B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   m o n a r c h i a .

L i b e r   p r i m u s .

____________________________________________

 
 
     Capitulum I
     [Prooemium.]

[1]
     Omnium hominum, quos ad amorem veritatis natura superior impressit, hoc maxime interesse videtur, ut quemadmodum de labore antiquorum ditati sunt, ita et ipsi posteris prolaborent, quatenus ab eis posteritas habeat quo ditetur.
[2]
     Longe namque ab officio se esse non dubitet, qui publicis documentis imbutus, ad rempublicam aliquid adferre non curat; non enim est lignum, «quod secus decursus aquarum fructificat in tempore suo» (Ps. 1, 3), sed potius perniciosa vorago semper ingurgitans et numquam ingurgitata refundens.
[3]
     Haec igitur saepe mecum recogitans, ne de infossi talenti culpa quandoque redarguar, publicae utilitati non modo turgesccre, quin imo fructificare desidero, et intemptatas ab aliis ostendere veritates.
[4]
     Nam quem fructum ille, qui theorema quoddam Euclidis iterum demonstraret? qui ab Aristotele felicitatem ostensam reostendere conaretur? qui senectutem a Cicerone defensam resumeret defensandam? nullum quippe; sed fastidium potius illa superfluitas taediosa praestaret.
[5]
     Cumque inter alias veritates occultas et utiles, temporalis monarchiae notitia utilissima sit et maxime latens et propter non se habere immediate ad lucrum, ab omnibus intemptata, in proposito est hanc de suis enucleare latibulis; tum ut utiliter mundo pervigilem, tum etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam adipiscar.
[6]
     Arduum quidem opus et ultra vires aggredior, non tam de propria virtute confidens, quam de lumine Largitoris illius «qui dat omnibus affluenter et non improperat» (Iac. 1,5).


     Capitulum II
     [Quid temporalis monarchia dicatur.
     ratio eorum quae sunt ad finem
     ab ipso fine sumenda est.]


[1]
     Primum quidem igitur videndum quid est quod «temporalis monarchia» dicitur, typo ut dicam et secundum intentionem.
[2]
     Est ergo temporalis monarchia, quam dicunt «imperium», unicus principatus, et super omnes in tempore vel in iis et super iis quae tempore mensurantur.
[3]
     Maxime autem de hac tria dubitata quaeruntur. primo namque dubitatur et quaeritur, an ad bene esse mundi necessaria sit. secundo, an Romanus populus de iure monarchae officium sibi adsciverit. et tertio, an auctoritas monarchae dependeat a Deo immediate vel ab alio Dei ministro seu vicario.
[4]
     Verum, quia omnis veritas, quae non est principium, ex veritate alicuius principii fit manifesta; necesse est in qualibet inquisitione habere notitiam de principio, in quod analytice recurratur pro certitudine omnium propositionum quae inferius adsumuntur. et quia praesens tractatus est inquisitio quaedam, ante omnia de principio scrutandum esse videtur, in cuius virtute inferiora consistant.
[5]
     Est ergo sciendum, quod quaedam sunt, quae nostrae potestati minime subiacentia, speculari tantummodo possumus, operari autem non, velut mathematica, physica et divina. quaedam vero sunt quae nostrae potestati subiacentia, non solum speculari, sed etiam operari possumus: et in iis non operatio propter speculationem, sed haec propter illam adsumitur, quoniam in talibus operatio finis.
[6]
     Cum ergo materia praesens politica sit, imo fons atque principium rectarum politiarum, et omne politicum nostrae potestati subiaceat, manifestum est, quod materia praesens non ad speculationem per prius, sed ad operationem ordinatur.
[7]
     Rursus, cum in operabilibus principium et causa omnium sit ultimus finis (movet enim primo agentem), consequens est, ut omnis ratio eorum quae sunt ad finem ab ipso fine sumatur. nam alia erit ratio incidendi lignum propter domum constituendam, et alia propter navim.
[8]
     Illud igitur, si quid est, quod sit finis universalis civilitatis humani generis erit hic principium, per quo omnia, quae inferius probanda sunt, erunt manifesta sufficienter. esse autem finem huius civilitatis et illius, et non esse unum omnium finem arbitrari stultum est.


     Capitulum III
     [Quid sit finis totius humanae civilitatis.]

