B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Thomas Aquinas
1224 - 1274
     
   


Q u a e s t i o n e s   d i s p u t a t a e
D e   a n i m a


Q u a e s t i o   s e x t a   d e c i m a

____________________________________________________


     Vtrum anima coniuncta corpori possit
     intelligere substantias separatas?


     Sexto decimo queritur utrum anima coniuncta corpori possit intelligere substantias separatas. Et uidetur quod sic. Nulla enim forma impeditur a fine suo per materiam cui naturaliter unitur. Finis autem anime intellectiue uidetur esse intelligere substantias separatas, que sunt maxime intelligibilia: uniuscuiusque enim rei finis est ut perueniat ad perfectum in sua operatione. Non igitur anima impeditur ab intelligendo substantias separatas per hoc quod unitur tali corpori, quod est propria eius materia.
     2. Preterea. Finis hominis est felicitas. Vltima autem felicitas, secundum Philosophum in X Ethicorum, consistit in operatione altissime potentie, scilicet intellectus, respectu nobilissimi obiecti, quod non uidetur esse nisi substantia separata. Ergo ultimus finis hominis est intelligere substantias separatas. Inconueniens autem est si homo totaliter deficiat a fine suo: sic enim in uanum esset. Cognoscere igitur potest homo substantias separatas. Set de ratione hominis est quod anima corpori sit unita. Ergo anima unita corpori intelligere potest substantias separatas.
     3. Preterea. Omnis generatio peruenit ad aliquem terminum: nichil enim ad infinitum mouetur. Est autem quedam intellectus generatio secundum quod de potentia in actum reducitur, prout scilicet fit actu sciens. Hoc ergo non procedit in infinitum, set peruenit quandoque ad aliquem terminum, ut scilicet totaliter sit factus in actu; quod esse non potest nisi omnia intelligibilia intelligat, inter que precipue sunt substantie separate. Igitur intellectus humanus ad hoc peruenire potest quod intelligat substantias separatas.
     4. Preterea. Difficilius uidetur facere separata ea que non sunt separata et intelligere ea, quam intelligere ea que secundum se sunt separata. Set intellectus noster, etiam corpori unitus, facit separata ea que non sunt secundum se separata, dum abstrahit species intelligibiles a rebus materialibus, per quas res materiales intelligit. Ergo multo fortius poterit intelligere substantias separatas.
     5. Preterea. Excellentia sensibilia pro tanto minus sentiuntur, quia corrumpunt harmoniam organi. Si autem esset aliquod organum sensus quod non corrumperetur ab excellenti sensibili, quanto sensibile esset excellentius, tanto magis sentiret ipsum. Intellectus autem nullo modo corrumpitur ab intelligibili, set magis perficitur. Ergo ea que sunt magis intelligibilia magis intelligit. Set substantie separate, que sunt secundum se actu intelligibiles, utpote immateriales, sunt magis intelligibiles quam substantie materiales, que non sunt intelligibiles nisi in potentia. Ergo, cum anima intellectiua unita corpori intelligat substantias materiales, multo magis intelligere potest substantias separatas.
     6. Preterea. Anima intellectiua, etiam unita corpori, abstrahit quidditatem a rebus habentibus quidditatem. Et cum non sit in infinitum abire, necesse est quod perueniat abstrahendo ad aliquam quidditatem que non sit res habens quidditatem, set quidditas tantum. Cum igitur substantie separate nichil aliud sint quam quedam quidditates per se existentes, uidetur quod anima intellectiua unita corpori intelligere possit substantias separatas.
     7. Preterea. Innatum est nobis per effectus causas cognoscere. Oportet autem aliquos effectus substantiarum separatarum in rebus sensibilibus et materialibus esse, cum omnia corporalia a Deo per angelos administrentur, ut patet per Augustinum in III De Trinitate. Potest igitur anima unita corpori per sensibilia intelligere substantias separatas.
     8. Preterea. Anima unita corpori intelligit se ipsam: mens enim intelligit se et amat se, ut dicit Augustinus in IX De Trinitate. Set ipsa est de natura substantiarum separatarum intellectualium. Ergo unita corpori potest intelligere substantias separatas.
