B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I


C a p u t   X I V
De idiomate Romandiolorum et de quibusdam
Transpadanis et praecipue de Veneto.


____________________________________________________


1.
     Transeuntes nunc humeros Appennini frondiferos, laevam Italiam contatim venemur, ceu solemus, orientaliter ineuntes.
2.
     Romandiolam igitur ingredientes, dicimus nos duo in Latio invenisse vulgaria, quibusdam convenientiis contrariis alternata. quorum unum in tantum muliebre videtur propter vocabulorum et prolationis mollitiem quod virum, etiam si viriliter sonet, feminam tamen facit esse credendum.
3.
     Hoc Romandiolos omnes habet, et praesertim Forlivenses, quorum civitas, licet novissima sit, meditullium tamen esse videtur totius provinciae: hi «deusci» affirmando loquuntur, et «oclo meo» et «corada mea» proferunt blandientes. horum aliquos a proprio poetando divertisse audivimus, Thomam videlicet et Ugolinum Bucciolam Faventinos.
4.
     Est et aliud, sicut dictum est, adeo vocabulis accentibusque hirsutum et hispidum, quod propter sui rudem asperitatem, mulierem loquentem non solum disterminat, sed esse virum dubitare<s le>ctor.
5.
     Hoc omnes qui «magara» dicunt, Brixianos videlicet, Veronenses et Vicentinos, habet; nec non Paduanos, turpiter syncopantes omnia in «-tus» participia et denominativa in «-tas», ut mercò et bonté. cum quibus et Trivisianos adducimus, qui more Brixianorum et finitimorum suorum v consonantem per f apocopando proferunt, puta «nof» pro «novem» et «vif» pro «vivo»: quod quidem barbarissimum reprobamus.
6.
     Veneti quoque nec sese investigati vulgaris honore dignantur: et si quis eorum, errore confossus, vanitaret in hoc, recordetur si umquam dixit:
          Per le plaghe de Dio tu no verras.
7.
     Inter quos omnes unum audivimus nitentem divertire a materno et ad curiale vulgare intendere, videlicet Ildebrandinum Paduanum.
8.
     Quare, omnibus praesentis capituli ad iudicium comparentibus, arbitramur nec romandiolum, nec suum oppositum, ut dictum est, nec Venetianum esse illud quod quaerimus vulgare illustre.