[1]
     Nunc autem videndum est quid sit finis totius humanae civilitatis: quo viso, plus quam dimidium laboris erit transactum, iuxta Philosophum ad Nicomachum (cf. Arist., eth. Nic. 1098b 7).
[2]
     Et ad evidentiam eius quod quaeritur advertendum quod quemadmodum est finis aliquis ad quem natura producit pollicem, et alius ab hoc ad quem manum totam, et rursus alius ab utroque ad quem bracchium, aliusque ab omnibus ad quem totum hominem; sic alius est finis ad quem singularem hominem, alius ad quem ordinat domesticam communitatem, alius ad quem viciniam, et alius ad quem civitatem, et a!ius ad quem regnum, et denique ultimus ad quem universaliter genus humanum Deus aeternus arte sua, quae natura est, in esse producit. et hoc quaeritur hic tamquam principium
inquisitionis directivum.
[3]
     Propter quod sciendum primo, quod Deus et natura nil otiosum facit, sed quidquid prodit in esse est ad aliquam operationem. non enim essentia ulla creata ultimus finis est in intentione creantis, in quantum creans, sed propria essentiae operatio: unde est quod non operatio propria propter essentiam, sed haec propter illam habet ut sit.
[4]
     Est ergo aliqua propria operatio humanae universitatis, ad quam ipsa universitas hominum in tanta multitudine ordinatur; ad quam quidem operationem nec homo unus, nec domus una, nec una vicinia, nec una civitas, nec regnum particulare pertingere potest. quae autem sit illa, manifestum fiet, si ultimum de potentia totius humanitatis appareat.
[5]
     Dico ergo, quod nulla vis a pluribus specie diversis participata, ultimum est de potentia alicuius illorum. quia cum illud quod est ultimum tale sit constitutivum speciei, sequeretur quod una essentia pluribus speciebus esset specificata; quod est impossibile.
[6]
     Non est ergo vis ultima in homine ipsum esse simpliciter sumptum, quia etiam sic sumptum ab elementis participatur; nec esse complexionatum, quia hoc reperitur in mineralibus; nec esse animatum, quia sic etiam in plantis; nec esse apprehensivum, quia sic etiam participatur a brutis; sed esse apprehensivum per intellectum possibilem, quod quidem esse nulli ab homine alii competit vel supra vel infra.
[7]
     Nam etsi aliae sunt essentiae intellectum participantes, non tamen intellectus earum est possibilis, ut hominis, quia essentiae tales species quaedam sunt intellectuales et non aliud, et earum esse nihil est aliud quam intelligere quid est quod sunt, quod est sine interpolatione, aliter sempiternae non essent. patet igitur, quod ultimum de potentia ipsius humanitatis est potentia sive virtus intellectiva.
[8]
     Et quia potentia ista per unum hominem seu per aliquam particularium communitatum superius distinctarum tota simul in actum reduci non potest, necesse est multitudinem esse in humano genere, per quam quidem tota potentia haec actuetur. sicut necesse est multitudinem rerum generabilium, ut potentia tota materiae primae semper sub actu sit: aliter esset dare potentiam separatam, quod est impossibile.
[9]
     Et huic sententiae concordat Averrois in commento super iis quae De anima (cf. Aver., de an. 3, 5). potentia etiam intellectiva, de qua loquor, non solum est ad formas universales aut species, sed etiam per quandam extensionem ad particulares. unde solet dici quod intellectus speculativus extensione fit practicus, cuius finis est agere atque facere.
[10]
     Quod dico propter agibilia, quae politica prudentia regulantur, et propter factibilia, quae regulantur arte; quae omnia speculationi ancillantur tamquam optimo ad quod humanum genus prima bonitas in esse produxit. ex quo iam innotescit illud Politicae: «intellectu scilicet, vigentes aliis naturaliter principari» (cf. Arist. pol. 1252a 31).


     Capitulum IV
     [Genus humanum ut ad hunc finem
     perveniat, indigere pace universali.]


[1]
     Satis igitur declaratum est quod proprium opus humani generis totaliter accepti est actuare semper rotam potentiam intellectus possibilis, per prius ad speculandum et secundario propter hoc ad operandum per suam extensionem.
[2]
     Et quia quemadmodum est in parte sic est in toto, et in homine particulari contingit quod sedendo et quiescendo prudentia et sapientia ipse perficitur, patet quod genus humanum in quiete sive tranquillitate pacis ad proprium suum opus, quod fere divinum est iuxta illud «minuisti eum paulo minus ab angelis» (Ps. 8, 6), liberrime atque facillime se habet. unde manifestum est quod pax universalis est optimum eorum quae ad nostram beatitudinem ordinantur.
[3]
     Hinc est quod pastoribus de sursum sonuit non divitiae, non voluptates, non honores, non longitudo vitae, non sanitas, non robur, non pulchritudo, sed pax. inquit enim caelestis militia: «gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis» (Luc. 2, 13 sq.).
[4]
     Hinc etiam «pax vobis» salus hominum salutabat. decebat enim summum salvatorem summam salutationem exprimere. quem quidem morem servare voluerunt discipuli eius et Paulus in salutationibus suis, ut omnibus manifestum esse potest.
[5]
     Ex iis ergo quae declarata sunt patet per quod melius, imo per quod optime genus humanum pertingit ad opus proprium. et per consequens visum est propinquissimum medium per quod itur in illud ad quod velut in ultimum finem omnia nostra opera ordinantur, quia est pax universalis, quae pro principio rationum subsequentium supponatur.
[6]
     Quod erat necessarium, ut dictum fuit, velut signum praefixum, in quod quidquid probandum est resolvatur, tamquam in manifestissimam veritatem.


     Capitulum V
     [Quando plura ordinantur ad unum, oportere
     unum eorum regere, alia vero regi.]


