B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Thomas Aquinas
1224 - 1274
     
   


Q u a e s t i o n e s   d i s p u t a t a e
D e   a n i m a


Q u a e s t i o   v i c e s i m a   p r i m a

____________________________________________________


     Vtrum anima separata possit pati
     penam ab igne corporeo?


     Vicesimo primo queritur utrum anima separata possit pati penam ab igne corporeo. Et uidetur quod non. Nichil enim patitur nisi secundum quod est in potentia. Set anima separata non est in potentia nisi secundum intellectum, quia potentie sensitiue in ea non manent, ut ostensum est. Ergo anima separata non potest pati ab igne corporeo nisi secundum intellectum, intelligendo scilicet ipsum. Hoc autem non est penale, set magis delectabile. Ergo anima non potest pati ab igne corporeo penam.
     2. Preterea. Agens et patiens communicant in materia, ut dicitur in I De generatione. Set anima, cum sit immaterialis, non communicat in materia cum igne corporeo. Ergo anima separata non potest pati ab igne corporeo.
     3. Preterea. Quod non tangit non agit. Set ignis corporeus non potest tangere animam, neque secundum ultima quantitatis, cum anima sit incorporea; neque contactu uirtutis, cum uirtus corporis non possit imprimere in substantiam incorpoream, set magis e conuerso. Nullo igitur modo anima separata potest pati ab igne corporeo.
     4. Preterea. Dupliciter dicitur aliquid pati: uel sicut subiectum, ut lignum patitur ab igne; uel sicut contrarium, ut calidum a frigido. Set anima non potest pati ab igne corporeo sicut subiectum passionis, quia oporteret quod forma ignis fieret in anima, et sic sequeretur quod anima calefieret et igniretur, quod est impossibile; similiter non potest dici quod anima patiatur ab igne corporeo sicut contrarium a contrario, tum quia anime nichil est contrarium, tum quia sequeretur quod anima ab igne corporeo destrueretur, quod est impossibile. Anima igitur non potest pati ab igne corporeo.
     5. Preterea. Inter agens et patiens oportet esse proportionem aliquam. Set inter animam et ignem corporeum non uidetur esse aliqua proportio, cum sint diuersorum generum. Ergo anima non potest pati ab igne corporeo.
     6. Preterea. Omne quod patitur mouetur. Anima non mouetur, cum non sit corpus. Ergo anima non potest pati.
     7. Preterea. Anima est dignior quam corpus quinte essentie. Set corpus quinte essentie est omnino impassibile. Ergo multo magis anima.
     8. Preterea. Augustinus dicit, XII Super Genesim ad litteram, quod agens est nobilior patiente. Set ignis corporeus non est nobilior anima. Ergo ignis non potest agere in animam.
     9. Set dicebat quod ignis non agit in animam uirtute propria et naturali, set in quantum est instrumentum diuine iustitie. - Set contra. Sapientis artificis est uti conuenientibus instrumentis ad finem suum. Set ignis corporeus non uidetur esse conueniens instrumentum ad puniendum animam, cum hoc non conueniat ei ratione sue forme, per quam instrumentum adaptatur ad effectum, ut dolabra ad dolandum et serra ad secandum: non enim sapienter ageret artifex si uteretur serra ad dolandum et dolabra ad secandum. Ergo multo minus Deus, qui est sapientissimus, utitur igne corporeo ut instrumento ad puniendum animam.
     10. Preterea. Deus, cum sit auctor nature, nichil contra naturam facit, ut dicit quedam Glosa, Rom. XI. Set contra naturam est ut corporeum in incorporeum agat. Ergo hoc Deus non facit.
     11. Preterea. Deus non potest facere quod contradictoria sint simul uera. Hoc autem sequeretur si subtraheretur alicui quod est de essentia eius: puta, si homo non esset rationalis, sequeretur quod esset simul homo et non homo. Ergo Deus non potest facere quod aliqua res careat eo quod est ei essentiale. Set esse impassibile est essentiale anime: conuenit enim ei in quantum est immaterialis. Ergo Deus non potest facere quod anima patiatur ab igne corporeo.