     9. Preterea. Nichil est frustra in rebus. Frustra autem uideretur esse intelligibile, si a nullo intellectu intelligeretur. Ergo substantias separatas, cum sint intelligibiles, intellectus noster intelligere potest.
     10. Preterea. Sicut se habet uisus ad uisibilia, ita intellectus ad intelligibilia. Set uisus noster potest cognoscere omnia uisibilia, etiam incorruptibilia, quamuis ipse sit corruptibilis. Ergo intellectus noster, etiam dato quod esset corruptibilis, posset intelligere substantias separatas incorruptibiles, cum sint per se intelligibiles.
     Set contra. Nichil sine fantasmate intelligit anima, ut dicit Philosophus in III De anima. Set per fantasmata non possunt intelligi substantie separate. Ergo anima unita corpori non potest intelligere substantias separatas.
     Responsio. Dicendum quod hanc questionem Aristotiles promisit se determinaturum in III De anima, licet non inueniatur determinata ab ipso in libris eius qui ad nos peruenerunt. Vnde sectatoribus eius fuit occasio diuersimode procedendi ad huiusmodi questionis solutionem.
     Quidam enim posuerunt quod anima nostra, etiam corpori unita, potest peruenire ad hoc quod intelligat substantias separatas: et hoc ponunt esse ultimam felicitatem humanam. Set in modo intelligendi est apud eos diuersitas.
     Quidam enim posuerunt quod anima nostra potest pertingere ad intelligendum substantias separatas, non quidem eodem modo quo peruenimus ad intelligendum alia intelligibilia, de quibus instruimur in scientiis speculatiuis per diffinitiones et demonstrationes, set per continuationem intellectus agentis nobiscum. Ponunt enim intellectum agentem esse quamdam substantiam separatam, que naturaliter substantias separatas intelligit. Vnde cum iste intellectus agens fuerit unitus nobis sic ut per eum intelligamus, sicut nunc intelligimus per habitus scientiarum, sequeretur quod intelligamus substantias separatas. Modum autem quo iste intellectus agens possit sic continuari nobis, ut per eum intelligamus, talem assignant. Manifestum est enim ex Philosopho in II De anima, quod quandocumque dicimur aut esse aut operari aliquid duobus, unum eorum est quasi forma et aliud sicut materia: sicut dicimur sanari sanitate et corpore, unde sanitas comparatur ad corpus sicut forma ad materiam. Manifestum est etiam nos intelligere per intellectum agentem et per intelligibilia speculatiua; uenimus enim in cognitionem conclusionum per principia naturaliter nota et per intellectum agentem. Necesse est igitur quod intellectus agens comparetur ad intelligibilia speculatiua sicuti principale agens ad instrumentum, et sicut forma ad materiam uel actus ad potentiam; semper enim quod est perfectius duorum est quasi actus alterius. Quicquid autem recipit in se id quod est quasi materia, recipit in se illud quod est quasi forma: sicut corpus recipiens superficiem recipit etiam colorem, qui est forma quedam superficiei, et pupilla recipiens colorem recipit et lumen, quod est actus coloris - eo enim est uisibilis actu -. Sic igitur intellectus possibilis in quantum recipit intellecta speculatiua, in tantum recipit de intellectu agente. Quando igitur intellectus possibilis receperit omnia speculata, tunc totaliter recipiet in se intellectum agentem; et sic intellectus agens fiet quasi forma intellectus possibilis, et per consequens nobis. Vnde sicut nunc intelligimus per intellectum possibilem, ita tunc intelligemus per intellectum agentem, non solum omnia naturalia, set etiam substantias separatas.
     Set in hoc est quedam diuersitas inter quosdam sectantium hanc opinionem. Quidam enim ponentes intellectum possibilem esse corruptibilem, dicunt quod nullo modo intellectus possibilis potest intelligere intellectum agentem neque substantias separatas. Nos autem in statu illius continuationis intellectus agentis nobiscum intelligemus ipsum intellectum agentem, et alias substantias separatas, per ipsum intellectum agentem in quantum unietur nobis ut forma. Alii uero, ponentes intellectum possibilem esse incorruptibilem, dicunt quod intellectus possibilis potest intelligere intellectum agentem et alias substantias separatas.
