BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas Aquinas

1224 - 1274

 

Summa theologica

 

Supplementum Tertiae Partis

Poenitentia (Q. I-XXVIII)

 

________________________________________________________________

 

 

 

Quaestio sexta

De confessionis necessitate

 

Deinde considerandum est de confessione. De qua sex sunt consideranda: primo, de confessionis necessitate; secundo, de eius quidditate; tertio, de ipsius ministro; quarto, de qualitate eius; quinto; de eius effectu; sexto, de eius sigillo.

Circa primum quaeruntur sex.

Primo: utrum confessio sit necessaria ad salutem.

Secundo: utrum confessio sit de iure naturali.

Tertio: utrum omnes ad confessionem teneantur.

Quarto: utrum aliquis possit confiteri peccatum quod non habet.

Quinto: utrum statim homines peccatum confiteri teneantur.

Sexto: utrum possit cum aliquo dispensari ne homini confiteatur.

 

Articulus primus

Utrum confessio sit necessaria ad salutem

Ad primum sic proceditur. Videtur quod confessio non sit necessaria ad salutem. Sacramentum enim poenitentiae propter remissionem culpae ordinatum est. Sed culpa per gratiae infusionem sufficienter remittitur. Ergo ad poenitentiam de peccato agendam non est necessaria confessio.

2. Praeterea, aliquibus est peccatum remissum sine hoc quod confessi legantur: sicut patet de Petro et Magdalena, et de Paulo. Sed non est minoris efficaciae gratia remittens peccatum nunc quam tunc fuerit. Ergo nec nunc de necessitate salutis est quod homo confiteatur.

3. Praeterea, peccatum quod ex alio contractum est, ex alio debet habere medicinam. Ergo peccatum actuale, quod ex proprio motu quilibet commisit, oportet ex seipso tantum habere medicinam. Sed contra tale peccatum ordinatur poenitentia. Ergo confessio non est de necessitate poenitentiae.

4. Praeterea, confessio ad hoc exigitur in iudicio ut secundum quantitatem culpae poena infligatur. Sed homo potest poenam sibi ipsi infligere maiorem quam etiam ab alio sibi infligatur. Ergo videtur quod confessio non sit de necessitate salutis.

Sed contra: Boetius, in libro de Consolatione: Si operam medicantis expectas, oportet quod morbum detegas. Sed de necessitate salutis est quod homo de peccatis medicinam accipiat. Ergo et de necessitate salutis est quod morbum per confessionem detegat.

2. Praeterea, in iudicio saeculari non est idem iudex et reus. Sed iudicium spirituale est ordinatius. Ergo peccator, qui est reus, non debet esse sui ipsius iudex, sed ab alio iudicari. Et ita oportet quod ei confiteatur.

Respondeo dicendum quod passio Christi, sine cuius virtute nec originale nec actuale peccatum dimittitur, in nobis operatur per sacramentorum susceptionem, quae ex ipsa efficaciam habent. Et ideo ad culpae remissionem, et actualis et originalis, requiritur sacramentum Ecclesiae, vel actu susceptum; vel saltem, voto, quando articulus necessitatis, non contemptus, sacramentum excludit. Et per consequens illa sacramenta quae ordinantur contra culpam, cum qua salus esse non potest, sunt de necessitate salutis. Et ideo, sicut baptismus, quo deletur originale, est de necessitate salutis, ita et poenitentiae sacramentum. Sicut autem aliquis per hoc quod baptismum petit se ministris Ecclesiae subiicit, ad quos pertinet dispensatio sacramenti; ita etiam per hoc quod confitetur peccatum suum se ministro Ecclesiae subiicit, ut per sacramentum poenitentiae, ab eo dispensatum, remissionem consequatur. Qui congruum remedium adhibere non potest nisi peccatum cognoscat: quod fit per confessionem peccantis. Et ideo confessio est de necessitate salutis eius qui in peccatum actuale mortale cecidit.

Ad primum ergo dicendum quod gratiae infusio sufficit ad culpae remissionem, sed post culpam remissam adhuc est peccator debitor poenae temporalis. Sed ad gratiae infusionem consequendam ordinata sunt gratiae sacramenta: ante quorum susceptionem vel actu vel proposito aliquis gratiam non consequitur, sicut in baptismo patet. Et similiter est de confessione. Et ulterius per confessionis erubescentiam; et vim clavium, quibus se confitens subiicit; et satisfactionem iniunctam, quam sacerdos moderatur secundum qualitatem criminum sibi per confessionem innotescentium; poena temporalis expiatur.