     12. Preterea. Vnaqueque res habet potentiam agendi secundum suam naturam. Non ergo potest res aliqua accipere potentiam agendi que sibi non competit, set magis alteri rei, nisi a propria natura immutetur in aliam naturam: sicut aqua non calefacit nisi fuerit ab igne transmutata. Set habere potentiam agendi in res spirituales non competit nature ignis corporei, ut ostensum est. Si ergo a Deo hoc habet, ut instrumentum diuine iustitie, quod in animam separatam agere possit, uidetur quod iam non sit ignis corporeus, set alterius nature.
     13. Preterea. Id quod fit uirtute diuina habet propriam et ueram rationem rei in natura existentis. Cum enim diuina uirtute cecus illuminatur, recipit uisum secundum ueram et propriam rationem naturalem uisus. Si igitur anima uirtute diuina patiatur ab igne prout est instrumentum diuine iustitie, sequitur quod anima uere patiatur secundum propriam rationem passionis. Pati autem dupliciter dicitur: uno modo secundum quod pati est recipere tantum, sicut intellectus patitur ab intelligibili et sensus a sensibili; alio modo per hoc quod abicitur aliquid a substantia patientis, sicut cum lignum patitur ab igne. Si igitur anima patiatur ab igne corporeo diuina uirtute prout ratio passionis consistit in receptione tantum, cum receptum sit in recipiente secundum modum eius, sequeretur quod anima separata recipiat ab igne corporeo immaterialiter et incorporaliter, secundum modum suum. Talis autem receptio non est anime punitiua, set perfectiua. Ergo hoc non erit ad penam anime. Similiter etiam nec potest pati anima ab igne corporeo prout passio abicit a substantia, quia sic substantia anime corrumperetur. Ergo non potest esse quod anima patiatur ab igne corporeo, etiam prout est instrumentum diuine iustitie.
     14. Preterea. Nullum instrumentum agit instrumentaliter nisi exercendo operationem propriam: sicut serra agit instrumentaliter ad perfectionem arche secando. Set ignis non potest agere in animam actione propria et naturali: non enim potest calefacere animam. Ergo non potest agere in animam ut instrumentum diuine iustitie.
     15. Set dicebat quod ignis alia actione propria agit in animam, in quantum scilicet detinet eam ut sibi alligatam. - Set contra. Si anima alligatur igni, et ab eo detinetur, oportet quod ei aliquo modo uniatur. Non autem unitur ei ut forma, quia sic anima uiuificaret ignem; nec unitur ei ut motor, quia sic magis pateretur ignis ab anima quam e conuerso. Non est autem alius modus quo substantia incorporea corpori uniri possit. Ergo anima separata non potest alligari ab igne corporeo, nec ab eo detineri.
     16. Preterea. Id quod est alligatum alicui non potest ab eo separari. Set spiritus dampnati separantur aliquando ab igne corporeo infernali: nam demones dicuntur esse in hoc aere caliginoso; anime etiam dampnatorum interdum aliquibus apparuerunt. Non ergo patitur anima ab igne corporeo ut ei alligata.
     17. Preterea. Quod alligatur alicui, et detinetur ab eo, impeditur per ipsum a propria operatione. Set propria operatio anime est intelligere, a qua impediri non potest per alligationem ad aliquod corporeum, quia intelligibilia sua in se habet, ut in II De anima dicitur; unde non oportet ut ea extra se querat. Ergo anima separata non punitur per alligationem ad ignem corporeum.
     18. Preterea. Sicut ignis per modum istum potest detinere animam, ita et alia corpora, uel etiam magis, in quantum sunt grossiora et grauiora. Si ergo anima non puniretur nisi per detentionem et alligationem, eius pena non magis deberet soli igni attribui, set magis aliis corporibus.
     19. Preterea. Augustinus dicit, XII Super Genesim ad litteram, quod substantiam inferorum non est credendum esse corporalem, set spiritualem. Damascenus etiam dicit quod ignis inferni non est materialis. Ergo uidetur quod anima non patiatur ab igne corporeo.
     20. Preterea. Sicut dicit Gregorius in Moralibus, delinquens seruus ad hoc punitur a domino ut corrigatur. Set illi qui sunt dampnati in inferno, incorrigibiles sunt. Ergo non debent puniri per ignem corporeum infernalem.
     21. Preterea. Pene per contrarium fiunt. Set anima peccauit subdendo se corporalibus rebus per affectum. Ergo non debet per aliqua corporalia puniri, set magis per separationem a corporalibus.