     Hec autem positio impossibilis est et uana, et contra intentionem Aristotilis. Impossibilis quidem, quia duo impossibilia ponit, scilicet quod intellectus agens sit quedam substantia separata a nobis secundum esse, et quod nos per intellectum agentem intelligamus sicut per formam. In tantum enim aliquo operamur ut forma, in quantum illo adipiscimur aliquod esse actu: sicut calidum calore calefacit in quantum est calidum actu. Nichil enim agit nisi secundum quod est actu. Oportet ergo id quo aliquid agit aut operatur formaliter, uniri ei secundum esse. Vnde impossibile est quod duarum substantiarum separatarum secundum esse, una formaliter operetur per aliam. Et sic impossibile est quod si intellectus agens est quedam substantia separata a nobis secundum esse, quod ea formaliter intelligamus; posset autem esse quod ea intelligeremus actiue, sicut dicimur uidere sole illuminante.
     Vana est etiam predicta positio, quia rationes ad ipsam inducte non de necessitate concludunt. Et hoc patet in duobus. Primo quidem, quia si intellectus est substantia separata, ut ponunt, comparatio intellectus agentis ad intelligibilia speculatiua non erit sicut luminis ad colores, set sicut solis illuminantis; unde intellectus possibilis, per hoc quod recipit intelligibilia speculatiua, non coniungeretur substantie eius, set alicui effectui ipsius: sicut oculus, per hoc quod recipit colores, non unitur substantie solis, set lumini eius. Secundo, quia dato quod per hoc quod recipit intelligibilia speculata coniungatur intellectus possibilis ipsi substantie intellectus agentis aliquo modo, non tamen sequitur quod recipiendo omnia intelligibilia speculatiua, scilicet que abstrahuntur a fantasmatibus et acquiruntur per principia demonstrationum, perfecte coniungantur substantie intellectus agentis; nisi hoc esset probatum, quod omnia huiusmodi intelligibilia speculatiua adequarent uirtutem et substantiam intellectus agentis; quod patet esse falsum, quia intellectus agens est altioris gradus in entibus, si est substantia separata, quam omnia que fiunt intelligibilia per ipsum in rebus naturalibus.
     Mirum est etiam quomodo ipsimet non intellexerunt defectum sue rationis. Quamuis enim ponerent quod per unum uel duo uel tria intelligibilia speculatiua unirentur nobiscum, non tamen sequitur, secundum eos, quod propter hoc intelligamus omnia alia intelligibilia speculatiua. Manifestum est autem quod multo plus excedunt substantie intelligibiles separate omnia predicta, que dicuntur intelligibilia speculatiua, quam omnia ea simul accepta excedant unum uel duo, uel quodlibet ex eis: quia omnia ista sunt unius generis et eodem modo intelligibilia, substantie autem separate sunt altioris generis, et altiori modo intelliguntur. Vnde etsi continuetur intellectus agens nobiscum secundum quod est forma et agens istorum intelligibilium, non sequitur propter hoc quod continuetur nobiscum secundum quod intelligit substantias separatas.
     Manifestum est etiam quod hec positio est contra intentionem Aristotilis, qui dicit in I Ethicorum quod felicitas est quoddam bonum commune, quod potest accidere omnibus non orbatis ad uirtutem. Intelligere autem omnia que dicuntur ab eis intelligibilia speculatiua, uel est impossibile alicui homini, uel adeo perrarum, quod nunquam alicui homini hoc accidit in statu huius uite, nisi Christo, qui fuit Deus et homo. Vnde impossibile est quod hoc requiratur ad felicitatem humanam. Vltima autem humana felicitas consistit in intelligendo nobilissima intelligibilia, ut dicit Philosophus in X Ethicorum. Non igitur ad intelligendum substantias separatas que sunt nobilissima intelligibilia, secundum quod in hoc consistit felicitas humana, requiritur quod aliquis intelligat intelligibilia speculatiua omnia.
