota talis actio versatur circa extrinseca substantiae, id est circa informationem aliquam accidentalem eius, circa quam agitur tali actione. Unde etiam huiusmodi qualitates activae et passivae et alia accidentia, quae exigitive se habent ad generationem et corruptionem rerum, quasi instrumentaliter deserviunt generationi nec aliqua substantia ex eis tamquam activis vel passivis principiis generatur vel corrumpitur, sed solum hoc fit a substantia substantialiter agente et generante, qualis est substantia corporis caelestis.

(5) Dividitur autem hoc genus actionum in duo secundum duo genera formarum accidentalium quae sunt talium actionum principia.

(6) Sunt enim quaedam accidentales formae, quas dicimus virtuales, puta calor vitalis in vivis, calidum virtua [23 rb] le et frigidum in elementis et aliis mixtis ut in mineralibus. Dicuntur autem huiusmodi formae seu qualitates virtuales, quia, quamvis virtute sua moveant quandoque subiectam naturam, non tamen actu vel formalitate suae naturae possunt movere sensum vel esse obiecta alicuius sensus. Calor enim vitalis in vivis ad convertendum in speciem substantiae suae movet nutrimentum vel materiam, ex qua fit generatio. Non tamen huiusmodi calor vitalis est obiectum sensus tactus. Invenitur enim talis calor quandoque in vivis, quae sunt actu frigida secundum tactum.

(7) Aliud genus formarum accidentalium, quae sunt aliquarum actionum principia, est, quod movet secundum actum subiectam naturam et sensum secundum id, quod formaliter importat in sua specie, ut sunt ea, quae sunt obiecta sensuum, ut calidum et frigidum in actu, quae sunt quasi instrumenta virtualium qualitatum.

(8) Hoc igitur triplex seu quadruplex genus actionum unumquodque secundum se in aliquod genus seu maneriem entium reducitur, ut dictum est, et manet intra genus sui elicitivi principii modo supra dicto. Cuius ratio est, quoniam activum et passivum et universaliter operativum et operabile fundantur super rationem actus et potentiae. Ex hoc enim aliquid agit, quod est in actu, patitur autem eo, quod est in potentia.

(9) Sunt autem huiusmodi, scilicet actus et potentia, quidam modi generales substantiales entis in eo, quod ens, secundum suam generalitatem. Important nihilominus quosdam respectus, qui sunt per se entium pertinentium ad ordinem universi, qui est per se, quem impossibile est esse vel etiam intelligi sine talibus respectibus, quibus res se habent ad invicem secundum rationem potentiae et actus. Sine his enim respectibus omnium rerum essentiae seu substantiae vel naturae absolutum esse habent nec in aliquem ordinem cadunt.

(10) Ulterius autem manifestum est, quod quilibet respectus naturae essentiatur et determinatur ad proprium aliquod genus naturae ex suo fundamento.

(11) Cum igitur saepe dictum triplex genus seu maneries entium sint distincta secundum genus eo modo, quo dictum est, actus etiam et potentia descendentia in ipsa a generalitate entis sint in ipsis determinata secundum determinationem uniuscuiusque generis dictorum entium, per consequens etiam activum et passivum et universaliter operativum radicata in his modis, scilicet actu et potentia, dicto modo determinatis sunt determinata secundum unumquodque dictorum generum. Respectus etiam fundati in activis et operativis et passivis et ulterius originaliter radicati in his modis, scilicet actu et potentia, sunt determinati generis. Cum, inquam, omnia ista sint determinati generis nec secundum ea sit transitus de genere in genus, necessarium est etiam sic determinari ad proprium genus actiones seu operationes, quae sunt uniuscuiusque entium dictorum trium generum, et eas non descendere a genere in genus, ut videlicet ea, quae est per essentiam, non sit primo et per se nisi in essentia eo, quod essentia, nec est alterativa nec generativa ex naturae principiis.

(12) Nihilominus tamen ex consequente aliquando terminatur ad ens inquantum substantia, puta productio substantiarum corporum caelestium, quae a principio separato processerunt in esse, in quibus id, quod est per essentiam, determinatur in id, quod est secundum substantiam, sicut magis formale in minus formale, sicut quandoque actus determinatur per potentiam secundum Librum de causis, ut ens determinatur in vivum et vivum in rationale manentibus nihilominus ipsorum formalibus intentionibus et rationibus distinctis, sicut e converso potentia determinatur per actum, sicut determinatur genus in speciem manentibus tamen eorum propriis rationibus et intentionibus distinctis inquantum genus et species.