[1]
     Resumens igitur quod a principio dicebatur, tria maxime dubitantur et dubitata quaeruntur circa monarchiam temporalem, quae comuniori vocabulo nuncupatur «imperium»; et de iis, ut praedictum est, propositum est sub adsignato principio inquisitionem facere secundum iam tactum ordinem.
[2]
     Itaque prima quaestio sit: utrum ad bene esse mundi monarchia temporalis necessaria sit. hoc equidem, nulla vi rationis vel auctoritatis obstante, potissimis et patentissimis argumentis ostendi potest; quorum primum ab auctoritate Philosophi adsumatur de suis Politicis.
[3]
     Adserit enim ibi venerabilis eius auctoritas quod «quando aliqua plura ordinantur ad unum, oportet unum eorum regulare seu regere» (cf. Arist. pol. 1254a 16-21/28), alia vero regulari seu regi. quod quidem non solum gloriosum nomen auctoris facit esse credendum, sed ratio inductiva.
[4]
     Si enim consideremus unum hominem, hoc in eo contingere videbimus, quia cum omnes vires eius ordinentur ad felicitatem, vis ipsa intellectualis est regulatrix et rectrix omnium aliarum, aliter ad felicitatem pervenire non potest.
[5]
     Si consideremus unam domum, cuius finis est domesticos ad bene vivere praeparare, unum oportet esse qui regulet et regat, quem dicunt patrem familias, vel eius locum tenentem, iuxta dicentem Philosophum: «omnis domus regitur a senissimo». et huius, ut ait Homerus, «est regulare omnes et leges imponere aliis» (cf. Arist. pol. 1252b 21). propter quod proverbialiter dicitur illa maledictio: «parem habeas in domo».
[6]
     Si consideremus vicum unum, cuius finis est commoda tam personarum quam rerum auxiliatio, unum oportet esse aliorum regulatorem, vel datum ab alio vel ex ipsis praeeminentem consentientibus aliis; aliter ad illam mutuam sufficientiam non solum non pertingitur, sed aliquando pluribus preheminere volentibus vicinia tota destruitur.
[7]
     Si vero unam civitatem, cuius finis est bene sufficienterque vivere, unum oportet esse regimen, et hoc non solum in recta politia, sed etiam in obliqua. quod si aliter fiat, non solum finis vitae civilis amittitur, sed etiam civitas desinit esse quod erat.
[8]
     Si denique unum regnum particulare, cuius finis est is qui civitatis cum maiori fiducia suae tranquillitatis oportet esse regem unum, qui regat atque gubernet; aliter non modo existentes in regno finem non adsequuntur, sed etiam regnum in interitum labitur, iuxta illud infallibilis veritatis: «omne regnum in se divisum desolabitur» (Mt. 12, 25).
[9]
     Si ergo sic se habet in iis et in singulis quae ad unum aliquod ordinantur, verum est quod adsumitur supra (V. 3). nunc constat quod totum humanum genus ordinatur ad unum, ut iam praeostensum fuit. ergo unum oportet esse regulans sive regens, et hoc «monarcha» sive «imperator» dici debet.
[10]
     Et sic patet quod ad bene esse mundi necesse est monarchiam esse sive «imperium».


     Capitulum VI
     [Ordinem, qui reperitur in partibus humanae
     multitudinis, reperiri debere in totalitate.]


[1]
     Et sicut se habet pars ad totum, sic ordo partialis ad totalem. pars ad totum se habet, sicut ad finem et optimum. ergo et ordo in parte ad ordinem in toto, sicut ad finem et optimum. ex quo habetur, quod bonitas ordinis partialis non excedit bonitatem totalis ordinis, sed magis e converso.
[2]
     Cum ergo duplex ordo reperiatur in rebus, ordo scilicet partium inter se, et ordo partium ad aliquod unum quod non est pars, sicut ordo partium exercitus inter se, et ordo earum ad ducem. ordo partium ad unum est melior tamquam finis alterius, est enim alter propter hunc, non e converso.
[3]
     Unde si forma huius ordinis reperitur in partibus humanae multitudinis, multo magis debet reperiri in ipsa multitudine sive totalitate per vim syllogismi praemissi; cum sit ordo melior sive forma ordinis. sed reperitur in omnibus partibus humanae multitudinis, ut per ea, quae dicta sunt in capitulo praecedenti (V. 3), satis est manifestum; ergo et in ipsa totalitate reperiri debet.
[4]
     Et sic omnes partes praenotatae infra regna et ipsa regna ordinari debent ad unum principem sive principatum, hoc est ad monarcham sive monarchiam.


     Capitulum VII
     [Sicut universitatis humana ad Deum, ita regna
     et gentes ad monarcham respondere debere.]


[1]
     Amplius, humana universitas est quoddam totum ad quasdam partes, et est quaedam pars ad quoddam totum. est enim quoddam totum ad regna particularia et ad gentes, ut superiora ostendunt (III. 2); et est quaedam pars ad totum universum: et.hoc est de se manifestum.
[2]
     Sicut ergo inferiora humanae universitatis, bene respondent ad ipsam, sic ipsa bene <debet> respondere ad suum totum. partes enim bene respondent ad ipsam per unum principium tantum, ut ex superioribus collegi potest de facili; ergo et ipsa ad ipsum universum sive ad eius principem, qui Deus est et monarcha, simpliciter bene respondet per unum principium tantum, scilicet unicum principem.
[3]
     Ex quo sequitur monarchiam necessarium mundo ut bene sit.


     Capitulum VIII
     [Homines ad imaginem Dei
     facti sunt, qui unus est.]