     Alio etiam modo apparet quod predicta positio est contra intentionem Aristotilis. Dicitur enim in I Ethicorum quod felicitas consistit in operatione que est secundum perfectam uirtutem. Et ideo, ut appareat in quo determinate consistit felicitas, necesse habuit determinare de omnibus uirtutibus, ut ipsemet dicit in fine primi Ethicorum; quarum quedam ponuntur ab ipso morales: ut fortitudo, temperantia et huiusmodi; quedam autem intellectuales, que sunt quinque secundum ipsum: sapientia, scientia, intellectus, prudentia et ars; inter quas precipuam ponit sapientiam, in cuius operatione oportet consistere ultimam felicitatem, ut in X apparet. Sapientia autem est ipsa philosophia prima, ut patet in principio Methaphysice. Vnde relinquitur quod ultima felicitas humana, que potest haberi in hac uita secundum intentionem Aristotilis, est cognitio de substantiis separatis qualis potest haberi per principia philosophie, et non per modum continuationis quam aliqui sompniauerunt.
     Vnde fuit alia opinio, quod anima humana per principia philosophie deuenire potest ad intelligendum ipsas substantias separatas. Ad quod quidem ostendendum sic procedebant. Manifestum est enim quod anima humana potest abstrahere a rebus naturalibus quidditates earum et intelligere eas. Hoc enim contingit quotiescumque intelligimus de aliqua re materiali quid est. Si igitur illa quidditas abstracta non est quidditas pura, set est res habens quidditatem, iterum intellectus noster potest abstrahere illam. Et cum hoc non possit procedere in infinitum, deuenietur ad hoc quod intelligat aliquam simplicem quidditatem; et per eius considerationem intellectus noster intelliget substantias separatas, que nichil aliud sunt quam quedam simplices quidditates.
     Set hec ratio est omnino insufficiens. Primo quidem, quia quidditates rerum materialium sunt alterius generis a quidditatibus separatis, et habent alium modum essendi. Vnde per hoc quod intellectus noster intelligit quidditates rerum materialium non sequitur quod intelligat quidditates separatas. Iterum, diuerse quidditates intellecte differunt specie, et inde est quod etiam qui intelligit quidditatem unius rei materialis, non intelligit quidditatem alterius: non enim qui intelligit quid est lapis, intelligit quid est animal. Vnde, dato quod quidditates separate essent eiusdem rationis cum quidditatibus materialibus, non sequeretur quod qui intelligit has quidditates rerum materialium, intelligeret substantias separatas; nisi forte secundum opinionem Platonis, qui posuit substantias separatas esse species horum sensibilium.
     Et ideo aliter dicendum est quod anima intellectiua humana, ex unione ad corpus, habet aspectum inclinatum ad fantasmata; unde non informatur ad intelligendum aliquid nisi per species a fantasmatibus acceptas. Et huic etiam consonat dictum Dyonisii, in I capitulo Celestis ierarchie. Dicit enim quod impossibile est nobis lucere diuinum radium, nisi uarietate sacrorum uelaminum circumuelatum. In tantum igitur anima, dum est unita corpori, potest ad cognitionem substantiarum separatarum ascendere, in quantum potest per species a fantasmatibus acceptas manuduci. Hoc autem non est ut intelligatur de eis quid sint, cum ille substantie excedant omnem proportionem horum intelligibilium; set possumus hoc modo de substantiis separatis aliquo modo cognoscere quia sunt: sicut per effectus deficientes deuenimus in causas excellentes ut cognoscamus de eis tantum quia sunt; et dum cognoscimus quia sunt cause excellentes, scimus de eis quia non sunt tales quales sunt earum effectus. Et hoc est scire de eis magis quid non sunt quam quid sunt. Et secundum hoc est aliqualiter uerum quod, in quantum intelligimus quidditates quas abstrahimus a rebus materialibus, intellectus noster, conuertendo se ad illas quidditates, potest intelligere substantias separatas, ut intelligat eas esse immateriales sicut ipse quidditates sunt a materia abstracte. Et sic per considerationem intellectus nostri deducimur in cognitionem substantiarum separatarum intelligibilium. Nec est mirum si substantias separatas non possumus in hac uita cognoscere intelligendo quid sunt, set quid non sunt, quia etiam quidditatem et naturam corporum celestium non aliter cognoscere possumus. Et sic etiam notificat ea Aristotiles in I De celo et mundo, scilicet ostendens quod non sunt grauia neque leuia, neque generabilia neque corruptibilia, neque contrarietatem habentia.
