B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I


C a p u t   V
Ubi et cui primum
homo locutus sit.


____________________________________________________


1.
     Opinantes autem non sine ratione, tam ex superioribus quam inferioribus sumpta, ad ipsum Deum primitus, primum hominem direxisse locutionem, rationabiliter dicimus ipsum loquentem primum, mox, postquam afflatus est ab animante virtute, incunctanter fuisse locutum. nam in homine sentiri humanius credimus, quam sentire, dummodo sentiatur et sentiat tamquam homo. si ergo faber ille, atque perfectionis principium et amator, afflando, primum nostrum omni perfectione complevit, rationabile nobis apparet, nobilissimum animal non ante sentire, quam sentiri coepisse.
2.
     Si quis vero fatetur contra obiiciens, quod non oportebat illum loqui, cum solus adhuc homo existeret, et Deus omnia sine verbis arcana nostra discernat etiam ante quam nos, - cum illa reverentia dicimus, qua uti oportet, cum de aeterna voluntate aliquid iudicamus, quod licet Deus sciret, immo praesciret (quod idem est quantum ad Deum) absque locutione conceptum primi loquentis, voluit tamen et ipsum loqui, ut in explicatione tantae dotis gloriaretur ipse qui gratis dotaverat. et ideo divinitus in nobis esse credendum est, quod in actu nostrorum effectuum ordinato laetamur.
3.
     Et hinc penitus elicere possumus locum illum, ubi effutita est prima locutio: quoniam, si extra paradisum afflatus est homo, extra, si vero intra, intra fuisse locum primae locutionis convicimus.