BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber V

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT I

Beata Elizabeth et sui provisione Episcopi Bambergensis

veniunt in Bamberg et Botenstain

 

POST haec nobilis religiosa foemina Abbatissa de Kizingen, beatae Elizabeth secundum carnem matertera, miserta paupertatis ejus defectum nimium,ipsam allatam honorifice ad dominum Bambergensem Episcopum evexit. Qui Dei famulae avunculus, ipsam benigne et reverenter susceptam, cum omni honestate charitateve pertractavit. Sciens autem venerabilis vir, quia ait Apostolus: Adolescentiores viduas volo nubere, et filios procreare, cogitabat eam alicujus matrimonio collocare. Quod et ipsam non latuit.

Cumque pedissequae ejus, quae cum ea continentiae votum commiserant, Episcopi potentiam formidantes, cum ea super hoc querulando cum lachrymis loquerentur; consolans eas constanter corde pleno fiducia respondit: Inspector cordium et absconditorum cognitor Deus novit votum continentiae, quod viro meo vivente emisi, de puro corde et simplici, et fide non ficta processisse. Ideoque de ipsius confidens misericordia, impossibile fore scio, quod meam non conservet contra omne humanum consilium, vel violentiam, castitatem. Neque enim ego conditionatum, si amicis placeret et proximis, sed spontaneum, absolutum, ac liberum edidi votum, servandae post mortem dilecti mei integerrimae castitatis ad gloriam conditoris. Verum etsi contra libertatem matrimonii me invitam quispiam viro tradere praesumpserit, animo dissentiam, et sermonibus contradicam. Et si aliam id evadendi viam non reperirem, occulte nasum proprium meis truncarem manibus, ut sic me omnis abhorreret homo turpiter maculatam. Praefatus autem Episcopus praecepit, ut ad castrum, quod dicitur Botenstain cum decenti comitatu Dei famula cum suis deferretur pedissequis, ibi, quousque eam viro traderet, moraturam.