     1. Ad primum ergo dicendum quod finis ad quem se extendit naturalis possibilitas anime humane est ut cognoscat substantias separatas secundum modum predictum; et ab hoc non impeditur per hoc quod corpori unitur. Et similiter etiam in tali cognitione substantie separate est ultima felicitas hominis ad quam per naturalia peruenire potest.
     2. Vnde patet solutio ad secundum.
     3. Ad tertium dicendum quod cum intellectus possibilis continue reducatur de potentia in actum per hoc quod magis ac magis intelligit, finis tamen huiusmodi reductionis siue generationis erit in intelligendo suppremum intelligibile, quod est diuina essentia; set ad hoc non potest peruenire per naturalia, set per gratiam tantum.
     4. Ad quartum dicendum quod difficilius est facere separata et intelligere, quam intelligere que separata sunt, si de eisdem agatur; set si de aliis, non est necessarium: quia maior potest esse difficultas in intelligendo tantum aliqua separata, quam in abstrahendo et in intelligendo alia.
     5. Ad quintum dicendum quod sensus respectu sensibilium excellentium duplicem defectum patitur: unum quidem, quia non potest ipsum comprehendere propter hoc quod excedit proportionem sensus; alium autem, quia post excellentia sensibilia non percipit minora sensibilia, et hoc est quia corrumpitur organum sensus. Licet igitur intellectus non habeat organum quod possit corrumpi ab excellenti intelligibili, tamen aliquod excellens intelligibile potest excedere facultatem intellectus nostri in intelligendo. Et tale intellegibile est substantia separata, que excedit facultatem intellectus qui, secundum quod est unitus corpori, est natus perfici per species a fantasmatibus separatas. Si tamen intellectus noster intelligeret substantias separatas, non intelligeret minus alia, set magis.
     6. Ad sextum dicendum quod quidditates abstracte a rebus materialibus non sufficiunt ut per eas possimus cognoscere de substantiis separatis quid sunt, ut ostensum est.
     7. Et similiter dicendum est ad septimum, nam effectus deficientes, ut supra dictum est, non sufficiunt ut per eos cognoscatur de causa quid est.
     8. Ad octauum dicendum quod intellectus possibilis noster intelligit se ipsum non directe, apprehendendo essentiam suam, set per speciem a fantasmatibus acceptam. Vnde Philosophus dicit in III De anima quod intellectus possibilis est intelligibilis sicut et alia. Et hoc ideo est, quia nichil est intelligibile secundum quod est in potentia, set secundum quod est actu, ut dicitur in IX Methaphysice. Vnde, cum intellectus possibilis sit potentia tantum in esse intelligibili, non potest intelligi nisi per formam suam per quam fit actu, que est species a fantasmatibus accepta; sicut et quelibet alia res intelligitur per formam suam. Et hoc est etiam commune in omnibus potentiis anime, quod actus cognoscuntur per obiecta, et potentie per actus, et anima per suas potentias. Sic igitur et anima intellectiua per suum intelligibile cognoscitur. Species autem a fantasmatibus accepta non est forma substantie separate, ut per eam cognosci possit, sicut per eam aliqualiter cognoscitur intellectus possibilis.
     9. Ad nonum dicendum quod ratio illa omnino inefficax est propter duo. Primo quidem, quia intelligibilia non sunt propter intellectus intelligentes ipsa, set magis intelligibilia sunt fines et perfectiones intellectuum; unde non sequitur, si esset aliqua substantia intelligibilis non intellecta ab aliquo alio intellectu, quod propter hoc esset frustra, nam frustra dicitur de eo quod est ad finem quem non pertingit. Secundo, quia etsi substantie separate non intelligantur ab intellectu nostro secundum quod est corpori unitus, intelliguntur tamen a substantiis separatis.
     10. Ad decimum dicendum quod species quarum est uisus receptiuus possunt esse similitudines quorumcumque corporum, siue corruptibilium, siue incorruptibilium. Set species a fantasmatibus abstracte, quarum est receptiuus intellectus possibilis, non sunt similitudines substantiarum separatarum; et ideo non est simile.