(13) Sed haec hactenus de ratione et proprietate agentium et actionum et operationum, quae attenduntur in entibus apud naturam.

 

(3.2.9.6. De ente conceptionali)

 

(1) Quoniam autem prima divisione in suas partes dividitur ens in ens reale secundum naturam et in ens conceptionale seu cognitivum, inquantum videlicet est in cognitione seu conceptione, ut habetur Super V Metaphysicae a Commentatore, descendendum nunc ad propositum ex consideratione huius secundi generis entis.

(2) Ubi primo notandum, quod ens conceptionale in sua generalitate, id est secundum quod comprehendit omnes modos apprehendendi seu cognoscendi, quibus res est aliquo modo in cognitione, proportionatur enti secundum naturam reali dupliciter.

(3) Uno [23 va] modo secundum sui generalitatem, videlicet inquantum omne ens potest esse in cognitione aliqua, quaecumque sit illa. Cognitivum enim et conceptivum inquantum huiusmodi secundum propriam sui rationem importat totam universitatem entium secundum aliud esse. Nulla enim species entis se habet sic, quod ipsa sit cognoscibilis et non alia vel ipsa sit potius cognoscibilis quam alia, eo, quod cognitivum seu conceptivum per se respicit cognoscibilia, inquantum sunt entia et partes entis in eo, quod ens, prout etiam specialiter quoad intellectivum nostrum exprimit Philosophus in III De anima, scilicet quod intellectus agens est, in quo est omnia facere, intellectus possibilis, in quo est omnia fieri.

(4) Alio modo ens conceptionale seu conceptivum proportionatur enti secundum naturam reali quantum ad modos generales entis, qui sunt actus et potentia et unum et multa et similia et quae in eis fundantur, quae, sicut ex generalitate entis descendunt in entia secundum naturam realia, sic proportionaliter descendunt in id genus entium, quod est secundum conceptionem, sicut et ipsa ratio entis descendit in ea, quae sunt entia secundum conceptionem seu cognitionem tamquam alteram partem dictae divisionis entis in suas partes. Non solum autem dicti modi substantiales, scilicet actus et potentia, in quibus fundatur ratio causae et causati, descendunt in entia conceptionalia, verum etiam hi modi substantiales entis, secundum quos entia naturalia sunt aliquid secundum gradum alicuius naturae concernendo per se ordinem suae constitutionis et processus in esse, proportionaliter descendunt in entia conceptionalia eo, quod sic ex generalitate entis in eo, quod ens, primo et per se et re et intellectu descendunt, ut primo et per se secundum eos entia suam existentiam habeant nec extra eos modos inveniri possit habens aliquam rationem entis eo, quod sunt per se et primo partium entis in eo, quod ens.

(5) Sunt autem huiusmodi quattuor praedicti modi, puta ut aliquid sit ens secundum rationem essentiae, quo primo differt a nihilo; secundo, ut habeat aliquid modum substantiae inquantum huiusmodi appropriate, videlicet eductum in esse ex aliquibus principiis compositionis naturae; tertio, ut sint aliquae accidentales formae, quae exigitive se habeant ad actionem seu operationem aliquam, quarum potissimae sunt qualitates entium virtuales, ut ibi dictum est; quartum genus est qualitatum accidentalium, quae sunt extremae naturae et extrinsecae moventes non solum naturam quasi instrumentaliter, sed etiam sunt moventes sensum tamquam propria obiecta sensuum ut calidum in actu et cetera.

(6) Tales autem modi entium secundum naturam, qui dicti sunt, suo modo et proportionaliter entibus naturae inveniuntur in genere entium conceptionalium eo, quod ex eadem generali entis ratione per se et primo descendunt in haec entia conceptionalia sicut in illa, quae sunt secundum naturam, descendunt, inquam, et quantum ad ipsam existentiam entium conceptionalium in se et quantum ad proprias secundum entia conceptionalia seu conceptionum operationes.

 

(3.2.9.7. De modis entium conceptionalium in nobis)

 

(1) Distinguuntur igitur in nobis secundum similitudinem entium naturae quattuor genera conceptionum seu cognitionum habentia gradum secundum ordinem suae institutionis et processus in esse conceptionali, quod per se attenditur in huiusmodi genere entium, id est per se concernunt gradum et ordinem suae institutionis et ipsorum ad invicem differentiam secundum genus.

