B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


E c l o g a e

E c l o g a   I I
D a n t e s   A l a g h e r i i
I o h a n n i   d e   V i r g i l i o .
E c l o g a   I .


____________________________________________


Vidimus in nigris albo patiente lituris
Pierio demulsa sinu modulamina nobis.
forte recensentes pastas de more capellas,
tunc ego sub quercu, meus et Meliboeus eramus:
5
ille quidem (cupiebat enim consciscere cantum),
Tityre, quid Mopsus, quid vult? edissere, dixit.
ridebam, Mopse; magis et magis ille premebat.
victus amore sui, posito vix denique risu,
stulte, quid insanis?, tua cura capellae
10
te potius poscunt, quamquam mala coenula turbet.
pascua sunt ignota tibi, quae Maenalus alto
vertice declivi celator solis inumbrat,
herbarum vario florumque impicta colore.
Circuit haec humilis, et tectus fronde saligna
15
Perpetuis undis a summo margine ripas
rorans alveolus; qui, quas mons desuper edit,
sponte viam, qua mitis eat, se fecit aquarum.
Mopsus in his, dum lenta boves per gramina ludunt,
contemplatur. ovans hominum, superumque labores:
20
inde per inflatos calamos interna recludit
gaudia sic ut dulce melos armenta sequantur;
placatique ruant campis de monte leones,
et refluant undae, frondes et Maenala nutent.
Tityre, tunc, si Mopsus, ait, decantat in herbis
25
ignotis, ignota tamen sua carmina possim,
te monstrante, meis vagulis prodiscere capris.
hic ego quid poteram, cum sic instaret anhelus?
montibus aoniis Mopsus, Meliboee, quotannis,
duin satagunt alii causarum iura doceri,
30
se dedit, et sacri nemoris perpalluit umbra.
vatificis prolutus aquis, et lacte canoro
viscera plena ferens, et plenus adusquc palatum,
me vocat ad frondes versa Peneide cretas.
quid facies? Meliboeus ait. tu tempora lauro
35
semper inornata per poscua pastor habebis?
o Meliboee, decus vatum quoque nomen in auras
fluxit, et insomnem vix Mopsum musa peregit.
retuleram, cum sic dedit indignatio vocem:
quantos balatus colles et prata sonabunt,
40
si viridante coma fidibus paeana ciebo!
sed timeam saltus, et rura ignara deorum.
nonne triumphales melius pexare capillos,
et, patrio redeam si quando, abscondere canos
fronde sub inserta solitum flavescere, Sarno?
45
ille: quis hoc dubitet? propter quod respice tempus
Tityre, quam velox; nam iam senuere capellae,
quas concepturis dedimus nos matribus hircos.
tunc ego: cum mundi circumflua corpora cantu
astricolaeque meo, velut infera regna, patebunt,
50
devincire caput hedera, lauroque iuvabit.
concedat Mopsus? Mopsus, tunc ille, quid? inquit.
comica nonne vides ipsum reprehendere verba,
tum quia femineo resonant ut trita labello,
tum quia castalias pudet acceptare Sorores?
55
ipse ego respondi: versus iterumque relegi,
Mopse, tuos. tunc ille humeros contraxit, et, ergo
quid faciemus, ait, Mopsum revocare volentes?
est mecum, quam noscis, ovis gratissima, dixi,
ubera viix quae ferre potest, tam lactis abundans,
60
(rupe sed ingenti carptas modo ruminat herbas)
nulli iuncta gregi, nullis assuetaque caulis,
sponte venire solet, numquam vi poscere mulctram.
hanc ego praestolor manibus mulgere paratis;
hac implebo decem missurus vascula Mopso.
65
tu tamen interdum capros meditere petulcos,
et duris crustis discas infigere dentes.
talia sub quercu Meliboeus, et ipse canebam,
parva tabernacula et nobis dum farra coquebant.