[1]
     Et omne illud bene se habet et optime quod se habet secundum intentionem primi agentis, qui Deus est. et hoc est per se notum, nisi apud negantes divinam bonitatem attingere summum perfectionis.
[2]
     De intentione Dei est ut omne causatum divinam similitudinem repraesentet in quantum propria natura recipere potest. propter quod dictum est: «faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram» (Gen. 1, 26). quod licet «ad imaginem» de rebus inferioribus ab homine dici non possit, «ad similitudinem» tamen de qualibet dici potest, cum totum universum nihil aliud sit quam vestigium quoddam divinae bonitatis. ergo humanum genus bene se habet et optime quando secundum quod potest, Deo assimilatur.
[3]
     Sed genus humanum maxime Deo assimilatur quando maxime est unum: vera enim ratio unius in solo illo est; propter quod scriptum est: «audi, Israel, dominus Deus tuus unus est» (Dt. 6, 4).
[4]
     Sed tunc genus humanum maxime est unum, quando totum unitur in uno: quod esse non potest, nisi quando uni principi totaliter subiacet, ut de se patet.
[5]
     Ergo humanum genus uni principi subiacens maxime Deo adsimilatur, et per consequens maxime est secundum divinam intentionem, quod est bene et optime se habere, ut in principio huius capituli est probatum.


     Capitulum IX
     [Homines, qui filii sunt caeli,
     vestigia caeli imitari debere.]


[1]
     Item bene et optime se habet omnis filius cum vestigia perfecti patris, in quantum propria natura permittit, imitatur. humanum genus filius est caeli, quod est perfectissimum in omni opere suo: «generat enim homo hominem et sol», iuxta secundum De naturali auditu (cf. Arist., phys. 194b 13). ergo optime se habet humanum genus cum vestigia caeli, in quantum propria natura permittit, imitatur.
[2]
     Et cum caelum totum unico motu, scilicet primi mobilis, et ab unico motore, qui Deus est, reguletur in omnibus suis partibus, motibus et motoribus, ut philosophando evidentissime humana ratio deprehendit, si vere syllogizatum est, humanum genus tunc optime se habet, quando ab unico principe tamquam ab unico motore, et unica lege tamquam unico motu, in suis motoribus et motibus reguletur.
[3]
     Propter quod necessarium apparet ad bene esse mundi monarchiam esse, sive unicum principatum qui «imperium» appellatur. hanc rationem suspirabat Boethius dicens:
          O felix hominum genus
          si vestros animos amor,
          quo caelum regitur, regat.

               (Boeth., cons. 2, metr. 8, 28-30)


     Capitulum X
     [Ut cuncta ligitia dirimantur,
     summo iudice opus est.]


[1]
     Et ubicumque potest esse litigium, ibi debet esse iudicium; aliter esset imperfectum sine proprio perfectivo: quod est impossibile, cum Deus et natura in necessariis non deficiat.
[2]
     Inter omnes duos principes, quorum alter alteri minime subiectus est, potest esse litigium vel culpa ipsorum vel etiam subditorum - quod de se patet. ergo inter tales oportet esse iudicium.
[3]
     Et cum alter de altero cognoscere non possit ex quo alter alteri non subditur - nam par in parem non habet imperium - oportet esse tertium iurisdictionis amplioris, qui ambitu sui iuris ambobus principetur.
[4]
     Et hic aut erit monarcha aut non. si sic, habetur propositum; si non, iterum habebit sibi coaequalem extra ambitum suae iurisdictionis: tunc iterum necessarius erit tertius alius.
[5]
     Et sic aut erit processus in infinitum, quod esse non potest, aut oportebit devenire ad iudicem primum et summum, de cuius iudicio cuncta litigia dirimantur sive mediate sive immediate: et hic erit monarcha sive imperator. est igitur monarchia necessaria mundo.
[6]
     Et hanc rationem videbat Philosophus cum dicebat: «entia nolunt male disponi; malum autem pluralitas principatuum: unus ergo princeps» (cf. Arist., met. 1076a 3-5).


     Capitulum XI
     [Mundum, cum iustitia in eo sit
     potissima, optime dispositum est.]


[1]
     Praeterea, mundus optime dispositus est cum iustitia in co potissima est. unde Vergilius commendare volens illud saeculum quod suo tempore surgere videbatur, in suis Bucolicis (Verg., ecl. 4, 6) cantabat:

          «iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna».