(2) Primum et intimum in eis attenditur hoc, quod sunt in hoc genere aliquid essentialiter seu per essentiam inquantum essentia, id est aliquid cognitivum seu conceptivum per essentiam, quod pertinet ad intellectum agentem, ut supra latius dictum est.

(3) Secundum quoad gradum et ordinem naturae in isto genere est hoc, quod invenitur in eo processus et constitutio ex aliquibus principiis, quale est cognitivum seu conceptivum nostrum quoad intellectum possibilem, cui per se proprium est intelligere, id est intus legere, sic, ut non nisi in suis principiis rem apprehendat, quae principia sunt principia secundum formam, id est partes formae, quae sunt ante totum secundum Philosophum in VII Metaphysicae, ut animal, rationale, quae proportionaliter se habent in hoc genere entium sicut principia compositionis naturae apud naturam.

(4) Tertium secundum ordinem entitatis in hoc genere entium, scilicet conceptionalium, quod magis ab intimitate [23 vb] essentiae inquantum essentia recedit, est hoc, quod est quasi principium motivum in hoc genere. Componit enim et dividit et distinguit et ordinat entia huius tertii generis, id est entia concepta sub suis intentionibus simplicibus, id est abstrahendo a suis idolis, sicut dicit Averroes in suo tractatu De sensu et sensato, et est hoc cogitativum nostrum, quod etiam vim distinctivam seu rationem particularem vocant, quod quamvis conceptivum sit intentionum simplicium, quae in hoc genere entium conceptionalium se habent ad id, quod habet modum essentiae inquantum huiusmodi, et ad id, quod habet modum substantiae, quae hic praemissa sunt, quantum ad hoc genus sic, inquam, se habent ad ista, sicut qualitates virtuales se habent ad essentiam et substantiam apud naturam, quae sunt formae superadditae substantiis terum deservientes generationi naturae, sicut et istae intentiones deserviunt in hoc genere entium, scilicet conceptionalium, intellectuali inquisitioni et apprehensioni; quibus etiam suffragantur ea, quae sunt in imaginativa, ubi res secundum sua idola describuntur, sicut etiam qualitatibus naturalibus praedictis suffragantur in generatione entium aliquae formae inditae ipsi naturae ut quantitas, locus, tempus et similia.

(5) Quartum genus conceptionum seu entium conceptionalium est, quod ab intimitate praedictorum maxime recedit et est extremum in hoc genere, scilicet cognitivum secundum sensum, quod, sicut circa extrinsecas et extremas entium dispositiones versatur, sic et ipsum est extremum in hoc genere et extrinsecum, quo immediate cognitivum et res cognoscibiles secundum sui extrema sibi occurrunt in his, in quibus cognitivum exit de potentia ad actum.

(6) Si autem secundum iam dicta quaeratur, in quo ordine seu gradu entium conceptionalium ponendus sit sensus communis et vis imaginativa, in qua res secundum sua idola et corporales formas describuntur, dicendum, quod sensus communis eiusdem ordinis est cum sensibus particularibus et eiusdem virtutis et operationis aggregatae ex duabus, videlicet communi et propria. Unde et simul sunt in actu sentiendi et simul desinunt ab eo.

(7) Imaginativa autem ratione sui obiecti reducitur similiter ad sensitivum. Eaedem sunt enim res imaginatae et sensatae. Unde et ipsa imaginativa in actu non est nisi motus a sensu secundum actum factus. Similiter etiam et ipsa ex hoc, quod dictum est, circa exteriores rerum formas negotiatur. Inquantum autem imaginativa attenditur quaedam vis compositiva ad invicem et ab invicem segregativa entium sensatorum seu idolorum suorum, quorum apprehensio concurrit simul cum apprehensione cogitativae partis quasi sibi cooperativum, secundum hoc ad genus cogitativi reduci habet.

 

(3.2.9.8. De intellectu nostro ut ente conceptionali)

 

(1) Quod autem supra dictum est, quod intellectus agens, qui est intellectus semper in actu per essentiam, sit aliquod ens conceptionale, hoc, inquam, fere secundum aequivocationem dictum est sumendo ens conceptionale valde communiter pro quocumque cognitivo seu cognito qualitercumque, secundum quod etiam entia separata, quae intelligentias vocant, si quae sunt, possunt dici secundum hoc entia conceptionalia, inquantum habent cognitionem intellectualem et se ipsas in sui cognitione concipiunt per indifferentiam essentiae concipientis et concepti.