Sed tamen ex hoc quod operatur confessio ad poenae remissionem, non habet quod sit de necessitate salutis. Quia poena ista est temporalis, ad quam post culpae remissionem aliquis remanet ligatus: unde sine hoc quod in praesenti via expiaretur, esset via salutis. Sed habet quod sit de necessitate salutis ex hoc quod ad remissionem culpae modo praedicto operatur.

Ad secundum dicendum quod, etsi non legatur eorum confessio, potuit tamen fieri: multa enim facta sunt quae non sunt scripta. – Et praeterea Christus habet potestatem excellentiae in sacramentis. Unde sine his quae ad sacramentum pertinent, potuit rem sacramenti conferre.

Ad tertium dicendum quod peccatum quod ex altero contractum est, scilicet originale, potest omnino ab extrinseco remedium habere, ut in parvulis patet: sed peccatum actuale, quod ex seipso quisque commisit, non potest expiari nisi aliquid cooperetur ille qui peccavit. Sed tamen non sufficit ad peccatum expiandum ex seipso, sicut sufficienter peccatum commisit: eo quod peccatum ex parte conversionis est finitum, ex qua parte peccator in ipsum inducitur, sed ex parte aversionis habet infinitatem; ex qua parte oportet quod peccati remissio incipiat, quia quod est ultimum in generatione est primum in resolutione, ut dicitur in III Ethic. Et ideo oportet quod etiam peccatum actuale ex alio medicinam habeat.

Ad quartum dicendum quod satisfactio non sufficeret ad expiandam poenam peccati ex quantitate poenae quae in satisfactione imponitur: sed sufficit inquantum est pars sacramenti virtutem sacramentalem habens. Et ideo oportet quod per dispensatores sacramentorum imponatur. Et ideo necessaria est confessio.

 

Articulus II

Utrum confessio sit de iure naturali

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod confessio sit de iure naturali. Adam enim et Cain non tenebantur nisi ad praecepta legis naturae, sed reprehenduntur de hoc quod peccatum suum non sunt confessi. Ergo confessio peccati est de iure naturali.

2. Praeterea, praecepta illa quae manent in veteri lege et nova, sunt de iure naturali. Sed confessio fuit in veteri lege: ut dicitur Isaiae 43: Narra, si quid habes, ut iustificeris. Ergo est de iure naturali.

3. Praeterea, Iob non erat subiectus nisi legi naturali. Sed ipse peccata confitebatur: quod patet per hoc quod ipse de se dicit, Iob 31: Si abscondi ut homo peccatum meum. Ergo est de iure naturali.

Sed contra: Isidorus dicit quod ius naturale est idem apud omnes. Sed confessio non est eodem modo apud omnes. Ergo non est de iure naturali.

2. Praeterea, confessio fit ei qui habet claves. Sed claves Ecclesiae non sunt de iure naturali institutae. Ergo nec confessio.

Respondeo dicendum quod sacramenta sunt quaedam fidei protestationes: unde oportet ea fidei esse proportionata. Fides autem est supra cognitionem rationis naturalis. Unde et sacramenta sunt supra rationis naturalis dictamen. Et quia ius naturale est quod non opinio genuit, sed innata quaedam vis inseruit, ut Tullius dicit; ideo sacramenta non sunt, de iure naturali, sed de iure divino, quod est supra naturale. Et quandoque etiam naturale dicitur, secundum quod cuilibet rei illud est naturale quod ei a suo Creatore imponitur: tamen proprie dicuntur naturalia quae ex principiis naturae causantur. Supra autem naturam sunt quae ipse Deus sibi reservat sine naturae ministerio operanda: sive in operationibus miraculorum, sive in revelationibus mysteriorum, sive in institutionibus sacramentorum. Et sic confessio quae necessitatem sacramentalem habet, non de iure naturali est, sed de divino.

Ad primum ergo dicendum quod Adam vituperatur ex hoc quod peccatum suum coram Deo non recognovit: confessio enim quae fit Deo per recognitionem peccati, est de iure naturali. Nunc autem loquimur de confessione quae fit homini.