     22. Preterea. Sicut ex diuina iustitia redduntur pene peccatoribus, ita et premia iustis. Set iustis non redduntur premia corporalia, set spiritualia tantum; unde si qua premia corporalia iustis reddenda in Scripturis traduntur, intelliguntur metaphorice, sicut dicitur Luc. XXII: "Vt edatis et bibatis" etc. Ergo et peccatoribus non infligentur pene corporales, set spirituales tantum; et ea que de penis corporalibus in Scripturis dicuntur erunt metaphorice intelligenda. Et sic anima non patitur ab igne corporeo.
     Set contra. Idem ignis est quo punientur corpora dampnatorum et demones, ut patet per illud Matt. XXV: "Ite maledicti" etc. Set corpora dampnatorum necesse est quod puniantur igne corporeo. Pari ergo ratione anime separate igne corporeo puniuntur.
     Responsio. Dicendum quod circa passionem anime ab igne multipliciter aliqui locuti sunt. Quidam enim dixerunt quod anima non patietur penam ab aliquo igne corporeo, set eius spiritualis afflictio metaphorice in Scripturis ignis nomine designatur; et hec fuit opinio Origenis. Set hoc pro tanto non uidetur sufficiens, quia, ut Augustinus dicit, XXI De ciuitate Dei, oportet intelligi ignem esse corporeum quo cruciabuntur corpora dampnatorum; quo etiam igne et demones et anime cruciantur secundum sententiam Domini inductam.
     Et ideo aliis uisum fuit quod ignis ille corporeus est, set non ab eo immediate anima patitur penam, set ab eius similitudine, secundum ymaginariam uisionem: sicut accidit dormientibus quod, ex uisione aliquorum terribilium que se perpeti uident, ueraciter affliguntur, licet ea a quibus affliguntur non sint uera corpora, set similitudines corporum. Set hec positio stare non potest, quia in superioribus est ostensum quod potentie sensitiue partis, inter quas est uis ymaginaria, non manent in anima separata.
     Et ideo oportet dicere quod ab ipso corporali igne patitur anima separata; set quomodo patiatur uidetur difficile assignare. Quidam enim dixerunt quod anima separata patitur ignem hoc ipso quod uidet; quod tangit Gregorius in IV Dyalogorum, dicens: "Ignem eo ipso patitur anima, quo uidet". Set cum uidere sit perfectio uidentis, omnis uisio est delectabilis in quantum huiusmodi. Vnde nichil in quantum est uisum est afflictiuum, set in quantum apprehenditur ut nociuum.
     Et ideo alii dixerunt quod anima uidens illum ignem, et apprehendens eum ut nociuum sibi, ex hoc affligitur; quod tangit Gregorius in IV Dyalogorum, dicens quod quia anima cremari se conspicit, crematur. Set tunc considerandum restat utrum ignis secundum rei ueritatem sit nociuus anime uel non. Et si quidem non sit anime nociuus secundum rei ueritatem sequetur quod decipiatur in sua estimatione qua apprehendit eum ut nociuum. Et hoc uidetur inopinabile, precipue quantum ad demones, qui acumine intellectus uigent in rerum naturis cognoscendis. Oportet ergo dicere quod secundum rei ueritatem ille ignis corporeus anime sit nociuus. Vnde Gregorius in IV Dyalogorum, concludit, dicens: "Colligere ex dictis Euangelicis possumus quod incendium anima non solum uidendo, set experiendo patiatur".