«virgo» namque vocabatur iustitia, quam etiam «Astraeam» vocabant. «Saturnia regna» dicebant optima tempora, quae etiam «aurea» nuncupabant.
[2]
     Iustitia potissima est solum sub monarcha: ergo ad optimam mundi dispositionem requiritur esse monarchiam sive imperium.
[3]
     Ad evidentiam subadsumptae sciendum quod iustitia de se et in propria natura considerata, est quaedam rectitudo sive regula obliquum hinc inde abiciens. et sic non recipit magis et minus, quemadmodum albedo in suo abstracto considerata.
[4]
     Sunt enim huiusmodi formae quaedam compositioni contingentes, et consistentes simplici et invariabili essentia, ut Magister Sex principiorum recte ait (liber sex principiorum 1,1). recipiunt tamen magis et minus huiusmodi qualitates ex parte subiectorum quibus concernuntur, secundum quod magis et minus in subiectis de contrariis admiscetur.
[5]
     Ubi ergo minimum de contrario iustitiae admiscetur et quantum ad habitum et quantum ad operationem, ibi iustitia potissima est. et vere tunc potest dici de illa, ut Philosophus inquit, «neque Hesperus neque Lucifer sic admirabilis est» (cf. Arist., eth. Nic. 1129b 28 sq.). est enim tunc Phoebae similis, fratrem diametraliter intuenti de purpureo matutinae serenitatis.
[6]
     Quantum ergo ad habitum, iustitia contrarietatem habet quandoque in «velle»; nam ubi voluntas ab omni cupiditate sincera non est, etsi adsit iustitia, non tamen omnino inest in fulgore suae puritatis: habet enim subiectum, licet minime, aliqualiter tamen sibi resistens; propter quod bene repelluntur qui iudicem passionare conantur.
[7]
     Quantum vero ad operationem, iustitia contrarietatem habet in «posse»; nam cum iustitia sit virtus ad alterum, sine potentia tribuendi cuique quod suum est quomodo quis operabitur secundum illam? ex quo patet quod quanto iustus potentior, tanto in operatione sua iustitia erit amplior.
[8]
     Ex hac itaque declaratione sic arguatur: iustitia potissima est in mundo quando volentissimo et potentissimo subiecto inest; huiusmodi solus monarcha est: ergo soli monarchae insistens iustitia in mundo potissima est.
[9]
     Iste prosyllogismus currit per secundam figuram cum negatione intrinseca; et est similis huic:
          omne B est A,
          solum C est A:
          ergo solum C est U.
          quod est:
          omne B est A,
          nullum praeter C est A:
          ergo nullum praeter C est B.
[10]
     Et prima propositio declaratione praecedente apparet; alia sic ostenditur, et primo quantum ad «velle», deinde quantum ad «posse».
[11]
     Ad evidentiam primi notandum quod iustitiae maxime contrariatur cupiditas, ut innuit Aristoteles in quinto ad Nicomacum (cf. Arist., eth. Nic. 1129a 26 - 1129b 11). remota cupiditate omnino, nihil iustitia restat adversum; unde sententia Philosophi est «ut quae lege determinari possunt nullo modo iudici relinquantur» (cf. Arist., rhet. 1354a 31). et hoc metu cupiditatis fieri oportet, de facili mentes hominum detorquentis. ubi ergo non est quod possit optari, impossibile est ibi cupiditatem esse; destructis enim obiectis, passiones esse non possunt.
[12]
     Sed monarcha non habet quod possit optare: sua namque iurisdictio terminatur oceano solum; quod non contingit principibus aliis, quorum principatus ad alios terminantur, ut puta regis Castellae ad illum qui regis Aragonum. ex quo sequitur quod monarcha sincerissimum inter mortales iustitiae possit esse subiectum.
[13]
     Praeterea, quemadmodum cupiditas habitualem iustitiam quodammodo, quantumcumque pauca, obnubilat, sic caritas seu recta dilectio illam acuit atque dilucidat. cui ergo maxime recta dilectio inesse potest, potissimum locum in illo potest habere iustitia; huiusmodi est monarcha: ergo, eo existente, iustitia potissima est vel esse potest.
[14]
     Quod autem recta dilectio faciat quod dictum est, hinc haberi potest. cupiditas namque, perseitate hominum spreta, quaerit alia; caritas vero, spretis aliis omnibus, quaerit Deum et hominem, et per consequens bonum hominis. cumque inter alia bona hominis potissimum sit in pace vivere (ut supra dicebatur) et hoc operetur maxime atque potissime iustitia, caritas maxime iustitiam vigorabit et potior potius.
[15]
     Et quod monarchae maxime hominum recta dilectio inesse debeat, patet sic: omne diligibile tanto magis diligitur quanto propinquius est diligenti. sed homines propinquius monarchae sunt quam aliis principibus: ergo ab eo maxime diliguntur vel diligi debent. prima manifesta est, si natura passivorum et activorum consideretur. secunda per hoc apparet: quia principibus aliis homines non appropinquant nisi in parte, monarchae vero secundum torum.
[16]
     Et rursus: principibus aliis appropinquant per monarcham et non e converso; et sic per prius et immediate monarchae inest cura de omnibus, aliis autem principibus per monarcham, eo quod cura ipsorum a cura illa supprema descendit.
[17]
     Praeterea, quanto causa est universalior, tanto magis habet rationem causae, quia inferior non est causa nisi per superiorem, ut patet ex iis quae De causis (liber de causis, prop. 1,1); et quanto causa magis est causa, tanto magis effectum diligit, cum dilectio talis assequatur causam per se.
[18]
     Cum igitur monarcha sit universalissima causa inter mortales, ut homines bene vivant, quia principes alii per illum, ut dictum est; consequens est quod bonum hominum ab eo maxime diligatur.
[19]
     Quod autem monarcha potissime se habeat ad operationem iustitiae, quis dubitat nisi qui vocem hanc non intelligit, cum, si monarcha est, hostes habere non possit?
[20]
     Satis igitur declarata subadsumpta principalis, quia conclusio certa est, scilicet quod ad optimam dispositionem mundi necesse est monarchiam esse.


     Capitulum XII
     [Humanum genus potissime liberum, optime se
     habere, et ita esse, existens sub monarcha.]