Vel dicendum quod confiteri peccatum in casu est de iure naturali: scilicet cum quis in iudicio constitutus a iudice interrogatur; tunc enim non debet mentiri peccatum excusando vel negando, de quo Adam et Cain vituperantur. Sed confessio quae fit homini sponte ad remissionem peccatorum consequendam a Deo, non est de iure naturali.

Ad secundum dicendum quod praecepta legis naturae manent eodem modo in lege Moysi et in nova lege. Sed confessio, quamvis aliqualiter esset in lege Moysi, non tamen eodem modo sicut in lege nova, nec sicut in lege naturae. In lege autem naturae sufficiebat recognitio peccati interior apud Deum. Sed in lege Moysi oportebat aliquo signo exteriori peccatum protestari, sicut per oblationem hostiae pro peccato, ex quo et homini innotescere poterat eum peccasse. Non autem oportebat ut speciale peccatum a se commissum manifestaret, aut peccati circumstantias: sicut in nova lege oportet.

Ad tertium dicendum quod Iob loquitur de illa absconsione peccati quam facit deprehensus peccatum negando aut excusando: ut ex Glossa ibidem haberi potest.

 

Articulus III

Utrum omnes ad confessionem teneantur

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnes ad confessionem teneantur. Quia, sicut dicit Hieronymus, poenitentia est secunda tabula post naufragium. Sed aliqui post baptismum naufragium non sunt passi. Ergo eis non competit poenitentia. Et sic nec confessio, quae est poenitentiae pars.

2. Praeterea, confessio facienda est iudici in quolibet foro. Sed aliqui sunt qui non habent hominem iudicem supra se. Ergo nec tenentur ad confessionem.

3. Praeterea, aliquis est qui non habet peccata nisi venialia. Sed de illis non tenetur homo confiteri. Ergo non quilibet tenetur ad confessionem.

Sed contra: Confessio contra satisfactionem et contritionem dividitur. Sed omnes tenentur ad contritionem et satisfactionem. Ergo et omnes tenentur ad confessionem.

2. Praeterea, hoc patet per Decretalem de Poenitentia et Remissione, ubi dicitur quod omnes utriusque sexus, cum ad annos discretionis pervenerint, tenentur peccata confiteri.

Respondeo dicendum quod ad confessionem dupliciter obligamur. Uno modo, ex iure divino: ex hoc ipso quod est medicina. Et secundum hoc non omnes tenentur ad confessionem, sed illi tantum qui peccatum mortale incurrunt post baptismum.

Alio modo, ex praecepto iuris positivi. Et sic tenentur omnes ex institutione Ecclesiae edita in Concilio Generali sub Innocentio III. Tum ut quilibet peccatorem se cognosceret: quia omnes peccaverunt et egent gratia Dei. Tum ut cum maiori reverentia ad Eucharistiam accedatur. Tum ut ecclesiarum rectoribus sui subditi innotescant: ne lupus inter gregem lateat.

Ad primum ergo dicendum quod, quamvis homo in hac mortali vita post baptismum naufragium evadere possit, quod est per peccatum mortale; non tamen evadere potest venialia, quibus ad naufragium disponitur, contra quae etiam poenitentia ordinatur. Et ideo manet poenitentiae locus etiam in illis qui non mortaliter peccant: et per consequens confessionis.

Ad secundum dicendum quod nullus est qui non habeat iudicem Christum, cui per suum vicarium confiteri debet. Qui quamvis eo inferior sit inquantum ipse praelatus est, tamen est eo superior inquantum peccator est ipse, et ille Christi minister.

Ad tertium dicendum quod ex vi sacramenti non tenetur aliquis venialia confiteri: sed ex institutione Ecclesiae, quando non habet alia quae confiteatur.

Vel potest dici, secundum quosdam, quod ex Decretali praedicta non obligantur nisi illi qui habent peccata mortalia: quod patet ex hoc quod dicit quod debet omnia peccata confiteri, quod de venialibus intelligi non potest, quia nullus omnia confiteri potest. Et secundum hoc, ille qui non habet mortalia, non tenetur ad confessionem venialium, sed sufficit ad praeceptum Ecclesiae implendum ut se sacerdoti repraesentet, et se ostendat absque conscientia mortalis esse: et hoc ei pro confessione reputatur.