(2) Conceptionale autem proprie dicitur, cum aliquod ens existens aliquid in se praeter conceptum suum cognoscibiliter aliquid in se capit. Unde secundum hoc concipere etiam secundum proprietatem vocabuli est aliquid in se capere differens a substantia capientis, ut homo capit in se per sensum sensibilia, per intellectum intelligibilia, et sic de aliis differentibus a substantia hominis.

(3) Et secundum hoc etiam intellectus agens aliquo modo potest dici ens conceptionale in ordine ad hominem, inquantum videlicet talis intellectus intellectio, quae est per suam essentiam, potest communicari homini, ut sic quodammodo ab homine concipiatur, non solum quantum ad effectum suum, inquantum ipse efficit intellecta in nobis, sed etiam ut aliquando fiat forma nobis eo modo intelligendi, quo ipse intelligit per suam essentiam, ut infra agetur.

(4) [24 ra] Sunt igitur in ordine entium conceptionalium in nobis quattuor cognitionum seu conceptionum genera distincta, quorum unumquodque absolute est sui proprii et determinati generis. Secundum unumquodque etiam ipsorum determinatum est per naturam et per se proprium genus operationis, quae sic per se convenit secundum proprium et determinatum tale genus, quod nequaquam alteri generi convenire potest, ut ex praehabitis patet.

(5) Sicut igitur sensus non attingit operationem cogitativae, quae est conceptiva entium secundum suas intentiones, nec cogitativum elevari potest in operationem intellectivi quantum ad intellectum possibilem, qui est cognitivus rerum uniuscuiusque in sua ratione seu in suis principiis et solum sic. Et hoc competit sibi per se secundum rationem sui generis, in quo etiam ens, quod intelligitur, quasi quadam forma seu specie vestitur, qua recedit a proprietate essentiae inquantum essentia secundum differentiam proprii generis. Concipere enim seu intelligere ens, inquantum ex tali ratione constat et inquantum in talibus principiis subsistit, est intelligere ipsum secundum aliquam formam seu speciem, qua modum substantiae habet secundum distinctionem supra positam essentiae et substantiae inquantum huiusmodi, id est inquantum essentia et substantia, et non est hoc intelligere per essentiam, sed per speciem.

 

(3.2.9.9. Impossibile est Deum immediate per speciem videri)

 

(1) Secundum hoc igitur et tale intellectivum non attingit eam operationem, quae est entis per essentiam immediate, per essentiam, inquam, et ex parte cognoscentis et ex parte rei cognitae, sed proprie pertinet talis cognitio, scilicet per essentiam, ad intellectum, qui est intellectus per essentiam semper in actu, qualis non est intellectus possibilis.

(2) Patet igitur ex dictis, quod per intellectum possibilem etiam factum in actu per speciem quoad actum suum primum impossibile est pertingere immediate ad Deum videndum per essentiam.

 

(3.2.9.10. Idem concluditur ex alia ratione)

 

(1) Quod etiam ex ea ratione habetur, quoniam omnis operatio elicita ab aliqua substantia secundum rationem alicuius principii formalis reperti in tali substantia non terminatur nec recipitur intimius seu formalius in termino seu obiecto, in quo vel circa quod aliquis operatur, quam reperiatur in suo principio, id est in operante. Operatio enim seu actio quaecumque recepta in termino seu obiecto determinatur secundum magis et minus intime vel extrinsece recipi ex magis et minus intime vel extrinsece egredi et esse in operante quantum ad talis operationis principium. Calefactio enim non magis intime recipitur in calefacto, quam sit calor in igne.

(2) Operatio igitur intelligibilis, qua quis operatur circa Deum ex formali principio talis operationis, quod ponunt aliquam speciem in operante, non pertingit ad videndum Deum per essentiam, quae incomparabiliter et in infinitum intimior est omni tali principio intellectionis, quod est species creata vel lumen gloriae vel universaliter quidquid posueris creatum, quo quis agit seu operatur non per suam essentiam.