[1]
     Et humanum genus potissime liberum optime se habet. hoc erit manifestum, si principium pateat libertatis.
[2]
     Propter quod sciendum quod principium primum nostrae libertatis est libertas arbitrii, quam multi habent in ore, in intellectu vero pauci. veniunt namque usque ad hoc, ut dicant liberum arbitrium esse liberum de voluntate iudicium. et verum dicunt; sed importatum per verba longe est ab eis, quemadmodum tota die logici nostri faciunt de quibusdam propositionibus, quae ad exemplum logicalibus interseruntur; puta de hac: «triangulus habet tres duobus rectis aequales» (Petr. Hisp., tract. 7, 109).
[3]
     Et ideo dico, quod iudicium medium est apprehensionis et appetitus. nam primo res apprehenditur, deinde apprehensa bona vel mala iudicatur, et ultimo iudicans prosequitur sive fugit.
[4]
     Si ergo iudicium moveat omnino appetitum et nullu modo praeveniatur ab eo, liberum est. si vero ab appetitu quocumque modo praeveniente iudicium moveatur, liberum esse non potest, quia non a se, sed ab alio captivum trahitur.
[5]
     Et hinc est quod bruta iudicium liberum habere non possunt, quia eorum iudicia semper ab appetitu praeveniuntur. et hinc etiam patere potest, quod substantiae intellectuales, quarum sunt immutabiles voluntates, necnon animae separatae bene hinc abeuntes, libertatem arbitrii ob immutabilitatem voluntatis non amittunt, sed perfectissime atque potissime hoc retinent.
[6]
     Hoc viso, iterum manifestum esse potest quod haec libertas sive principium hoc totius nostrae libertatis est maximum donum humanae naturae a Deo collatum - sicut in Paradiso Comediae iam dixi (par. 5, 19-24), quia per ipsum hic felicitamur ut homines, per ipsum alibi felicitamur ut dii.
[7]
     Quod si ita est, quis erit qui humanum genus optime se habere non dicat, cum potissime hoc principio possit uti?
[8]
     Sed existens sub Monarcha est potissime liberum. propter quod sciendum quod illud est liberum quod «suimet et non alterius gratia est», ut Philosopho placet in iis quae De simpliciter ente (cf. Arist., met. 982b 26). nam illud quod est alterius gratia necessitatur ab illo cuius gratia est, sicut via necessitatur a termino.
[9]
     Genus humanum solum imperante monarcha sui et non alterius gratia est: tunc enim solum politiae diriguntur obliquae - democratiae scilicet, oligarchiae atque tyrannides - quae in servitutem cogunt genus humanum, ut patet discurrenti per omnes, et politizant reges, aristocratici, quos optimates vocant, et populi libertatis zelatores; quia cum monarcha maxime diligat homines, ut iam tactum est, vult omnes homines bonos fieri: quod esse non potest apud oblique politizantes.
[10]
     Unde Philosophus in suis Politicis ait «quod in politia obliqua bonus homo est malus civis, in recta vero bonus homo et civis bonus convertuntur» (cf. Arist., rhet. 1286b 30 et al.). et huiusmodi politiae rectae libertatem intendunt scilicet ut homines propter se sint.
[11]
     Non enim cives propter consules nec gens propter regem; sed e converso consules propter cives et rex propter gentem; quia quemadmodum non politia ad leges, quin imo leges ad politiam ponuntur, sic secundum legem viventes non ad legislatorem ordinantur, sed magis ille ad hos, ut etiam Philosopho placet in iis, quae de praesenti materia nobis ab eo relicta sunt (cf. Arist., pol. 1289a 13 sq.).
[12]
     Hinc etiam patet quod quamvis consul sive rex respectu viae sint domini aliorum, respectu autem termini aliorum ministri sunt, et maxime monarcha, qui minister omnium procul dubio habendus est. hinc etiam iam innotescere potest quod monarcha necessitatur a fine sibi praefixo in legibus ponendis.
[13]
     Ergo genus humanum sub monarcha existens optime se habet. ex quo sequitur quod ad bene esse mundi monarchiam necesse est esse.


     Capitulum XIII
     [Optime ad regendum dispositum,
     alios optime disponere posse.]