     Ad inuestigandum ergo quomodo ignis corporeus anime uel demoni nociuus esse possit, considerandum est quod nocumentum alicui non infertur secundum quod recipit id quo perficitur, set secundum quod a suo contrario impeditur. Vnde passio anime ab igne non est secundum receptionem tantum, sicut patitur intellectus ab intelligibili et sensus a sensibili, set secundum quod aliquid patitur ab altero per uiam contrarietatis et obstaculi. Hoc autem contingit dupliciter. Impeditur enim uno modo aliquid a suo contrario quantum ad esse suum quod habet ex aliqua forma inherente; et sic patitur aliquid a suo contrario per alterationem et corruptionem, sicut lignum ab igne comburitur. Aliquid autem impeditur ab aliquo obstante uel contrariante quantum ad suam inclinationem; sicut naturalis inclinatio lapidis est ut feratur deorsum, impeditur autem ab aliquo obstante et uim inferente, ut per uiolentiam quiescat, uel per uiolentiam moueatur. Neuter autem modus passionis penalis est in re cognitione carente, nam ubi non potest esse dolor et tristitia, non competit ratio afflictionis et pene. Set in habente cognitionem ex utroque modo passionis consequitur afflictio et pena, set diuersimode. Nam passio que est secundum alterationem a contrario infert afflictionem et penam secundum sensibilem dolorem, sicut cum sensibile excellens corrumpit harmoniam sensus; et ideo excellentie sensibilium, et maxime tangibilium, dolorem sensibilem inferunt; contemperationes autem eorum delectant propter conuenientiam ad sensum. Set secunda passio non infert penam secundum dolorem sensibilem, set secundum interiorem tristitiam, que oritur in homine uel animali ex hoc quod aliquid, interiori aliqua ui, apprehenditur ut repugnans uoluntati, uel cuicumque appetitui. Vnde ea que sunt contraria uoluntati et appetitui affligunt, et magis interdum quam ea que sunt dolorosa secundum sensum: preeligeret enim aliquis uerberari, et grauiter secundum sensum affligi, quam uituperia sustinere, uel aliqua huiusmodi que uoluntati repugnant.
     Secundum igitur primum modum passionis anima non potest pati penam ab igne corporeo: non enim possibile est quod ab eo alteretur et corrumpatur; et ideo non eo modo ab igne affligitur ut ex eo dolorem sensibilem patiatur. Potest autem pati anima ab igne corporeo secundo modo passionis, in quantum per huiusmodi ignem impeditur a sua inclinatione uel uoluntate; quod sic patet. Anima enim, et quelibet incorporalis substantia, quantum est de sui natura, non est obligata alicui loco, set transcendit totum ordinem corporalium. Quod ergo alligetur alicui, et determinetur ad aliquem locum per quamdam necessitatem, est contra eius naturam, et contrarium appetitui naturali; et hoc dico nisi in quantum coniungitur corpori cuius est forma naturalis, in quo aliquam perfectionem consequitur.
     Quod autem aliqua spiritualis substantia alicui corpori obligetur non est ex uirtute corporis potentis substantiam incorpoream detinere, set est ex uirtute alicuius superioris substantie alligantis spiritualem substantiam tali corpori: sicut etiam per artes magicas, permissione diuina, uirtute superiorum demonum, aliqui spiritus rebus aliquibus alligantur, uel anulis, uel ymaginibus, uel huiusmodi rebus. Et per hunc modum anime et demones alligantur uirtute diuina in sui penam corporeo igni. Vnde Augustinus dicit, XXI De ciuitate Dei: "Cur non dicamus quamuis miris, tamen ueris modis, etiam spiritus incorporeos posse pena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc potuerunt includi corporalibus membris, et tunc poterunt corporum suorum uinculis insolubiliter alligari? Adherebunt ergo spiritus demones, licet incorporei, corporeis ignibus cruciandi; accipientes ex ignibus penam, non dantes ignibus uitam".
     Et sic uerum est quod ignis ille, in quantum uirtute diuina detinet animam alligatam, agit in animam ut instrumentum diuine iustitie; et in quantum anima apprehendit illum ignem ut sibi nociuum, interiori tristitia affligitur; que quidem maxima est cum considerat se infimis rebus subdi, que nata fuit Deo per fruitionem uniri. Maxima igitur afflictio dampnatorum erit ex eo quod a Deo separabuntur; secunda uero ex hoc quod rebus corporalibus subduntur, et in infimo et abiectissimo loco.
     1-7. Et per hoc patet solutio ad septem que primo obiciuntur: non enim dicimus quod anima patiatur ab igne corporeo, uel recipiendo tantum, uel secundum alterationem a contrario, prout predicte obiectiones procedunt.
     8. Ad octauum dicendum quod instrumentum non agit uirtute sua, set uirtute principalis agentis; et ideo, cum ignis agat in animam ut instrumentum diuine iustitie, non est attendenda dignitas ignis, set diuine iustitie.
     9. Ad nonum dicendum quod corpora sunt conuenientia instrumenta ad puniendum dampnatos: conueniens enim est ut qui suo superiori, scilicet Deo, subdi noluerunt, rebus inferioribus subdantur per penam.