 

Articulus IV

Utrum aliquis licite possit confiteri peccatum quod non habet

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliquis licite possit confiteri peccatum quod non habet. Quia, ut dicit Gregorius, bonarum mentium est ibi culpam agnoscere ubi culpa non est. Ergo ad bonam mentem pertinet ut de illis culpis se accuset quas non commisit.

2. Praeterea, aliquis per humilitatem reputat se deteriorem aliquo qui est manifestus peccator, et in hoc est commendandus. Sed quod corde quis aestimat, licet ore confiteri. Ergo licite potest confiteri se habere gravius peccatum quam habeat.

3. Praeterea, aliquis aliquando dubitat de peccato aliquo utrum sit mortale vel veniale. Et talis debet de illo, ut videtur, confiteri ut de mortali. Ergo aliquis debet confiteri aliquando peccatum quod non habet.

4. Praeterea, satisfactio ex confessione ordinatur. Sed aliquis potest satisfacere de peccato quod non commisit. Ergo etiam potest confiteri peccatum quod non fecit.

Sed contra: Quicumque dicit se fecisse quod non fecit, mentitur. Sed nullus in confessione mentiri debet: cum omne mendacium sit peccatum. Ergo nullus debet confiteri peccatum quod non fecit.

2. Praeterea, in iudicio exteriori non debet aliquod crimen alicui impingi quod non potest per testes idoneos probari. Sed testis in foro poenitentiae est conscientia. Ergo aliquis non debet se accusare de peccato quod conscientia non habet.

Respondeo dicendum quod per confessionem debet poenitens se confessori sub manifestare. Ille autem qui aliud sacerdoti de se loquitur quam sua conscientia habeat, sive in bonum sive in malum, non se sacerdoti manifestat, sed magis occultat; Et ideo non est idonea confessio: sed ad hoc quod sit idonea, requiritur quod os cordi concordet, ut solum hoc os accuset quod conscientia tenet.

Ad primum ergo dicendum, quod agnoscere culpam ubi non est, potest esse dupliciter. Uno modo, ut intelligatur quantum ad substantiam actus. Et sic non est verum. Non enim ad bonam mentem pertinet, sed ad errantem, ut se actum aliquem commisisse agnoscat quem non commisit. – Alio modo, quantum ad conditionem actus. Et sic verum est quod Gregorius dicit, quod iustus in actu qui de se bonus videtur, formidat ne aliquis defectus ex parte sua fuerit: et sic dicitur Iob 9: Verebar omnia opera mea. Et ideo ad bonam mentem etiam pertinet ut hanc formidinem, quam corde tenet, lingua accuset.

Et per hoc etiam patet solutio ad secundum. Quia iustus, qui est vere humilis, non reputat se deteriorem quantum ad perpetrationem actus qui sit peior ex genere: sed timet ne in his quae bene agere videtur, per superbiam gravius delinquat.

Ad tertium dicendum quod, quando aliquis dubitat de aliquo peccato an sit mortale, tenetur illud confiteri, dubitatione manente. Quia qui aliquid committit vel omittit in quo dubitat esse peccatum mortale, peccat mortaliter, discrimini se committens. Et similiter periculo se committit qui de hoc quod dubitat esse mortale, negligit confiteri. Non tamen debet asserere illud mortale esse: sed cum dubitatione loqui, et iudicium sacerdotis expectare, cuius est discernere inter lepram et lepram.

Ad quartum dicendum quod ex hoc quod homo satisfacit pro peccato quod non commisit, non incurrit mendacium, sicut cum quis confitetur peccatum quod non credit se fecisse. Si autem dicat peccatum quod non fecit, dum credit se fecisse, non mentitur. Et ideo non peccat si eo modo dicat sicut est in corde suo.

 

Articulus V

Utrum statim teneatur confiteri

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod statim teneatur confiteri. Dicit enim Hugo de Sancto Victore: Si necessitas non est quae praetendatur, contemptus non excusatur. Sed quilibet tenetur vitare contemptum. Ergo quilibet tenetur statim confiteri cum potest.

2. Praeterea, quilibet tenetur plus facere ad evadendum morbum spiritualem quam ad evadendum morbum corporalem. Sed aliquis infirmus corporaliter non sine detrimento salutis medicum requirere tardat. Ergo videtur quod non possit esse sine detrimento salutis quod aliquis sacerdoti cuius copiam habet, non statim de peccato confiteatur.