[1]
     Adhuc, ille qui potest esse optime dispositus ad regendum, optime alios disponere potest. nam in omni actione principaliter intenditur ab agente, sive necessitate naturae sive voluntarie agat, propriam similitudinem explicare.
[2]
     Unde fit quod omne agens, in quantum huiusmodi, delectatur. quia, cum omne quod est appetat suum esse, ac in agendo agentis esse quodammodo amplietur, sequitur de necessitate delectatio, quia delectatio rei desideratae semper adnexa est.
[3]
     Nihil igitur agit nisi tale existens quale patiens fieri debet. propter quod Philosophus in iis quae De simpliciter ente (cf. Arist., met. 1049b 24 sq.): «omne» inquit «quod reducitur de potentia in actum, reducitur per tale existens actu»; quod si aliter aliquid agere conetur, frustra conatur.
[4]
     Et hinc destrui potest error illorum qui bona loquendo et mala operando credunt alios vita et moribus informare, non advertentes quod plus persuaserunt manus Iacob quam verba (cf. Gen. 26, 1-29), licet ille falsum, illa verum persuaderent. unde Philosophus ad Nicomachum (cf. Arist., eth. Nic. 1172a 34 sq.): «de iis enim» inquit «quae in passionibus et actionibus, sermones minus sunt credibiles operibus».
[5]
     Hinc etiam dicebatur de caelo peccatori David (Ps. 49, 16): «quare tu enarras iustitias meas?», quasi diceret: «frustra loqueris, cum tu sis alius ab eo quod loqueris». ex quibus colligitur quod optime dispositum esse oportet optime alios disponere volentem.
[6]
     Sed monarcha solus est ille qui potest optime esse dispositus ad regendum. quod sic declaratur: unaquaque res eo facilius et perfectius ad habitum et ad operationem disponitur, quo minus in ea est de contrarietate ad talem dispositionem; unde facilius et perfectius veniunt ad habitum philosophicae veritatis qui nihil umquam audiverunt, quam qui audiverunt per tempora et falsis opinionibus imbuti sunt. propter quod bene Galienus (de cogn. morb. 10) inquit «tales duplici tempore indigere ad scientiam acquirendam».
[7]
     Cum ergo monarcha nullam cupiditatis occasionem habere possit vel saltem minimam inter mortales, ut superius est ostensum, quod ceteris principibus non contingit, et cupiditas ipsa sola sit corruptiva iudicii et iustitiae praepeditiva, consequens est quod ipse vel omnino vel maxime bene dispositus ad regendum esse potest; quia inter ceteros iudicium et iustitiam potissime habere potest. quae duo principalissime legislatori et legis executori conveniunt, testante rege illo sanctissimo cum convenientia regi et filio regis postulabat a Deo (Ps. 71, 2): «Deus» inquiebat «iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis».
[8]
     Bene igitur dictum est cum dicitur in subadsumpta quod monarcha solus est ille, qui potest esse optime dispositus ad regendum. ergo monarcha solus optime alios disponere potest. ex quo sequitur, quod ad optimam mundi dispositionem monarchia sit necessaria


     Capitulum XIV
     [Quod fieri potest per unum, melius
     per unum fieri quam per plura.]


[1]
     Et quod potest fieri per unum, melius est per unum fieri quam per plura. quod sic declaratur: sit unum, per quod aliquid fieri potest, A; et sint plura, per quae similiter illud fieri potest, A et B; si ergo illud idem quod fit per A et B potest fieri per A tantum, frustra ibi adsumitur B, quia ex ipsius adsumptione nihil sequitur, cum prius illud idem fiebat per A solum.
[2]
     Et cum omnis talis adsumptio sit otiosa sive superflua, et omne superfluum Deo et naturae displiceat, et omne quod Deo et naturae displicet sit malum, ut manifestum est de se; sequitur non solum melius esse fieri per unum, si fieri potest, quam fieri per plura, sed quod fieri per unum est bonum, per plura simpliciter malum.
[3]
     Praeterea res dicitur melior per esse propinquior optimae; et finis habet rationem optimi; sed fieri per unum est propinquius fini: ergo est melius. et quod sit propinquius patet sic: sit finis C; fieri per unum A; per plura A et B. manifestum est, quod longior est via ab A per B in C, quam ab A tantum in C.
[4]
     Sed humanum genus potest regi per unum supremum principem, qui est monarcha. propter quod advertendum sane quod cum dicitur «humanum genus potest regi per unum supremum principem», non sic intelligendum est, ut minima iudicia cuiuscumque municipii ab illo uno immediate prodire possint: cum etiam leges municipales quandoque deficiant et opus habeant directivo, ut patet per Philosophum in quinto ad Nicomachum (cf. Arist., eth. Nic. 1137a 31 - 1138a 3) «epieikeiam» commendantem.
[5]
     Habent namque nationes, regna et civitates intra se proprietates, quas legibus differentibus regulari oportet. est enim lex «regula directiva vitae» (cf. Thom. Aqu., sum. theo. I-II, 94, 1).
[6]
     Aliter quippe regulari oportet Scythas qui extra septimum clima viventes et magnam dierum et noctium inaequalitatem patientes, intolerabili quasi algore frigoris premuntur, et aliter Garamantes qui sub aequinoctiali habitantes et coaequatam semper lucem diurnam noctis tenebris habentes, ob aestus aeris nimietatem vestimentis operiri non possunt.
[7]
     Sed sic intelligendum est, ut humanum genus secundum sua communia, quae omnibus competunt, ab eo regatur et communi regula gubernetur ad pacem. quam quidem regulam sive legem particulares principes ab eo recipere debent; tamquam intellectus practicus ad conclusionem operativam recipit maiorem propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa particularem, quae proprie sua est, adsumit et particulariter ad operationem concludit.
[8]
     Et hoc non solum possibile est uni, sed necesse est ab uno procedere, ut omnis confusio de principiis universalibus auferatur.
[9]
     Hoc etiam factum fuisse per ipsum ipse Moyses (cf. Ex. 18, 13-26) in lege conscribit, qui, adsumptis primatibus de tribubus filiorum Israel, eis inferiora iudicia relinquebat, superiora et communiora sibi soli reservans; quibus communioribus utebantur primates per tribus, secundum quod unicuique tribui competebat.
[10]
     Ergo melius est humanum genus per unum regi quam per plura, et sic per monarcham, qui unicus est princeps; et si melius, Deo acceptabilius, cum Deus semper velit quod melius est. et cum duorum tantum inter se idem sit melius et optimum, consequens est non solum Deo esse acceptabilius hoc, inter hoc «unum» et hoc «plura», sed acceptabilissimum.
[11]
     Unde sequitur humanum genus optime se habere cum ab uno regitur. et sic ad bene esse mundi necesse est monarchiam esse.