 

(3.2.9.11. Instantia et responsio)

 

(1) Nec obstat iam dictis, si quis opponat, quod similiter et ex eadem ratione nullus intellectus creatus, qui est intellectus per essentiam et operatur per suam essentiam, possit pertingere ad videndum Deum per essentiam eo, quod essentia divina in infinitum intimior est omni ente creato. Ergo secundum praedicta operatio intellectualis egrediens etiam ab operante per essentiam, quod est ens creatum, non pertingit ad videndum Deum per essentiam.

(2) Ad quod dicendum dupliciter: uno modo, quod id, quod dicitur in proposito, scilicet de magis et minus intimo seu extrinseco, hoc, inquam, intelligendum quoad differentiam rerum et operationum secundum genus seu maneriem quasi secundum genus distinctam, quibus etiam non transitur de genere in genus, ut supra dictum est, et secundum hanc differentiam se habent entia quantum ad id, quod sunt seu operantur per essentiam, quod est maxime intimum, et quantum ad id, quod sunt secundum aliquam speciem in eis repertam, quod iam est aliquid extrinsecum ab essentia rei. Unde intelligens per speciem non attingit id, quod intelligit per essentiam, nec a parte intelligentis nec a parte rei intellectae nec a parte intelligibilis operationis.

(3) Quamvis igitur divina essentia sua intimitate et perfectione intensive [24 rb] in infinitum distet ab intellectu creato, qui est intellectus per essentiam in actu et operatur per suam essentiam, capit tamen ipsum finite, secundum quod competit tali intellectui secundum gradum suae perfectionis in sua essentia.

(4) Nec hoc potest competere intellectui, qui agit seu intelligit per speciem, ut videlicet, quamvis sit quid creatum ipsa species, nihilominus tamen possit videre Deum per essentiam modo finito.

(5) Obstat etiam quaedam alia distantia intimitatis, quam sit ea, quae dicta est, scilicet qua Deus sua intimitate in infinitum distat a qualibet creatura. Est autem haec distantia, scilicet quod aliquod ens est id, quod est per essentiam, quod est intimum, alio autem modo, quod sit aliquid vel aliquale secundum speciem, quae modo differentiae secundum genus differunt. Unde nec actio seu operatio secundum unum istorum generum potest alteri vel secundum aliud genus competere. Unde intellectus, qui intelligit per speciem, non potest pertingere ad videndum Deum per essentiam.

(6) Alio modo dicta instantia removetur. Quod enim dicitur, quod actio sive operatio non recipitur intimius seu perfectius in suo termino seu obiecto, quam sit in suo principio, concedatur. Quod autem assumit, quod operatio intellectus intelligentis per essentiam intimius et formalius terminatur in suo obiecto, quia in Deo per essentiam, quam sit existentia eius in ipso seu egressus eius ab ipso tali intellectu, dicendum per interemptionem, quod hoc assumptum falsum est.

(7) Egreditur enim talis operatio ab ipso intellectu secundum eam rationem, qua idem intellectus emanat ab eodem suo principio, Deo, intellectualiter videndo et intelligendo ipsum, ex quo suam essentiam capit a Deo, ut supra actum est. Unde talis intellectus, qui est intellectus in actu per suam essentiam, non prius habet essentiam seu esse suum absolute et postea seu natura posterius sua intellectione tendit in Deum sua conversione in ipsum, sed idem est respectus et habitudo et eadem intellectualis operatio, qua convertitur sua intellectione in Deum, eadem, inquam, cum ea, qua ab ipso eodem suo principio emanat per suam essentiam. Sua enim emanatione, qua intellectualiter emanat ab eo, est conversus in ipsum. Et sic non habet veritatem, quod sua intellectualis operatio intimius et formalius recipiatur in suo tali obiecto, quod Deus est, quam in sua propria essentia. Emanare enim intellectualiter a suo principio est tendere in ipsum.

(8) Et sic eadem formalitas et intimitas est ex parte principii emanationis suae, quae fit intellectualiter, et ex parte termini suae operationis, immo est omnino idem sua emanatio et in ipsum tentio, et omnino idem est sibi principium suae emanationis et terminus seu obiectum suae operationis et sub eadem ratione.

(9) Et sic non habet locum dicta instantia. Tendit enim in ipsum sua operatione intellectuali non sicut in obiectum qualitercumque, sed sicut in suum principium, a quo tali sua intellectione suam essentiam capit.