3. Praeterea, illud quod sine termino debetur, statim debetur. Sed sine termino debet homo confessionem Deo. Ergo tenetur ad statim.

Sed contra: In Decretali simul datur tempus determinatum de confessione et de Eucharistiae perceptione. Sed aliquis non peccat si non percipiat Eucharistiam ante tempus a iure determinatum. Ergo non peccat si ante tempus illud non confiteatur.

2. Praeterea, quicumque illud omittit ad quod ex praecepto tenetur, peccat mortaliter. Si ergo aliquis non statim confitetur quando habet copiam sacerdotis, si ad statim confitendum tenetur, peccaret mortaliter; et eadem ratione alio tempore; et sic deinceps. Et ita multa peccata mortalia homo incurreret pro una poenitentiae dilatione. Quod videtur inconveniens.

Respondeo dicendum quod, cum propositum confitendi sit annexum contritioni, tunc tenetur aliquis ad hoc propositum quando ad contritionem tenetur: scilicet quando peccata memoriae occurrunt, praecipue cum in periculo mortis existit, aut in aliquo articulo in quo sine peccati remissione oporteat eum peccatum incurrere; sicut, cum tenetur ad celebrandum, si desit copia sacerdotis, saltem conteri tenetur et habere propositum confitendi.

Sed ad confessionem actualiter faciendam obligatur aliquis dupliciter. Uno modo, per accidens: scilicet quando ad aliquid tenetur quod non potest sine peccato facere non confessus. Tunc enim confiteri tenetur: sicut si debeat Eucharistiam percipere, ad quam nullus post peccatum mortale nisi confessus accedere debet, copia, sacerdotis oblata et necessitate non urgente. Et inde venit obligatio qua Ecclesia omnes obligat ad semel in anno confitendum, quia instituit, ut semel in anno, scilicet in Paschate, omnes sacram communionem accipiant: et ideo ante tempus illud omnes confiteri tenentur.

Alio modo obligatur aliquis ad confessionem per se. Et sic videtur esse eadem ratio de confessione et de baptismo differendo; quia utrumque est sacramentum necessitatis. Ad baptismum autem percipiendum non tenetur aliquis statim postquam habet propositum baptismi, ita quod peccet mortaliter nisi statim baptizerut; nec est aliquod tempus determinatum ultra quod si baptismum differat, peccatum mortale incurrat; sed potest contingere quod in dilatione baptismi erit peccatum mortale vel non erit. Et hoc pensandum est ex causa dilationis: quia, sicut dicit Philosophus, VIII Physic., voluntas non retardat facere opus volitum nisi propter aliquam causam rationabilem. Unde, si causa dilationis baptismi mortale peccatum annexum habeat, utpote si propter contemptum vel aliquod huiusmodi baptismum differat, dilatio erit peccatum mortale: alias non. Et ideo idem videtur esse de confessione, quae non est maioris necessitatis quam baptismus.

Et quia ea quae sunt de necessitate salutis tenetur homo in hac vita implere, ideo, si periculum mortis immineat, etiam per se loquendo, obligatur aliquis ad confessionem faciendam tunc vel baptismum suscipiendum. Et propter hoc etiam Iacobus simul praeceptum edidit de confessione facienda, et extrema unctione percipienda.

Et ideo videtur probabilis illorum opinio qui dicunt quod non tenetur homo ad statim confitendum: quamvis periculosum, sit differre.

Alii autem dicunt quod tenetur contritus ad statim confitendum, debita opportunitate oblata, secundum rectam rationem. Nec obstat quod Decretalis terminum praefigat, ut semel in anno confiteatur: quia Ecclesia non indulget dilationi, sed prohibet negligentiam in maiori dilatione. Unde per decretalem illam non excusatur a culpa dilationis quantum ad forum conscientiae: sed excusatur a poena quantum ad forum Ecclesiae, ut non privetur debita sepultura si morte praeventus fuerit ante tempus illud. Sed hoc videtur nimis durum. Quia praecepta affirmativa non obligant ad statim, sed ad tempus determinatum; non quidem ex hoc quod tunc commode impleri possunt, quia tunc, si non daret aliquis eleemosynam de superfluo quandocumque pauper offerretur, peccaret mortaliter, quod falsum est; sed ex hoc quod tempus necessitatem urgentem adducit. Et ideo non oportet quod, si statim oblata opportunitate non confiteatur, etiam si maior opportunitas non expectetur, aliquis peccet mortaliter: sed quando ex articulo temporis necessitas confessionis inducitur. Nec hoc est ex indulgentia Ecclesiae quod non teneatur ad statim, sed ex natura praecepti affirmativi. Unde ante Ecclesiae statutum etiam minus debebatur.