     10. Ad decimum dicendum quod Deus, etsi non faciat contra naturam, operatur tamen supra naturam dum facit quod natura non potest.
     11. Ad undecimum dicendum quod esse impassibile a re corporali per modum alterationis anime competit secundum rationem sue essentie; hoc autem modo non patitur diuina uirtute, set sicut dictum est.
     12. Ad duodecimum dicendum quod ignis non igit potentia agendi in animam ut uirtute propria agat, sicut ea que naturaliter agunt, set instrumentaliter tantum; et ideo non sequitur quod mutetur a sua natura.
     13. Ad tertium decimum dicendum quod neutro illorum modorum anima ab igne corporeo patitur, set sicut dictum est.
     14. Ad quartum decimum dicendum quod ignis corporeus, etsi non calefaciat animam, habet tamen aliam operationem uel habitudinem ad animam, quam corpora nata sunt habere ad spiritum, ut scilicet eis aliqualiter uniatur.
     15. Ad quintum decimum dicendum quod anima non unitur igni punienti ut forma, quia non dat ei uitam, ut Augustinus dicit; set unitur ei eo modo quo spiritus unitur locis corporeis, per contactum uirtutis, quamuis etiam non sit ipsorum motor.
     16. Ad sextum decimum dicendum quod, sicut iam dictum est, anima affligitur ab igne corporeo in quantum apprehendit eum ut sibi nociuum per modum alligationis et detentionis. Hec autem apprehensio affligere potest etiam cum non est actu alligata, ex hoc solum quod apprehendit se alligationi deputatam. Et propter hoc dicuntur demones secum ferre gehennam quocumque uadunt.
     17. Ad septimum decimum dicendum quod licet anima ex huiusmodi alligatione non impediatur ab intellectuali operatione, impeditur tamen a quadam naturali libertate, que est absoluta ab omni obligatione ad locum corporalem.
     18. Ad octauum decimum dicendum quod pena gehenne non solum est animarum, set etiam corporum: propter hoc ponitur ignis maxime pena gehennalis, quia ignis est maxime corporum afflictiuus. Nichilominus tamen et alia erunt afflictiua, secundum illud Psalmi: "Ignis, sulphur" etc. Competit etiam amori inordinato, qui est peccandi principium, ut sicut celum empyreum respondet igni caritatis, ita ignis inferni respondeat inordinate cupiditati.
     19. Ad nonum decimum dicendum quod Augustinus hoc dicit non determinando, set inquirendo; uel si hoc opinando dixit, expresse postmodum reuocat in XXI De ciuitate Dei. Vel potest dici quod substantia inferorum dicitur esse spiritualis quantum ad proximum affligens, quod est ignis apprehensus ut nociuus per modum detentionis uel alligationis.
     20. Ad uicesimum dicendum quod Gregorius hoc introducit per modum obiectionis quorumdam qui credebant omnes penas que a Deo infliguntur esse purgatorias, et nullam esse perpetuam; quod quidem falsum est. Inferuntur enim a Deo quedam pene, uel in hac uita, uel post hanc uitam, ad emendationem uel purgationem; quedam uero ad ultimam dampnationem. Nec tales pene a Deo infliguntur eo quod ipse delectetur in penis, set eo quod delectatur in iustitia, secundum quam peccantibus pena debetur. Sic etiam apud homines quedam pene infliguntur ad correctionem eius qui punitur, sicut cum pater flagellat filium; quedam autem ad finalem condempnationem, sicut cum iudex suspendit latronem.
     21. Ad uicesimum primum dicendum quod pene sunt per contrarium quantum ad intentionem peccantis: nam peccans intendit proprie satisfacere uoluntati, pena autem est contraria uoluntati ipsius. Set quandoque ex sapientia diuina procedit ut illud in quo querit aliquis suam uoluntatem implere, in contrarium ei uertatur; et sic dicitur in libro Sapientie XI: "Per que peccat quis, per hoc et torquetur". Vnde quia anima peccat corporalibus inherendo, ad diuinam sapientiam pertinet ut per corporalia puniatur.
     22. Ad uicesimum secundum dicendum quod anima premiatur per hoc quod fruitur eo quod est supra se, punitur autem per hoc quod subditur hiis que sunt infra ipsam; et ideo premia animarum non sunt conuenienter intelligenda nisi spiritualiter, pene autem intelligi possunt corporaliter.