     Capitulum XV
     [In omni genere optimum esse
     quod est maxime unum.]


[1]
     Item dico, quod ens et unum et bonum gradatim se habent secundum quintum modum dicendi «prius». ens enim natura praecedit unum, unum vero bonum, maxime enim ens maxime est unum, et maxime unum maxime bonum; et quanto aliquid a maxime ente elongatur, tanto et ab esse unum et per consequens ab esse bonum.
[2]
     Propter quod in omni genere rerum illud est optimum, quod est maxime unum, ut Philosopho placet in iis quae De simpliciter ente (cf. Arist., met. 1052a 15 sq.). unde fit, quod unum esse videtur esse radix eius, quod est esse bonum, et multa esse eius quod est esse malum. quare Pythagoras in correlationibus suis ex parte boni ponebat unum, ex parte vero mali plurale, ut patet in primo eorum quae De simpliciter ente (cf. Arist., met. 986a 13-28).
[3]
     Hinc videri potest quod peccare nihil est aliud quam progredi ab uno spreto ad multa; quod quidem Psalmista videbat dicens (Ps. 4, 8): «a fructu frumenti, vini et olei multiplicati sunt».
[4]
     Constat igitur, quod omne, quod est bonum, per hoc est bonum, quod in uno consistit. et cum concordia, in quantum huiusmodi, sit quoddam bonum, manifestum est ipsam consistere in aliquo uno, tamquam in propria radice.
[5]
     Quae quidem radix apparebit, si natura vel ratio concordiae sumatur. est enim concordia uniformis motus plurium voluntatum, in qua quidem ratione apparet unitatem voluntatum, quae per uniformem motum datur intelligi, concordiae radicem esse vel ipsam concordiam.
[6]
     Nam sicut plures glebas diceremus «concordes» propter condescendere omnes ad medium, et plures flammas propter coadscendere omnes ad circumferentiam, si voluntarie hoc facerent; ita homines plures «concordes» dicimus propter simul moveri secundum velle ad unum quod est formaliter in suis voluntatibus; sicut qualitas una formaliter in glebis, scilicet gravitas; et una in flammis, scilicet levitas.
[7]
     Nam virtus volitiva potentia quaedam est, sed species boni apprehensi forma est eius: quae quidem forma, quemadmodum et aliae, una in se, multiplicatur secundum multiplicationem materiae recipientis, ut anima et numerus et aliae formae compositioni contingentes.
[8]
     His praemissis propter declarationem adsumendae propositionis ad propositum, sic arguatur: omnis concordia dependet ab unitate, quae est in voluntatibus. genus humanum optime se habens est quaedam concordia; nam sicut unus homo optime se habens, et quantum ad animam et quantum ad corpus, est concordia quaedam, et similiter domus, civitas et regnum, sic totum genus humanum. ergo genus humanum optime se habens ab unitate, quae est in voluntatibus dependet.
[9]
     Sed hoc esse non potest nisi sit voluntas una, domina et regulatrix omnium aliarum in unum; cum mortalium voluntates propter blandas adolescentiae delectationes indigeant directivo, ut in ultimis ad Nicomachum docet Philosophus. nec ista una potest esse, nisi sit princeps unus omnium, cuius voluntas domina et regulatrix aliarum omnium esse possit.
[10]
     Quod si omnes consequentiae superiores verae sunt, quod sunt, necesse est, ad optime se habere humanum genus esse in mundo monarcham, et per consequens monarchiam ad bene esse mundi.


     Capitulum XVI
     [Christum in plenitudine temporis sub
     Augusto monarcha nasci voluisse.]


[1]
     Rationibus omnibus supra positis experientia memorabilis attestatur; status videlicet illius mortalium, quem Dei filius, in salutem hominis hominem adsumpturus, vel expectavit vel cum voluit ipse disposuit. nam si a lapsu primorum parentum, qui diverticulum fuit totius nostrae deviationis, dispositiones hominum et tempora recolamus; non inveniemus, nisi sub divo Augusto monarcha, existente monarchia perfecta, mundum undique fuisse quietum.
[2]
     Et quod tunc humanum genus fuerit felix in pacis universalis tranquillitate hoc historiographi omnes, hoc poetae illustres, hoc etiam scriba mansuetudinis Christi testari dignatus est. et denique Paulus (Gal. 4, 4) «plenitudinem temporis» statum illum felicissimum appellavit. vere tempus et temporalia quaeque plena fuerunt, quia nullum nostrae felicitatis ministerium ministro vacavit.
[3]
     Qualiter autem se habuerit orbis, ex quo tunica ista inconsutilis, cupiditatis ungue scissuram primitus passa est, et legere possumus, et utinam non videre.
[4]
     O genus humanum, quantis procellis atque iacturis quantisque naufragiis agitari te necesse est, dum bellua multorum capitum factum, in diversa conaris!
[5]
     Intellectu aegrotas utruque, similiter et affectu; rationibus irrefragabilibus intellectum superiorem non curas, nec experientiae vultu inferiorem, sed nec affectum dulcedine divinae suasionis, cum per tubam sancti spiritus tibi effletur (Ps. 132, 1): «ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum.»