BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber II

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT I

De sanctimonia matrimonii

sanctae Elisabeth

 

ERAT inter eos honorabile connubium, et thorus immaculatus, non in ardore libidinis, sed in conjugalis sanctimoniae castitate. Etenim macerabat adolescentula sancta recenter nupta carnem suam multis vigiliis, noctibus singulis consurgens ad orandum, marito quandoque dormiente, vel etiam dissimulante.

Multoties autem cum ipsa surgeret, annuente, ejus teneritudini compatiens petiit ab ea ne se indiscrete affligeret. Ad quod cavendum manum ejus castissimus juvenis sua tenuit manu, quousque orabat, exhortans ispsam, et deprecans, ut ad quiescendum componeret vigiliis lassa membra.

Magna revera hujus juvenculae devotio, quae a carnalis mariti surgens per noctem lectulo, quaesivit Christum, quem dilexit verum animae suae virum. Nec minor certe fides in viro, qui tali ac tantae uxori non obstitit, imo favit, fervoremque ejus nimium suavi prudentia temperavit. Hujus igitur pudici amoris mutuaeque societatis dulcedine affecti abesse ab invicem non patiebantur diutius vel longius.

Sequebatur ergo virum frequenter domina per vias asperas, et non parvas locorum distantias, aurarumque intemperies graves, sinceritatis potius, quam carnalitatis affectu ducta. Non enim orandi, vigilandi, aut alias benefaciendi praestabat obstaculum devotissimae conjugi casta pudici mariti praesentia. Congaudebat enim vir pius sanctis ejus moribus in Domino, et fidelis extitit exhortator.

Tanto autem fervore Dei famula ad vigilandum in orationibus aestuabat, ut pedisse quis committeret, instruens eas, ut trahendo ejus pedicam, ipsam ad orationem, ne somnolentia torpesceret, excitarent.

Accidit ergo per errorem, ut venerabilis Ysentrudis pedicam traheret viri dormientis, qui evigilans, conjugisque devotionem cognoscens, sustulit patienter. Itaque excitata surgens, cum indefessis excubaret vigiliis, evenit frequentius; ut ante lectum viri super tapete orando prolixius, obdormiret. Super quo ab ancillis redarguta respondit: Licet semper orare non possim, tamen hanc carni meae violentiam inferam, quod avellar interim de lecto.

Fugiebat oblectamenta carnalia, et ideo stratum molliorem, et viri contubernium secretissimum, quantum licuit, declinavit. Quem quamvis praecordialis amoris affectu diligeret, querulabatur tamen dolens, quod virginalis decorem floris non meruit conservare. Castigabat etiam plagis multis, et lacerabat diris verberibus carnem puella innocens et pudica.

In principio quidem diebus quadragesimae, sextisque feriis aliis occultas solebat accipere disciplinas; laetam coram hominibus se ostentans. Post vero convalescens et proficiens in gratia, deserto dilecti thoro surgens, fecit se in secreto cubiculo per ancillarum manus graviter saepissime verberari, ad lectumque mariti reversa hilarem se exhibuit et jocundam.

Vere felices conjuges, in quorum consortio tanta munditia, in colloquio pudicitia reperta est. In quibus amor Christi concupiscentiam extinxit, devotio refrenavit petulantiam, fervor spiritus excussit somnolentiam, oratio tutavit conscientiam, charitas benefaciendi facultatem tribuit et laetitiam.