Quidam vero dicunt quod saeculares non tenentur ante quadragesimale tempus confiteri, quod est eis poenitentiae tempus: sed religiosi tenentur ad statim quia totum tempus est eis poenitentiae tempus. Sed hoc nihil est: quia religiosi non tenentur ad alia quam alii homines, nisi ad quae ex voto se obligaverunt.

Ad primum ergo dicendum quod Hugo loquitur de illis qui sine sacramento decedunt.Ad primum ergo dicendum quod Hugo loquitur de illis qui sine sacramento decedunt.

Ad secundum dicendum quod non est de necessitate salutis corporalis quod statim medicum quaerat, nisi quando necessitas curationis incumbit. Et similiter est de morbo spirituali.

Ad tertium dicendum quod retentio rei alienae invito domino contrariatur praecepto negativo, quod obligat semper et ad semper. Et ideo tenetur semper ad statim reddendum secus autem est de impletione praecepti affirmativi, quod obligat semper sed non ad semper. Unde non tenetur aliquis ad statim implendum.

 

Articulus VI

Utrum possit cum aliquo dispensari ne confiteatur homini

Ad sextum sic proceditur. Videtur quod possit cum aliquo dispensari ne confiteatur homini. Praecepta enim quae sunt de iure positivo, subiacent dispensationi praelatorum Ecclesiae. Sed confessio est huiusmodi, ut ex dictis patet. Ergo potest dispensari cum aliquo ut non confiteatur.

2. Praeterea, illud quod ab homine institutum est, potest etiam ab homine dispensationem recipere. Sed confessio non legitur a Deo instituta, sed ab homine, Iac. 5: Confitemini alterutrum peccata vestra. Habet autem Papa potestatem dispensandi in his quae per Apostolos instituta sunt: sicut patet de bigamis. Ergo etiam potest cum aliquo dispensari ne confiteatur.

Sed contra, poenitentia, cuius pars est confessio, est sacramentum necessitatis, sicut et baptismus. Cum ergo in baptismo nullus dispensare possit, nec in confessione aliquis dispensare poterit.

Respondeo dicendum quod ministri Ecclesiae instituuntur in Ecclesia divinitus fundata. Et ideo institutio Ecclesiae praesupponitur ad operationem ministrorum: sicut opus creationis praesupponitur ad opus naturae. Et quia Ecclesia fundatur in fide et sacramentis, ideo ad ministros novos articulos fidei edere aut editos removere, aut nova sacramenta instituere aut instituta removere, non pertinet: sed hoc est potestatis excellentiae, quae soli debetur Christo, qui est Ecclesiae fundamentum. Et ideo, sicut Papa non potest dispensare ut aliquis sine baptismo salvetur, ita nec quod salvetur sine confessione, secundum quod obligat ex ipsa vi sacramenti. Sed potest dispensare in confessione secundum quod obligat de praecepto Ecclesiae, ut possit ad diutius confessionem differre quam ab Ecclesia institutum sit.

Ad primum ergo dicendum quod praecepta iuris divini non minus obligant quam praecepta iuris naturalis. Unde, sicut non potest dispensari in iure naturali, ita nec in iure positivo divino.

Ad secundum dicendum quod praeceptum de confessione non est ab homine primo institutum, quamvis sit a Iacobo promulgatum: sed a Deo institutionem habuit, quamvis expressa ipsius institutio non legatur. Tamen quaedam praefiguratio ipsius invenitur: et in hoc quod Ioanni confitebantur peccata qui baptismo ipsius ad gratiam Christi praeparabantur; et in hoc quod Dominus sacerdotibus leprosos transmisit, qui, quamvis non essent novi Testamenti sacerdotes, tamen in eis novi Testamenti sacerdotium significabatur.