 

(3.2.9.12. Directe arguitur contra quartam positionem)

 

(1) Praeterea ad propositum, videlicet quod impossibile est per intellectum possibilem factum in actu per speciem pertingere immediate ad videndum Deum per essentiam, sic arguitur: Intellectus possibilis factus in actu per speciem non est essentia per se ipsam stans in esse absoluto, sed est forma in alio sicut quaecumque formae superadditae substantiis, quibus explent suas operationes, ut calor in igne, frigidum in aqua, potentiae seu virtutes vivorum, quibus explent suas vitales operationes. Omnis autem substantia agens suam quamcumque operationem per formam in se differentem a substantia sua tendit sua operatione seu actione in aliud extra se. Haec enim est intentio naturae in distribuendo entibus huiusmodi formas, quibus entia in invicem tendant, unumquodque eorum in aliud extra se, ut communicent sibi mutuo suas perfectiones vel active vel passive vel si quis sit alius modus.

(2) Igitur per intellectum possibilem factum in actu [24 va] per speciem, qui est forma in alio, scilicet in intelligente, intelligens non operatur nisi circa aliud extra se.

(3) Et si intellectus possibilis se ipsum dicatur aliquando intelligere, intelligit tamen se sicut alia secundum Philosophum III De anima, id est per actum suum et sicut aliud a se. Non enim intelligit se per eum actum, sub quo stat, quando intelligit, sed sub quo aliquando stetit. Ergo per se loquendo non convertitur intra se seu in proprium subiectum, sicut nec aliqua substantia agens secundum aliquam formam in se existentem agit in ipsam formam vel in propriam suam substantiam. Ignis non enim agit suo calore in ipsum calorem nec in propriam suam substantiam, nec calor agit in se nec in suum subiectum.

(4) Si igitur intellectus possibilis per se loquendo non convertitur intra essentiam suam nec intra intimitatem proprii subiecti, et hoc propter respectum oppositum tendentem ab intimitate tali ad extra, impossibile est ipsum pertingere ad intelligendum divinam essentiam inquantum huiusmodi eo, quod divina essentia inquantum huiusmodi, id est essentiali modo, intimior est omni natura, non solum quoad hoc, quod ex simplicitate substantiae suae et infinita essentiae suae perfectione recedit in quoddam secretum intraneitatis suae, in quo inhabitat lucem inaccessibilem, I Tim. 6, verum etiam intraneitas seu intimitas attenditur in eo secundum rationem ordinis causalis, quo videlicet per productionem creaturarum ordo quidam entium contexitur incipiens ab intimitate divinae perfectionis et bonitatis et procedens ad extra secundum magis et minus, secundum distantiam entium ab eodem primo principio.

 

(3.2.9.13. Instantia et responsio)

 

(1) Sed videtur esse instantia ad ea, quae dicta sunt, videlicet quod substantia habens in se aliquam formam superadditam sibi secundum eam tendit sua operatione in aliud extra et non ad intra. Secundum hoc enim videtur, quod, etiam si intelligendo abditum mentis seu intellectus agens fiat forma nobis, quod per ipsum non possimus pertingere ad videndum Deum per essentiam, quae est intimum omnium entium.

(2) Sed dicendum ad hoc, quod, cum dicitur, quod secundum formam, quae est forma in alio, res tendit in extra, verum est hoc de formis in eo, quod sunt solum formae in alio et solum ipsi substantiae principium operationis in se nihil operationis habentes, ut videlicet aliquid secundum se ipsas operentur, eo, quod non sunt substantiae, sed solum substantiis superadditae ut formales quaedam dispositiones accidentales. Intellectus autem agens, qui est intellectus in actu per essentiam, non est talis, sed vere in sua essentia substantia est habens secundum se ipsum suam propriam operationem, quae aliquando in statu alterius vitae habet communicari homini, ut intelligat ea, qua ipse talis intellectus intelligit, intellectione, quae est sua essentia, ut supra dictum est.

(3) Unde secundum hoc ipse homo tendit et pertinget sua beatifica visione ad id intimum, quod est divina essentia, quod impossibile est fieri per intellectum possibilem immediate ad Deum, quocumque modo ponatur per intellectum possibilem intelligere.

(4) Et hoc est tertium principale de numero eorum quattuor, quae ostendenda proposita sunt in principio huius tractatus. Benedictus Dominus Iesus Christus.